[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour une page en français.]
Français

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber VI
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.
[inanis]
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:
I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI

Macrobii
Saturnalia

Liber VII

p551

I.

1 Primis mensis post epulas iam remotis et discursum variantibus p552poculis minutioribus Praetextatus: Solet cibus, inquit, cum sumitur, tacitos efficere, potus loquaces: at nos et inter pocula silemus, tamquam debeat seriis vel etiam philosophis carere tractatibus tale convivium. 2 Et Symmachus: Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria p553quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat? 3 Doceat nos vel peregrina institutio et disciplina a Parthis petita: qui solent cum concubinis, non cum coniugibus, inire convivia, tamquam has et in vulgus produci et lascivire quoque, illas non nisi domi abditas tueri deceat tectum pudorem. 4 An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit? Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc veniam deprecatus est. Quae praesens, p554inquit, locus et tempus exigit ego non calleo: quae ego calleo nec loco praesenti sunt apta nec tempori. 5 Ad haec Eustathius: Probo, Symmache, propositum tuum quo philosophiam ea quam maximam putas observatione veneraris, ut tantum intra suum penetral aestimes adorandam: sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem. Quam enim harum dixerim minus esse venerabilem? Ita fit ut ab eiusmodi coetibus relegatus matronarum talium chorus libertatem conviviorum solis concubinis, id est vitiis et criminibus, addicat. 6 Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis convivalibus, ipsa convivia reformidet: tamquam non possit rebus adserere quae solet verbis docere, aut nesciat servare modum cuius in omnibus humanae vitae actibus terminos ipsa constituit. Neque enim ita ad mensas invito philosophiam, ut non se ipsa moderetur, cuius disciplina est rerum omnium moderationem docere. 7 Ut ergo inter te et Vettium velut arbitrali p555iudicatione conponam, aperio quidem philosophiae tricliniorum fores, sed spondeo sic interfuturam, ne mensuram nocte sibi ac sectatoribus suis dispensationis excedat. 8 Tunc Furius: Quia te unicum, Eustathi, inquit, sectatorum philosophiae nostra aetas tulit, oratus sis ut modum dispensationis quam das ei convivanti nobis ipse patefacias. 9 Et Eustathius: Primum hoc eam scio servaturam, ut secum aestimet praesentium ingenia convivarum: et si plures peritos vel saltem amatores sui in convivii societate reppererit, sermonem de se patietur agitari: quia, velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu. 10 Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur. 11 Et haec una est de philosophiae virtutibus, quia, cum orator non aliter nisi orando probetur, philosophus non minus tacendo pro tempore quam loquendo philosophatur. Sic ergo pauci qui aderunt doctiores in consensum rudis consortii salva et intra se quiescente veri notione migrabunt, ut omnis discordiae suspicio facessat. 12 Nec mirum si doctus faciet quod fecit quondam Pisistratus Athenarum tyrannus: qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus p556in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet: sciret igitur civitas sobolem regis cum patre concordem. 13 Hoc commento spem detraxit insidiantibus regnantis quieti. Ita in omni vitae genere praecipueque in laetitia convivali omne quod videtur absonum in unam concordiam soni salva innocentia redigendum est. Sic Agathonis convivium, quia Socrates Phaedros Pausanias et Erysimachos habuit, sic ea coena quam Callias doctissimis dedit, Charmadam dico, Antisthenen et Hermogenen ceterosque his similes, verbum nullum nisi philosophum sensit. 14 At vero Alcinoi vel Didonis mensa, quasi solis apta deliciis, habuit haec Iopam illa *Polyphemum cithara canentes: nec deerant apud Alcinoum saltatores viri, et apud Didonem Bitias sic hauriens merum p557ut se totum superflua eius effusione prolueret. Nonne, si quis aut inter Phaeacas aut apud Poenos sermones de sapientia erutos convivalibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus aptam perderet et in se risum plane iustum moveret? Ergo prima eius observatio erit aestimare convivas. 15 Deinde, ubi sibi locum patere viderit, non de ipsis profunditatis suae inter pocula secretis loquetur, nec nodosas et anxias sed utiles quidem faciles quaestiones movebit. 16 Nam sicut inter illos qui exercitii genus habent in mediis saltare conviviis, si quis, ut se amplius exerceat, vel ad cursum vel ad pugilatum sodales lacessiverit, quasi ineptus relegabitur ab alacritate consortii: sic apud mensam, quando licet, aptis philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo Nympharum sed Musarum quoque admixtione temperies. 17 Nam si, ut fateri necesse est, in omni conventu aut tacendum est aut loquendum, quaeramus, silentiumne conviviis an et oportunus sermo conveniat. Nam si, sicut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet semper p558sileri, non est ultra quaerendum, inter mensas philosophandum necne sit. Si vero non erunt muta convivia, cur, ubi sermo permittitur, honestus sermo prohibetur, maxime cum non minus quam dulcedo vini hilarent verba convivium? 18 Nam, si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delinimentum illud quod Helena vino miscuit,

Νηπενθές τ᾽ ἄχολόν τε κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων,

non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi oportunitas quae hospitem moeroris oblitum flexit ad gaudium. 19 Ulixis enim praeclara facinora filio praesente narrabat:

Οἷον καὶ τόδ᾽ ἔρεξε καὶ ἔτλη καρτερὸς ἀνήρ.

Ergo paternam gloriam et singula eius facta fortia dicendo animum filii fecit alacriorem, et ita credita est contra maerorem vino remedium miscuisse. 20 Quid hoc, inquis, ad philosophiam? Immo nihil tam cognatum sapientiae quam locis et temporibus aptare sermones personarum quae aderunt aestimatione in medium vocata. 21 Alios enim relata incitarunt exempla virtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant saepe auditis p559talibus ad emendationem venirent. 22 Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget: 23 ceterum his obnoxii repugnabunt, et talis erit convivii tumultus, ut sub huiusmodi invitati videantur edicto:

Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
Procurate viri et pugnam sperate parati
,
aut, ut Homerus brevius et expressius dixit,
Νῦν δ᾽ ἔρχεσθ᾽ ἐπὶ δεῖπνον, ἵνα ξυνάγωμεν ἄρνα.

24 Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit. Quid mirum, si feriet sapiens, ut dixi, non sentientes, cum interdum sic reprehendat, ut reprehensus hilaretur, nec tantum fabulis suis sed interrogationibus quoque vim philosophiae nihil ineptum loquentis ostendet? 25 Hanc ergo nullus honestus actus locusve, coetus nullus excludat, quae ita se aptat ut ubique sic appareat necessaria tamquam abesse illam nefas fuerit. p560

II.

1 Et Avienus: Novas mihi duas disciplinas videris inducere interrogandi vel etiam reprehendendi, ut alacritas utrimque his ad quos sermo est excitetur, cum dolor semper reprehensionem vel iustam sequatur: unde haec quae leviter attigisti fac quaeso enarrando planiora. 2 Primum, inquit Eustathius, hoc teneas volo, non de ea me reprehensione dixisse quae speciem accusationis habet, sed quae vituperationis instar est. Hoc Graeci σκῶμμα vocant, non minus quidem amarum quam accusatio, si inportune proferatur: sed a sapiente sic proferetur ut dulcedine quoque non careat. 3 Et ut prius tibi de interrogatione respondeam, qui vult amoenus esse consultor ea interrogat quae sunt interrogato facilia responsu, et quae scit illum sedula exercitatione didicisse. 4 Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus. Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota, qua caret qui non ingerit sed invitatur ut proferat. 5 Contra magnae amaritudinis est, si coram multis aliquem interroges quod non opima scientia quaesivit. Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum verecundiae damnum putant, aut respondere temere et fortuito se eventui veri falsive committere, unde saepe nascitur inscitiae proditio: et omne hoc infortunium pudoris sui inputat consulenti. 6 Nec non et qui obierunt maria et terras gaudent, cum de ignoto multis vel terrarum situ vel sinu maris interrogantur, libenterque respondent p561et describunt modo verbis modo radio loca, gloriosum putantes quae ipsi viderint aliorum oculis obicere. 7 Quid duces vel milites? quam fortiter a se facta semper dicturiunt, et tamen tacent arrogantiae metu? Nonne hi, si ut haec referant invitentur, mercedem sibi laboris aestimant persolutam, remunerationem putantes inter volentes narrare quae fecerint? 8 Adeo antem id genus narrationum habet quendam gloriae saporem, ut, si invidi vel aemuli forte praesentes sint, tales interrogationes obstrependo discutiant et alias inferendo fabulas prohibeant illa narrari quae solent narranti laudem creare. 9 Pericula quoque praeterita vel aerumnas penitus absolutas qui evasit ut referat gratissime provocatur: nam qui adhuc in ipsis vel paululum detinetur horret ammonitionem et formidat relatum. Id adeo Euripides expressit:

 Ὡς ἡδύ τοι σωθέντα μεμνῆσθαι πόνων.

Adiecit enim σώθεντα, ut ostenderet post finem malorum gratiam relationis incipere. Et poeta vester adiciendo olim quid aliud nisi post emensa infortunia futuro tempore iuvare dicit memoriam sedati laboris:

Forsan et haec olim meminisse iuvabit?

p562 10 Nec negaverim esse malorum genera quae non vult qui pertulit vel transacta meminisse, nec minus interrogatus offenditur quam cum in ipsis malis fuit: ut qui carnifices expertus est et tormenta membrorum, aut qui infaustas pertulit orbitates, vel cui nota quondam adflicta censoria est. Cave interroges, ne videaris obicere. 11 Illum saepe, si potes, ad narrandum provoca, qui recitando favorabiliter exceptus est, vel qui libere et feliciter legationem peregit, vel qui ab imperatore comiter affabiliterque susceptus est, vel si quis tota paene classe a piratis occupata seu ingenio seu viribus solus evasit, quia vix inplet desiderium loquentis rerum talium vel longa narratio. 12 Iuvat, si quem dicere iusseris amici sui repentinam felicitatem quam sponte non audebat vel dicere vel tacere modo iactantiae modo malitiae metu. 13 Qui venatibus gaudet interrogetur de silvae ambitu, de ambage lustrorum, de venationis eventu. Religiosus si adest, da illi referendi copiam, quibus observationibus meruerit auxilia deorum, quantus illi cerimoniarum fructus, quia et hoc genus religionis existimant, numinum beneficia non tacere: adde quia volunt et amicos se numinibus aestimari. 14 Si vero et senex praesens est, habes occasionem p563qua plurimum illi contulisse videaris, si eum interroges vel quae ad illum omnino non pertinent. Est enim huic aetati loquacitas familiaris. 15 Haec sciens Homerus quandam congeriem simul interrogantium Nestori fecit offerri:

Ὦ Νέστορ Νηληϊάδην, σὺ δ᾽ ἀληθὲς ἔνισπε,
πῶς ἔθαν᾽ ἀτρείδης εὐρυκρείων ἀγαμέμνον;
ποῦ Μενέλαος ἔην; —
ἢ οὐκ ἄργεος ἦεν Ἀχαιϊκοῦ
.

Tot loquendi semina interrogando congessit, ut pruritum senectutis expleret. 16 Et Virgilianus Aeneas gratum se ad omnia praebens Evandro varias illi narrandi occasiones ministrat. Neque enim de una re aut altera requirit, sed

singula laetus
Exquiritque auditque virum monumenta priorum
,
et Evander consultationibus captus scitis quam multa narraverit.

III.

