Brevis URL huic paginae:
bit.ly/MacrSat6
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
Français |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
|||||||
1 Hic Praetextatus: Mirum, inquit, in modum digessit Eustathius quae de Graeca antiquitate carmini suo Virgilius inseruit. Sed meminimus viros inter omnes nostra aetate longe doctissimos, Furium Caecinamque Albinos, promisisse se prodituros quid idem Maro de antiquis Romanis scriptoribus traxerit: quod nunc ut fiat tempus ammonet. 2 Cumque omnibus idem placeret, tum Furius Albinus: Etsi vereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex p497 omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt. 3 Et, ut de alienigenis taceam, possem pluribus edocere quantum se mutuo conpilarint bibliothecae veteris auctores: quod tamen oportune alias, si volentibus vobis erit, probabo. Unum nunc exemplum proferam, quod ad probanda quae adsero paene sufficiet. 4 Afranius enim togatarum scriptor in ea togata quae Compitalia inscribitur non inverecunde respondens arguentibus, quod plura sumpsisset a Menandro:
5 Quod si haec societas et rerum communio poetis scriptoribusque omnibus inter se exercenda concessa est, quis fraudi Virgilio vortat, si ad excolendum se quaedam ab antiquioribus mutuatus sit? Cui etiam gratia hoc nomine est habenda, quod nonnulla ab illis p498 in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit ne omnino memoria veterum deleretur: quos, sicut praesens sensus ostendit, non solum neglectui verum etiam risui habere iam coepimus. 6 Denique et iudicio transferendi et modo imitandi consecutus est ut quod apud illum legerimus alienum aut illius esse malimus aut melius hic quam ubi natum est sonare miremur. 7 Dicam itaque primum quos ab aliis traxit vel ex dimidio sui versus vel paene solidos: post hoc locos integros cum parva quadam immutatione translatos sensusve ita transcriptos, ut unde essent eluceret, immutatos alios, ut tamen origo eorum non ignoraretur: post haec quaedam de his quae ab Homero sumpta sunt ostendam non ipsum ab Homero tulisse, sed prius alios inde sumpsisse, et hunc ab illis, quos sine dubio legerat, transtulisse.
Vertitur interea caelum cum ingentibus signis |
Qui caelum versat stellis fulgentibus aptum |
et in tertio:
Caelum prospexit stellis fulgentibus aptum |
et in decimo:
Hinc nox processit stellis ardentibus apta |
Est locus, Hesperiam quam mortales perhibebant |
Teque, pater Thyberine, tuo cum flumine sancto |
Accipe, daque fidem, foedusque feri bene firmum |
Cum superum lumen nox intempesta teneret |
Romani scalis summa nituntur opum vi |
et in sexto decimo:
Quis potis ingentes oras evolvere belli? |
Non semper vestra evertit: nunc Iuppiter hac stat |
Nunc hostes vino domiti somnoque sepulti |
Tollitur in caelum clamor exortus utrisque |
Explorant Numidae: totum quatit ungula terram |
idem in octavo:
Consequitur, summo sonitu quatit ungula terram |
idem in septimo decimo:
It eques, et plausu cava concutit ungula terram |
Unus homo nobis cunctando restituit rem |
Concidit, et sonitum simul insuper arma dederunt |
Cum primum aurora respergit lumine terras |
Nonne vides longos flammarum ducere tractus? |
Nunc hinc, nunc illinc abruptis nubibus ignes |
Conponunt, conplent; belli simulachra cientur |
Asper acerba tuens inmani corpore serpens |
Interea Oceani linquens Aurora cubile |
Quod genus hoc hominum Saturno sancte create? |
Rumoresque serunt varios, et multa requirunt |
Maior erat natu: non omnia possumus omnes |
Diversi circumspicimus, horror percipit |
Numquam hodie effugies, quin mea manu moriare |
Incubet et Tyriis, atque ex solido bibat auro |
Currite ducenti subtegmine, currite fusi |
Et liquidam molem, camposque natantes |
Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror |
Et patris Anchisae gremio conplectitur ossa |
Sed quaedam simulachra modis pallentia miris |
Tunc timido manat ex omni corpore sudor |
Labitur uncta carina, volat super impetus undas |
Hastati spargunt hastas, fit ferreus imber |
Balantum pecudes quatit: omnes arma requirunt |
Quem neque tueri contra nec adfari queas |
Virtuti sis par, dispar fortunis patris |
Multi alii adventant, paupertas quorum obscurat nomina |
Fortibus est fortuna viris data |
Ad sedare sitim fluvii fontesque vocabant |
1 Post versus ab aliis vel ex integro vel ex parte translatos vel quaedam immutando verba tamquam fuco alio tinctos nunc locos locis conponere sedet animo, ut unde formati sint quasi de speculo cognoscas. p507
4 Accipe et alterum locum Maronis illi unde traxerat conparandum, ut eundem colorem ac paene similem sonum loci utriusque repperias. Virgilius:
7 Ipsius vero pestilentiae, quae est in tertio Georgicorum, color totus et liniamenta paene omnia tracta sunt de descriptione pestilentiae quae est in sexto Lucretii. Nam Virgiliana incipit:
8 Sed, quatenus totum locum utriusque ponere satis longum est, excerpam aliqua ex quibus similitudo geminae descriptionis adpareat.
