[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur carmen
Cynegetica

Nemesiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXXIV (recensitumque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p484 Nemesiani
Cynegetica

[link to English translation] Venandi cano mille vias; hilaresque labores

discursuque citos, securi proelia ruris,

pandimus. Aonio iam nunc mihi pectus ab oestro

aestuat: ingentes Helicon iubet ire per agros,

5 Castaliusque mihi nova pocula fontis alumno1

ingerit et late campos metatus apertos

imponitque iugum vati retinetque corymbis

implicitum ducitque per avia, qua sola numquam

p486 trita rotis. iuvat aurato procedere curru

10 et parere deo: virides en ire per herbas

imperat: intacto premimus vestigia musco;

et, quamvis cursus ostendat tramite noto

obvia Calliope faciles,2 insistere prato

complacitum,3 rudibus qua luceat orbita sulcis.

15 [link to English translation] nam quis non Nioben numeroso funere maestam

iam cecinit? quis non Semelen ignemque iugalem

letalemque simul novit de paelicis aestu?

quis magno recreata tacet cunabula Baccho,

ut pater omnipotens maternos reddere menses

20 dignatus iusti complerit4 tempora partus?

sunt qui sacrilego rorantes5 sanguine thyrsos

(nota nimis) dixisse velint, qui vincula Dirces

Pisaeique tori legem Danaique cruentum

imperium sponsasque truces sub foedere primo

25 dulcia funereis mutantes gaudia taedis.

Biblidos indictum nulli scelus; impia Myrrhae

p488 conubia et saevo6 violatum crimine patrem

novimus, utque Arabum fugiens cum carperet arva

ivit in arboreas frondes animamque virentem.

30 sunt qui squamosi7 referant fera sibila Cadmi

stellatumque oculis custodem virginis Ius

Herculeosque velint semper numerare8 labores

miratumque rudes se tollere Terea pinnas9

post epulas, Philomela, tuas; sunt ardua mundi

35 qui male temptantem curru Phaethonta loquantur

exstinctasque canant emisso fulmine flammas

fumantemque Padum, Cycnum plumamque senilem

et flentes semper germani funere silvas.

Tantalidum casus et sparsas sanguine mensas

40 condentemque caput visus Titana Mycenis

horrendasque vices generis dixere priores.

Colchidos iratae sacris imbuta venenis

munera non canimus pulchraeque incendia10 glauces,

non crinem Nisi, non saevae pocula Circes,

45 p490 nec nocturna pie curantem busta sororem:

haec iam magnorum praecepit copia vatum,

omnis et antiqui vulgata est fabula saecli.

[link to English translation] nos saltus viridesque plagas camposque patentes

scrutamur totisque citi discurrimus arvis

50 et varias cupimus facili cane sumere praedas;

nos timidos lepores, imbelles figere dammas

audacesque lupos, vulpem captare dolosam

gaudemus; nos flumineas errare per umbras

malumus et placidis ichneumona quaerere ripis

55 inter harundineas segetes faelemque minacem

arboris in trunco longis praefigere telis

implicitumque sinu spinosi corporis erem

ferre domum; talique placet dare lintea curae,11

dum non magna ratis, vicinis sueta moveri

60 litoribus tutosque sinus percurrere remis,

nunc primum dat vela notis portusque fideles

linquit et Adriacas audet temptare procellas.

[link to English translation] mox vestros meliore lyra memorare triumphos

accingar, divi fortissima pignora Cari,

65 atque canam nostrum geminis12 sub finibus orbis

litus et edomitas fraterno numine gentes,

quae Rhenum Tigrimque bibunt Ararisque remotum

p492 principium Nilique vident13 in origine fontem;

nec taceam, primum14 quae nuper bella sub Arcto

70 felici, Carine, manu confeceris, ipso

paene prior genitore deo, utque intima frater

Persidos et veteres Babylonos ceperit arces,

ultus Romulei violata cacumina regni;

imbellemque fugam referam clausasque pharetras

75 Parthorum laxosque arcus et spicula nulla.

[link to English translation] haec vobis nostrae libabunt carmina Musae,

cum primum vultus sacros, bona numina terrae,

contigerit vidisse mihi: iam gaudia vota

temporis impatiens sensus spretorque morarum

80 praesumit videorque mihi iam cernere fratrum

augustos habitus, Romam clarumque senatum

et fidos ad bella duces et milite multo

agmina, quis fortes animat devotio mentes:

aurea purpureo longe radiantia velo

85 signa micant sinuatque truces levis aura dracones.