1 Haec dicentem favor excepit omnium. Sed mox subiecit Avienus: Vos omnes, qui doctorum doctissimi adestis, oraverim ut hortatu vestro Eustathius quae de scommate paulo ante dixerit animetur aperire. Omnibusque ad hoc provocantibus ille contexuit: 2 Praeter categoriam, quae ψόγος est, et praeter διαβολὴν, quae delatio est, sunt alia duo apud Graecos nomina, λοιδορία et σκῶμμα, quibus nec vocabula Latina reperio, nisi forte p564dicas leodoriam exprobrationem esse ac directam contumeliam: scomma enim paene dixerim morsum figuratum, quia saepe fraude vel urbanitate tegitur, ut aliud sonet aliud intellegas. 3 Nec tamen semper ad amaritudinem pergit, sed nonnumquam his in quos iacitur et dulce est. Quod genus maxime vel sapiens vel alias urbanus exercet, praecipue inter mensas et pocula, ubi facilis est ad iracundiam provocatio. 4 Nam sicut in praecipiti stantem vel levis tactus inpellit, ita vino vel infusum vel aspersum parvus quoque dolor incitat in furorem. Ergo cautius in convivio abstinendum scommate quod tectam intra se habet iniuriam. 5 Tanto enim pressius haerent dicta talia quam directae loedoriae, ut hami angulosi quam directi mucrones tenacius infiguntur: maxime quia dicta huiusmodi risum praestantibus movent, quo velut adsensus genere confirmatur iniuria. 6 Est autem loedoria huiusmodi: Oblitusne es quia salsamenta vendebas? Scomma autem, quod diximus saepe contumeliam esse celatam, tale est: Meminimus quando brachio te emungebas. Nam cum res eadem utrobique p565dicta sit, illud tamen loedoria est, quod aperte adiectum exprobratumque est: hoc scomma, quod figurate. 7 Octavius, qui natu nobilis videbatur, Ciceroni recitanti ait: Non audio quae dicis. Ille respondit: Certe solebas bene foratas habere aures. Hoc eo dictum est quia Octavius Libys oriundus dicebatur, quibus mos est aurem forare. 8 In eundem Ciceronem Laberius, cum ab p566eo ad consessum non reciperetur, dicentem: Reciperem te, nisi anguste sederemus, ait mimus ille mordaciter: Atqui solebas duabus sellis sedere, obiciens tanto viro lubricum fidei. Sed et quod Cicero dixit: nisi angusta sederemus, scomma fuit in C. Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat ut eos quattuordecim gradus capere non possent. 9 Tali ergo genere, quod fetum contumeliae est, abstinendum sapienti semper, ceteris in conviviis est. 10 Sunt alia scommata minus aspera, quasi edentatae beluae morsus, ut Tullius in consulem qui uno tantum die consulatum peregit: Solent, inquit, esse flamines diales: modo consules diales habemus, et in eundem: Vigilantissimus est consul noster, qui in consulatu suo somnum non vidit, eidemque exprobranti sibi quod ad eum consulem non venisset: Veniebam, inquit, sed nox me conprehendit. 11 Haec et talia sunt quae plus urbanitatis minus amaritudinis habent, ut sunt et illa de nonnullis corporis vitiis aut parum aut nihil gignentia doloris, ut si in calvitium cuiusquam p567dicas, vel in nasum seu curvam erectionem seu Socraticam depressionem. Haec enim quanto minoris infortunii sunt, tanto levioris doloris. 12 Contra oculorum orbitas non sine excitatione commotionis obicitur: quippe Antigonus rex Theocritum Chium, de quo iuraverat quod ei parsurus esset, occidit propter scomma ab eodem de se dictum. Cum enim quasi puniendus ad Antigonum raperetur, solantibus eum amicis ac spem pollicentibus quod omni modo clementiam regis experturus esset, cum ad oculos eius venisset, respondit: Ergo inpossibilem mihi dicitis spem salutis. p568Erat autem Antigonus uno orbatus oculo. Et inportuna urbanitas male dicacem luce privavit. 13 Nec negaverim philosophos quoque incurrisse nonnumquam per indignationem hoc genus scommatis. Nam cum regis libertus ad novas divitias nuper erectus philosophos ad convivium congregasset et inridendo eorum minutulas quaestiones scire se velle dixisset cur ex nigra et ex alba faba pulmentum unius coloris edatur, Aridices philosophus indigne ferens: Tu nobis, inquit, absolve, cur et de albis et de nigris loris similes maculae gignantur. 14 Sunt scommata quae in superficie habent speciem contumeliae, sed interdum non tangunt audientes, cum eadem, si obnoxio dicantur, exagitant: ut contra sunt quae speciem laudis habent, et persona audientis efficit contumeliae p569plena. De priore prius dicam. 15 L. Quintus praetor de provincia nuper reverterat observata, quod mireris Domitiani temporibus, praeturae maxima castitate. Is cum aeger adsidenti amico diceret frigidas se habere manus, renidens ille ait: Atqui eas de provincia calidas paulo ante revocasti. Risit Quintus delectatusque est, quippe alienissimus a suspicione furtorum. Contra, si hoc diceretur male sibi conscio et sua furta recolenti, exacerbasset auditum. 16 Critobulum, famosae pulchritudinis adolescentem, Socrates cum ad conparationem formae provocaret, iocabatur, non inridebat. Certe si dicas consummatarum divitiarum vero: Tibi excito creditores tuos, aut si nimis casto: Gratae sunt tibi meretrices, quia continua eas largitate ditasti, uterque delectabuntur scientes his dictis suam conscientiam non gravari. 17 Sicut contra sunt quae sub specie laudis exagitant, sicut paulo ante divisi. Nam si timidissimo dixero: Achilli vel Herculi conparandus es, aut famosae iniquitatis viro: Ego te Aristidi in aequitate praepono, sine dubio verba laudem sonantia ad notam vituperationis p570suae uterque tracturus est. 18 Eadem scommata eosdem modo iuvare modo mordere possunt pro diversitate praesentium personarum. Sunt enim quae, si coram amicis obiciantur nobis, libenter audire possimus: uxore vero seu parentibus magistrisve praesentibus dici in nos aliquod scomma nolimus, nisi forte tale sit quod illorum censura libenter accipiat, ut si quis adolescentem coram parentibus vel magistris inrideat quod insanire possit continuis vigiliis lectionibusque nocturnis, aut uxore praesente quod stulte faciat uxorium se praebendo nec ullam elegantiam eligendo formarum. Haec enim et in quos dicuntur et praesentes hilaritate perfundunt. 20 Commendat scomma et conditio dicentis, si in eadem causa sit: ut si alium de paupertate pauper inrideat, si obscure natum natus obscure. Nam Tarseus Amphias cum ex hortulano potens esset et in amicum quasi degenerem p571nonnulla dixisset, mox subiecit: Sed et nos de isdem seminibus sumus, et omnes pariter laetos fecit. 21 Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo. Sic et Diogenes Antisthenen Cynicum, magistrum suum, solebat veluti vituperando laudare. Ipse me, aiebat, mendicum fecit ex divite et pro ampla domo in dolio fecit habitare. Melius autem ista dicebat quam si diceret: Gratus illi sum, quia ipse me philosophum et consummatae virtutis virum fecit. 22 Ergo, cum unum nomen scommatis sit, diversi in eo continentur effectus. Ideo apud Lacedaemonios inter cetera exactae vitae instituta hoc quoque exercitii genus a Lycurgo est institutum, ut adolescentes et scommata sine morsu dicere et ab aliis in seº dicta perpeti discerent: ac si quis eorum in indignationem ob tale dictum prolapsus fuisset, ulterius ei in alterum dicere non licebat. 23 Cum ergo videas, mi Aviene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum videas, inquam, p572anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas. 24 Quod genus veteres ita ludicrum non putarunt, ut et Aristoteles de ipsis aliqua conscripserit et Plutarchus et vester Apuleius, nec contemnendum sit, quod tot philosophantium curam meruit.

IV.

1 Et Praetextatus: Hoc quaestionum genus, cum et senilem deceat aetatem, cur soli iuveni suadetur? Quin agite, omnes qui adestis hic, apta convivio fabulemur, nec de cibatu tantum sed et si qua de natura corporum vel alia, praesente maxime Disario nostro, cuius plurimum ad hoc genus quaestionum poterit ars et doctrina conferre: sortiamurque, si videtur, ut per ordinem unusquisque proponat quam solvendam aestimet quaestionem. p5732 Hic adsensi omnes Praetextato anteloquium detulerunt, orantes ut, cum ipse coepisset, ceteris ex filo consultationis eius interrogandi constitueretur exemplum. 3 Tum ille: Quaero, inquit, utrum simplex an multiplex cibus digestu sit facilior: quia multos hunc, nonnullos illum sectantes videmus. Et est quidem superba et contumax et velut sui ostentatrix continentia: contra amoenam se et comem adpetentia vult videri. Cum ergo una censoria sit, delicata altera, scire equidem velim quae servandae aptior sit sanitati. Nec longe petendus adsertor est, cum Disarius adsit, qui quid conveniat corporibus humanis non minus callet quam ipsa natura fabricae huius auctor et nutrix. Dicas ergo velim, quid de hoc quod quaeritur medicinae ratio persuadeat. 4 Si me, Disarius inquit, aliquis ex plebe inperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, ammonuisse illum contentus forem institutionis pecudum: quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis inplicantur quibus, ut altiles fiant, offae conpositae et quibusdam condimentis variae farciuntur. 5 Nec dubitaret posthac, cum advertisset p574animalibus simplici cibo utentibus familiarem sanitatem, aegrescere autem et inter illa quae saginam conposita varietate patiuntur, quia constat id genus alimoniae non magis copia quam varietate crudescere. 6 Fortasse illum attentiorem exemplo altero fecissem, ut consideraret nullum umquam fuisse medicorum circa curas aegrescentium tam audacis negligentiae ut febrienti varium et non simplicem cibum daret. Adeo constat quam facilis digestu sit uniformis alimonia, ut ei, vel cum infirma est natura, sufficiat. 7 Nec tertium defuisset exemplum, ita esse vitandam ciborum varietatem ut varia solent vina vitari. Quis enim ambigat eum qui diverso vino utitur in repentinam ruere ebrietatem necdum hoc potus copia postulante? 8 Tecum autem, Vetti, cui soli perfectionem disciplinarum omnium contigit optinere, non tam exemplis quam ratione tractandum est, quae et me tacente clam te esse non poterit. 9 Cruditates eveniunt aut qualitate suci in quem cibus vertitur, si non sit aptus humori qui corpus optinuit, aut ipsius cibi multitudine, non sufficiente natura ad omnia quae congesta sunt concoquenda. Ac primum de suci qualitate videamus. 10 Qui simplicem cibum sumit facile quo suco corpus eius vel gravetur vel iuvetur usu docente cognoscit. Nec enim ambigit cuius cibi qualitate possessus sit, cum unum sumpserit, et ita fit ut noxa, cuius causa deprehensa sit, facile vitetur. 11 Qui autem multiplici cibo alitur diversas patitur qualitates ex diversitate sucorum: nec concordant humores ex materiae varietate nascentes, nec efficiunt liquidum purumve sanguinem, in quem iecoris ministerio vertuntur, et in venas cum tumultu suo transeunt. Hinc morborum scaturigo, qui ex repugnantium sibi humorum p575discordia nascuntur. 12 Deinde quia non omnium quae esui sunt una natura est, non omnia simul coquuntur, sed alia celerius, tardius alia: et ita fit ut digestionum sequentium ordo turbetur. 13 Neque enim cibi quem sumimus una digestio est, sed, ut corpus nutriat, quattuor patitur digestiones: quarum unam omnes, vel ipsi quoque hebetes, sentiunt, alias occultior ratio deprehendit. Quod ut omnibus liqueat, paulo altius mihi causa repetenda est. 14 Quattuor sunt in nobis virtutes quae administrandam alimoniam receperunt, quarum una dicitur καθελκτικὴ, quae deorsum trahit cibaria confecta mandibulis. Quid enim tam crassam materiam per faucium angusta fulciret, nisi eam vis naturae occultior hauriret? 15 Hausta vero ut non continuo lapsu per omne corpus succedentibus sibi foraminibus pervium ad imum usque descendant, et talia qualia accepta sunt egerantur, sed salutare officium digestionis expectent, secundae hoc cura virtutis est, quam Graeci, qui retentatrix est, vocant καθεκτικήν. 16 Tertia, quia cibum in p576aliud ex alio mutat, vocatur ἀλλοιωτική. Huic obsecuntur omnes, quia ipsa digestionibus curat. 17 Ventris enim duo sunt orificia, quorum superius erectum recipit devorata et in follem ventris recondit. Hic est stomachus, qui paterfamilias dici meruit, quasi omne animal solus gubernans: nam si aegrescat, vita in ancipiti est titubante alimoniae meatu: cui natura tamquam rationis capaci velle ac nolle contribuit. Inferius vero demissum intestinis adiacentibus inseritur, et inde via est egerendis. 18 Ergo in ventre fit prima digestio virtute ἀλλοιωτικῇ in sucum vertente quicquid acceptum est, cuius faex retrimenta sunt quae per intestina, inferiore orificio tradente, labuntur: et officio quartae virtutis, cui ἀπεκκριτικὴ nomen est, procuratur egestio. 19 Ergo postquam in sucum cibus reformatur, hic iam iecoris cura succedit. Est autem iecur concretus sanguis, et ideo habet nativum calorem, quod confectum sucum vertit in sanguinem: et sicut cibum in sucum verti prima est, ita sucum transire in sanguinem secunda digestio est. 20 Hunc calor iecoris administratum per venarum fistulas in sua quaeque membra dispergit, parte quae ex digestis frigidissima est in lienem refusa, qui ut iecur caloris ita ipse frigoris domicilium est. 21 Nam ideo omnes dexterae partes validiores sunt et debiliores sinistrae, quia has regit calor visceris sui, illae p577contagione frigoris sinistra optinentis hebetantur. 22 In venis autem et arteriis, quae sunt receptacula sanguinis et spiritus, tertia fit digestio. Nam acceptum sanguinem quodammodo defaecant, et quod in eo aquosum est venae in vesicam refundunt: liquidum vero purumque et altilem sanguinem singulis totius corporis membris ministrant: et ita fit ut, cum cibum solus venter accipiat, alimonia eius dispersa per universos membrorum meatus ossa quoque et medullas et ungues nutriat et capillos. 23 Et haec est quarta digestio, quae in singulis membris fit, dum quod unicuique membro datum est ipsi membro fit nutrimentum. Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt, quae, cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos evanescunt meatus. 24 Si qua vero pars corporis aegrescat, in ipsam quasi infirmiorem ultima illa quae diximus retrimenta labuntur, et hinc nascuntur morborum causa quae ῥεύματα medicis vocare mos est. 25 Si enim fuerit ultimi suci isto uberior multitudo, hanc a se repellit pars corporis illa quae sanior est, et sine dubio labitur in infirmam quae vires non habet repellendi: unde alieni receptio distendit locum in quem ceciderit, et hinc creantur dolores. Haec est ergo triplex causa vel podagrae vel cuiuslibet ex confluentia morbi: id est multitudo humoris, fortitudo membri a se repellentis, et recipientis infirmitas. 26 Cum igitur adseruerimus quattuor in corpore fieri digestiones, quarum altera pendet ex altera, et si praecedens fuerit impedita, nullus fit sequentis effectus: recurramus p578animo ad illam primam digestionem quae in ventre conficitur, et invenietur quid impedimenti ex multiformi nascatur alimoniae. 27 Diversorum enim ciborumº diversa natura est: et sunt qui celerius, sunt qui tardius digeruntur. Cum ergo prima digestio vertit in sucum, quia non simul omnia accepta vertuntur, quod prius versum est, dum alia tardius vertuntur, acescit: et hoc saepe enim eructando sentimus. 28 Alia quoque, quibus tarda digestio est, velut ligna humida quae urgente igne fumum de se creant, sic et illa imminente igne naturae fumant, dum tardius concoquuntur: siquidem nec hoc sensum eructantis evadit. 29 Cibus autem simplex non habet controversam moram, dum simul in simplicem sucum vertitur: nec digestio ulla turbatur, dum omnes sibi stata momentorum dimensione succedunt. 31 Si quis autem (quia nihil inpatientius inperitia) rationes has dedignetur audire, aestimans non impediri digestionem nisi sola ciborum multitudine, nec velit de qualitate tractare: hic quoque multiformis alimonia deprehenditur causa morborum. Nam pulmentorum varietas recipit varia condimenta, quibus gula ultra quam naturae necesse est lacessitur: et fit inde congeries, dum pruritu desiderii amplius, vel certe de singulis parva libantur. 32 Hinc Socrates suadere solitus erat illos cibos potusve vitandos, qui ultra sitim famemve sedandam producunt adpetentiam. Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est. Quid enim tam contrarium quam virtus et voluptas? 33 Sed modum disputationi facio, ne videar p579hoc ipsum in quo sumus, licet sobrium sit, tamen, quia varium est, accusare convivium.

