[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT: Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

Julii Obsequentis
Prodigiorum
Libellus

 p6 

I. Romulo regnante.

Parens conditorque Urbis Romulus, quum jam Fidenas oppidum cepisset, coloniamque Romanorum fecisset, guttae sanguinis e coelo magna omnium admiratione ceciderunt. Statim pestis Urbem invasit, quae hominibus absque ulla aegrotatione mortem inferret subitam; sterilitas quoque agrorum et frumentorum omnium, praecipue tamen annonae summa inopia sequuta est. In quae mala posteaquam Laurentes incidissent, omnino visum est, Tatii et legatorum caede violato jure gentium, utrique civitati iram numinis expiandam esse. Quare, deditis caedis auctoribus et ab utrisque supplicio affectis, ab iis malis manifeste se receperunt. Romulus expiationibus civitates expurgavit, quas longo deinceps tempore ad portam Ferentinam observatas, memoriae traditum est. Verum editis jam immortalibus operibus, quum ad Capream paludem  p8 concionem ad milites haberet, subita coorta tempestas cum magno fragore, tonitribusque, tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit, nec deinceps unquam in terris apparuerit. Romani autem milites a Julio Proculo edocti, ad deos regem raptum esse, divinos statim illi honores exhibuerunt.

II. Numa Pompilio regnante.

Annum jam octavum regnante Numa, morbus pestifer Italiam occupans, Romam quoque invasit; moerentibus vero cunctis, peltam aeneam e coelo in Numae manus decidisse, memoriae proditum est; quae in Urbis salutem a superis missa credebatur. Ad cujus figuram quum Numae instinctu undecim a Veturio Mamurio insigni artifice fabricatae essent, Salii Martis sacerdotes ad earum custodiam a rege instituti sunt.

III. Tullo Hostilio regnante.

In monte Albano lapidibus pluit, quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu haud aliter, quam quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere de coelo lapides. Vox ex summi cacuminis luco audita est, quae monebat, ut patrio ritu sacra Albani facerent. Novemdiale igitur sacrum  p10 publice susceptum est, et solemne mansit, ut quandocunque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies agerentur. Haud ita multo post gravi pestilentia laboratum est. Hostilius dum Numam sacrificiis imitatur, Jovi litare non potuit, sed fulmine ictus, cum regia conflagravit.

IV. Anco Martio regnante.

Lucumo Graeci Demarati filius, ac Aruntis frater, generosus adolescens, quum parente apud Tarquinios defuncto, divenditis bonis omnibus Romam migraret, Janiculoque jam appropinquaret, in carpento cum uxore sedenti, aquila e sublimi dimissa pileum sustulit; atque mox super carpentum cum magno clangore volitans, rursus velut ministerio divinitus missa, capiti apte reposuit. Quo viso, Tanaquil auguriorum perita, eo prodigio regnum ei portendi intellexit. Pecunia igitur et industria dignitatem, atque etiam Anci regis familiaritatem consequutus, atque ab eodem tutor liberis relictus, dum Tarquinii Prisci nomen sibi vindicaret, post Anci mortem regnum intercepit, atque ita administravit, quasi jure adeptus fuisset.  p12 

V. Tarquinio Prisco regnante.

Finito bello Sabino, quum Tarquinius Priscus in monte Tarpeio aedem Jovis, quam in eodem bello voverat, aedificare vellet, et jam exaugurare fana sacellaque alia juberet, ut libera a ceteris religionibus area esset, jamque omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini tantum fano nequaquam addixere. Quod prodigium firma stabiliaque cuncta portendere, Romanis visum est. Sequutum est et aliud prodigium, magnitudinem imperii portendens. Nam posteaquam futuri aedificii fundamenta aperiret, caput hominis integra facie, recenti tamen tabo et sanguine aspersum, in imo repertum est. Cujus prodigii gratia aruspices interrogati, responderunt, hunc locum non imperii tantum Romani, sed totius etiam mundi caput fore.

VI. Servio Tullio regnante.

Bos in Sabinis, Androno Coratio Latino, miranda magnitudine ac specie nata est: cujus gratia quum aruspices interrogarentur, responsum est, eum populum summam imperii habiturum, qui prius bovem illam immolasset. Latinus igitur bovem in Aventinum egit, et causam sacerdoti Romano exposuit. Ille vero astutus, dixit prius eum vivo flumine manus purgare debere. At  p14 Latinus dum ad Tyberis profluenta descendit, Romanus illo absente bovem immolavit, et sic imperium civibus, sibi vero gloriam facto consilioque vindicavit.

VII. Tarquinio Superbo regnante.

Tarquinius quum jam Signiam, Cerceiosque colonos misisset, praesidia Urbi terra marique futura, prodigium horribile visum est. Anguis enim ex columna lignea elapsus, non tantum terrorem fugamque in regia fecit, sed ipsius etiam regis animum subito pavore perculit, anxiisque curis universos implevit. Aquilae enim, quae regiae incumbebant, nidum fecerunt, in quo pulli subito vulturum incursu discerpti sunt: quod mali imminentis prodigium esse putabant. Mox cum Rutulis bellatum, Ardea obsessa; et post nefandum Tarquinii cum Lucretia facinus, reges sunt exacti. Tarquinius autem dum Gabios, tanquam in regnum suum proficisceretur, canis et serpens etiam verbis expressis sunt loquutae.