[link to English translation] tu modo, quae saltus placidos silvasque pererras,

Latonae, Phoebe, magnum decus, heia age suetos

sume habitus arcumque manu pictamque pharetram

suspende ex umeris; sint aurea tela, sagittae;

90 candida puniceis aptentur crura cothurnis;

p494 sit chlamys aurato multum subtegmine lusa

corrugesque sinus gemmatis balteus artet

nexibus; implicitos cohibe diademate crines.

tecum Naiades faciles viridique iuventa

95 pubentes Dryades Nymphaeque, unde amnibus umor,

adsint, et docilis decantet Oreadas15 Echo.

duc age, diva, tuum frondosa per avia vatem:

te sequimur, tu pande domos16 et lustra ferarum.

huc17 igitur mecum, quisquis percussus amore

100 venandi damnas lites pavidos18que tumultus

civilesque fugis strepitus bellique fragores

nec praedas avido sectaris gurgite ponti.

[link to English translation] principio tibi cura canum non segnis ab anno

incipiat primo, cum Ianus, temporis auctor,

105 pandit inocciduum bis senis mensibus aevum.

elige tunc cursu facilem facilemque recursu,

seu Lacedaemonio natam seu rure Molosso,

non humili de gente canem. sit cruribus altis,

sit rigidis, multamque trahat sub pectore lato

110 costarum sub fine decenter prona carinam,

quae sensim rursus sicca se colligat alvo,

renibus ampla satis validis diductaque coxas,

cuique nimis molles fluitent in cursibus aures.

huic parilem submitte marem, sic omnia magnum,

115 dum superant vires, dum laeto flore iuventas

p496 corporis et venis primaevis sanguis abundat.

namque graves morbi subeunt segnisque senectus,

invalidamque dabunt non firmo robore prolem.

sed diversa magis feturae convenit aetas:

120 tu bis vicenis plenum iam mensibus acrem

in venerem permitte marem; sit femina, binos

quae tulerit soles. haec optima cura iugandis.

mox cum se bina formarit lampade Phoebe

ex quo passa marem genitalia viscera turgent,

125 fecundos aperit partus matura gravedo,

continuo largaque vides strepere omnia prole.

sed, quamvis avidus, primos contemnere partus

malueris; mox non omnes nutrire minores.

nam tibi si placitum populosos pascere fetus,

130 iam macie tenues sucique videbis inanes

pugnantesque diu, quisnam prior ubera lambat,

distrahere invalidam lassato viscere matrem.19

sin vero haec cura est, melior ne forte necetur

abdaturve domo, catulosque probare voluntas,

135 quis nondum gressus stabiles neque lumina passa

luciferum videre iubar, quae prodidit usus

percipe et intrepidus spectatis annue dictis.

pondere nam catuli poteris perpendere vires

corporibusque leves gravibus praenoscere cursu.

140 quin et flammato ducatur linea longe

p498 circuitu signetque habilem vapor igneus orbem,

impune ut20 medio possis consistere circo:

huc omnes catuli, huc indiscreta feratur

turba: dabit mater partus examen,21 honestos

145 iudicio22 natos servant trepidoque23 periclo.

nam postquam conclusa videt sua germina flammis,

continuo saltu transcendens fervida zonae

vincla, rapit rictu primum portatque cubili,

mox alium, mox deinde alium. sic conscia mater

150 segregat egregiam subolem virtutis amore.

hos igitur genetrice simul iam vere sereno

molli pasce sero (passim nam lactis abundans

tempus adest, albent plenis et ovilia mulctris),

interdumque cibo cererem cum lacte ministra,

155 fortibus ut sucis teneras complere medullas

possint et validas iam tunc promittere vires.

[link to English translation] sed postquam Phoebus candentem fervidus axem

contigerit tardasque vias Cancrique morantis

sidus init, tunc consuetam minuisse saginam

160 profuerit tenuesque magis retinere cibatus,

ne gravis articulos depravet pondere moles.

nam tum membrorum nexus nodosque relaxant

infirmosque pedes et crura natantia ponunt,

tunc etiam niveis armantur dentibus ora.

165 p500 sed neque conclusos teneas neque vincula collo

impatiens circumdederis noceasque futuris

cursibus imprudens. catulis nam saepe remotis

aut vexare trabes, laceras aut mandere24 valvas

mens erit, et teneros torquent conatibus artus

170 obtunduntve novos arroso robore dentes

aut teneros duris impingunt postibus ungues;

mox cum iam validis insistere cruribus aetas

passa, quater binos volvens ab origine menses,

illaesis catulos spectaverit undique membris,

175 tunc rursus miscere sero Cerealia dona

conveniet fortemque dari de frugibus escam.

libera tunc primum consuescant colla ligari

concordes et ferre gradus clausique teneri.

iam cum bis denos Phoebe reparaverit ortus,

180 incipe non longo catulos producere cursu,

sed parvae vallis spatio septove novali.

his leporem praemitte manu, non viribus aequis

nec cursus virtute parem, sed tarda trahentem

membra, queant iam nunc faciles ut sumere praedas.