V.

1 Haec cum Praetextato et ceteris prona adsensione placuissent, Euangelus exclamavit: Nihil tam indignum toleratu quam quod aures nostras Graeca lingua captivas tenet, et verborum rotunditati adsentiri cogimur circumventi volubilitate sermonis qui ad extorquendam fides agit in audientes tyrannum. 2 Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat. 3 Et Symmachus: Rem iocundam, Euangele, amarius postulasti. Audere enim contra tam copiose et eleganter inventa res est quae habeat utilem voluptatem, sed non tamquam ingeniis insidiantes et gloriosis tractatibus invidentes hoc debemus expetere. 4 Nec abnego potuisse me quoque p580tamquam palinodiam canere. Est enim rhetorica prolusio communes locos in utramvis partem inventorum alternatione tractare. Sed quia facilius Graecorum inventionibus a Graecis forte aliis relata respondent, te, Eustathi, oramus omnes ut sensa et inventa Disarii contrariis repellendo in integrum restituas exauctoratum conviviorum leporem. 5 Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit: Bellum, inquit, duobus mihi amicissimis cogor indicere, Disario et continentiae: sed ab auctoritate vestra tamquam ab edicto praetoris impetrata venia gulae patronum, quia necesse est, profitebor. 6 In primo speciosis magis quam veris, ut docebitur, exemplis paene nos Disarii nostri cepit ingenium. Ait enim pecudes simplici uti cibo, et ideo expugnari difficilius earum quam hominum sanitatem. Sed utrumque falsum probabo. 7 Nam neque simplex est animalibus mutis alimonia, nec ab illis quam a nobis morbi remotiores. Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit. 8 Notus est omnibus Eupolis, inter elegantes habendus p581veteris comoediae poetas. Is in fabula quae inscribitur Αὶγες inducit capras de cibi sui copia in haec se verba iactantes:

9 Βοσκόμεθ᾽ ὗλης ἀπὸ παντοδαπῆς, ἐλάτης· πρίνου κομάρου τε,
πτόρθους ἁπαλοὺς ἀποιρώγουσαι, καὶ πρὸς τούτοισιν ἔτ᾽ ἄλλα,
κύτισόν τ᾽ ἠδὲ σφάκον εὐώδη καὶ σμίλακα τὴν πολύφυλλον, p582
κότινον σχῖνον μελίαν πευκήν, ἁλίαν δρῦν, κιττὸν ἐρίκην
πρόμαλον ῥάμνον φλόμον ἀνθρερικὸν κισθὸν φηγὸν θύμα θύμβραν
.

p583 Videturne vobis ciborum ista simplicitas, ubi tot enumerantur vel arbusta vel frutices non minus suco diversa quam nomine? 10 Quod autem non facilius morbis homines quam pecudes occupentur, Homero teste contentus sum, qui pestilentiam refert a pecudibus inchoatam: quando morbus, antequam in homines posset inrepere, facilius captis pecoribus incubuit. 11 Sed et quanta sit mutis animalibus infirmitas vitae brevitas indicio est. Quod enim eorum quibus notitia nobis in usu est potest annos hominis aequare? nisi recurras forte ad ea, quae de corvis atque cornicibus fabulosa dicuntur, quos tamen videmus omnibus inhiare cadaveribus universisque seminibus insidiari, fructus arborum persequi: nam non minus edacitatis habent quam de longaevitate eorum opinio fabulatur. 12 Secundum, si bene recordor, exemplum est solere medicos aegris simplicem cibum offerre, non varium: cum hunc offeratis, ut opinor, non quasi digestu faciliorem, sed quasi minus adpetendum, ut horrore uniformis alimoniae edendi desiderium languesceret, quasi multis concoquendis per infirmitatem non sufficiente natura. Ideo, si quis aegrescentium vel de ipso simplici p584amplius adpetat, subducitis adhuc desideranti. Ideo vobis commento tali non qualitas sed modus quaeritur. 13 Quod autem in edendo sicut in potando suades varia vitari, habet latentis captionis insidias, quia nomine similitudinis coloratur. Ceterum longe alia potus alia ciborum ratio est. Quis enim umquam edendo plurimum mente sauciatus est, quod in bibendo contingit? 14 Fartus cibo stomacho vel ventre gravatur: infusus vino fit similis insano, opinor, quia crassitudo cibi uno in loco permanens expectat administrationem digestionis, et tunc demum membris sensim confectus inlabitur: potus, ut natura levior, mox altum petit, et cerebrum, quod in vertice locatum est, ferit fumi calentis aspergine. 15 Et ideo varia vina vitantur, ne res, quae ad possidendum caput repentina est, calore tam diverso quam subito consilii sedem sauciet. Quod aeque in cibi varietate metuendum nulla similitudo, ratio nulla persuadet. 16 In illa vero disputatione, qua digestionum ordinem sermone luculento et vario digessisti, illa omnia quae de natura humani corporis dicta sunt et nihil nocent propositae quaestioni et eloquenter dicta non abnego. Illi soli non adsentior quod sucos varios de ciborum varietate confectos dicis contrarios esse corporibus, cum corpora ipsa de contrariis qualitatibus fabricata sint. 17 Ex calido enim et frigido, de sicco et humido constamus. Cibus vero simplex cui adest sucum de se unius qualitatis emittit. Scimus autem similibus similia nutriri. Dic, quaeso, unde tres aliae qualitates corporis nutrientur? 18 Singula autem ad se similitudinem sui rapere testis Empedocles, qui ait: p585

 Ὡς γλυκὺ μὲν μάρπτε, πικρὸν δ᾽ ἐπὶ πικρον ὄρουσεν,
ὀξὺ δ᾽ ἐπ᾽ ὀξὺ ἔβη, θερμὸν δ᾽ ἐποχεύετο θερμῷ
.

19 Te autem saepe audio Hippocratis tui verba cum admiratione referentem: Εἰ ἓν ἦν ὁ ἄνθρωπος, οὐκ ἂν ἤλγεεν· ἀλγεῖ δὲ, οὐκ ἄρα ἓν ἐστί. Ergo si homo non unum, nutriendus est non ex uno. 20 Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos. Ver ergo calidum fecit et humectum, sicca est aestas et calida, auctumnus siccus et frigidus, hiems humida pariter et frigida est. 21 Sic et elementa, quae sunt nostra principia, ex diversitatibus et ipsa constant et nos nutriunt. Est enim ignis calidus et siccus, aer humectus et calidus, aqua similiter humecta sed frigida, terra frigida pariter et sicca. Cur ergo nos ad uniformem cibum redigis, cum nihil nec in nobis nec circa nos nec in his de quibus sumus uniforme sit? 22 Quod autem acescere vel nonnumquam fumare in stomacho cibum vis adsignare varietati, ut credamus, pronunties oportet aut semper eum qui vario cibo utitur haec pati aut p586numquam illum pati qui simplicem sumit. Si vero et qui mensa fruitur copiosa hoc vitium saepe non sentit, et qui se uno cibo afficit saepe sustinet quod accusas, cur hoc varietati et non modo edacitati adsignas? Nam et de simplici avidus noxam patitur cruditatis, et in vario moderatus digestionis commodo fruitur. 23 At, inquies, ipsa inmoderatio ex ciborum varietate nascitur titillante gula et ad sumenda plura quam necesse est provocante. 24 Rursus ad ea quae iam dixi revolvor, cruditates de modo non de qualitate provenire. Modum vero servat qui sui potens est et in mensa Sicula vel Asiana: excedit inpatiens, etsi solis olivis aut olere vescatur. Et tam ille copiosus, si moderationem tenuit, sanitatis compos est, quam insanus fit ille cui merus sal cibus est, si hoc ipsum voraciter invaserit. 25 Postremo si in his quae sumimus varietatem noxiam putas, cur potionum remedia quae per os humanis visceribus infunditis ex tam contrariis ac sibi repugnantibus mixta conponitis? 26 Suco papaveris admiscetis euphorbium, p587mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est. 27 Cum ergo ad custodiam vitae hoc faciant remedia quod cibus, siquidem illa eam revocent iste contineat, cur illis providere varietatem laboras, istum squalori uniformitatis addicis? 28 Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est. Quid enim agit ipse servus non edendo nisi cogente fame nec potando praeter sitim nisi ut de utroque capiat voluptatem? Ergo p588voluptas non mox nomine ipso infamis est, sed fit modo utendi vel honesta vel arguenda. 29 Parum est, si excusata sit et non etiam laudetur voluptas. Nam cibus qui cum voluptate sumitur desiderio tractus in ventrem reconditur patula expectatione rapientem, et dum animose fruitur, mox eum concoquit: quod non ex aequo cibis evenit quos nulla sui dulcedo commendat. Quid ergo accusas varietatem quasi gulae irritamentum, cum salus sit hominis vigere adpetentiam, qua deficiente languescit et periculo fit propior? 30 Nam sicut in mari gubernatores vento suo, etiamsi nimius sit, contrahendo in minorem modum vela praetervolant, et flatum, cum est maior, coercent, sopitum vero excitare non possunt: ita et adpetentia, cum titillatur et crescit, rationis gubernaculo temperatur, si semel ceciderit, animal extinguitur. 31 Si ergo cibo vivimus et cibum adpetentia sola commendat, elaborandum nobis est commento varietatis ut haec semper provocetur, cum praesto sit ratio qua intra moderationis suae terminos temperetur. 32 Memineritis tamen lepido me convivio adesse, non anxio: nec sic admitto varietatem, ut luxum probem, ubi quaeruntur aestivae nives et hibernae rosae, et, dum magis ostentui quam usui servitur, silvarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur. Ita enim fit ut, etiamsi sanitatem sumentium mediocritas p589observata non sauciet, ipse tamen luxus morum sit aegritudo. 33 His favorabiliter exceptis Disarius: Obsecutus es, inquit, Eustathi, dialecticae, ego medicinae. Qui volet eligere sequenda usum consulat, et quid sit utilius sanitati experientia docebit.

VI.

1 Post haec Flavianus: Et alios quidem medicos idem dicentes semper audivi, vinum inter calida censendum, sed et nunc Eustathius, cum causas ebrietatis attingeret, praedicabat vini calorem. Mihi autem saepe hoc mecum reputanti visa est vini natura frigori propior quam calori: et in medium profero quibus ad hoc aestimandum trahor, ut vestrum sit de mea aestimatione iudicium. 2 Vinum, quantum mea fert opinio, sicut natura frigidum est, ita capax vel etiam adpetens fit caloris, cum calidis fuerit admotum. Nam et ferrum cum tactu sit frigidum,

ψυχρὸν δ᾽ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν,

si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor advena nativum frigus expellit. Hoc utrum ita esse ratio persuadeat requiramus. 3 Vinum aut potu interioribus conciliatur, aut fotu, ut superficiem curet, adhibetur. Cum infunditur cuti, quin frigidum sit nec medici infitias eunt: calidum tamen in interioribus praedicant, cum non tale descendat, sed admixtum calidis concalescat. 4 Certe respondeant volo, cur stomacho in lassitudinem degeneranti ad p590instaurandas constrictione vires offerant aegrescenti vinum, nisi frigore suo lassata cogeret et colligeret dissoluta? Et cum lasso, ut dixi, stomacho nihil adhibeant calidum, ne crescat ulterius lassitudo, a vini potu non prohibent, defectum in robur hac curatione mutantes. 5 Dabo aliud indicium accidentis vino quam ingeniti caloris. Nam si quis aconitum nesciens hauserit, non nego haustu eum meri plurimi solere curari. Infusum enim visceribus trahit ad se calorem et veneno frigido quasi calidum iam repugnat. Si vero aconitum ipsum cum vino tritum potui datum sit, haurientem nulla curatio a morte defendit. 6 Tunc enim vinum natura frigidum admixtione sui frigus auxit veneni, nec in interioribus iam calescit, qui non liberum sed admixtum alii, immo in aliud versum, descendit in viscera. 7 Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus. Insomnem medici frigidis oblinunt, modo papaveris suco modo mandragora vel similibus, in quibus est et vinum: nam vino somnus reduci solet, quod non nisi ingeniti frigoris testimonium est. 8 Deinde omnia calida Venerem provocant et semen excitant et generationi favent, hausto autem mero plurimo fiunt viri ad coitum pigriores: sed nec idoneum p591conceptioni serunt, qui vini nimietas, ut frigidi, facit semen exile vel debile. 9 Hoc vero vel manifestissimam aestimationis meae habet adsertionem, quod quaecumque nimium algentibus, eadem contingunt ebriis. Fiunt enim tremuli graves pallidi, et saltu tumultuantis spiritus artus suos et membra quatiuntur: idem corporis torpor ambobus, eadem linguae titubatio: multis autem et morbus ille quem παράλυσιν Graeci vocant sic nimio vino ut multo algore contingit. 10 Respicite etiam quae genera curationis adhibeantur ebriis. Nonne cubare sub multis operimentis iubentur, ut extinctus calor refoveatur? non et ad calida lavacra ducuntur? non illis unctionum tepore calor corporis excitatur? 11 Postremo qui fiunt crebro ebrii cito senescunt: alii ante tempus conpetentis aetatis vel calvitio vel canitie insigniuntur, quae non nisi inopia caloris eveniunt. 12 Quid aceto frigidius, quod culpatum vinum est? Solum enim hoc ex omnibus humoribus crescentem flammam violenter extinguit, dum per frigus suum calorem vincit elementi. 13 Nec hoc praetereo, quod ex fructibus, arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cytonia, quae cotonia vocat Cato.