VIII. L. Junio Bruto, L. Tarquinio Collatino, coss.

Silentio noctis, ex sylva Arsia, ingens vox audita est, quae Sylvani credia est fuisse. Proclamavit autem, in acie Romanorum contra Veientes, uno plus Hetruscorum cecidisse, et vicisse bello Romanum.  p16 

IX. P. Posthumio Tuberto II, Agrippa Menenio Lanato, coss.

Hastae militares ad multam noctem in coelo ardentes visae. Sequuta est tertia Sabinorum in Romanorum agros irruptio, qua Posthumius consul magnam accepit ex sua indiligentia cladem; quam ejus collega nisi mox vindicasset, male de republica Romana actum esset. Duae Romanorum coloniae, Pometia et Cora, ad Aruncos defecerunt, et contra Aruncos bellatum.

X. T. Ebutio, C. Vetusio, coss.

Aulus Posthumius dictator, quum contra Latinos, qui in Romanos conjuraverant, ad lacum Regillum pugnaret, ac victoria jam nutaret, duo juvenes candidis equis insigni virtute apparuerunt, pro Romanorum salute fortissime dimicantes; quos dictator post victoriam quaesitos, ut dignis muneribus honoraret, non invenit, Castorem et Pollucem ratus.

XI. M. Fabio Vibulano, L. Valerio Potito, coss.

Quotidie coelestia prodigia in Urbe et agris visa sunt, minas ostentantia. Mox Oppia, virgo vestalis, quam tamen alii Popiniam, alii Popiliam vocant, incesti damnata, poenas dedit. Anno sequenti, non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit: ab Aequis arma  p18 sumpta, et Veientes in agros Romanorum incursiones fecerunt.

XII. M. Fabio II, Cn. Manlio Cincinnato, coss.

In bello contra Veientes, Manlii praetorium de coelo tactum, laceratum fulmine tentorium, eversus foculus, arma foedata, ambusta, ac in totum contrita; occisus eximius equus, quo in proeliis uti consueverat. Interrogati igitur interpretes prodigiorum, responderunt, significare castrorum oppugnationem, et clarissimorum virorum interitum. Cum Hetruscis cruento proelio pugnatum. Q. Fabius, Marci frater, bis consul, et tunc legatus, lancea per pectus ictus interiit. Manlius consul in clade occubuit, et vallum Romanorum captum est.

XIII. Q. Servilio Prisco II, Sp. Posthumio Lavinio Regillensi, coss.

Coelum ardere visum, et annus tam hominibus, quam pecori longe fuit pestilentissimus. Aequi Antiatum suscipientes exsules, contra foedera cum Romanis facta, excursiones in Lationrum agros fecerunt. Contra quos anno sequenti missus Q. Fabius Vibulanus, qui prius pacem cum iis fecerat, strenue pugnavit. Verum quum se ad Volscos attraxissent, et fides Antiatum laboraret, cum ingenti exercitu iterum in Romanorum agros populandi gratia ingressi, a Posthumio victi atque fugati sunt.  p20 

XIV. A. Posthumio Albino Regillensi, Sp. Furio Medullino Fusco, coss.

Coelum iterum ardere visum plurimo igni, portentaque alia aut observata oculis, aut vanas exterritis ostentavere species. Quibus avertendis terroribus, in triduum feriae indictae: per quas omnia delubra, pacem Deum exposcentium virorum, mulierumque turba implebantur. Bellum gestum est cum Aequis, contra quos Furius primum parum feliciter, Posthumius vero prospere pugnavit. Antiates milites, propter serum auxilium, cum ignominia sunt dimissi. Anno vero sequenti, pestis crudelissima Romae grassata est.

XV. T. Lucretio Tricipitino, T. Veturio Gemino, coss.

Iterum coelum ardere visum, et bos loquuta. Aequi omissis Latinis, Hernicisque, properato itinere Romam properarunt, ut ob juventutis absentiam urbem caperent, qui tamen a Lucretio mox circumventi, ac magna strage fugati sunt. Volscorum agri a Veturio vastati sunt, quorum etiam nomen fere eo anno deletum est.

XVI. P. Volumnio Amentino, Servio Sulpitio Camerino, coss.

Terra ingenti motu concussa, bos loquuta, et coelum iterum ardere visum, cui rei priore anno fides non fuerat data. Variae spectrorum facies, horrendaeque voces oculis et auribus hominum observatae sunt. Carne pluit, quae  p22 nivis instar e coelo, frustis majoribus et minoribus demissa, ab omni genere avium intervolantium direpta, priusquam terram attingeret; reliquum vero quod intercidit, in Urbe agrisque sparsum jacuit multo tempore, nec colore mutato, nec odore, contra morem veterascentium carnium. Id vates indigenae interpretari non potuerunt. Libri autem Sibyllini monuerunt, cavendum ab externo hoste, et civium seditionibus. Hoc autem anno lex Ternetilla maximo conatu, de decemviris creandis tentata est, maximaeque subortae inter patricios et plebeios dissensiones. Proximo autem anno exsules Romani ac servi numero MMMM, duce Appio Herdonio Sabino, Capitolium occuparunt, unde non absque magna civium strage sunt expulsi.

