[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur una ex
Eclogis

Nemesiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXXIV (recensitumque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p456 Nemesiani
Ecloga I

Timetas: Tityrus

Tim. [link to English translation] Dum fiscella tibi fluviali, Tityre, iunco

texitur et raucis immunia rura cicadis,

incipe, si quod habes gracili sub harundine carmen

compositum. nam te calamos inflare labello

5 Pan docuit versuque bonus tibi favit Apollo.

incipe, dum salices haedi, dum gramina vaccae

detondent, viridique greges permittere campo

dum ros et primis suadet clementia solis.

Tit. [link to English translation] hos annos canamque comam, vicine Timeta,

10 tu iuvenis carusque deis in carmina cogis?

diximus et calamis versus1 cantavimus olim,

dum secura hilares aetas ludebat amores.

nunc album caput et veneres tepuere sub annis,

iam mea ruricolae dependet fistula Fauno.

15 te nunc rura sonant; nuper nam carmine victor

risisti calamos et dissona flamina Mopsi

p458 iudice me. mecum senior Meliboeus utrumque

audierat laudesque tuas sublime ferebat;

quem nunc emeritae permensum tempora vitae

20 secreti pars orbis habet mundusque piorum.

quare age, si qua tibi Meliboei gratia vivit,

dicat honoratos praedulcis tibia manes.

Tim. [link to English translation] et parere decet iussis et grata iubentur.

namque fuit dignus senior, quem carmine Phoebus

25 Pan calamis, fidibus Linus aut Oeagrius Orpheus

concinerent totque acta viri laudesque sonarent.

sed quia tu nostrae laudem deposcis avenae,

accipe quae super haec cerasus, quam cernis ad amnem,

continet, inciso servans mea carmina libro.

30 [link to English translation] dic age; sed nobis ne vento garrula pinus

obstrepat, has ulmos potius fagosque petamus.

Tim. [link to English translation] hic cantare libet; virides nam subicit herbas

mollis ager lateque tacet nemus omne: quieti

adspice ut ecce procul decerpant gramina tauri.

35 omniparens aether et rerum causa, liquores,

corporis et genetrix tellus, vitalis et aer,

accipite hos cantus2 atque haec nostro Meliboeo

mittite, si sentire datur post fata quietis.

nam si sublimes animae caelestia templa

40 sidereasque colunt sedes mundoque fruuntur,

tu nostros adverte modos, quos ipse benigno

p460 pectore fovisti, quos tu, Meliboee, probasti.

longa tibi cunctisque diu spectata senectus

felicesque anni nostrique novissimus aevi

45 circulus innocuae clauserunt tempora vitae.

nec minus hinc nobis gemitus lacrimaeque fuere

quam si florentes mors invida carperet3 annos;

nec tenuit tales communis causa querellas.

"heu, Meliboee, iaces mortali4 frigore segnis

50 lege hominum, caelo dignus canente5 senecta

concilioque deum. plenum tibi ponderis aequi

pectus erat. tu ruricolum discernere lites

adsueras, varias patiens6 mulcendo querellas.

sub te iuris7 amor, sub te reverentia iusti

55 floruit, ambiguos signavit terminus agros.

blanda tibi vultu gravitas et mite serena

fronte supercilium, sed pectus mitius ore.

tu calamos aptare labris et iungere cera

hortatus duras docuisti fallere curas;

60 nec segnem passus nobis marcere iuventam

saepe dabas meritae non vilia praemia Musae.

p462 saepe etiam senior, ne nos cantare pigeret,

laetus Phoebea dixisti carmen avena.

felix o Meliboee, vale! tibi frondis odorae

65 munera dat lauros carpens ruralis Apollo;

dant Fauni, quod quisque valet, de vite racemos,

de messi8 culmos omnique ex arbore fruges;

dat grandaeva Pales spumantia cymbia lacte,

mella ferunt Nymphae, pictas dat Flora coronas:

70 manibus hic supremus honos. dant carmina Musae,

carmina dant Musae, nos et modulamur avena:

silvestris te nunc platanus, Meliboee, susurrat,

te pinus; reboat9 te quicquid carminis Echo

respondet silvae; te nostra armenta10 loquuntur.

75 namque prius siccis phocae pascentur in arvis

hirsutusque11 freto vivet leo, dulcia mella

sudabunt taxi, confusis legibus anni

messem tristis hiemps, aestas tractabit12 olivam,

ante dabit flores autumnus, ver dabit uvas,

80 quam taceat, Meliboee, tuas mea fistula laudes."

Tit. [link to English translation] perge, puer, coeptumque tibi ne desere carmen.

nam sic dulce sonas, ut te placatus Apollo

provehat et felix dominam perducat in urbem.

iamque hic in silvis praesens tibi fama benignum

85 stravit iter, rumpens livoris nubila pennis.

p464 [link to English translation] sed iam sol demittit equos de culmine mundi,

flumineos suadens gregibus praebere liquores.


Adnotationes Editoris:

1 et calamis versus V nonnulli: et calamis et versu NGA: et calamis et versum aptavimus Baehrens.

2 hos cantus N: hos calamos V, Baehrens.

3 pelleret V: carperet NGA: velleret Glaeser: tolleret Heinsius: perderet Burman.

4 mortali NG: letali V, Baehrens.

5 canente codd.: callente Baehrens.

6 patiens codd.: pacans Maehly, Baehrens, H. Schenkl, Giarratano: sapiens Burman.

7 ruris N2GV: iuris N1, Martellius. iusti VN (in margine): iuris G (corr. ex ruris), N (corr. ex viris).

8 messi Maehly: messe NGA: campo V: messo Burman.

9 reboant . . . silvae (nom. plur.) Baehrens.

10 armenta codd.: arbusta Haupt, Baehrens.

11 hirsutusque V nonnulli: vestitusque NG V plerique: insuetusque Heinsius: villosusque C. Schenkl.

12 tractabit GV: tractavit N: iactabit Burman: praestabit Haupt, Baehrens.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVIII Kal. Oct. 07