p592 14 Haec ideo dixerim, quod me saepe movit et exercuit mecum disputantem, quia in medium proferre volui, quid de vino aestimaverim sentiendum. Ceterum consultationem mihi debitam non omitto. Te enim, Disari, convenio, ut quaerendum mihi occurrit absolvas. 15 Legisse apud philosophum Graecum memini (ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate conposuit) mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes: nec causam vel huius frequentiae vel illius raritatis adiecit. Et quia ad naturam corporum tota haec quaestio pertinet, quam nosse et industriae tuae et professionis officium est, volo te causas rei quam ille sententiae loco dixit, si tamen philosopho adsentiris, aperire. 16 Tum ille: Recte et hoc Aristoteles, ut cetera: nec possum non adsentiri viro cuius inventis nec ipsa natura dissentit. Mulieres, inquit, raro ebriantur, crebro senes. Rationis plena gemina ista sententia, et altera pendet ex altera. Nam cum didicerimus quid mulieres ab ebrietate defendat, iam tenemus quid senes ad hoc frequenter inpellat: contrariam enim sortita naturam sunt muliebre corpus et corpus senile. 17 Mulier humectissimo est corpore. Docet hoc et levitas cutis et splendor, docent praecipue adsiduae purgationes superfluo exonerantes corpus humore. Cum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit et fit dilutius, nec facile crebri sedem ferit fortitudine eius extincta. 18 Sed et haec ratio iuvat sententiae veritatem: Quod muliebre corpus crebris purgationibus deputatum pluribus consertum p593est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat humori in egestionis exitium confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit. 19 Contra senibus siccum corpus est, quod probat asperitas et squalor cutis. Unde et haec aetas ad flexum fit difficilior, quod est indicium siccitatis. Intra hos vinum nec patitur contrarietatem repugnantis humoris, et integra vi sua adhaeret corpori arido, et mox loca tenet quae sapere homini ministrant. 20 Dura quoque esse senum corpora nulla dubitatio est: et ideo ipsi etiam naturales meatus in membris durioribus obserantur, et hausto vino exhalatio nulla contingit, sed totum ad ipsam sedem mentis ascendit. 21 Hinc fit ut et sani senes malis ebriorum laborent, tremore membrorum, linguae titubantia, abundantia loquendi, iracundiae concitatione: quibus tam subiacent iuvenes ebrii quam senes sobrii. Si ergo levem pertulerint inpulsum vini, non accipiunt haec mala, sed incitant quibus aetatis ratione iam capti sunt.

VII.

1 Probata omnibus Disarii disputatione subiecit Symmachus: Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare. 2 Ad haec Horus: Tu vero, Symmache, frustra opinaris frigidam mulierum esse naturam, quam p594ego calidiorem virili, si tibi volenti erit, facile probabo. 3 Humor naturalis in corpore, quando aetas transit pueritiam, fit durior et acuitur in pilos. Ideo tunc et pubes et genae et aliae partes corporis vestiuntur. Sed in muliebri corpore hunc humorem calore siccante fit inopia pilorum, et ideo in corpore sexus huius manet continuus splendor et levitas. 4 Est et hoc in illis indicium caloris, abundantia sanguinis, cuius natura fervor est: qui ne urat corpus, si insidat, crebra purgatione subtrahitur. Quis ergo dicat frigidas, quas nemo potest negare plenas caloris, quis sanguinis plenae sunt? 5 Deinde, licet urendi corpora defunctorum usus nostro seculo nullus sit, lectio tamen docet eo tempore quo igni dari honor mortuis habebatur, si quando usu venisset, ut plura corpora simul incenderentur, solitos fuisse funerum ministros denis virorum corporibus adicere singula muliebria: et unius adiutu, quasi natura flammei et ideo celeriter ardentis, cetera flagrabant. 6 Ita nec veteribus calor mulierum habebatur incognitus. Nec hoc tacebo, quod, cum calor semper generationis causa sit, feminae ideo celerius quam pueri fiunt idoneae ad generandum, qui calent amplius. Nam et secundum iura publica duodecimus annus in femina et quartus decimus in puero definit pubertatis aetatem. 7 Quid plura? nonne videmus mulieres, quando nimium frigus est, mediocri veste contentas nec ita operimentis plurimis involutas, ut viri solent, scilicet naturali calore contra frigus quod aer ingerit repugnante? 8 Ad haec renidens Symmachus: Bene, inquit, p595Horus noster temptat videri orator ex Cynico, qui in contrarium vertit sensus quibus potest muliebris corporis frigus probari. Nam quod pilis, ut viri, non obsidentur, inopia caloris est. Calor est enim qui pilos creat, unde et eunuchis desunt, quorum naturam nullus negaverit frigidiorem viris: sed et in corpore humano illae partes maxime vestiuntur, quibus amplius inest caloris. Leve autem est mulierum corpus quasi naturali frigore densetum: comitatur enim algorem densitas, levitas densitatem. 9 Quod vero saepe purgantur, non multi sed vitiosi humoris indicium est. Indigestum est enim et crudum quod egeritur, et quasi infirmum effluit, nec habet sedem, sed natura quasi noxium et magis frigidum pellitur. Quod maxime probatur, quia mulieribus, cum purgantur, etiam algere contingit: unde intellegitur frigidum esse quod effluit, et ideo in vivo corpore non manere quasi inopia caloris extinctum. 10 Quod muliebre corpus iuvabat ardentes viros, non caloris erat sed pinguis carnis et oleo similioris, quod non in illis contingeret ex calore. 11 Quod cito ammonentur generationis, non nimii caloris sed naturae infirmioris est: ut exilia poma celerius maturescunt, robusta serius. Sed si vis intellegere in generatione veram rationem caloris, considera viros longe diutius perseverare in generando quam mulieres in pariendo: et haec tibi sit indubitata probatio in utroque sexu vel frigoris vel caloris. Nam vis eadem in frigidiore corpore celerius extinguitur, in calidiore diutius perseverat. 12 Quod frigus aeris tolerabilius p596viris ferunt, facit hoc suum frigus: similibus enim similia gaudent. Ideo ne corpus earum frigus horreat facit consuetudo naturae quam sortitae sunt frigidiorem.

13 Sed de his singuli, ut volunt, iudicent. Ego vero ad sortem venio consulendi, et quod scitu dignum aestimo, ab eodem Disario quaero et mihi usque ad affectum nimium amico et cum in ceteris tum in his optime docto. 14 Nuper in Tusculano meo fui, cum vindemiales fructus pro annua sollemnitate legerentur. Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi. Quod in illis praecipue admirabar, quos inpelli ad insaniam parvo vino noveram. Quaero, quae ratio de musto ebrietatem aut tardam fieri faciat aut nullam? 15 Ad haec Disarius: Omne quod dulce est cito satiat, nec diuturnam desiderii sui fidem tenet, sed in locum satietatis succedit horror. In musto autem sola dulcedo est, suavitas nulla. Nam vinum cum in infantia est, dulce, cum pubescit, magis suave quam dulce est. 16 Esse autem harum duarum rerum distantiam certe Homerus testis est, qui ait:

Μέλιτι γλυκερῷ, καὶ ἡδέϊ οἴνῷ.

Vocavit enim mel dulce et vinum suave. Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum p597sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati. 17 Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere: et post vomitum contra fumum vini qui remansit in venis panem offerunt melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit. Ideo ergo non inebriat mustum in quo est sola dulcedo. 18 Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est, et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati: delapsum vero relinquit sine dubio in homine ambas qualitates naturae suae, quarum altera in flatu altera in aquae substantia est. 19 Sed flatus quidem quasi aeque ponderosus in ima delabitur, aquae vero qualitas non solum ipsa non inpellit in insaniam, sed et, si qua vinalis fortitudo in homine resedit, hanc diluit et extinguit. 20 Inesse autem aquam musto vel hinc docetur, quod, cum in vetustatem procedit, fit mensura minus sed acrius fortitudine, quia exhalata aqua qua molliebatur remanet vini sola natura cum fortitudine sua libera, nulla diluti humoris permixtione mollita.

VIII.

1 Post haec Furius Albinus: Ego quoque pro virili portione Disarium nostrum inexercitum non relinquo. Dicas, quaeso, quae causa difficile digestu facit isicium, quod ab insectione insicium dictum amissione n littera postea quod nunc habet nomen p598optinuit, cum multum in eo digestionem futuram iuverit tritura tam diligens et quicquid grave erat carnis absumpserit consummationemque eius multa ex parte confecerit. 2 Et Disarius: Inde hoc genus cibi difficile digeritur, unde putas ei digestionem ante provisam. Levitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur. 3 Sic et mox tritum atque formatum cum in aquam coicitur, natat. Ex quo intellegitur quod idem faciens in ventris humore subducit se digestionis necessitati et tam sero illic coquitur quam tardius conficiuntur quae vapore aquae quam quae igne solvuntur. Deinde, dum instantius teritur, multus ei flatus involvitur, qui prius in ventre consumendus est, ut tum demum conficiatur quod remansit de carne iam liberum.

4 Hoc quoque scire haveo, Furius inquit, quae faciat causa nonnullos carnes validiores facilius digerere quam tenues? Nam cum cito coquant offas bubulas, in asperis piscibus concoquendis laborant. 5 In his, Disarius ait, huius rei auctor est nimia in homine p599vis caloris: quae si idoneam materiam suscipit, libere congreditur et cito eam in concertatione consumit, levem modo praeterit ut latentem, modo in cinerem potius quam in sucum vertit: ut ingentia robora in carbonum frusta lucentia igne vertuntur, paleae si in ignem ceciderint, mox solum de eis cinerem restat videri. 6 Habes et hoc exemplum non dissonum, quod potentior mola ampliora grana confringit, integra illa quae sunt minutiora transmittit: vento nimio abies aut quercus avellitur, cannam nulla facile frangit procella.

7 Cumque Furius delectatus enarrantis ingenio plura vellet interrogare, Caecina se Albinus obiecit: Mihi quoque desiderium est habendi paulipser negotii cum tam facunda Disarii doctrina. Dic, oro te, quae facit causa, ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, vulnus excitent et loca perforent, devorata vero nullam ventris corpori inferant laesionem? 8 Et Disarius: Species, inquit, et acres et calidae superficiem cui adponuntur exulcerant, quia integra virtute sua sine alterius rei admixtione utuntur ad noxam: sed si in ventrem receptae sint, solvitur vis earum ventralis humoris alluvione, qua fiunt dilutiores: deinde prius vertuntur in sucum ventris calore quam ut integrae possint nocere.

9 Caecina subiecit: Dum de calore loquimur, ammoneor rei p600quam semper quaesitu dignam putavi, cur in Aegypto, quae regionum aliarum calidissima est, vinum non calida sed, paene dixerim, frigida virtute nascatur? 10 Ad hoc Disarius: Usu tibi, Albine, compertum est aquas quae vel de altis puteis vel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere. Quod fit non alia de causa nisi quod aere qui nobis circumfusus est propter temporis rationem calente frigus in terrarum ima demergitur et aquas inficit quarum in imo est scaturigo: et contra, cum aer hiemem praefert, calor in inferiora demergens aquis in imo nascentibus dat vaporem. 11 Quod ergo ubique alternatur varietate temporis, hoc in Aegypto semper est, cuius aer semper est in calore. Frigus enim ima petens vitium radicibus involvitur et talem dat qualitatem suco inde nascenti. Ideo regionis calidae vina calore caruerunt.

12 Tractatus noster, Albinus inquit, semel ingressus calorem non facile alio digreditur. Dicas ergo volo, cur qui in aquam descendit calidam, si senon moverit, minus uritur, sed si agitatu suo aquam moverit, maiorem sentit calorem, et totiens aqua urit amplius quotiens novus ei motus accesserit? 13 Et Disarius: Calida, inquit, quae adhaeserit nostro corpori mox praebet tactum sui mansuetiorem, vel quia cuti adsuevit vel quia frigus accepit a nobis: motus vero aquam novam semper ac novam corpori adplicat: p601et cessante adsuetudine, de qua paulo ante diximus, semper novitas auget sensum caloris.

14 Cur ergo, Albinus ait, aestate cum aer calidus flabro movetur, non calorem sed frigus adquirit? Eadem enim ratione et in hoc fervorem deberet motus augere. 15 Non eadem ratio, Disarius inquit, in aquae et aeris calore. Illa enim corporis solidioris est, et crassa materies cum movetur, integra vi sua superficiem cui admovetur invadit, aer motu in ventum solvitur et liquidior se factus agitatu flatus efficitur: porro ut flatus illud removet quod circumfusum nobis erat: erat autem circa nos calor: remoto igitur per flatum calore restat ut advenam sensum frigoris praestet agitatus.

IX.

