[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur una ex
Eclogis

Nemesiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXXIV (recensitumque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p464 Nemesiani
Ecloga II

Idas: Alcon

[link to English translation] Formosam Donacen puer Idas et puer Alcon

ardebant rudibusque annis incensus uterque

in Donaces venerem furiosa mente ruebant.

hanc, cum vicini flores in vallibus1 horti

5 carperet et molli gremium compleret acantho,

invasere simul venerisque2 imbutus3 uterque

tum primum dulci carpebant gaudia furto.

hinc amor et pueris iam non puerilia vota:

quis anni4 ter quinque hiemes et cura iuventae.5

10 sed postquam Donacen duri clausere parentes,

quod non tam tenui filo de voce sonaret

sollicitumque foret pinguis sonus, improba cervix

suffususque rubor crebro venaeque tumentes,

tum vero ardentes flammati pectoris aestus

15 carminibus dulcique parant relevare querella;

ambo aevo cantuque pares nec dispare forma,

ambo genas leves, intonsi crinibus ambo.

atque haec sub6 platano maesti solatia casus

alternant, Idas calamis et versibus Alcon.

20 p466 I. [link to English translation] "quae colitis silvas, Dryades, quaeque antra, Napaeae,

et quae marmoreo pede, Naiades, uda secatis

litora purpureosque alitis per gramina flores:

dicite, quo Donacen prato, qua forte sub umbra

inveniam, roseis stringentem lilia palmis?

25 nam mihi iam trini perierunt ordine soles,

ex quo consueto Donacen exspecto sub antro.

interea, tamquam nostri solamen amoris

hoc foret aut nostros posset medicare furores,

nulla meae trinis tetigerunt gramina vaccae

30 luciferis, nullo libarunt amne liquores;

siccaque fetarum lambentes ubera matrum

stant vituli et teneris mugitibus aera7 complent.

ipse ego nec iunco molli ne vimine lento

perfeci calathos cogendi lactis in usus.

35 quid tibi, quae nosti, referam? scis mille iuvencas

esse mihi, nosti numquam mea mulctra vacare.

ille ego sum, Donace, cui dulcia saepe dedisti

oscula nec medios dubitasti rumpere cantus

atque inter calamos erranti labra petisti.

40 heu, heu! nulla meae tangit te cura salutis?

pallidior buxo violaeque simillimus erro.

omnes ecce cibos et nostri pocula Bacchi

horreo nec placido memini concedere somno.

te sine, vae misero, mihi lilia fusca8 videntur

45 p468 pallentesque rosae nec dulce rubens hyacinthus,

nullos nec myrtus nec laurus spirat odores.

at si tu venias, et candida lilia fient

purpureaeque rosae, et dulce rubens9 hyacinthus;

tunc mihi cum myrto laurus spirabit odores.

50 nam dum Pallas amat turgentes unguine10 bacas,

dum Bacchus vites,11 Deo12 sata, poma Priapus,

pascua laeta Pales, Idas te diligit unam."

[link to English translation] haec Idas calamis. tu, quae responderit Alcon

versu, Phoebe, refer: sunt curae13 carmina Phoebo.

55 A. "o montana Pales, o pastoralis Apollo,

et nemorum Silvane potens, et nostra Dione,

quae iuga celsa tenes Erycis, cui cura iugales

concubitus hominum totis conectere saeclis:

quid merui? cur me Donace formosa relinquit?

60 munera namque dedi, noster quae non dedit Idas,

vocalem longos quae ducit aedona cantus;

quae licet interdum, contexto vimine clausae14

cum parvae patuere fores, ceu libera ferri

norit15 et agrestes inter volitare volucres,

65 scit rursus remeare domum tectumque subire,

viminis et caveam totis praeponere silvis.

praeterea tenerum leporem geminasque palumbes

nuper, quae potui, silvarum praemia misi.

p470 et post haec, Donace, nostros contemnis amores?

70 forsitan indignum ducis, quod rusticus Alcon

te peream, qui mane boves in pascua duco.

di pecorum pavere greges, formosus Apollo,

Pan doctus, Fauni vates et pulcher Adonis.

quin etiam fontis speculo me mane notavi,

75 nondum purpureos Phoebus cum tolleret ortus

nec tremulum liquidis lumen splenderet in undis:

quod vidi, nulla tegimur lanugine malas;

pascimus et crinem; nostro formosior Ida

dicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas,

80 purpureas laudando genas et lactea colla

atque hilares oculos et formam puberis aevi.

nec sumus indocti calamis: cantamus avena,

qua divi cecinere prius, qua dulce locutus

Tityrus e silvis dominam pervenit in urbem.

85 nos quoque te propter, Donace, cantabimur urbi,

si modo coniferas inter viburna cupressos

atque inter pinus corylum frondescere fas est."

[link to English translation] sic pueri Donacen toto sub sole canebant,

frigidus e silvis donec descendere16 suasit

Hesperus et stabulis pastos inducere tauros.


Adnotationes Editoris:

1 callibus G. Hermann.

2 venerisque H V nonnulli: venerique V nonnulli: veneris NG.

3 imbutus codd.: immitis ed. Ald. 1534.

4 anni codd.: actae Heinsius: aevi Hartel.

5 hiemes et cura iuventae codd. plerique: hiemes et cruda iuventa Haupt: et mens et cura iuventae Summers: increscit cura iuvencae Baehrens: alii alia.

6 haec sub Glaeser: hic sub NG: hi sub AH, Baehrens: sub hac V: hinc sub H. Schenkl.

7 aera NH V plerique: ethera G: aethera Ulitius, Baehrens.

8 fusca NGA: nigra V, Baehrens.

9 et dulce rubens V nonnulli: sed sine hiatu tunc dulce rubens V alii: dulce atque rubens Baehrens.

10 unguine N1GA: sanguine N2V.

11 vites V: uvas NG.

12 Deo Glaeser: deus codd.

13 curae Haupt: aurea codd.

14 clausae Haupt: clausa codd.: caveae Maehly.

15 norit Wernsdorf: novit codd.

16 descendere N: discedere G: descendere vel discedere V: decedere Baehrens.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVII Kal. Oct. 07