Virgilius ait:
10 Virgilius ait:
Haec ante exitium primis dant signa diebus |
et quae darent signa supra retulit idem:
12 Virgilius ait:
13 Virgilius ait:
14 Virgilius ait:
Nonne vobis videntur membra huius descriptionis ex uno fonte manasse? 15 Sed rursus locos alios conparemus:
23 Lucretius in quinto, ubi de confusione orbis ante hunc statum loquitur:
Omnia enim magis haec ex levibus atque rotundis |
30 Sunt alii loci plurimorum versuum quos Maro in opus suum cum paucorum immutatione verborum a veteribus transtulit. Et quia longum est numerosos versus ex utroque transcribere, libros veteres notabo, ut qui volet illic legendo aequalitatem locorum conferendo miretur. 31 In principio Aeneidos tempestas describitur, et Venus apud Iovem quaeritur de periculis filii, et Iuppiter eam de futurorum prosperitate solatur. Hic locus totus sumptus a Naevio est ex primo libro belli Punici. Illic enim aeque Venus Troianis tempestate laborantibus cum Iove queritur, et secuntur verba Iovis filiam consolantis spe futurorum. 32 Item de Pandaro et Bitia aperientibus portas locus acceptus est ex libro quinto decimo Ennii, qui induxit Histros duos in obsidione erupisse porta et stragem de obsidente hoste fecisse. 33 Nec Tullio conpilando, dummodo undique ornamenta sibi conferret, abstinuit:
Nempe hoc ait, Aeneam famam suam factis fortibus supergressum, cum plerumque fama sit maior rebus. Sensus hic in Catone Ciceronis est his verbis: Contingebat in eo, quod plerisque contra solet, ut maiora omnia re quam fama viderentur: id quod non saepe evenit, ut expectatio cognitione, aures ab oculis vincerentur.
34 Item:
Proximus huic longo, sed proximus, intervallo |
Cicero in Bruto: Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximus.
1 Sunt quaedam apud Virgilium quae ab Homero creditur transtulisse: sed ea docebo a nostris auctoribus sumpta, qui priores haec ab Homero in carmina sua traxerant: quod quidem summus Homericae laudis cumulus est, quod, cum ita a plurimis adversus eum vigilatum sit, coactaeque omnium vires manum contra fecerint,
Ille velut pelagi rupes inmota resistit |
2 Homerus de Aiacis forti pugna ait:
3 Hunc locum Ennius in quinto decimo ad pugnam C. Aelii tribuni his versibus transfert:
4 Hinc Virgilius eundem locum de incluso Turno gratia elegantiore conposuit:
5 Homerus ait:
Pressatur pede pes, mucro mucrone, viro vir. |
Hinc Virgilius ait:
6 Homeri est:
Non mihi si linguae centum sint, oraque centum |
7 Homerica descriptio est equi fugientis in haec verba:
9 Nemo ex hoc viles putet veteres poetas, quod versus eorum scabri nobis videntur. Ille enim stilus Enniani seculi auribus solus placebat: et diu laboravit aetas secuta, ut magis huic molliore filo adquiesceretur. Sed ulterius non moror Caecinam, quin et ipse prodat quae meminit Maronem ex antiquitate transtulisse.
