[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur una ex
Eclogis

Nemesiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXXIV (recensitumque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p472 Nemesiani
Ecloga III

Bacchus

[link to English translation] Nyctilus atque Micon nec non et pulcher Amyntas

torrentem patula vitabant ilice solem,

cum Pan venatu fessus recubare sub ulmo

coeperat et somno laxatus1 sumere vires;

5 quem super ex tereti pendebat fistula ramo.

hanc pueri, tamquam praedem2 pro carmine possent

sumere fasque esset calamos tractare deorum,

invadunt furto; sed nec resonare canorem

fistula quem suerat nec vult contexere carmen,

10 sed pro carminibus male dissona sibila reddit,

cum3 Pan excussus sonitu stridentis avenae

iamque videns "pueri, si carmina poscitis" inquit,

"ipse canam: nulli fas est inflare cicutas,

quas ego Maenaliis cera coniungo sub antris.

15 iamque ortus, Lenaee, tuos et semina vitis

ordine detexam: debemus carmina Baccho."

[link to English translation] haec fatus coepit calamis sic montivagus Pan:

"te cano, qui gravidis hederata fronte corymbis

vitea serta plicas quique udo palmite tigres

20 ducis odoratis perfusus colla capillis,

vera Iovis proles; nam cum4 post sidera caeli

sola Iovem Semele vidit Iovis ora professum,

hunc pater omnipotens, venturi providus aevi,

p474 pertulit et iusto produxit tempore partus.

25 hunc Nymphae Faunique senes Satyrique procaces,

nosque etiam Nysae viridi nutrimus in antro.

quin et Silenus parvum veteranus5 alumnum

aut gremio fovet aut resupinis sustinet ulnis,

evocat aut risum digito motuve quietem

30 allicit aut tremulis quassat crepitacula palmis.

cui deus arridens horrentes pectore setas

vellicat aut digitis aures adstringit acutas

applauditve manu mutilum caput aut breve mentum

et simas tenero collidit pollice nares.

35 interea pueri florescit pube iuventus

flavaque maturo tumuerunt tempora cornu.

tum primum laetas extendit6 pampinus uvas:

mirantur Satyri frondes et poma Lyaei.

tum deus 'o Satyri, maturos carpite fetus'

40 dixit 'et ignotos primi7 calcate racemos.'

[link to English translation] vix haec ediderat, decerpunt vitibus uvas

et portant calathis celerique elidere planta

concava saxa super properant: vindemia fervet

collibus in summis, crebro pede rumpitur uva

45 nudaque8 purpureo sparguntur pectora musto.

tum Satyri, lasciva cohors, sibi pocula quisque

obvia corripiunt: quae fors dedit, arripit9 usus.

cantharon hic retinet, cornu bibit alter adunco,

p476 concavat ille manus palmasque in pocula vertit,

50 pronus at ille lacu bibit et crepitantibus haurit

musta labris; alius vocalia cymbala mergit

atque alius latices pressis resupinus ab uvis10

excipit; at potus11 (saliens liquor ore12 resultat)

evomit,13 inque umeros et pectora defluit umor.

55 omnia ludus habet cantusque chorique licentes;

et venerem iam vina movent: raptantur amantes

concubitu Satyri fugientes iungere Nymphas

iamiamque elapsas hic crine, hic veste retentat.

tum primum roseo Silenus cymbia musto

60 plena senex avide non aequis viribus hausit.

ex illo venas inflatus nectare dulci

hesternoque gravis semper ridetur Iaccho.

quin etiam deus ille, deus Iove prosatus14 ipso,

et plantis uvas premit et de vitibus hastas

65 integit15 et lynci praebet cratera bibenti."

[link to English translation] haec Pan Maenalia pueros in valle docebat,

sparsas donec oves campo conducere in unum

nox iubet, uberibus suadens siccare fluorem

lactis et in niveas adstrictum cogere glebas.


Adnotationes Editoris:

1 laxatas G: lassatas N V plerique: lassatus V nonnulli: laxatus Hoeufft.

2 praedem Titius: praedam codd.

3 cum NG: tum V.

4 iam tunc codd.: nam tunc Burman: nam cum Baehrens.

5 veteranus O. Schubert: veneratus codd.

6 extendit G: ostendit NVH.

7 primi NG: pueri V: proni Baehrens.

8 rubraque NG: udaque V nonnulli: nudaque V reliqui.

9 arripit NG: hoc capit V: occupat Ulitius, Baehrens.

10 hunc versum post 53 collocant codices plerique.

11 at potus codd. plerique: aes potum Baehrens: at potis ed. Ald. 1534.

12 saliensque liquore G, Baehrens: rediens liquor ore Maehly.

13 evomit NGH: spumeus V: ebibit Baehrens, qui hunc versum cum 52 coniungit.

14 prosatus ipso V multi: natus ab ipso V pauci, Baehrens.

15 integit NG: ingerit V.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVII Kal. Oct. 07