XVII. L. Minutio Carbeto, C. Nautio Rutilio, coss.

Lupi in Capitolio visi, qui a canibus fugati sunt. Cujus prodigii causa totum Capitolium est lustratum. Aequi, quibus superiore anno pax data erat, fracto foedere, duce Graccho Choelio Latinum agrum ac Tusculanum poplati, in Algido castra locarunt: contra quos L. Minutius profectus, infeliciter in castris obsessus, ac demum a Quintio Cincinnato liberatus est. Aequi victi, ac sub jugum missi sunt.  p24 

XVIII. L. Val. Potito, M. Furio Camillo, etc., tribb. il. cons. pot.

Lacus in Albano nemore sine ullis coelestibus aquis, causave alia, quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit. Quum autem ab oraculo sciscitaretur, quid ea res portenderet? responsum est, ut aquam ejus lacus emissam per agros diffunderent sic enim Veios, quos acri ac diutino bello vexabant, in potestatem populi Romani venturos. Quod ubi factum est, hostium urbe potiti sunt. Tarquinienses novi hostes exorti, Romanorum agros, quos multis simul bellis, Volscorum ad Anxur, Aequorum ad Lavicos, et ad hoc Veienti quoque, Falisco, Capenatique bello occupatos videbant, depopulabantur: contra quos tamen Aulus Posthumius, et L. Julius voluntariorum manu profecti, turpitur fugarunt.

XIX. P. Licinio, L. Ticinio, P. Menenio, Cn. Genutio, tribb. mil.

Veiis jam post longam obsidionem expugnatis, quum Romani milites in urbis direptione, deorum etiam statuas Romam transferre conarentur, ac quidam, seu spiritu divino tactus, seu juvenili joco ad statuam Junonis diceret, Visne Romam, ire Juno? posteaquam capite annuisset, se libenter ituram, magna omnium admiratione respondit. Unde rrn in Aventinum aeternam sedem  p26 suam ducta est, quo vota dictatoris vocaverant, templumque ei a Camillo dedicatum est.

XX. Q. Servilio Hala, L. Genutio II, coss.

Romae in medio foro, sive motu terrae, sive qua vi alia, terra specu vastissimo collapsa est, quam terrae voraginem nemo neque terrae conjectu, neque ulla quavis alia materia explere potuit. Inficiebantur autem ex editis inde vaporibus pestilentissimis multorum hominum corpora: quae quum remedia omnia respuerent, rebus jam desperatis, deorum monitu, Marci Curtii strenui demum equitis animoso facinore liberati sunt. Posteaquam enim se pro salute patriae in specum armatus praecipitasset, pestis statim post multorum funera sedata est.

XXI. L. Furio Camillo, Appio Claudio Crasso, coss.

In eo bello, quod Romani, due Camillo, contra Gallos gesserunt, Valerio tribuno militum adversus Gallum provocatorem pugnanti, corvus galeae insedit: qui non tu sedem seml captam tenuit, sed quotiescunque certamen initum est, levans sese alis, os oculosque hostis rostro et unguibus appetiit, donec territum prodigio  p28 Gallorum, ac oculis simul et mente turbatis, Valerius obtruncasset.

XXII. C. Martio III, T. Manlio Torquato II, coss.

Quum Junoni Monetae in eo Urbis loco, ubi Manlii domus fuit, aedes dedicaretur, prodigium extemplo dedicationem sequutum, simile vetusto montis Albani prodigio. Lapidibus enim pluit, et nox interdum visa est intendi. Feriae proinde sunt indictae, nec tantum a Romanis tribubus supplicatum, sed a finitimis etiam populis. Judicia eo anno populi in foeneratores facta, quibus est ab aedilibus dicta dies. Proximo vero anno bellum cum Samnitibus ortum est, gente tum opibus et armis validissima: quod bellum mox aliud cum Pyrrho rege et cum Poenis gravissimum peperit.

XXIII. Q. Fabio Maximo Rutiliano V, P. Decio Mure IV, coss.

Terra de coelo pluit, et in exercitu Appii Claudii plerique fulminibus icti sunt. Infestis eo anno armis cum Samnitibus pugnatum est. Pestis mirum in modum per totam Italiam, et in urbe potissimum, grassata est. galli a Fabio victi ac in fugam versi sunt. Fulvius in Hetruria feliciter contra Thuscos pugnavit.  p30 

XXIV. M. Curio Dentato II, L. Cornelio Lentulo, coss.

Inter alia prodigia, fulmine est etiam dejectum Jovis in Capitolio signum, cujus caput per aruspices inventum est. Pyrrhus contra Romanos bellum suscepit, qui a Curio victus, et Tarentum fugatus est. Mox Tarentini iterum nova adversus Romanos arma moverunt, Carthaginiensium auxilia per legatos poscentes: quos tamen iterum vicerunt Romani.