1 Tum Caecina: In versibus vel in locis quantum sibi Maro ex antiquitate quaesiverit, Furius ut memor et veteris et novae auctorum copiae disseruit. Ego conabor ostendere hunc studiosissimum vatem et de singulis verbis veterum aptissime iudicasse, et inseruisse lecta operi suo verba, quae nobis nova videri facit incuria vetustatis: 2 ut ecce addita pro inimica et infesta quis non aestimet poetam arbitrio suo novum verbum sibi voluisse fabricari? Sed non ita nam quod ait:
Quod per amoenam urbem leni fluit agmine flumen |
5 Quod ait:
Horrescit telis exercitus asper utrimque |
et in Erechtheo:
Arma arrigunt: horrescunt tela |
Et in Scipione:
Sparsis hastis longis campus splendet et horret |
Sed et ante omnes Homerus:
Lumine sic tremulo terra, et cava caerula candent |
et Lucretius in sexto:
Sunt qui aestiment hoc verbum umbracula Virgilio auctore conpositum, cum Varro Rerum divinarum libro decimo dixerit: Nonnullis magistratibus in oppido id genus umbraculi concessum, et Cicero in quinto de legibus: Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur? Similiter in Bruto: Sed ut et Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.
Ferit aures nostras hoc verbum discludere, ut novum, sed prior Lucretius in quinto:
13 Sed haec ab illo fluxerunt quod Pomponius in Atellania quae Kalendae Martiae inscribitur ait:
Vocem deducas oportet, ut mulieris videantur Verba. Iube modo adferatur munus: ego vocem reddam Tenuem et tinnulam |
et infra: Etiam nunc vocem deducam.
Proiecta si secundum consuetudinem dicatur, intellegitur abiecta: si secundum veteres, proiecta porro iacta, ut alibi ait:
15 Sed et Sisenna in secundo dixit: Et Marsi propius succedunt: atque ita scutis proiectis tecti saxa certatim lenta manibus coniciunt p523 in hostes, et in eodem: Vetus atque ingens erat arbor ilex, quae circum proiectis ramis maiorem partem loci summi tegebat, et Lucretius in tertio:
Quamlibet inmani proiectu corporis extet |
Hoc verbum de pino tempestiva a Catone sumpsit, qui ait: Pineam nuceam cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento austro: tum vero erit tempestiva, cum semen suum maturum erit.
17 Inseruit operi suo et Graeca verba, sed non primus hoc ausus: auctorum enim veterum audacium secutus est.
Flammeam per aethram alte fervidam ferri facem |
Nec cithara reboant laqueata aurataque tecta |
22 Sed hac licentia largius usi sunt veteres, parcius Maro: quippe illi dixerunt et pausam et machaeram et asotiam et malacen et alia p525 similia. 23 Nec non et Punicis Oscisque verbis usi sunt veteres; quorum imitatione Virgilius peregrina verba non respuit, ut in illo:
Silvestres uri adsidue |
Camuris peregrinum verbum est, id est in se redeuntibus. Et forte nos quoque camaram hac ratione figuravimus. p526
1 Multa quoque epitheta apud Virgilium sunt quae ab ipso ficta creduntur: sed et haec a veteribus tracta monstrabo. Sunt autem ex his alia simplicia, ut Gradivus Mulciber: alia conposita ut Arquitenens Vitisator. Sed prius de simplicibus dicam:
Mulciber est Vulcanus, quod ignis sit et omnia mulceat ac domet. Accius in Philoctete:
Et liquidi simul ignis |
pro puro vel lucio seu pro effuso et abundanti, nisi prior hoc epitheto Lucretius usus fuisset in sexto:
4 Tristis pro amaro translatio decens est, ut:
Et ita Ennius in libro Sabinarum quarto:
6 Auritos lepores non Maro primus usurpat, sed Afranium sequitur qui in prologo ex persona Priapi ait:
p528 7 Et, ut conposita subiungam, quod ait Virgilius:
Vidit turicremis cum dona inponeret aris |
iam Lucretius in secundo dixerat:
Silvicolae homines bellique inertes |
Accius in Bacchis: p529
Tu qui permensus ponti maria alta velivola |
Ennius in quarto decimo:
Rapit ex alto naves velivolas |
Caprigenum trita ungulis |
Idem in Minotauro:
15 Decenter et his epithetis Virgilius usus est, pro sagitta volatile p531 ferrum, et pro Romanis gentem togatam: quorum altero Suevius altero Laberius usus erat. Nam Suevius in libro quinto ait:
1 Figuras vero quas traxit de vetustate, si volentibus vobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo. Sed nunc dicat volo Servius quae in Virgilio notaverit ab ipso figurata, non a veteribus accepta, vel ausu poetico nove quidem sed decenter usurpata. Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem vatem necesse est habeat huius annotationis scientiam promptiorem. Placuit universis electio in reliqua suffecti: et adhortati sunt Servium, ut quae in se refusa sunt annotaret. 2 Ille sic incipit: Vates iste venerabilis varie modo verba modo sensus figurando multum Latinitati leporis adiecit. Qualia sunt haec:
Subposita de matre nothos furta creavit |
ut ipsa creaverit quos creari fecit: p532
Et:
Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso |
pro eo quod iussi cesserunt.
Et:
Et me consortem nati concede sepulchro |
Alius dixisset:
Et me consortem nato concede sepulchri |
Et:
Illa viam celerans per mille coloribus arcum |
id est per arcum mille colorum.
5 Et:
Et:
Corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit |
Tela exit pro vitat.
Et:
Et:
Ter secum aerato circumfert tegmine silvam |
p533 pro iaculis.
Et: Vir gregis pro capro.
7 Et illa quam pulchra sunt: aquae mons, telorum seges, ferreus imber, ut apud Homerum:
Dona laboratae Cereris |
et:
Vocisque offensa resultat imago |
et:
8 Saepe etiam verba pro verbis pulchre ponit:
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis |
ora pro personis,
et:
Discolor unde auri per ramos aura refulsit |
Quid est enim aura auri, aut quemadmodum aura refulget? Sed tamen pulchre usurpavit.
Et:
p534 Quam bene usus est frondescit metallo?
9 Et:
Et:
Haud aliter iustae quibus est Mezentius irae |
Odio esse aliquem usitatum: irae esse inventum Maronis est.
10 Item de duobus incipit dicere et in unum desinit:
Et:
Et:
12 Facit pulcherrimas repetitiones:
13 Nec interpositiones eius otiosae sunt:
14 Et illa mutatio elegantissima est, ut de quo loquebatur subito ad ipsum verba converteret:
Quos ego: — sed motos praestat conponere fluctus |
tracta est a Demosthene: Ἀλλ’ ἐμοὶ μέν· — οὐ βούλομαι δυσχερὲς οὐδὲν εἰπεῖν ἀρξόμενος τοῦ λόγου, οὗτος δ’ ἐκ περιουσίας ἐμοῦ κατηγορεῖ.
16 Haec vero quam poetica indignatio:
O patria, o rapti nequicquam ex hoste Penates! |
et illa trepidatio:
17 Quid illa excogitatio novorum intellectum, ut,
Exuerint silvestrem animum |
et:
Pomaque degenerant sucos oblita priores |
et:
Mixtaque ridenti colocasia fundit acantho |
et:
Caelataque amnem fundens pater Inachus urna |
et:
Adfixae venis, animasque in vulnera ponunt |
et quicquid de apibus dixit in virorum fortium similitudinem, ut p537 adderet quoque mores et studia et populos et praelia, quid plura, ut et Quirites vocaret. 20 Dies me deficiet, si omnia persequi a Virgilio figurata velim: sed ex his quae dicta sunt omnia similia diligens lector annotabit.
