[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hic textus
Nemesiani

a Loeb Classical Library editus
MCMXXXIV (recensitumque MCMXXXV)

in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p512 Nemesiani
Versus de Aucupio

[link to English translation] I

. . . et tetracem, Romae quem nunc vocitare taracem

coeperunt. avium est multo stultissima; namque

cum pedicas necti sibi contemplaverit adstans,

immemor ipse sui tamen in dispendia currit.

5 tu vero adductos laquei cum senseris orbes

appropera et praedam pennis crepitantibus aufer.

nam celer oppressi fallacia vincula colli

excutit et rauca subsannat voce magistri

p514 consilium et laeta fruitur iam pace solutus.

10 hic prope  Peltinum1 ad radices2 Apennini

nidificat, patulis qua se sol obicit agris,

persimilis cineri collum,3 maculosasque terga

inficiunt pullae cacabantis imagine guttae.4

Tarpeiae est custos arcis non corpore maior

15 nec qui te volucres docuit, Palamede, figuras.

saepe ego nutantem sub iniquo pondere vidi

mazonomi5 puerum, portat cum prandia, circo6

quae consul praetorve novus construxit ovanti.

[link to English translation] II

cum nemus omne suo viridi spoliatur honore,

20 fultus equi niveis silvas pete protinus altas

exuviis: praeda est facilis et amoena7 scolopax.

corpore non Paphiis avibus maiore videbis.

illa sub aggeribus primis, qua proluit umor,

pascitur, exiguos sectans obsonia vermes.

25 at non illa oculis, quibus est obtusior, etsi

sint nimium grandes, sed acutis naribus instat:

impresso in terram rostri mucrone sequaces

vermiculos trahit et vili dat praemia gulae.8


Adnotationes Editoris:

1 Pelt(u)inum Buecheler: Pentinum Longolius: Pontinum Ulitius.

2 in radicibus Burman: et radices Haupt: ad radices Baehrens.

3 dorsum Longolius: collum Gesner.

4 notae Longolius: guttae Ulitius.

5 mazonomi Gesner: mazonoim Longolius.

6 circo Burman: cirro Longolius.

7 facilis praeda est et amoena Riese.

8 atque gulae d. pr. vili Wernsdorf.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVI Kal. Oct. 07