1 Interpellat Euangelus pergentem consultationem et: Exercebo, inquit, Disarium nostrum, si tamen minutis illis suis et rorantibus responsionibus satisfaciet consulenti. 2 Dic, Disari, cur qui ita se vertunt ut saepe in orbem rotentur et vertiginem capitis et obscuritatem patiuntur oculorum, postremo, si perseveraverint, ruunt, cum nullus alius motus corporis hanc ingerat necessitatem? 3 Ad haec Disarius: Septem, inquit, corporei motus sunt: aut enim accedit priorsum aut retrorsum recedit aut in dexteram laevamve divertitur aut sursum promovet aut deorsum aut orbiculatim rotatur. 4 Ex his septem motibus unus tantum p602in divinis corporibus invenitur, sphaeralem dico, quo movetur caelum, quo sidera, quo cetera moventur elementa. Terrenis animalibus illi sex praecipue familiares sunt, sed nonnumquam adhibetur et septimus. Sed sex illi ut directi ita et innoxii, septimus, id est qui gyros efficit, crebro conversu turbat et humoribus capitis involvit spiramentum quod animam cerebro quasi omnes sensus corporis gubernanti ministrat. 5 Hoc est autem spiramentum quod ambiens cerebrum singulis sensibus vim suam praestat, hoc est quod nervis et musculis corporis fortitudinem praebet. Ergo vertigine turbatum et simul agitatis humoribus oppressum languescit et ministerium suum deserit. Inde fit his qui raptantur in gyros hebetior auditus, visus obscurior. 6 Postremo nervis et musculis nullam ab eo virtutem quasi deficiente sumentibus totum corpus, quod iis sustinetur et in robur erigitur, desertum iam fulcimentis suis labitur in ruinam. 7 Sed contra haec omnia consuetudo, quam secundam naturam pronuntiavit usus, illos iuvat qui in tali motu saepe versantur. Spiramentum enim cerebri, quod paulo ante diximus, adsuetum rei iam non sibi novae non pavescit hunc motum nec ministeria sua deserit. Ideo consuetis etiam iste agitatus innoxius est. 8 [Et Euangelus:] Inretitum te iam, Disari, teneo, et si vere opinor, nusquam hodie effugies. Et alios enim in arte tibi socios et ipsum te audivi saepe dicentem cerebro non inesse sensum, sed ut ossa, ut dentes, ut capillos, ita et cerebrum esse sine sensu. Verumne est haec vos dicere solitos, an ut falsum refelles? 9 Verum, ait ille. Ecce iam clausus es. Ut enim concedam tibi praeter capillos in homine aliquid esse sine sensu, quod non facile persuasu est, tamen cur sensus omnes paulo ante dixisti a cerebro ministrari, cum cerebro non inesse sensum ipse fatearis? Potestne excusare huius p603contrarietatis ausum vel vestri oris nota volubilitas? 10 Et Disarius renidens: Retia quibus me involutum tenes nimis rara sunt, nimis patula: ecce me, Euangele, sine nisu inde exemptum videbis. 11 Opus naturae est ut sensum vel nimium sicca vel nimium humecta non capiant. Ossa dentes cum unguibus et capillis nimia siccitate ita denseta sunt ut penetrabilia non sint effectui animae qui sensum ministrat: adeps medulla et cerebrum ita in humore atque mollitie sunt ut eundem effectum animae quem siccitas illa non recipit mollities ista non teneat. 12 Ideo tam dentibus unguibus ossibus et capillis quam adipi medullis et cerebro sensus inesse non potuit. Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita, si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris. 13 Sed videmus, inquies, tormentis affici quibus sectantur ossa, torqueri homines et dolore dentium. Hoc verum esse quis abneget? Sed, ut os secetur, omentum quod inpositum est ossi cruciatum, dum sectionem patitur, inportat: quod cum medici manus transiit, os iam cum medulla quam continet habet indolentiam sectionis similem capillorum. Et cum dentium dolor est, non os dentis in sensu est, sed caro quae continet dentem. 14 Nam et unguis quantus extra carnem crescendo pergit sine sensus secatur: qui carni adhaeret iam facit, si secetur, dolorem non suo sed sedis suae corpore. Sicut capillus, dum superior secatur, nescit dolorem: si avellatur, sensum accipit a carne quam deserit. Et cerebrum, quod tactu sui hominem vel torquet vel frequenter interimit, non suo sensu sed vestitus sui, id est omenti, hunc inportat dolorem. 15 Ergo diximus quae in homine sine sensu sint, et quae hoc causa p604faciat indicatum est. Reliqua pars debiti mei de eo est, cur cerebrum, cum sensum non habeat, sensus gubernet. Sed de hoc quoque temptabo si potero esse solvendo. 16 Sensus, de quibus loquimur, quinque sunt: visus auditus odoratus gustus et tactus. Hi aut corporei sunt aut circa corpus, solisque sunt caducis corporibus familiares. Nulli enim divino corpori sensus inest, anima vero omni corpore, vel si divinum sit, ipsa divinior est: efrgo si dignitas divinorum corporum sensum dedignatur quasi aptum caducis, multo magis anima maiores est maiestatis quam ut sensu egeat. 17 Ut autem homo constet et vivum animal sit anima praestat, quae corpus inluminat. Porro inluminat inhabitando, et habitatio eius in cerebro est. Sphaeralis enim natura et ad nos de alto veniens partem in homine et altam et sphaeralem tenuit et quae sensu careat, qui non est animae necessarius. 18 Sed quia necessarius animali est, locat in cavernis cerebri spiramentum de effectibus suis: cuius spiramenti natura haec est ut sensus et ingerat et gubernet. 19 De his ergo cavernis quas ventres cerebri nostra vocavit antiquitas nascuntur nervorum septem συζυγίαι. Cui rei nomen quod ipse voles Latinum facito: nos enim συζυγίαν nervorum vocamus, cum bini nervi pariter emergunt et in locum certum desinunt. 20 Septem igitur nervorum συζυγίαι de cerebri p605ventre nascentes vicem inplent fistularum, spiramentum sensificum ad sua quaeque loca naturali lege ducentes, ut sensum vicinis et longe positis membris animalis infundant. 21 Prima igitur συζυγία nervorum talium petit oculos, et dat illis agnitionem specierum et discretionem colorum: secunda in aures se diffundit, per quam eis innascitur notitia sonorum: tertia naribus inseritur, vim ministrans odorandi: quarta palatum tenet, quo de gustatibus iudicatur: quinta vi sua omne corpus inplet, omnis enim pars corporis mollia et aspera, frigida et calida discernit. 22 Sexta de cerebro means stomachum petit, cui maxime sensus esse est necessarius, ut quae desunt adpetat, superflua respuat, et in homine sobrio se ipse moderetur. Septima συζυγία nervorum infundit sensum spinali medullae, quae hoc est animali quod est navi carina, et adeo usu aut dignitate praecipua est ut longum cerebrum a medicis sit vocata. 23 Ex hac denique, ut ex cerebro, diversi nascuntur meatus virtutem tribus animae propositis ministrantes. Tria sunt enim, quae ex animae providentia accipit corpus animalis: ut vivat, ut decore vivat, et ut inmortalitas illi successione quaeratur. 24 His tribus propositis, ut dixi, animae per spinalem medullam praebetur effectus. Nam cordi et iecori et spirandi ministeriis, quae omnia ad vivendum pertinet, vires de spinalibus quos dixi meatibus ministrantur: nervis etiam manuum pedum aliarumve partium, per quas decore vivitur, virtus inde praestatur: et ut ex his successio procuretur, nervi ex eadem spinali medulla pudendis et matrici, ut suum opus inpleant, ministrantur. 25 Ita nulla in homine pars corporis sine spiramento quod in ventre cerebri locatum est et sine spinalis medullae beneficio constat. Sic ergo fit ut, cum ipsum cerebrum sensu careat, sensus tamen a cerebro in omne corpus proficiscatur. 26 Euge, Graeculus noster, Euangelus ait, tam plane nobis ostendit res opertu naturae tectas, ut quicquid sermo descripsit oculis videre videamur. p606Sed Eustathio iam cedo, cui praecipui consulendi locum. 27 Eustathius: Modo vel vir omnium disertissimus Eusebius vel quicunque volent alii ad exercitum consultationis accedant, nos postea liberiore otio congrediemur.

X.

1 Ergo, ait Eusebius, habendus mihi sermo est, Disari, tecum de aetate cuius ianuam iam paene ambo pulsamus. Homerus, cum senes πολιοκροτάφους vocat, quaero, utrum ex parte poetico more totum caput significare velit, an ex aliqua ratione canos huic praecipue parti capitis adsignet? 2 Et Disarius: Et hoc divinus ille vates prudenter, ut cetera. Nam pars anterior capitis humidior occipitio est, et inde crebro solet incipere canities. Et si pars anterior, ait ille, humidior est, cur calvitium patitur, quod non nisi ex siccitate contingit? 3 Oportuna, inquit Disarius, obiectio, sed ratio non obscura est. Partes enim priores capitis fecit natura rariores, ut quicquid superflui aut fumei flatus circa cerebrum fuerit evanescat per plures meatus: unde videmus in siccis defunctorum capitibus velut quasdam suturas quibus hemisphaeria, ut ita dixerim, capitis alligantur. Quibus igitur illi meatus fuerint ampliores, humorem siccitate mutant et ideo tardius canescunt, sed non calvitio carent. 4 Si ergo siccitas calvos efficit, et posteriora capitis sicciora esse dixisti, cur calvum occipitium numquam videmus? 5 Ille respondit: Siccitas occipitii non ex vitio sed ex natura est: ideo omnibus sicca sunt occipitia. Ex illa autem siccitate calvitium nascitur quae per malam temperiem, quam Graeci δυσκρασίαν solent vocare, contingit. 6 Unde capillos p607crispi, quia ita temperati sunt ut capite sicciore sint, tarde canescunt, cito in calvitium transeunt: contra qui capillo sunt rariore non eo facile nudantur nutriente humore, quod φλέγμα vocitatur, sed fit illis cita canities: nam ideo albi sunt cani, quia colorem humoris quo nutriuntur imitantur. 7 Si ergo senibus abundantia humoris capillos in canitiem tinguit; cur senecta opinionem exactae siccitatis accepit? 8 Quia senecta, inquit ille, extincto per vetustatem naturali calore fit frigida, et ex illo frigore gelidi et superflui nascuntur humores. Ceterum liquor vitalis longaevitate siccatus est: inde senecta sicca est inopia naturalis humoris, humecta est abundantia vitiosi ex frigore procreati. 9 Hinc est quod et vigiliis aetas gravior afficitur, quia somnus, qui maxime ex humore contingit, de naturali nascitur: sicut est multus in infantia, quae humida est abundantia non superflui sed naturalis humoris. 10 Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur, cum sit humectissima, quia non ex frigore nato phlegmate humida est, sed illo naturali et vitali humore nutritur. Ille enim humor, qui aut de aetatis frigore nascitur aut cuiuslibet vitiositatis occasione contrahitur ut superfluus ita et noxius est. 11 Hunc videmus in feminis, nisi crebro egeratur, extrema minitantem: p608hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo humore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi inposito curvatur. 12 Et Eusebius: Quoniam nos a senectute usque ad eunuchos traxit superflui humoris disputatio, dicas volo, cur ita acutae vocis sint ut saepe mulier an eunuchus loquatur, nisi videas, ignores? 13 Id quoque facere superflui humoris abundantiam ille respondit. Ipse enim ἀρτηρίαν, per quam sonus vocis ascendit, efficiens crassiorem angustat vocis meatum: et ideo vel feminis vel eunuchis vox acuta est, viris gravis, quibus vocis transitus habet liberum et ex integror patentem meatum. 14 Nasci autem in eunuchis et in feminis ex pari frigore parem paene inportuni humoris abundantiam etiam hinc liquet, quod utrumque corpus saepe pinguescit: certe ubera prope similiter utrique grandescunt.

XI.

1 His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit. 2 Et Disarius: Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te p609facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interrogationibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas. 3 Cumque diutule tacentem crebris ille hortatibus excitaret: Hoc, inquit Servius, ex te quaero, quod mihi contigisse dixisti, quae faciat causa, ut rubor corpori ex animi pudore nascatur? 4 Et ille: Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor. 5 Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere. Nec dubitare de his poteris, cum nihil aliud sit rubor nisi color sanguinis. 6 Addit Servius: Et qui gaudent cur rubescunt? Et Disarius: Gaudium, inquit, extrinsecus contingit: ad hoc animoso occursu natura festinat, quam sanguis comitando quasi alacritate integritatis suae compotem tinguit cutem, et inde similis color nascitur. 7 Idem refert: Contra qui metuunt qua ratione pallescunt? Nec hoc, Disarius ait, in occulto est: natura enim, cum quid de extrinsecus contingentibus metuit, in altum tota demergitur: sicut nos quoque, cum timemus, latebras et loca nos occulentia quaerimus. 8 Ergo tota descendens, ut lateat, trahit secum sanguinem, quo velut curru semper vehitur. Hoc demerso humor dilutior cuti remanet, et inde pallescit. Ideo timentes et tremunt, qui virtus animae introrsum fugiens nervos relinquit p610quibus tenebatur fortitudo membrorum, et inde saltu timoris agitantur. 9 Hinc et laxamentum ventris comitatur timorem, quia musculi quibus claudebantur retrimentorum meatus fugientis introrsum animae virtute deserti laxeant vincula quibus retrimenta usque ad digestionis oportunitatem continebantur. 10 Servius his dictis venerabiliter adsensus obticuit.

XII.