XXV. Q. Fabio Maximo Pictore, L. Quintio Gulone, coss.

Obscena prodigia, et dira Romae visa sunt. Aedes enim Salutis ictu fulminis dissoluta, ars muri sub eodem loco de coelo tacta. Lupi tres ante lucem ingredi Urbem, semesum cadaver intulerunt: sparsumque membratim in foro, ipsi strepitu hominum exterriti, reliquerunt. Apud Formias multis ictibus fulminum moenia undique ambusta et dissoluta sunt. Apud agrum Calenum repente flamma, scisso hiatu terrae eructa, tribus diebus et tribus noctibus exaestuans, quinque agri jugera, exhausto penitus succo ubertatis, in cinerem extorruit, ita ut non fruges solum, sed etiam arbores cum imis stipitibus absumpserit. Hoc anno Picentes, novi hostes facti, Romana in se arma excivere.  p32 

XXVI. P. Sempronio Sopho, Appio Claudio Rufo, coss.

Sempronius consul quum adversus Picentes exercitum duxisset, et jam directe intra jactum teli utraque acies consisteret, repente cum horrendo fragore terra ita contremuit, ut stupore miraculi utrumque pavefactum agmen hebesceret. Verum mox in certamen progressi, bellum adeo atrox fuit, ut merito dicatur, humanum tantorum hominum sanguinem suscepturam, etiam cum gemitu horrisono tunc terram tremuisse: in quo tamen proelio Romani, quorum pauci evaserant, vicerunt.

XXVII. M. Valerio Maximo, Q. Mamilio Vitulo, coss.

Inter multa alia prodigia, sanguis e terra, et lac de coelo manare visum est: nam et pluribus locis scaturiens e ftb cruor fluxit, et de nubibus guttatim in speciem pluviae lacte demisso, diri terram imbres irrigaverunt. Eo tempore Carthaginienes, dato adversum Romanos auxilio Tarentinis, quum a senatu per legatos arguerentur, turpissimam rupti foederis labem praesumptam, accumulavere perjurio. Sequutum est quoque libertinorum Volsciensium adversus dominos conspirantium, nefandum scleus, qui tamen mox duce Fabio Gurgite poenas dederunt. Pestilentia etiam crudelissima hoc anno Urbem invasit.  p34 

XXVIII. L. Valerio Flacco, L. Octacilio Crasso, coss.

Romae columna ante Jovis aedem, vi turbinis est decussa, cum aureo signo. Quo viso, ex aruspicum responso omnes magistratus se primo quoque die autoritate abdicarunt. Eo anno exercitus Romanorum ingens in Siciliam missus, multos ad defectionem compulit. Vastata est interea et Italiae ora ab altera Carthaginiensium classe, quum interim Africa ab omni hostili injuria immunis esset.

XXIX. M. Attilio Regulo Serrano II, Cn. Corneio Bleso, coss.

Serpens in Africa portentosae magnitudinis apparuit, quem Attilius Regulus cum maxima militum clade difficulter catapultis et balistis, veluti molem quamdam expugnavit: qui quum aliquoties jam adversus Carthaginienses pugnasset, eo anno ab hostibus captus est. Hujus autem serpentis exuviae centum viginti pedum longitudine fuisse feruntur, et ejus maxillae usque ad Numantinum bellum in publico pependisse dicuntur.

XXX. C. Quintio Flaminio, P. Furio Philone, coss.

In Piceno flumen sanguine affluxit; apud Thuscos colum ardere visum; Arimini nocte multa lux clara effulsit, tres lunae distantibus coeli regionibus exortae; magno terrae motu Caria et Rhodus insula adeo concussae sunt, ut labentibus  p36 vulgo tectis, ingens quoque Colossus coruerit. Eodem anno Flaminius adversus Gallos conflixit, et vicit; anno vero proximo Claudius Marcellus iterum profligavit, capto Viridomaro rege; et inter multa Insubrium, quos ad deditionem coegerat oppida, Mediolanum quoque urbem florentissimam cepit.

XXXI. Cn. Servilio Gemino. C. Quintio Flaminio II, coss.

Romae, in foro Olitorio, infans semestris triumphum exclamavit; in foro Boario bos in tertiam contignationem sua sponte ascendit, atque inde habitatorum tumultu territus, sese dejicit. Navium species in coelo visa; Spei templum in foro Olitorio fulmine ictum; Lanuvii hasta se commovit; corvus in aedem Junonis devolavit, atque in ipso pulvinario consedit; in agro Amiternino multis locis hominum specis procul candida veste visae; in Piceno lapidibus pluit; in Sardinia, in muro circumeunti vigilias equiti, scipio, quem manu tenebat, et in Sicilia aliquot militibus spicula arserunt, litora crebris fulserunt ignibus; milites fulminibus citi; solis circulus minui visus est; Praeneste ardentes lampades de coelo ceciderunt; Arpis parma in coelo; luna cum sole certare, et interdum etiam duae lunae visae; Caerete aquae sanguine mixtae fluerunt; fons Herculis sparsis hinc inde maculis cruentis manavit; Antii metentibus cruentae in corbem spicae ceciderunt.  p38 Faleriis coelum findi visum; sortes sua sponte attenuatae; Mavors telum suum quassavit; signum Martis in Appia via ad simulacra luporum sudavit; Capuae coelum ardere visum, navium species in coelo visae; Spei templum de coelo tactum, terra horrendo motu concussa est, caprae lanatae quibusdam factae, galina in marem, gallus vero in gallinam versus. Eodem anno Hannibal Hetruriam invasit, Romani ad Thrasimenum lacum cruente proelio victi sunt.

