[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur una ex
Eclogis

Nemesiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXXIV (recensitumque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p478 Nemesiani
Ecloga IV

Lycidas: Mopsus

[link to English translation] Populea Lycidas nec non et Mopsus in umbra,

pastores, calamis ac versu doctus uterque

nec triviale sonans, proprios cantabat amores.

nam Mopso Meroe, Lycidae crinitus Iollas

5 ignis erat; parilisque furor de dispare sexu

cogebat trepidos totis discurrere silvis.

hos puer ac Meroe multum lusere furentes,

dum modo condictas vitant in vallibus ulmos,

nunc fagos placitas fugiunt promissaque fallunt

10 antra nec est animus solitos alludere1 fontes.

cum tandem fessi, quos dirus2 adederat3 ignis,

sic sua desertis nudarunt vulnera silvis

inque vicem dulces cantu luxere4 querellas.

M. [link to English translation] immitis Meroe rapidisque fugacior Euris,

15 cur nostros calamos, cur pastoralia vitas

carmina? quemve effugis? quae me tibi gloria victo?

quid vultu mentem premis ac spem fronte serenas?

tandem, dura, nega: possum non5 velle negantem.

cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.

20 p480 L. [link to English translation] respice me tandem, puer o crudelis Iolla.

non hoc semper eris: perdunt et gramina flores,

perdit spina rosas nec semper lilia candent

nec longum tenet uva comas nec populus umbras:

donum forma breve est nec se quod commodet annis.

25 cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.

M. [link to English translation] cerva marem sequitur, taurum formosa iuvenca,

et Venerem sensere lupae, sensere leaenae

et genus aerium volucres et squamea turba

et montes silvaeque, suos habet arbor amores:

30 tu tamen una fugis, miserum tu prodis6 amantem.

cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.

L. [link to English translation] omnia tempus alit, tempus rapit: usus in arto est.

ver erat, et vitulos vidi sub matribus istos,

qui nunc pro nivea coiere in cornua vacca.

35 et tibi iam tumidae nares et fortia colla,

et tibi bis denis numerantur messibus anni.

cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.

M. [link to English translation] hue, Meroe formosa, veni: vocat aestus in umbram.

iam pecudes subiere nemus, iam nulla canoro

40 gutture cantat avis, torto non squamea tractu

signat humum serpens: solus cano. me sonat omnis

silva, nec aestivis cantu concedo cicadis.

p482 cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.

L. [link to English translation] tu quoque, saeve puer, niveum ne perde colorem

45 sole sub hoc: solet hic lucentes urere malas.

hic7 age pampinea mecum requiesce sub umbra:

hic tibi lene fluens8 fons murmurat, hic et ab ulmis

purpureae fetis dependent vitibus uvae.

cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.

50 M. [link to English translation] qui tulerit Meroes fastidia lenta superbae,

Sithonias feret ille nives Libyaeque calorem,

Nerinas potabit aquas taxique nocentis

non metuet sucos, Sardorum gramina vincet

et iuga Marmaricos coget sua ferre leones.

55 cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.

L. [link to English translation] quisquis amat pueros, ferro praecordia duret,

nil properet discatque diu patienter amare

prudentesque animos teneris non spernat in annis,

perferat et fastus. sic olim gaudia sumet,

60 si modo sollicitos aliquis deus audit amantes.

cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.

M. [link to English translation] quid prodest, quod me pagani mater Amyntae

p484 ter vittis, ter fronde sacra, ter ture vaporo,

659 incendens vivo crepitantes sulphure lauros,

64 lustravit cineresque aversa effudit in amnem,

cum sic in Meroen totis miser ignibus urar?

cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.

L. [link to English translation] haec eadem nobis quoque10 versicoloria fila

et mille ignotas Mycale circumtulit herbas;

70 cantavit, quo luna tumet, quo rumpitur anguis,

quo currunt scopuli, migrant sata, vellitur arbos.

plus tamen ecce meus, plus est formosus Iollas.

cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.


Adnotationes Editoris:

1 ad ludere Maehly, Baehrens.

2 durus NGA: lusus vel luxus V: dirus H. Schenkl: torridus Baehrens.

3 ederat NG V plerique, Baehrens: adederat V nonnulli.

4 dixere vulgo: duxere V plerique: luxere Glaeser: mulsere Maehly.

5 non codd.: iam Baehrens: nam C. Schenkl.

6 prodis NG: perdis V.

7 hic V plerique, Leo, Giarratano: hac G, Baehrens.

8 virens NG, H. Schenkl: fluens V plerique.

9 versus qui sunt in codicibus 64 et 65 transposuit Hauptius.

10 quoque NGA: quae V.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVII Kal. Oct. 07