185 nec semel indulge catulis moderamina cursus,

sed donec validos etiam praevertere suescant

exerceto diu venandi munere,25 cogens

discere et emeritae laudem virtutis amare.

nec non consuetae norint hortamina vocis,

190 seu cursus revocent, iubeant seu tendere cursus.

quin etiam docti victam contingere praedam

exanimare velint tantum, non carpere sumptam.

sic tibi veloces catulos reparare memento

p502 semper et in parvos iterum protendere curas.

195 nam tristes morbi, scabies et sordida venis

saepe venit multamque canes discrimine nullo

dant stragem: tu sollicitos impende labores

et sortire gregem suffecta prole quotannis.

quin acidos Bacchi latices Tritonide oliva26

200 admiscere decet catulosque canesque maritas

unguere profuerit tepidoque ostendere soli,

auribus et tineas candenti pellere cultro.

[link to English translation] est etiam canibus rabies, letale periclum.

quod seu caelesti corrupto sidere manat,

205 cum segnes radios tristi iaculatur ab aethra

Phoebus et attonito pallens caput exserit orbe;

seu27 magis, ignicomi candentia terga Leonis

cum quatit, hoc canibus blandis inviscerat aestus,

exhalat seu terra sinu, seu noxius aer

210 causa mali, seu cum gelidus non sufficit umor

torrida per venas concrescunt semina flammae:

quicquid id est, imas agitat sub corde medullas

inque feros rictus nigro spumante veneno

prosilit, insanos cogens infigere morsus.

215 disce igitur potus medicos curamque salubrem.

tunc virosa tibi sumes multumque domabis

castorea, attritu silicis lentescere cogens;

ex ebore huc trito pulvis sectove feratur,

admiscensque diu facies concrescere utrumque:

220 mox lactis liquidos sensim superadde fluores,

p504 ut non cunctantes haustus infundere cornu

inserto possis Furiasque repellere tristes

atque iterum blandas canibus componere mentes.

[link to English translation]28sed non Spartanos tantum tantumve Molossos

225 pascendum catulos: divisa Britannia mittit

veloces nostrique orbis venatibus aptos.

nec tibi Pannonicae stirpis temnatur origo,

nec quorum proles de sanguine manat Hibero.

quin etiam siccae Libyes in finibus acres

230 gignuntur catuli, quorum non spreveris usum.

quin et Tuscorum non est externa29 voluptas

saepe canum. sit forma illis licet obsita villo

dissimilesque habeant catulis velocibus artus,

haud tamen iniucunda dabunt tibi munera praedae,

235 namque et odorato noscunt vestigia prato

atque etiam leporum secreta cubilia monstrant.

horum animos moresque simul naresque sagaces

mox referam; nunc omnis adhuc narranda supellex

venandi cultusque mihi dicendus equorum.

240 [link to English translation] cornipedes igitur lectos det Graecia nobis

Cappadocumque notas referat generosa propago

 armata et palmas superet grex30 omnis avorum.

p506 illis ampla satis levi sunt aequora dorso

immodicumque latus parvaeque ingentibus alvi,

245 ardua frons auresque agiles capitisque decori31

altus honos oculique vago splendore micantes;

plurima se validos cervix resupinat in armos;

fumant umentes calida de nare vapores,

nec pes officium standi tenet, ungula terram

250 crebra ferit virtusque artus animosa fatigat.

quin etiam gens ampla iacet trans ardua Calpes

culmina, cornipedum late fecunda proborum.

namque valent longos pratis intendere cursus,

nec minor est illis Graio quam in corpore forma;

255 nec non terribiles spirabile flumen anheli

provolvunt flatus et lumina vivida torquent

hinnitusque cient tremuli frenisque repugnant,

nec segnes mulcent aures, nec crure quiescunt.

sit tibi praeterea sonipes, Maurusia tellus

260 quem mittit (modo sit gentili sanguine firmus)

quemque coloratus Mazax deserta per arva

pavit et adsiduos docuit tolerare labores.

nec pigeat, quod turpe caput, deformis et alvus

est ollis quodque infrenes, quod liber uterque,

265 quodque iubis pronos cervis deverberet armos.

nam flecti facilis lascivaque colla secutus

paret in obsequium lentae moderamine virgae:

verbera sunt praecepta fugae, sunt verbera freni.

p508 quin et promissi32 spatiosa per aequora campi

270 cursibus acquirunt commoto sanguine vires

paulatimque avidos comites post terga relinquunt.

haud secus, effusis Nerei per caerula ventis,

cum se Threicius Boreas superextulit antro

stridentique sono vastas exterruit undas,

275 omnia turbato cesserunt flamina ponto:

ipse super fluctus33 spumanti murmure34 fervens

conspicuum pelago caput eminet: omnis euntem

Nereidum mirata suo stupet aequore turba.