XXXII. C. Terentio Varrone, L. Aemilio Paulo II, coss.

In Aventino Romae, et Ariciae, simul lapidibus pluit, et multo cruore ex frigidissimo fonte calidae aquae manarunt; in via Fornicata, quae ad templum erat, homines aliquot de coelo tacti, atque exanimati. Sequuta est momorabilis illa clades ad Cannas, Apuliae vicum, in qua Paulus Aemilius occisus est, et quadraginta millia peditum, cum duobus millibus equitum et septingentis, et plus quam tria Romanorum millia capta, et Hannibal Campaniam occupavit.

XXXIII. L. Posthumio Albino III, P. Sempronio Graccho, coss.

Mare arsit, ad Sinuessam Bessus equuleum peperit; signa Lanuvii Junonis Sospitae cruore manavere, lapidibus circa id templum pluit; ob quem imbrem, novemdiale sacrum  p40 fuit, ceteraque prodigia cum cura expiata. Eo anno in Galliis Posthumius cum omni exercitu deletus est. Bellum Macedonicum inchoatum; res in Hispania feliciter a Romanis gestae. In Italia Campani caesi ad Cumas; Poeni in Lucania fusi ac fugati, caedes Poenorum quoque ad Nolam facta est; Sardi a Manlio caesi.

XXXIV. Q. Fabio Maximo Verrucoso IV, M. Claudio Marcelo III, coss.

Lanuvii in aede Junonis Sospitae, corvi nidum fecerunt; in Apulia palma viridis arsti; Mantuae stagnum effusum Mincio amni, cruentum visum; Calibus creta, et Romae in foro Boario sanguine pluit; in vico Istrico fons sub terra, tanta vi aquarum fluxit, ut serias doliaque, quae in eo loco erant, provoluta, velut impetus torrentis tulerit. Tacta de coelo, atrium publicum in Capitolio, templum in campo Vulcani, nux in Sabinis, publicaque via, murus ac porta Gabiis; hasta Martis in Praeneste sua sponte mota; bos in Sicilia loquutus; infans in utero matris, in Marrucinis, Io triumphe clamavit; ex muliere Spoleti vir factus; Hadriae ara in coelo, speciesque hominum ca eam candida veste visae; quin et Romae quoque in ipsa urbe secundum apum examen in foro visum; legiones armatae in Janiculo visae etiam, quae tamen mox, quum ad arma concursum est, evanuerunt. Eodem  p42 anno Hannibal, magna militum copia, ad Nolam profectus est; a cujus expugnatione a Marcello prohibitus, magnam suorum stragem vidit, et ex Campania fugatus est; Cassilinum oppidum captum; Fabius Samnium depopulatus est, et multa oppida vi cepit; Syracusae obsessae; contra Philippum bel susceptum, qui ad Apolloniam castris exutus est; res in Hispania prospere a Scipionibus gestae, et Saguntum recuperatum.

XXXV. Q. Fabio Maximo, T. Sempronio Graccho II, coss.

Murus ac portae tactae; Ariciae Jovis edes de coelo icto fulmine; navium longarum species in flumine Tarracinae, quae tamen nullae erant, visae; in Jovis Vicillinio templo, quod in Cossano agro est, arma concrepuerunt, et flumen Amiterni cruentum fluxit. Syphax, Numidarum rex, contra Masinissam regem pro Karthaginiensibus pugnans, victus est; in Brutiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Thurini, in fidem populi Romani redierunt; Sempronius consul, in Lucanis aliquot oppida expugnavit; is quum in Lucanis sacrficasset, angues duo, ex occulto prolapsi, repente hostiae, quam immolaverat, adeso jocinore, in easdem latebras se retulerunt: ob id deinde factum instaurato sacrificio, idem prodigii evenit; tertia quoque caesa victima, diligentiusque asservatis extis, neque allapsus serpentum  p44 arceri, neque fuga impediri potuit: quod quamvis aruspices ad salutem imperatoris pertinere dixissent, Gracchus tamen vitare non potuit, quin Flavii Lucani hospitis sui insidiis seductus, intermis a Poenorum militibus occideretur.

XXXVI. Appio Claudio Pulchro, Q. Fulvio Flacco III, coss.

Tempestates foedae exortae; in Albano monte biduum continenter lapidibus pluit; tacta de caelo municipia, duae in Capitolio aedes, vallum in castris, multisque locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati; murus turresque, et quaedam alia, Cumis fulminibus icta, et penitus decussa; Reate saxum ingens volitare visum: sol rubere solito magis, sanguineoque colore similis apparuit. Hannibal proditioen Tarentum cepit, excepta race; Samniorum agri a Romanis depopulati sunt; Romani bis cruentas clades acceperunt ab Hannibale; Capua a Romanis obsessa, et capta; Publius et Cneus Scipiones in Hispania ab hostibus circumventi, et occisi sunt. L. Martius, eques Romanus, quum in Hispania militaret, orationemque ad milites haberet, felicis eventus flamma concionanti a capite, sine ipsius sensu, cum magno circumstantium pavore, fusa est; cujus aspectu milites pristinam hostium millibus caesis, magnoque numero in potestatem redacto,  p46 bina castra, Punicis opibus referta, ceperunt; Hispania aliquandiu quieta reddita; Marcellus, captis Syracusis, magna cum gloria Romam reversus est.