1 Tunc Avienus: Quia me ordo, ait, ad similitudinem consultationis adplicat, reducendus mihi est ad convivium sermo qui longius a mensa iam fuerat evagatus et ad alias transierat quaestiones. 2 Saepe adposita salita carne, quam laridum vocamus, ut opinor quasi large aridum, quaerere mecum ipse constitui, qua ratione carnem ad diuturnitatem usus admixtio salis servet. Hoc licet aestimare mecum possim, malo tamen ab eo qui corporibus curat certior fieri. 3 Et Disarius: Omne corpus suapte natura dissolubile et marcidum est et, nisi quodam vinculo contineatur, facile defluit. Continetur autem, quamdiu inest anima, reciprocatione aeris, qua vegetantur conceptacula spiritus, dum semper novo spirandi nutriuntur alimento. 4 Hoc cessante per animae discessum membra marcescunt, et omne pondere suo conflictum corpus obteritur: tum sanguis etiam, qui, quamdiu fuit compos caloris, dabat membris vigorem, calore discedente versus in saniem non manet intra venas, sed foras exprimitur: atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta. 5 Id fieri sal admixtus corpori prohibet. Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, humorem vero siccitate vel coercet vel exorbet. Certe humorem sale differri sive consumi fit hinc cognitu facile, quod, si duos panes pari magnitudine feceris, unum sale aspersum, sine sale alterum, invenies indigentem salis pondere propensiorem, scilicet humore in eo per salis penuriam permanente. 6 Et hoc a Disario meo quaesitum volo, cur p611defaecatum vinum validius sit viribus, sed infirmius ad permanendum, et tam bibentem cito permovet quam ipsum, si manserit, facile mutatur? 7 Quod cito, inquit Disarius, permovet, haec ratio est, quia tanto penetrabilius efficacior in venas bibentis quanto fit liquidius faece purgata. Ideo autem facile mutatur, quod nullo firmamento nixum undique sui ad noxam patet. Faex enim vino sustinendo et alendo et viribus sufficiendis quasi radix eius est. 8 Et hoc quaero, Avienus ait: Cur faex in imo subsidit omnium nisi mellis: mel solum est quod in summum faecem expuat? Ad hoc Disarius: Faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle vincitur. Ideo in illis gravitate devergens ad fundum decidit, in melle vero ut levior de loco victa sursum pellitur. 9 Quoniam ex his quae dicta sunt ingerunt se similes quaestiones: Cur, Disari, ita mel et vinum diversis aetatibus habentur optima, mel quod recentissimum, vinum quod vetustissimum? unde est et illud proverbium quo utuntur gulones: Mulsum quod probe temperes miscendum esse novo Hymettio et p612vetulo Falerno. 10 Propterea, inquit ille, quia inter se ingenio diversa sunt. Vini enim natura humida est, mellis arida. Si dicto meo addubitaveris, medicinae contemplator effectum. Nam quae udanda sunt corporis vino foventur, quae siccanda sunt melle deterguntur. Igitur longinquitate temporis de utroque aliquid exorbente vinum meracius fit, mel aridius: et ita mel suco privatur ut vinum aqua liberatur. 11 Nec hoc quod sequitur dissimile quaesitis est: Cur, si vas vini atque olei diutule semiplena custodias, vinum ferme in acorem corrumpitur, oleo contra sapor suavior conciliatur? 12 Utrumque, Disarius ait, verum est. In illud enim vacuum quod superne liquido caret aer advena incidit, qui tenuissimum quemque humorem elicit et exorbet: eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem superfluo humore siccato, velut mucore qui in eo latuit absterso, acquirit novam suavitatem saporis. 13 Rursus ait Avienus: Hesiodus, cum ad medium dolii perventum est, conpercendum, et p613ceteris eius partibus ad satietatem dicit abutendum, optimum vinum sine dubio significans quod in dolii medietate consisteret. Sed et hoc usu probatum est, in oleo optimum esse quod supernatat, in melle quod in imo est. Quaero igitur cur oleum quod in summo est, vinum quod in medio, mel quod in fundo, optima esse credantur? 14 Nec cunctatus Disarius ait: Mel quod optimum est reliquo ponderosius est, in vase igitur mellis pars quae in imo est utique praestat pondere, et ideo supernante pretiosior est: contra in vase vini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta sed et sapore deterior est, pars vero summa aeris vicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior. 15 Unde agricolae dolia, non contenti sub tecto reposuisse, defodiunt et operimentis extrinsecus inlitis muniunt removentes in quantum fieri potest a vino aeris contagionem, a quo tam manifeste laeditur ut vix se tueatur in vase pleno et ideo aeri minus pervio. 16 Ceterum si inde hauseris et locum aeris admixtioni patefeceris, reliquum quod remansit omne corrumpitur. Media igitur pars quantum a confinio summi utriusque tantum a noxa remota est quasi nec turbulenta nec diluta. 17 Adiecit Avienus: Cur eadem potio meracior videtur ieiuno quam ei qui cibum sumpsit? Et ille: Venas inedia vacuefacit, saturitas obstruit. Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo venas invenit neque fit admixtione dilutior, et per vacuum means gustatu fortiore sentitur. 18 Hoc quoque sciendum mihi est, Avienus ait: Cur qui esuriens biberit aliquantulum famem sublevat, qui vero sitiens cibum sumpserit p614non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit? 19 Nota est, inquit Disarius, causa. Nam liquori quidem nihil officit quin sumptus ad omnes corporis partes quoquo versus permanet et venas conpleat, et ideo inedia quae inanitatem fecerat accepto potus remedio quasi iam non in totum vacua recreatur: cibatus vero, utpote concretior et grandior, in venas non nisi paulatim confectus admittitur; ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur. 20 Nec hoc mihi, Avienus ait, ignoratum relinquo: Cur maior voluptas est, cum sitis potu extinguitur, quam cum fames sedatur cibo? Et Disarius: Ex praedictis hoc quoque licet. Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem voluptatem: cibus autem exiguo subministratu paulatim penuriam consolatur; ideo voluptas eius multifariam comminuitur. 21 Hoc quoque, si videtur, addo quaesitis: Cur qui avidius vorant facilius satias capit quam qui eadem quietius ederint? Brevis est, inquit, illa responsio. Nam ubi avide devoretur, tunc multus aer cum edulibus infertur propter hiantium rictus et crebritatem respirandi; igitur ubi aer venas conplevit, ad obiciendum fastidium pro cibo pensatur. 22 Ni molestus tibi sum, Disari, patere plus nimio ex discendi cupidine garrientem, et dicas, quaeso, cur edulia satis calida facilius conprimimus ore quam manu sustinemus, et si quid eorum plus p615fervet quam ut diutius mandi possit, illico devoramus, et tamen alvus non perniciose uritur? 23 Et ille: Intestinus calor qui in alvo est, quasi multo maior vehementiorque, quicquid calidum accipit magnitudine sua circumvenit ac debilitat. Ideo praestat, si quid ori fervidum admoveris, non, ut quidam faciunt, hiare, ne novo spiritu fervori vires ministres, sed paulisper labra conprimere, ut maior calor, qui de ventre etiam ori opitulatur, conprimat minorem calorem. Manus autem, ut rem fervidam ferre possit, nullo proprio iuvatur calore. 24 Iamdudum, inquit Avienus, nosse haveo, cur aqua quae obsita globis nivium perducitur ad nivalem rigorem minus in potu noxia est, quam ex ipsa nive aqua resoluta? Scimus enim quot quantaeque noxae epoto nivis humore nascantur. 25 Et Disarius: Addo aliquid a te quaesitis. Aqua enim ex nive resoluta, etiamsi igne calefiat et calida bibatur, aeque noxia est ac si epota sit frigida. Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaestionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit. 26 Omnis aqua, inquit, habet in se aeris tenuissimi portionem quo salutaris est, habet et terream faecem qua est corpulenta post terram. Cum ergo aeris frigore et p616gelu coacta coalescit, necesse est per evaporationem velut exprimi ex ea auram illam tenuissimam, qua discedente conveniat in coagulum sola terrea in se remanente natura. Quod hinc apparet, quia, cum fuerit eadem aqua solis calore resoluta, minor modus eius reperitur quam fuit antequam congelasceret: deest quod evaporatio solum in aqua salubre consumpsit. 27 Nix ergo, quae nihil aliud est quam aqua in aere denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit, et ideo ex eius resolutae potu diversa morborum genera visceribus inseminantur. 28 Nominatum gelu veteris, quae me solebat agitare, ammonuit quaestionis, cur vina aut numquam aut rarenter congelascant ceteris ex magna parte humoribus nimietate frigoris cogi solitis? Num quia vinum semina quaedam in se caloris habet (et ob eam rem Homerus dixit αἴθοπα οἶνον, non, ut quidam putant, propter colorem), an alia quaepiam causa est? quam quia ignoro, scire cupio. 29 Ad haec Disarius: Esto, vina naturali muniantur calore: ne oleum minus ignitum est, aut minorem vim in corporibus calefactandis habet? et tamen gelu stringitur. Certe si putas ea quae calidiora sunt difficilius congelascere, congruens erat nec oleum concrescere et ea quae frigidiora sunt facile gelu cogi: acetum autem omnium maxime frigorificum est, atque id tamen numquam gelu stringitur. 30 Num igitur magis oleo causa est coaguli celerioris quod et levigatius et p617spissius est? faciliora enim ad coeundum videntur quae levatiora densioraque sunt: vino autem non contingit tanta mollities, et est quam oleum multo liquidius: acetum vero et liquidissimum inter ceteros humores, et tanto est acerbius ut sit acore tristificum, et exemplo marinae aquae, quae ipsa quoque amaritudine sui aspera est, numquam gelu contrahitur. 31 Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem scripsit mare Bosphoricum, quod et Cimmericum appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur. 32 Nam non marina aqua contrahitur, sed quia plurimum in illis regionibus fluviorum est et paludum in ipsa maria influentium, superficies maris cui dulces aquae innatant congelascit, et incolumi aqua marina videtur in mari gelu, sed de advenis undis coactum. 33 Hoc et in Ponto fieri videmus, in quo frusta quaedam et, ut ita dixerim, prosiciae gelidae feruntur contractae de fluvialium vel palustrium undarum multitudine, in quas licet frigori quasi levatiores marina. 34 Plurimum autem aquarum talium influere Ponto, p618et totam superficiem eius infectam esse dulci liquore, praeter quod ait Salustius: Mare Ponticum dulcius quam cetera, est hoc quoque testimonio quod, si in Pontum vel paleas vel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto. 35 Meatus enim qui solus de oceano receptas aquas in maria nostra transmittit in freto est Gaditano quod Hispaniam Africamque interiacet, et sine dubio inundatio ipsa per Hispaniense et Gallicanum litora in Tyrrhenum prodit: inde Hadriaticum mare facit, ex quo dextra in Parthenium laeva in Ionium et directim in Aegaeum pergit, atque ita ingreditur in Pontum. 36 Quae igitur ratio facit ut rivatim aquae de Ponto fluant, cum foris influentes aquas Pontus accipiat? Sed constat utraque ratio. Nam superficies Ponti propter nimias aquas quae de terra dulces influunt foras effluit, deorsum vero intro pergit influxio. 37 Unde probatum est natantia quae, ut supra dixi, iaciuntur in Pontum foras pelli, si vero columna deciderit, introrsum minari. Et hoc saepe usu probatum p619est ut graviora quaeque in fundo Propontidis ad Ponti interiora pellantur. 38 Adiecta hac una consultatione reticebo: Cur omne dulcium magis dulce videtur, cum frigidum est, quam si caleat? Respondit Disarius: Calor sensum occupat et gustatum linguae fervor interpedit. Ideo exasperatione oris praeventa suavitas excluditur. Quod si caloris absit iniuria, tum demum potest lingua incolumi blandimento dulcedinem pro merito eius excipere. Praeterea sucus dulcis per calorem non inpune penetrat venarum receptacula, et ideo noxa minuit voluptatem.

XIII.

1 Successit Horus et: Cum multa, inquit, de potu et cibatu quaesisset Avienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit, cur ieiuni magis sitiant quam esuriant. Hoc in commune nobis, Disari, si videtur, absolve. 2 Et ille: Rem tractatu dignam, inquit, Hore, quaesisti, sed cuius ratio in aperto sit. Cum enim animal ex diversis constet elementis, unum est de his quae corpus efficiunt quod et solum aut maxime p620ultra cetera aptum sibi quaerat alimentum, calorem dico, qui liquorem sibi exigit ministrari. 3 Certe de ipsis quattuor elementis extrinsecus videmus nec aquam nec aerem neque terram aliquid quo alatur aut quod consumat exigere, nullamque noxam vicinis vel adpositis sibi rebus inferre: solus ignis alimenti perpetui desiderio quicquid offendit absumit. 4 Inspice et primae aetatis infantiam, quantum cibum nimio calore conficiat: et contra senes cogita facile tolerare ieiunium, quasi extincto in ipsis calore qui nutrimentis recreari solet. Sed et media aetas, si multo exercitio excitaverit sibi naturalem calorem, animosius cibum adpetit. Consideremus et animalia sanguine carentia, quae nullum cibum quaerant penuria caloris. 5 Ergo si calor semper est in adpetentia, liquor autem proprium caloris alimentum est, bene in nobis, cum ex ieiunio corpori nutrimenta quaeruntur, praecipue calor suum postulat, quo accepto corpus omne recreatur et patientius expectat cibum solidiorem. 6 His dictis anulum Avienus de mensa rettulit qui illi de brevissimo dexterae manus digito repente deciderat: cumque a praesentibus quaereretur, cur eum alienae manui et digito, et non huic gestamini deputatis potius insereret, ostendit manum laevam ex vulnere tumidiorem. 7 Hinc Horo nata quaestionis occasio, et: Dic, inquit, Disari (omnis enim situs corporis pertinet ad medici notionem, tu vero doctrinam et ultra quam medicina postulat consecutus es), dic, inquam, cur sibi communis adsensus anulum in digito qui minimo vicinus est, quem etiam medicinalem vocant, et manu praecipue sinistra gestandum p621esse persuasit? 8 Et Disarius: De hac ipsa quaestione sermo quidam ad nos ab Aegypto venerat, de quo dubitabam fabulamne an veram rationem vocarem: sed libris anatomicorum postea consultis verum repperi, nervum quendam de corde natum priorsum pergere usque ad digitum manus sinistrae minimo proximum, et illic desinere inplicatum ceteris eiusdem digiti nervis, et ideo visum veteribus ut ille digitus anula tamquam corona circumdaretur. 9 Et Horus: Adeo, inquit, Disari, verum est ita ut dicis Aegyptios opinari, ut ego sacerdotes eorum, quos prophetas vocant, cum in templo vidissem circa deorum hunc in singulis digitum confectis odoribus inlinere et eius rei causas requisissem, et de nervo quod iam dictum est principe eorum narrante didicerim, p622et insuper de numero qui per ipsum significatur. 10 Conplicatus enim senarium numerum digitus iste demonstrat, qui omnifariam plenus perfectus atque divinus est. Causasque, cur plenus sit hic numerus, ille multis adseruit: ego nunc ut praesentibus fabulis minus aptas relinquo. Haec sunt quae in Aegypto divinarum omnium disciplinarum compote, cur anulus huic digito magis inferatur, agnovi. 11 Inter haec Caecina Albinus: Si volentibus vobis erit, inquit, in medium profero quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem pontificii iuris inter primos peritum legisse memini: qui cum nefas esse sanciret deorum formas insculpi anulis, eo usque processit ut et cur in hoc digito vel in hac manu gestaretur anulus non taceret. 12 Veteres, inquit, non ornatus sed signandi causa anulum secum circumferebant. Unde nec plus habere quam unum licebat, nec cuiquam nisi libero, quos solos fides deceret quae signaculo continetur: ideo ius anulorum famuli p623non habebant. Inprimebatur autem sculptura materiae anuli, sive ex ferro sive ex auro foret, et gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu, quolibet digito. 13 Postea, inquit, usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere: et certatim haec omnis imitatio lacessivit ut de augmento pretii quo sculpendos lapides parassent gloriarentur. Hinc factum est ut usu anulorum exemptus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laevam relegaretur, quae otiosior est, ne crebru motu et officio manus dexterae pretiosi lapides frangerentur. 14 Electus autem, inquit, in ipsa laeva manu digitus minimo proximus quasi aptior ceteris cui commendaretur anuli pretiositas. Nam pollex, qui nomen ab eo quod pollet accepit, nec in sinistra cessat, nec minus quam tota manus semper in officio est: unde et apud Graecos ἀντίχειρ, inquit, vocatur quasi manus altera. 15 Pollici vero vicinus nudus et sine tuitione alterius adpositi videbatur: nam pollex ita inferior est ut vix radicem eius excedat. Medium et minimum vitaverunt, inquit, ut ineptos, alterum magnitudine, brevitate alterum, et electus est qui ab utroque clauditur et minus officii gerit et ideo servando anulo magis accommodatus est. 16 Haec sunt quae lectio pontificalis habet: unusquisque, ut volet, vel Etruscam vel Aegyptiam opinionem sequatur. p62417 Inter haec Horus ad consulendum reversus: Scis, inquit, Disari, praeter hunc vestitum qui me tegit nihil me in omni censu aliud habere: unde nec servus mihi est, nec ut sit opto, sed omnem usum qui vivo ministrandus est ego mihimet subministro. 18 Nuper ego cum in Hostiensi oppido morarer, sordidatum pallium meum in mari diutule lavi et super litus sole siccavi, nihiloque minus eaedem in ipso post ablutionem maculae sordium visebantur. Cumque me res ista stupefaceret, adsistens forte nauta: Quin potius, ait, in fluvio ablue pallium tuum, si vis emaculatum. Parui, ut verum probarem, et aqua dulci ablutum atque siccatum vidi splendori suo redditum: et ex illo causam requiro, cur magis dulcis quam salsa aqua idonea sit sordibus abluendis? 19 Iamdudum, Disarius inquit, haec quaestio ab Aristotele et proposita est et soluta. Ait enim aquam marinam multo spissiorem esse quam est dulcis: immo illam esse faeculentam, dulcem vero puram atque subtilem. Hinc facilius, ait, vel inperitos nandi mare sustinet, cum fluvialis aqua quasi infirma et nullo adiumento fulta mox cedat et in imum pondera accepta transmittat. 20 Ergo aquam dulcem dixit quasi natura levem celerius inmergere in ea quae abluenda sunt et, dum siccatur, secum sordium maculas abstrahere, marinam vero quasi crassiorem nec facile pentrare purgando propter densitatem sui et, dum vix siccatur, non multum sordium secum trahere. 21 Cumque Horus his adsentire videretur, Eustathius ait: Ne decipias, quaeso, credulum p625qui se quaestionemque suam commisit fidei tuae. Aristoteles enim, ut nonnulla alia, magis acute quam vere ista disseruit. 22 Adeo autem aquae densitas non nocet abluendis, ut saepe qui aliquas species purgatas volunt, ne sola aqua vel dulci tardius hoc efficiant, admisceant illi cinerem vel, si defuerit, terrenum pulverem, ut crassior facta celerius possit abluere. Nihil ergo impedit marinae aquae densitas. 23 Sed nec ideo quia salsa est minus abluit. Salsitas enim findere et velut aperire solet meatus, et ideo magis elicere debuit abluenda. Sed haec una causa est cur aqua marina non sit ablutioni apta, quia pinguis est, sicut et ipse Aristoteles saepe testatus est, et sales docent quibus inesse quiddam pingue nullus ignorat. 24 Est et hoc indicium pinguis aquae marinae quod, cum inspergitur flammae, non tam extinguit quam pariter accenditur aquae pinguedine alimoniam igni subministrante. 25 Postremo Homerum sequamur, qui solus fuit naturae conscius. Facit enim Nausicaam Alcinoi filiam abluentem vestes, cum super mare esset, non in mari sed in fluvio. Idem locus Homeri docet nos marinae aquae quiddam inesse pingue permixtum. 26 Ulixes enim cum iamdudum mare evasisset et staret siccato corpore, ait ad Nausicaae famulas:

 ἀμφίπολοι, στῆθ᾽ οὕτω ἀπόπροθεν, ὄφρ᾽ ἐγὼ αὐτὸς
ἅλμην ὤμοιϊν ἀπολούσομαι
.

Post haec cum descendisset in fluvium,

 Ἐκ κεφαλῆς ἔσμηχεν ἁλὸς χνόον.

27 Divinus enim vates, qui in omni re naturam secutus est, expressit quod fieri solet, ut qui ascendunt de mari, si in sole steterint, aqua quidem celeriter sole siccetur, maneat autem in corporis superficie p626veluti flos quidam qui et in detergendo sentitur: et haec est aquae marinae pinguedo quae sola impedit ablutionem.

XIV.

1 Et quia a ceteris expeditus mihi te paulisper indulges, modo autem nobis de aqua sermo fuit, quaero: Cur in aqua simulachra maiora veris videntur? Quod genus apud popinatores pleraque scitamentorum cernimus proposita ampliore specie quam corpore: quippe videmus in doliolis vitreis aquae plenis et ova globis maioribus et iecuscula fibris tumidioribus et bulbos spiris ingentibus. Et omnino ipsum videre qua nobis ratione p627constat, quia solent de hoc nonnulli nec vera nec veri similia sentire? 2 Et Disarius: Aqua, inquit, densior est aeris tenuitate, et ideo eam cunctatior visus penetrat: cuius offensa repercussa videndi acies scinditur et in se recurrit. Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique versum incurrit liniamenta simulachri: et sic fit ut videatur imago archetypo suo grandior. Nam et solis orbis matutinus solito nobis maior apparet, quia interiacet inter nos et ipsum aer adhuc de nocte roscidus, et grandescit imago eius, tamquam in aquae speculo visatur. 3 Ipsam vero videndi naturam non insubide introspexit Epicurus, cuius in hoc non est, ut aestimo, inprobanda sententia, astipulante praecipue Democrito, quia sicut in ceteris ita et in hoc paria sensierunt. 4 Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulachra manare, nec umquam tantulam moram intervenire p628quin ultra ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae: quarum receptacula in nostris oculis sunt, et ideo ad deputatam sibi a natura sedem proprii sensus recurrunt. Haec sunt quae vir ille commemorat: quibus si occurris obvius, expecto quid referas. 5 Ad haec renidens Eustathius: In propatulo est, inquit, quod decepit Epicurum. A vero enim lapsus est aliorum quattuor sensuum secutus exemplum, quia in audiendo et gustando et odorando atque tangendo nihil e nobis emittimus, sed extrinsecus accipimus quod sensum sui moveat. 6 Quippe et vox ad aures ultro venit, et aurae in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro adplicantur tactu sentienda. Hinc putavit et ex oculis nihil foras proficisci, sed imagines rerum in oculos ultro meare. 7 Cuius opinioni repugnat quod in speculis imago adversa contemplatorem suum respicit: cum debeat, p629siquidem a nobis orta recto meatu proficiscitur, posteram sui partem, cum discedit, ostendere, ut laeva laevam dextera dexteram respiciat. Nam et histrio personam sibi detractam ex ea parte videt qua induit, scilicet non faciem sed posteriorem cavernam. 8 Deinde interrogare hunc virum vellem, an tunc imagines e rebus evolant, cum est qui velit videre, an et, cum nullus aspicit, emicant undique simulachra? 9 Nam si quod primum dixi teneat, quaero cuius imperio simulachra praesto sint intuenti et, quotiens quis voluerit ora convertere, totiens se et illa convertant? 10 Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulachra, quaero quamdiu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum? Aut si manere dederimus, quemadmodum aliquem retinebunt colorem, cuius natura cum sit incorporea, tamen numquam potest esse sine corpore? 11 Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli maris litoris prati navium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva? Et quonam modo totus exercitus visitur? an de singulis militibus profecta simulachra se congerunt atque ita collata tot milia penetrant oculos intuentis? 12 Sed quid laboramus opinionem sic inanem verbis verberare, cum ipsa rei vanitas se refellat? Constat autem visum nobis hac provenire ratione. 13 Genuinum lumen e p630pupula, quacumque eam verteris, directa linea emicat. Id oculorum domesticum profluvium si reppererit in circumfuso nobis aere lucem, per eam directim pergit quamdiu corpus offendat: et si faciem verteris ut circumspicias, utrobique acies videndi directa procedit. Ipse autem iactus, quem diximus de nostris oculis emicare, incipiens a tenui radice in summa fit latior: sicut radii a pictore finguntur: ideo per minutissimum foramen contemplans oculus videt caeli profunditatem. 14 Ergo tria ista necessaria nobis sunt ad effectum videndi: lumen quod de nobis emittimus, et ut aer qui interiacet lucidus sit, et corpus quo offenso desinat intentio, quae si diutius pergat, rectam intentionem lassata non optinet sed scissa in dexteram laevamque diffunditur. 15 Hinc est quod, ubicumque terrarum steteris, videris tibi quandam caeli conclusionem videre, et hoc est quod horizontem veteres vocaverunt: quorum indago fideliter deprehendit directam ab oculis aciem per planum contra aspicientibus non pergere ultra centum octoginta stadia, et inde iam recurvari. Per planum ideo adieci, qui altitudines longissime aspicimus, quippe qui et caelum videmus. 16 Ergo in omni horizontis orbe ipse qui intuetur centron est. Et quia diximus quantum a centro acies usque ad partem orbis extenditur, sine dubio in horizonte διάμετρος orbis trecentorum p631sexaginta stadiorum est: et si ulterius qui intuetur accesserit seu retrorsum recesserit, similem circa orbem videbit. 17 Sicut igitur diximus, cum lumen quod pergit e nobis per aeris lucem in corpus inciderit, inpletur officium videndi: sed ut possit res visa cognosci, renuntiat visam speciem rationi sensus oculorum, et illa advocata memoria recognoscit: ergo videre oculorum est iudicare rationis. 18 Quia trinum est officium quod visum conplet ad dinoscendam figuram, sensus ratio memoria, sensus rem visam rationi refundit, illa quid visum sit recordatur. 19 Adeo autem in tuendo necessarium est rationis officium, ut saepe in uno videndi sensu etiam alium sensum memoria suggerente ratio deprehendat. Nam si ignis appareat, scit eum et ante tactum ratio calere: si nix sit illa quae visa est, intellegit in ipsa ratio etiam tactus rigorem. 20 Hac cessante visus inefficax est, adeo ut quod remus in aqua fractus videtur vel quod turris eminus visa, cum sit angulosa, rotunda existimatur faciat rationis neglegentia, quae si se p632intenderit, agnoscit in turre angulos et in remo integritatem. 21 Et omnia illa discernit quae Academicis damnandorum sensuum occasionem dederunt: cum sensus inter certissimas res habendi sint comitante ratione, cui nonnumquam ad discernendam speciem non sufficit sensus unus. 22 Nam si eminus pomi quod malum dicitur figura visatur, non omni modo id malum est, potuit enim ex aliqua materia fingi mali similitudo. Advocandus est igitur sensus alter, ut odor iudicet. Sed potuit inter congeriem malorum positum auram odoris ipsius concepisse: hic tactus consulendus est qui potest de pondere iudicare. Sed metus est ne et ipse fallatur, si fallax opifex materiam quae pomi pondus imitaretur elegit: confugiendum est igitur ad saporem, qui si formae consentiat, malum esse nulla dubitatio est. 23 Sic probatur efficaciam sensuum de ratione pendere. Ideo deus opifex omnes sensus in capite, id est circa sedem rationis, locavit.

XV.

1 His dictis favor ab omnibus exortus est ammirantibus dictorum soliditatem adeo ut attestari vel ipsum Euangelum non pigeret. Disarius deinde subiecit: Isti plausus sunt qui provocant philosophiam ad vindicandos sibi de aliena arte tractatus, unde p633saepe manifestos incurrit errores: ut Plato vester, dum nec anatomica quae medicinae propria est abstinet, risum de se posteris tradidit. 2 Dixit enim divisas esse vias devorandas cibatui et potui, et cibum quidem per stomachum trahi, potum vero per ἀρτηρίαν quae τραχεῖα dicitur fibris pulmonis inlabi. Quod tantum virum vel aestimasse vel in libros rettulisse mirandum est vel potius dolendum. 3 Unde Erasistratus, medicorum veterum nobilissimus, in eum iure invectus est dicens rettulisse illum longe diversa quam ratio deprehendit. 4 Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque p634illic subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, huidiora autem per renes in vesicam trahi: 5 et per alteram de duabus superioribus fistulam, quae Graece appellatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare, perque eandem vocis fieri meatum: 6 ac ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, ex eaque offensione intercluderetur animae vie, inpositam esse arte quadam et ope naturae ἐπιγλωττίδα, quasi claustrum mutuum utriusque fistulae, quae sibi sunt cohaerentes: 7 eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito. 8 Haec Erasistratus: cui, ut aestimo, vero ratio consentit. Cum enim cibus non squalidus siccitate sed humoris temperie mollis ventri inferendus sit, necesse est eandem viam ambobus patere, ut cibus potu temperatus per stomachum in ventrem condatur: nec aliter natura conponeret p635nisi quod salutare esset animali. 9 Deinde, cum pulmo et solidus et levigatus sit, si quid spissum in ipsum deciderit, quemadmodum penetrat aut transmitti potest ad locum digestionis, cum constet, si quando casu aliquid paulo densius in pulmonem violentia spiritus trahente deciderit, mox nasci tussim nimis asperam et alias quassationes usque ad vexationem salutis? 10 Si autem naturalis via potum in pulmonem traheret, cum *polenta bibuntur vel cum hauritur potus admixtus granis seu ex re aliqua densiore, quid his sumptis pulmo pateretur? 11 Unde ἐπιγλωττὶς a natura provisa est, quae, cum cibus sumitur, operimento sit arteriae, ne quid per ipsam in pulmonem spiritu passim trahente labatur. Sicut et cum sermo emittendus est, inclinatur ad operiendi stomachi viam, ut ἀρτηρίαν voci patere permittat. 12 Est et hoc de experientia notum quod qui sensim trahunt potum ventres habent humectiores humore qui paulatim sumptus est diutius permanente: si quis vero avidius hauserit, humor eodem p636impetu quo trahitur praeterit in vesicam, et sicciori cibo provenit tarda digestio. Haec autem differentia non nasceretur, si a principio cibi et potus divis essent meatus. 13 Quod autem Alcaeus poeta dixit et vulgo canitur,