1 Cum Servius ista dissereret, Praetextatus Avienum Eustathio insusurrantem videns: Quin age, inquit, Eustathi, verecundiam Avieni probi adolescentis iuva, et ipse publicato nobis quod inmurmurat. 2 Eustathius: Iamdudum, inquit, multa de Virgilio Servium gestit interrogare, quorum enarratio respicit officium litteratoris, et tempus indulgeri optat quo de obscuris ac dubiis sibi a doctiore fiat certior. 3 Et Praetextatus: Probo, inquit, mi Aviene, quod ea de quibus ambigis clam te esse non pateris. Unde exoratus sit a nobis doctissimus doctor, ut te secum negotium habere patiatur, qui in commune proficient quae desideras audire, ne tu modo ultra cesses aperire Servio viam de Virgilio disserendi. 4 Tunc Avienus, totus conversus in Servium: Dicas volo, inquit, doctorum maxime, quid sit quod, cum Virgilius anxie semper diligens fuerit in verbis pro causae merito vel atrocitate ponendis, incuriose et abiecte in his versibus verbum posuit:
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam p538 atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint. 5 Sed et aliud huiuscemodi deprehendi:
Hoc enim verbum, inlaudati, non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui, quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus est. 6 Sed nec hoc verbum ex diligentia Virgiliana venire mihi videtur:
Per tunicam squalentem auro |
Non enim convenit dicere auto squalentem, quoniam nitori splendorique auri contraria sit squaloris inluvies.
7 Et Servius: De verbo vexasse ita responderi posse arbitror. Vexasse grave verbum est, tractumque ab eo videtur quod est vehere, in quo inest iam vis quaedam alieni arbitrii, non enim sui potens est qui vehitur. Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiore est. 8 Nam qui fertur et raptatur atque huc et illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur: sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, quassare etiam quam quatere gravius violentiusque est. 9 Non igitur, quia vulgo dici solet vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est. 10 M. Catonis verba sunt ex oratione quam de Achaeis scripsit: Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret. Vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut p539 saevitiae aut inmanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit. 11 M. Tullius quarto in Verrem: Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, ut non ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur. 12 De inlaudato autem duo videntur responderi posse. Unum eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat. Unde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est:
13 Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat is inlaudatus est, isque omnium pessimus deterrimusque est: ac sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit, inculpatus autem instar est absolutae virtutis, inlaudatus quoque igitur finis est extremae malitiae. 14 Itaque Homerus non virtutibus appellandis sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est:
15 Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Ὂρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. Eadem ratione idem Virgilius inamabilem dixit Stygiam paludem. Nam p540 sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem per amoris στέρησιν detestatus est. 16 Altero modo inlaudatus ita defenditur: Laudare significat prisca lingua nominare appellareque: sic in actionibus civilibus auctor laudari dicitur, quod est nominari: inlaudatus ergo est quasi inlaudabilis, id est numquam nominandus, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesiae incenderat ne quis ullo in tempore nominaret. 17 Tertium restat ex his quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit. Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum est ab squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur. 18 Quam rem et alii et hic idem poeta locis aliquot demonstrat:
Eiu serpentis squamae squalido auro et purpura praetextae |
p541 19 Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur. Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellatur: cuius significationis multo adsiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.