XXXVII. M. Valerio Levino II, M. Claudio Marcello IV, coss.

In aede Concordiae Victoria quae in culmine erat, fulmine icta, decussaque ad Victorias, quae in aede fixae erant, haesit, neque inde procidit; Anagniae et Fregellis murus portaeque urbis de coelo tactae; in foro Sudernato sanguinis rivi per totum diem fluxere; Ereti lapidibus pluit; Reate mula peperit; eodem anno incendium perniciosum Romae, Campanorum malitia ortum. Marcellus in Campania Salapiam recuperavit; Romana classis ad Sacriportum infeliciter pugnavit; Scipio in Hispania Novam Karthaginem expugnavit; Marcellus Hannibalis exercitum fudit, et magna pars Siciliae capta est. Tusculi agnus cum ubere lactanti natus; Jovis aedis culmen fulmine ictum, ac prope omni tecto nudatum; iisdem ferme diebus Anagniae terra ante portam icta, diem noctemque sine ullo ignis alimento arsit; aves ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquerunt; Tarracinae in mari, haud procul portu, angues mirae magnitudinis, lascivientium piscium more exsultarunt. Tarquiniis porcus cum ore humano genitus; in agro Capenate, ad lucum Feroniae, quatuor signa sanguine multo diem ac noctem sudarunt. Mox Valerius Messala agrum Uticensem  p48 depopulatus est; et lex, post longas contentiones, de reficiendis consulibus lata est.

XXXVIII. Q. Fabio Maximo Verrucoso V, Q. Fulvio Flacco IV, coss.

In Albano monte tacta de coelo sunt, signum Jovis, arborque templo propinqua; Hostiae lacus, Capuae murus, Fortunae aedes, et Sinuessae murus cum porta; Albana aqua cruore fluxit. Romae intra cellam aedis Fortis Fortunae de capite signum, quod in corno erat, in manus sponte sua prolapsum; Priverno bos loquutus, vultur frequenti foro in tabernam devolavit; Sinuessae natus infans ambiguo inter marem ac feminam sexu; lacte pluit; puer cum elephanti capite natus. Marcellus cum Hannibale congressus, primo infeliciter, dehinc secunda pugna dimicavit, hostemque in fugam vertit; Fabius Tarentum recuperavit; Scipio in Hispania res prospere gessit.

XXXIX. M. Claudio Marcello V, T. Quintio Crispino, coss.

Capuae duae aedes, Fortunae scilicet et Martis, sepulcraque aliquot de caelo tacta; mures in aede Jovis aurum roserunt; Cassini examen apum ingens in foro consedit; Hostiae murus, portaque de coelo icta; Caere vultur in aedem Jovis volavit; Vulsiniis sanguine lacus manavit. Pestilentia gravis incidit Urbem, agrosque; quae tamen  p50 magis in longos morbos quam in perniciales evasit Marcellus quum studio niteretur, ut Poenorum exercitum aut in Italia pelleret, in solemni sacrificio, quo voluntates deorum explorare cupiebat, in prima hostia, quae ante foculum decidit, jecur sine capite inventum est: proxima jocinoris duplex caput habuit: quibus inspectis, aruspex non placere sibi exta respondit, quoniam prima trunca, secunda nimis laeta apparuissent. Ita monitus Marcellus, ne quid temere niteretur, insequenti nocte speculandi gratia cum paucis ingressus, ab hostibus in Brutiis circumventus, dum improvide contra Hannibalem pugnaret, lancea transfixus occubuit; Crispinus graviter vulneratus, etiam interiit: id quod nunquam antea acciderat, ut duo consules, sine memorando proelio interfecti, velut orbam rempublicam reliquerint.

XL. C. Claudio Nerone, M. Livio Salinatore II, coss.

Veiis de coelo lapidavit; Minturnis sanguinis rivus in porta fluxit; Jovis templum et lucus Maricae, item Atellae murus, et porta de coelo tacta; Capuae lupus nocte, portam ingressus vigilem laniavit; in Armilustro lapidibus pluit; Frusinone infans natus quadrimo par; in Aventino Junonis Reginae aedes de coelo tacta. Apud Metaurum fluvium Hasdrubal cum omni exercitu a Romanis deletus est, in qua clade quinquaginta sex hostium millia a Romanis  p52 caesa sunt, capta quinque millia et quadringenti; civium Romanorum, qui capti erant apud hostes, quatuor millia recepta.

XLI. L. Veturio Philone, Q. Caecilio Metello, coss.

Tarracinae Jovis, et Satrici matris Matutae templum de coelo tactum; in aede Jovis ex foribus duo angues prolapsi; spicae cruentae a metentibus visae; Caere porcus biceps, et agnus mas, idemque femina natus; Albae duo soles visi; Fregellis nocturno tempore lux oborta; bos in agro Romano loquutus; in circo Flaminio ara Neptuni multo sudore manavit; aedes Cereris, Salutis et Quirini, de coelo tactae. Lucani, in ditionem populi Romani, sine certamine redierunt; Brutiorum urbes sese Romanis dediderunt; Masinissa rex a Romanis in amicitiam recpetus est; Astapa urbis a Romanis oppugnata; Scipio rebellantes Hispanos in deditionem coëgit.

XLII. P. Cornelio Scipione, P. Licinio Crasso, coss.

Crebro de coelo lapidatum est: lectis igitur Sibyllinis, inventum est, tunc demum hostem alienigenam, qui terrae Italiae bellum intulisset, pelli Italia posse, si Idaea mater ex Pessinunte Romam adveheretur. Eodem anno cum Hannibale in Brutiis frustra bellatum est, pestilentia  p54 utrumque exercitum molestante; in Hispania novi motus exorti; in Italia Locri a Romanis recipiuntur.