*Οἴνῳ πνεύμονα τέγγε, τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται,

ideo dictum est quia pulmo revera gaudet humore, sed trahit quantum sibi aestimat necessarium. Vides satius fuisse philosophorum omnium principi alienis abstinere quam minus nota proferre. 14 Ad haec Eustathius paulo commotior: Non minus te, inquit, Disari, philosophis quam medicis inserebam, sed modo videris mihi rem consensu generis humani decantatam et creditam oblivioni dare, philosophiam artem esse artium et disciplinam disciplinarum: et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat: 15 medicina autem physicae partis extrema faex est, cui ratio p637est cum testeis terrenisque corporibus — sed quid rationem nominavi, cum magis apud ipsam regnet coniectura quam ratio? — quae ergo coicit de carne lutulenta, audet inequitare philosophiae de incorporeis et vere divinis certa ratione tractanti. Sed ne videatur communis ista defensio tractatum vitare pulmonis, accipe causas quas Platonica maiestas secuta est. 16 Ἐπιγλωττὶς, quam memoras, inventum naturae est ad tegendas detegendasque certa alternatione vias cibatus et potus, ut illum stomacho transmittat, hunc pulmo suscipiat. Propterea tot meatibus distinctus est et interpatet rimis, non ut spiritus egressiones habeat, cui exhalatio occulta sufficeret, sed ut per eos, si quid cibatus in pulmonem deciderit, sucus eius mox migret in sedem digestionis. 17 Deinde ἀρτηρία si quo casu scissa fuerit, potus non devoratur, sed quasi fisso meatu suo reiectatur foras incolumi stomacho: quod non contingeret, nisi ἀρτηρία via esset humoris. 18 Sed et hoc in propatulo est quia quibus aeger est pulmo accenduntur in maximam sitim: sed non eveniret, nisi esset pulmo receptaculum potus. Hoc quoque intuere quod animalia quibus pulmo non est potum nesciunt. Natura enim nihil superfluum, sed membra singula ad aliquod vivendi ministerium fecit: quod cum deest, usus eius non desideratur. 19 Vel hoc cogita quia, si stomachus cibum potumque susciperet, superfluus foret vesicae usus. Poterat enim utriusque rei stomachus retrimenta intestino tradere cui p638nunc solius cibi tradit: nec opus esset diversis meatibus quibus singula traderentur, sed unus utrique sufficeret ab eadem statione transmisso: modo autem seorsum vesica et intestinum seorsum saluti servit, quia illi stomachus tradit, pulmo vesicae. 20 Nec hoc praetereundum est quod in urina, quae est retrimentum potus, nullum cibi vestigium reperitur, sed nec aliqua qualitate illorum retrimentorum vel coloris vel odoris inficitur, quod, si in ventre simul fuissent, aliqua illarum sordium qualitas inficeretur. 21 Nam postremo lapides qui de potu in vesica nascuntur cur numquam in ventre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant, et nasci in ventre quoque debuerint, si venter esset receptaculum potus? 22 In pulmonem defluere potum nec poetae nobiles ignorant. Ait enim Eupolis in fabula quae inscribitur Κόλακες:

 Πίνειν

γὰρ ὁ Πρωταγόρας ἐκελεύεν, ἵνα

*πρὸ τοῦ κυνὸς τὸν πνεύμον᾽ ἔκλυτον ἔχῆ.

                                    

p639 23 Et Eratosthenes testatur idem:

Καὶ βαθὺν ἀκρήτῳ πνεύμονα τεγγόμενος.

Euripides vero huius rei manifestissimus astipulator est;

Οὶνος περάσας πλευμόνων διαῤῥοάς.

24 Cum igitur et ratio corporeae fabricae et testium nobilis auctoritas astipuletur Platoni, nonne quisquis contra sentit insanit?

XVI.

1 Inter haec Euangelus gloriae Graecorum invidens et inludens: Facessant, ait, haec quae inter vos in ostentationem loquacitatis agitantur: quin potius, si quid callet vestra sapientia, scire ex vobis volo, ovumne prius extiterit an gallina? 2 Inridere te putas, Disarius ait, et tamen quaestio quam movisti et inquisitu et scitu digna est. Iocum enim tibi de rei vilitate conparans consuluisti utrum prius gallina ex ovo an ovum ex gallina coeperit: sed hoc ita seriis inserendum est, ut de eo debeat vel anxie disputari. Et proferam quae in utramque partem mihi dicenda subvenient, relicturus tibi utrum eorum verius malis videri. 3 Si concedimus omnia quae sunt aliquando coepisse, ovum prius a natura factum iure aestimabitur. Semper enim quod incipit p640inperfectum adhuc et informe est et ad perfectionem sui per procedentis artis et temporis additamenta formatur: ergo natura fabricans avem ab informi rudimento coepit, et ovum, in quo necdum est species animalis, effecit: ex hoc perfectae avis species extitit procedente paulatim maturitatis effectu. 4 Deinde quicquid a natura variis ornatibus comptum est sine dubio coepit a simplici, et ita contextionis accessione variatum est: ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatum quibus constat avis species absoluta est. 5 Nam sicut elementa prius extiterunt et ita reliqua corpora de commixtione eorum creata sunt: ita rationes seminales quae in ovo sunt, si venialis erit ista translatio, velut quaedam gallinae elementa credenda sunt. 6 Nec inportune elementis, de quibus sunt omnia, ovum conparaverim: in omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi. Aut enim gradiuntur animantia aut serpunt aut nando volandove vivunt. 7 In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur: quae serpunt ovis nascuntur exordio: volantia universa de ovis prodeunt excepto uno quod incertae naturae est: nam vespertilio volat quidem pellitis alis, sed inter volantia non habendus est qui quattuor pedibus graditur formatosque pullos p641parit et nutrit lacte quos generat: nantia paene omnia de ovis oriuntur generis sui, crocodilus vero etiam de testeis, qualia sunt volantium. 8 Et, ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris: in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulachrum vocetur: mundum autem consensu omnium constat universitatis esse principium. 9 Prodeat qui priorem vult esse gallinam, et in haec verba temptet quod defendit adserere. Ovum rei cuius est nec initium nec finis est: nam initium est semen finis avis ipsa formata, ovum vero digestio est seminis. Cum ergo semen animalis sit et ovum seminis, ovum ante animal esse non potuit, sicut non potest digestio cibi fieri antequam sit qui edit. 10 Et tale est dicere ovum ante gallinam factum ac si quis dicat matricem ante mulierem factam: et qui interrogat: Quemadmodum gallina sine ovo esse potuit? similis est interroganti, quonam pacto homines facti sint ante pudenda de quibus homines procreantur. Unde sicut nemo recte dicet hominem seminis esse, sed semen hominis: ita nec ovi gallinam, sed ovum esse gallinae. 11 Deinde si concedamus ut ab adversa parte dictum est, haec quae sunt ex tempore aliquod sumpsisse principium, natura primum singula animalia perfecta formavit, deinde perpetuam legem dedit ut continuaretur procreatione successio. 12 Perfecta autem in exordio fieri potuisse testimonio sunt nunc quoque non pauca animantia quae de terra et imbre perfecta nascuntur, ut in p642Aegypto mures, ut aliis in locis ranae serpentesque et similia. Ova autem numquam de terra sunt procreata, quia in illis nulla perfectio est, natura vero perfecta format, et de perfectis ista procedunt, ut de integritate partes. 13 Nam ut concedam ova avium esse seminaria, videamus quid de semine ipso philosophorum definitio testatur, quae ita sancit: Semen est generatio ad eius ex quo est similitudinem pergens: non potest autem ad similitudinem pergi rei quae necdum est, sicut nec semen ex eo quod adhuc non subsistit emanat. 14 Ergo in primo rerum ortu intellegamus, cum ceteris animantibus quae solo semine nascuntur, de quibus non ambigitur quin prius fuerint quam semen suum, aves quoque opifice natura extitisse perfectas: et quia vis generandi inserta sit singulis, ab his iam procedere nascendi modos quos pro diversitate animantium natura variavit. Habes, Evangele, utrobique quod teneas, et dissimulata paulipser inrisione tecum delibera quid sequaris. 15 Et Evangelus: Quia et ex iocis seria facit violentia loquendi, hoc mihi absolvatis volo, cuius diu me exercuit vera deliberatio. Nuper enim mihi de Tiburti agro meo exhibiti sunt apri quos obtulit silva venantibus, et quia diutule continuata venatio est, perlati sunt alii interdiu, noctu alii. 16 Quos p643perduxit dies integra carnis incolumitate durarunt: qui vero per noctem lunari plenitudine lucente portati sunt putruerunt. Quod ubi scitum est, qui sequenti nocte deferebant infixo cuicumque parti corporis acuto aeneo apros carne integra pertulerunt. Quaero igitur cur noxam, quam pecudibus occisis solis radii non dederunt, lunare lumen effecerit? 17 Facilis est, Disarius inquit, et simplex ista responsio. Nullius enim rei fit aliquando putredo, nisi calor humorque convenerint. Pecudum autem putredo nihil aliud est nisi cum defluxio quaedam latens soliditatem carnis in humorem resolvit. 18 Calor autem si temperatus sit et modicus, nutrit humores: si nimius, exiccat et habitudinem carnis extenuat. Ergo de corporibus enectis sol, ut maioris caloris, haurit humorem: lunare lumen, in quo est non manifestius calor sed occultus tepor, magis diffundit humecta, et inde provenit iniecto tepore et aucto humore putredo. 19 His dictis Evangelus Eustathium intuens: Si rationi dictae adsentiris, ait, annuas oportet, aut si est quod moveat, proferre non pigeat: quia vis vestri sermonis optinuit ne invita aure vos audiam. 20 Omnia, inquit Eustathius, a Disario et luculente et ex vero dicta sunt: sed illud pressius intuendum est, utrum mensura caloris sit causa putredinis, ut ex p644maiore calore non fieri et ex minore ac temperato provenire dicatur. Solis enim calor, qui nimium fervet quando annus in aestate est, et hieme tepescit, putrefacit carnes aestate, non hieme. 21 Ergo nec luna propter summissiorem calorem diffundit humores: sed nescio quae proprietas, quam Graeci ἰδίωμα vocant, et quaedam natura inest lumini quod de ea defluit, quae humectet corpora et velut occulto rore madefaciat: cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus. 22 Neque enim omnis calor unius est qualitatis, ut hoc solo a se differat, si maior minorve sit: sed esse in igne diversissimas qualitates nullam secum habentes societatem rebus manifestis probatur. 23 Aurifices ad formandum auro nullo nisi de paleis utuntur igne, quia ceteri ad producendam hanc materiam inhabiles habentur: medici in remediis concoquendis magis sarmentis quam ex alio ligno ignem requirunt: qui vitro solvendo formandoque curant de arbore cui myricae nomen est igni suo escam ministrant: 24 calor de lignis oleae cum sit corporibus salutaris, perniciosus est balneis et ad dissolvendas iuncturas marmorum efficaciter noxius: non est ergo p645mirum, si ratione proprietatis quae singulis inest calor solis arefacit, lunaris humectat. 25 Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio. 26 Hoc quoque notum est quia, si quis diu sub luna somno se dederit, aegre excitatur et proximus fit insano, pondere pressus humoris qui in omne eius corpus diffusus atque dispersus est proprietate lunari: quae ut corpus infundat, omnes eius aperit et laxat meatus. 27 Hinc est quod Diana, quae luna est, ἄρτεμις dicitur, quasi ἀερότεμις, hoc est aerem secans. Lucina a parturientibus invocatur, quia proprium eius munus est distendere rimas corporis et meatibus viam dare, quod est accelerando partu salutare. 28 Et hoc est quod eleganter poeta Timotheus expressit: p646

Διὰ λαμπρὸν πόλον ἄστρων
διὰ τ᾽ ὠκυτόκοιο σελάνας
.

29 Nec minus circa inanima lunae proprietas ostenditur. Nam ligna quae luna vel iam plena vel adhuc crescente deiecta sunt inepta sunt fabricis, quasi emollita per humoris conceptionem. Et agricolis curae est frumenta de areis non nisi luna deficiente colligere, ut sicca permaneant. 30 Contra quae humecta desideras luna crescente conficies. Tunc et arbores aptius seres, maxime cum illa est super terram, quia ad incrementa stirpium necessarium est humoris alimentum. 31 Aer ipse proprietatem lunaris humoris et patitur et prodit. Nam cum luna plena est vel cum nascitur (et tunc enim a parte qua sursum suspicit plena est), aer aut in pluviam solvitur aut, si sudus sit, multum de se roris emittit: unde et Alcman lyricus dixit rorem aeris et lunae filium. 32 Ita undique versum probatur ad humectandas dissolvendasque carnes inesse lunari lumini proprietatem, quam magis usus quam ratio deprehendit. 33 Quod autem dixisti, Evangele, de acuto aeneo, ni fallor coniectura mea, a vero non deviat. Est enim in aere vis p647acrior, quam medici stypticam vocant, unde squamas eius adiciunt remediis quae contra perniciem putredinis advocantur. Deinde qui in metallo aeris morantur semper oculorum sanitate pollent, et quibus ante palpebrae nudatae fuerant illic convestiuntur: aura enim quae ex aere procedit, in oculos incidens haurit et exiccat quod male influit. 34 Unde et Homerus modo εὐήνορα modo νώροπα χαλκὸν has causas secutus appellat. Aristoteles vero auctor est vulnera quae ex aereo mucrone fiunt minus esse noxia quam ex ferro faciliusque curari, qui inest, inquit, aeri vis quaedam remedialis et siccifica, quam demittit in vulnere. Pari ergo ratione infixum corpori pecudis lunari repugnat humori.

* * p648


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: 1 Feb 06