1 Gratum mihi est, Avienus ait, correctum quod de optimis dictis male opinabar. Sed in hoc versu videtur mihi deesse aliquid:
Si enim nihil deesse concedimus, restat ut fit lituo et trabea succinctus: quod est absurdissimum, quippe cum lituus sit virga brevis in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur: nec video qualiter lituo possit succinctus videri. 2 Respondit Servius sic hoc dictum esse, ut pleraque dici per defectionem solent: veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno ac perfecto auditur. 3 Ut Virgilius alio in loco:
Victorem Buten inmani corpore |
id est corpus inmane habentem, et item alibi:
4 Sic igitur id quoque dictum videri debet: Ipse Quirinali lituo, id est lituum Quirinalem tenens. Quod minime mirandum foret, si ita dictum fuisset: Picus Quirinali lituo erat, sicuti dicimus: statua grandi capite erat. Et est autem et erat et fuit plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae. 5 Sed quoniam facta litui mentio est, praetermittendum non est quod posse quaeri animadvertimus, utrum a tuba lituus auguralis appelletur an tuba a lituo augurum lituus dicta sit. Utrumque enim pari forma et pariter in capite incurvum est. 6 Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homeri versu: Λίγξε βιὸς, necesse est ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur. Utitur autem vocabulo isto Virgilius et pro tuba, ut ibi:
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta |
7 Subiecit Avienus: Maturate fugam quid sit, parum mihi liquet. Contraria enim videtur mihi fuga maturitati: unde, quid de hoc verbo sentiendum sit, quaeso me doceas. 8 Et Servius: Nigidius, homo omnium bonarum artium disciplinis egregius: Mature, inquit, est quod neque citius neque serius, sed medium quiddam et temperatum est. Bene atque proprie Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et nimium cocta, sed tempore suo temperate adulta. 9 Hanc interpretationem Nigidianam divus Augustus duobus verbis Graecis eleganter exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistolis solitum ferunt: Σπεῦδε βραδέως, per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur p543 et industriae celeritas et tarditas diligentiae, ex quibus duobus contrariis fit maturitas. 10 Sic ergo et Virgilius inducit Neptunum discessum ventis imperantem ut et tam cito discedant tamquam fugiant, et tamen flandi mediocritatem in regressu teneant tamquam mature, id est temperate, abeuntes. Veretur enim ne in ipso discessu classi noceant, dum raptu nimio tamquam per fugam redeunt. 11 Idem Virgilius duo ista verba maturare et properare tamquam plane contraria scitissime separavit in his versibus:
12 Bene et eleganter duo ista verba divisit. Namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam ex necessitate otium est, maturari potest: per serenas vero, quoniam tempus instat, properari necesse est. 13 Sane cum significandum est coactius quid et festinantius factum, rectius hoc dicitur praemature factum quam mature: sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est:
p544 Adpetis dominatum *petens praemature praecocem. |
In quo versu animadvertendum est quod praecocem inquit, non praecoquem: est enim casus eius rectus non praecoquis sed praecox.
14 Hic Avienus rursus interrogat: cum Virgilius, inquit, Aenean suum tamquam omnia pium a contagione atrocis visus apud inferos vindicaverit, et magis eum fecerit audire reorum gemitus quam ipsa videre tormenta, in ipsos vero campos piorum licenter induxerit: cur hoc tamen versu ostendit illi partem locorum, quibus inpii cohibebantur: p545
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci? |
Qui enim vestibulum et fauces videt intra ipsam aedem iam sine dubitatione successit: aut si quid aliud de vestibuli vocabulo intellegendum est, scire desidero. 15 Ad haec Servius: Pleraque sunt vocabula, quibus vulgo utimur, neque tamen liquido advertimus quid ea ex vera proprietate significent: sicuti est vestibulum in sermonibus celebre atque obvium verbum, non omnibus tamen qui illo facile utuntur liquido expectatum. Putant enim vestibulum esse partem domus priorem, quam atrium vocant. 16 Sed *Caecilius Gallus, vir doctissimus, in libro de significatione verborum quae ad ius civile pertinent secundo vestibulum dicit esse non in ipsis aedibus neque aedium partem, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem de via aditus accessusque ad fores aedium sit. Ipsa enim ianua procul a via fiebat area intersita quae vacaret. 17 Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet: sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit. 18 Ve particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat tum minutionem. Nam vetus et vehemens, alterum ab aetatis magnitudine conpositum elisumque est, alterum a nimio impetu et vi mentis instructum. Vecors autem et vesanus privationem significat sanitatis aut cordis. 19 Diximus autem superius eos qui amplas domus antiquitus faciebant locum ante ianuam vacuum relinquere solitos, qui inter fores domus et viam medius p546 esset. 20 In eo loco qui dominum eius domus salutatum venerant priusquam admitterentur consistebant: et neque in via stabant neque intra aedes erant. Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione ab advenientibus priusquam intromitterentur in domum. 21 Alii consentientes vestibula eadem esse quae diximus in sensu tamen vocabuli dissentiunt: referunt enim non ad eos qui adveniunt, sed ad illos qui in domo commanent, quoniam illic numquam consistunt, sed solius transitus causa ad hunc locum veniunt exeundo sive redeundo. 22 Sive igitur secundum priores per augmentum sive per secundos per diminutionem intellegendum est, tamen vestibulum constat aream dici quae a via domum dividit. Fauces autem iter angustum est per quod ad vestibulum de via flectitur. 23 Ergo Aeneas cum videt fauces atque vestibulum domus inpiorum, non est intra domum, nec contactu aedium saevo execrabilique polluitur, sed de via videt loca inter viam et aedes locata.