XLIII. M. Cornelio Cethego, P. Sempronio Tuditano, coss.

Duo soles visi, et nocte interluxit; fax Setiae ab ortu solis in occidentem porrigi visa; Tarracinae porta, Anagniae vero porta et murus multis locis de coelo tactus; in aede Junonis Sospitae Lanuvii, cum horrendo fragore strepitus editus. Scipio ex Sicilia in Africam trajecit, et evastatis agris Hannonem juniorem occidit; Sempronius adversus Hannibalem, primo infeliciter, deinde vero prospere pugnavit, caesis quatuor Poenorum millibus.

XLIV. Gn. Servilio Cepione, Gn. Servilio Gemino, coss.

Aurum in Capitolio corvi non rostris tantum lacerunt, sed comederunt etiam; mures Antii coronam auream arroserunt; circa Capuam locustarum vis ingens omnem agrum complevit; equuleus Reate quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in coelo, deinde fax ardens in coelo visa; Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri primam hostiam immolanti, caput jocinori deuit. In Africa per Scipionem  p56 juxta Uticam Poenorum castra sunt combusta; Romani multas in Brutiis ad se deficientes civitates receperunt, Hannibalemque in agro Crotoniensi ceciderunt; Magonem, Hannibalis fratrem, cruento proelio vicerunt; Syphacis regis foedifragi castra; incendio ac flammis expugnarunt, ipsumque regem ceperunt; Cirta, regia urbs, a Masinissa rege capta est.

XLV. M. Servilio Gemino, T. Claudio Nerone, coss.

Cumis solis minui visus, lapidibus pluit; in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit, arboresque in profundum haustae; Ariciae forum, et circa tabernae, Frusinone item murus aliquot locis, et porta urbis de coelo tacta; in Palatio lapidibus pluit; magna Tyberis facta inundatio. Claudius eo anno consul, perniciosa tempestate ingruente naufragium passus est; insignis fuit hic quoque annus incendio ingenti, annonae vilitate, et morte Q. Fabii Maximi, qui XXII annos augur fuit: Hannibal magno exercitu Africam ingressus; Vermina, Syphacis regis filius, clade a Romanis profligatus est.

XLVI. Serv. Sulpicio Galba, C. Aurelio Cotta, coss.

In Lucanis coelum ardere visum; Priverni sereno per diem sol sanguineus fuit; Lanuvii in templo Junonis Sospitae, nocte strepitus ingens exortus; animalium obsceni  p58 foetus pluribus locis nuntiati; in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset; alter sexdecim annorum jam, item ambiguo sexu inventus; Frusinone agnus cum suillo capite; Sinuessae porcus cum cpn humano; in Lucanis, in agro publico equuleus cum quinque pedibus: foeda omnia, et deformia, errantisque in alienos foetus naturae visa: ante omnia tamen abominati semimares, jussique in mare extemplo deportari. Bellum Macedonicum cum Philippo exortum; Galli, Insubres, Cenomani et Boii, duce Hamilcare Poeno, irruptiones in agros proximos fecerunt, et oppida flammis ac incendio diripuerunt.

XLVII. L. Cornelio Lentulo, P. Villio Tappulo, coss.

Suessae duae portae, quodque inter eas muri erat, de coelo tactum; Formiani Jovis, apud Ostienses Jovis, Veliterni vero Apollinis et Sangi templa fulmine tacta; in Herculis aede capillus enatus, in Brutiis equuleus cum quinque pedibus, pulli gallinacei cum ternis pedibus nati; in Macedonia laurea in puppi navis longae enata. Orta est hoc anno in Macedonia atrox militum Romanorum seditio; C. Bebius Pamphilus apud Gallos et Insubres infeliciter pugnavit; Karthaginienses argentum in stipendium impositum, primum Romam advexerunt.  p60 

XLVIII. Sex. Aelio Paeto, T. Quintio Flaminio, coss.

De coelo tacta sunt via publica Veiis, forum et aedes Jovis Lanuvii, Herculis Ardeae, Capuae murus, turres, et aedes, quae Alba dicitur; coelum Aretii ardere visum; terra Velitris trium jugerum spatio caverna ingenti desedit; Suessae agnus cum duobus capitibus natus; Sinuessae porcus cum humano capite; solis orbis diminui visus: quorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et consules rebus divinis operam dederunt. Eo autem anno Flaminius feliciter, in faucibus Epiri contra Philippum Macedoniae regem pugnavit; Thessalia, quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus, a Romanis vexata est; L. Quintius Flaminius, consulis frater, navali proelio Euboeam ac maritimam oram omnem cepit; Achaei a Romanis in amicitiam recepti sunt; et conjuratio servorum de solvendis Karthaginiensibus obsidibus, detecta atque oppressa est.