[link to English translation] horum tarda venit longi fiducia cursus,

280 his etiam emerito vigor est iuvenalis in aevo.

nam quaecumque suis virtus bene floruit annis,

non prius est animo quam corpore passa35 ruinam.

pasce igitur sub vere novo farragine molli

cornipedes venamque feri veteresque labores

285 effluere adspecta nigri cum labe cruoris.

mox laetae redeunt in pectora fortia vires

et nitidos artus distento robore formant;

mox sanguis venis melior calet, ire viarum

longa volunt latumque fuga consumere campum.

290 inde ubi pubentes calamos duraverit aestas

lactentesque urens herbas siccaverit omnem

messibus umorem culmisque aptarit36 aristas,

hordea tum paleasque leves praebere memento:

pulvere quin etiam puras secernere fruges

295 p510 cura sit atque toros manibus percurrere equorum,

gaudeat ut plausu sonipes laetumque relaxet

corpus et altores rapiat per viscera sucos.

id curent famuli comitumque animosa iuventus.

[link to English translation] nec non et casses idem venatibus aptos

300 atque plagas longoque meantia retia tractu

addiscant raris semper contexere nodis

et servare modum maculis linoque tenaci.

linea quin etiam, magnos circumdare saltus

quae possit volucresque metu concludere praedas,

305 digerat innexas non una ex alite pinnas.

namque ursos magnosque sues cervosque fugaces

et vulpes acresque lupos ceu fulgura caeli

terrificant linique vetant transcendere septum.

has igitur vario semper fucare veneno

310 curabis niveisque alios miscere colores

alternosque metus subtegmine tendere longo.

dat tibi pinnarum terrentia milia vultur,

dat Libye, magnarum avium fecunda creatrix,

dantque grues cycnique senes et candidus anser,

315 dant quae fluminibus crassisque paludibus errant

pellitosque pedes stagnanti gurgite tingunt.

hinc mage puniceas nativo munere sumes:

namque illic sine fine greges florentibus alis

invenies avium suavique rubescere luto

320 et sparsos passim tergo vernare colores.

his ita dispositis hiemis sub tempus aquosae

incipe veloces catulos immittere pratis,

incipe cornipedes latos agitare per agros.

p512 venemur dum mane novum, dum mollia prata

325 nocturnis calcata feris vestigia servant.


Adnotationes Editoris:

1 alumnus Ulitius, Baehrens.

2 facilest Pithoeus, Baehrens.

3 non placito Baehrens: complacito AC: complacitum H. Schenkel.

4 complerit vulgo: compellere AC.

5 sacrilegos orantes A: sacrilego rorantes C.

6 foedo vel scaevo Ulitius.

7 quis quã osi A.

8 fort. memorare Postgate.

9 se tollere ad aera (sive aethera) Baehrens: s&oller&acerea A: sustollere Burman: rudi s. t. T. pinna Heinsius.

10 incendia Pithoeus: ingentia AC.

11 cursu (= cursui) Baehrens: curae AC: cymbae Heinsius.

12 gemini Heinsius.

13 vident Johnson: bibunt AC.

14 primum AC: prima Baehrens.

15 decantet Oreadas vulgo: dicant oreades A: decantet oreades C.

16 domos C: dolos A.

17 huc Ulitius: hinc AC.

18 avidos AC: pavidos vel rabidos Ulitius: rabidos Baehrens: rapidos Postgate.

19 hic in codicibus sequuntur 224‑230, quos traiecit Hauptius, Schradero viam praemonstrante.

20 ut Johnson: in AC.

21 examen AC: examine vulgo.

22 exitio Scaliger.

23 trepidosque Baehrens: fort. trepidansque Postgate.

24 mandere Heinsius: pandere AC.

25 munera Ulitius: munere AC. sic interpunxit Postgate.

26 olivo AC: oliva vulgo. Tritonide . . . Postgate qui cum Housmano olivo ut interpretamentum eiecit.

27 sed Baehrens: seu AC.

28 224‑230 post 122 in codicibus.

29 extrema AC: externa Wight Duff.

30 armata et palmas nuper grex AC: fortasse superet Postgate: "locus vexatissimus totius poematii" Wernsdorf, qui proponit harmataque (= ἅρματα) et palmas numeret: armenti et palmas numeret Gronov: Martius et palmas superans Burman.

31 decori Baehrens: decoris A: capitique decoro C.

32 permissi Heinsius.

33 pater fluctus (id est Neptunus) Baehrens: super fluctus AC.

34 marmore Heinsius.

35 passa vulgo: posse AC.

36 culmisque armarit Burman: culmusque Baehrens, Postgate: aptarit Wight Duff.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVIII Kal. Oct. 07