1 Bidentes hostiae quid essent, inquit Avienus, interrogavi quendam de grammaticorum cohorte: et ille bidentes oves esse respondit, idcircoque lanigeras adiectum, ut oves planius demonstrarentur. 2 Esto, inquam, oves bidentes dicantur. Sed quae ratio huius in ovibus epitheti, scire, inquam, volo. Atque p547 ille nihil cunctatus: Oves, inquit, bidentes dictae sunt, quod duos tantum dentes habeant. Ubi terrarum, quaeso te, inquam, duos solos per naturam dentes habere oves aliquando vidisti? Ostentum enim hoc est, et factis piaculis procurandum. 3 Tum ille permotus mihi et irritatus: Quaere, inquit, ea potius quae a grammatico quaerenda sunt: nam de ovium dentibus opiliones percontator. Facetias nebulonis hominis risi et reliqui: sed te percontor, quasi ipsius verborum naturae conscium. 4 Tum Servius: De numero dentium, quem ille opinatus est, reprehendendus a me non est, cum ipse iam riseris: verum procurandum mihi est, ne illud obrepat quod bidentes epitheton sit ovium, cum Pomponius, egregius Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis hoc scripserit:
5 Publius autem Nigidius in libro quem de extis conposuit bidentes appellari non oves solas sed omnes hostias bimas. Neque tamen dixit cur ita appellentur. 6 Sed in commentariis ad ius pontificium pertinentibus legi bidennes primo dictas, d littera ex superfluo, ut saepe adsolet, interiecta. Sic pro reire redire dicitur, et pro reamare redamare, et redarguere, non rearguere. Ad hiatum p548 enim duarum vocalium procurandum interponi solet d littera. 7 Ergo bidennes primum dictae sunt quasi biennes, et longo usu loquendi corrupta est vox ex bidennibus in bidentes. Hyginus tamen, qui ius pontificium non ignoravit, in quinto librorum quos de Virgilio fecit bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent, per quos ex minore in maiorem transcendisse constaret aetatem.
8 Iterum quaerit Avienus in his versibus:
cur Virgilius equi officium equiti dederit? Nam insultare solo et glomerare gressus equi constat esse, non equitis. 9 Bene, inquit Servius: haec tibi quaestio nata est ex incuria veteris lectionis. Nam quia seculum nostrum ab Ennio et omni bibliotheca vetere descivit, multa ignoramus, quae non laterent, si veterum lectio nobis esset familiaris. Omnes enim antiqui scriptores ut hominem equo insidentem, ita et equum, cum portaret hominem, equitem vocaverunt, et equitare non hominem tantum sed equum quoque dixerunt. 10 Ennius libro Annalium septimo ait:
Numquid dubium est quin equitem in hoc loco ipsum equum dixerit, cum addidisset illi epitheton quadrupes? 11 Sic et equitare, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo utens equo et equus sub homine gradiens dicebatur. Lucilius namque, vir adprime linguae Latinae scius, equum equitare dicit hoc versu: p549
Nempe hunc currere equum nos atque equitare videmus |
12 Ergo et apud Maronem, qui antiquae Latinitatis diligens fuit, ita intellegendum est:
Insultare solo et gressus glomerare superbos |
13 Subiecit Avienus:
Scire vellem in equi fabrica casune an ex industria hoc genus ligni nominaverit? Nam licet unum pro quolibet ligno ponere poeticae licentiae sit, solet tamen Virgilius temeritatem licentiae non amare, sed ratione certa vim rerum vel nominum eligere.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Saturnalia: ostium (🇺🇸) |
Textus Aevi Classici (🇺🇸) |
LacusCurtius (🇺🇸) (🇮🇹) |
Ostium (🇺🇸) (🇮🇹) |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: 1 Feb 06