XLIX. Cn. Cornelio Cethego, Q. Minutio Rufo, coss.

Aedes Vulcani Summanique Romae, et Fregellis murus ac porta de coelo icta; Frusinone inter noctem lux orta; Asculi agnus biceps cum quinque pedibus natus; Formiis duo lupi oppidum ingressi, obvios aliquot laniaverunt; Romae non in urbem modo, sed in Capitolium penetavit lupus. In Galliis pospere est pugnatum; Insubres,  p62 qui in armis contra Romanos erant, a Cornelio sunt debellati; Minutius, Genuam exercitu abducto, ab Liguribus orsus bellum, oppida Clastidium, Litubium, item Celelates, Cerdiceatesque in deditionem accepit, atque omnia cis Padum, praeter Gallorum Boios, Iluates Ligurum, Romano imperio adjecit.

L. L. Furio Purpureone, M. Claudio Marcello, coss.

L. Julius equestris in Sabinos proficiscens, fulmine una cum equo exanimatus est; aedes Feroniae in Capenate de coelo tacta; ad Monetae templum duarum hastarum spicula arserunt; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte Urbis, quum in forum decurrisset, Thusco vico, atque inde Melio per portam Capenam prope intactus evasit: haec prodigia majoribus hostiis sunt procurata. Hannibal frustra in Africa bellum molitus, ob metum Romanorum profugus, ad Antiochum Syriae regem, bellum contra Romanos gerentem fugit. Marcellus in Hetruria a Boiis est oppressus. Boii et Insubres a Romanis igni ferroque vastati; Philippus in Thessalia fusus et fugatus est.

LI. P. Cornelio Scipione Africano II, T. Sempronio Longo, coss.

Romae in foro, comitio, et Capitolio, snaguinis guttae visae sunt; terra aliquoties pluit; caput Vulcani arsit; Interamnae lac fluxit; pueri ingenui Arimini sine oculis  p64 et naso nati; in Piceno infans absque manibus ac pedibus natus; in Adrianorum agro lapidibus pluit: ea prodigia ex pontificum decreto procurata, et sacrificium novemdiale factum. In Gallia Lucius Valerius Flaccus proconsul, circa Mediolanum, cum Gallis, Insubribus et Boiis, qui Dorulaco duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit; Marcus Porcius Cato ex Hispania triumphavit; T. Sempronius Boios primum ancipiti Marte, tandem vero insigni strage cecidit; in Macedonia T. Quintus Romanorum praesidia e Graecia Brundusium deduxit.

LII. L. Cornelio Merula, Q. Minutio Thermo, coss.

Maximi et gravissimi terrae motus fuerunt, et aquae ingentes; unde et Tyberis loca Urbis plana inundavit; circa portam Flumentanam quaedam ruinis sunt collapsa; porta Caelimontana fulmine icta, murusque cca multis locis de coelo tactus; Ariciae, Lanuvii, et in Aventino lapidibus pluit; Capuae vesparum ingens multitudo in forum advolavit, et in Martis aede consedit; quae cum cura collecta, et igni cremata est: horum prodigiorum causa novemdiale sacrum factum, et urbs lustrata est. Minutius a Liguribus in extremum periculi adductus, vix Numidarum industria liberatus est; Antiochus Hannibale sollicitante, bellum contra Romanos suscepit, et in Hispania res feliciter gestae sunt.

LIII. L. Quintio Flaminio, Gn. Domitio Aenobarbo, coss.

Capra sex hoedos uno foetu edidit in Piceno; Aretii puer natus unimanus; Amiterni terra pluit; Formis porta murusque de coelo tacta; bos loquutus, "Roma tibi cave;" ceterorum prodigiorum supplicatum est, bovem autem cum cura servari, alique aruspices jusserunt; Tyberis infestiore quam prius impetu illatus Urbi, duos pontes, aedificia multa, et maxime circa portam Flumentanam evertit; saxum ingens sive imbribus, sive terrae motu leviore, quam alioqui sentiretur, labefactatum, in vicum Jugarium ex Capitolio procidit, et multos oppressit; in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est. Q. Minutius in agro Pisano signum Liguribus signis collatis pugnavit, et novem hostium milia occidit, ceteros fusos fugatosque in castra compulit; Boiorum regio longe lateque a Romanis vastata est; in utraque Hispania res feliciter gestae; contra Vectones et Toletanos prospere pugnatum. Antiochus rex in Hellespontum cum magno exercitu irrupit.  p68 

LIV. P. Cornelio Scipione Nasica, M. Attilio Glabrione, coss.

Boves duo domiti in Carinis per scalas pervenerunt in tegulas aedificii, quos aruspices vivos comburi, cineremque eorum in Tyberim dejici jusserunt; Tarracinae et Amiterni aliquoties lapidibus pluit; Minturnis Jovis templum et tabernae circa forum de coelo tactae; Vulturni in ostio fluminis, duae naves fulmine ictae conflagrarunt: eorum prodigiorum causa jejunium Cereri est institutum, item novemdiale sacrum, et in unum diem supplicatio facta. Eo anno contra Ligures, acerrimos hostes, prospere a Q. Minutio est pugnatum, interfectis aliquot hostium millibus; duobus fere post mensibus, P. Cornelius cum Boiorum exercitu signis collatis, duodetriginta hostium illia occidit, III millia et quadraginta cepit, signa militaria CXXIV, equos MCCXXX; Attilius Naupactum expugnavit; navali proelio cum Eumene et Antiochi regis praefectis prospere est pugnatum.

LV. L. Scipione, C. Laelio, coss.

Junonis Lucinae templum fulmine ictum, ita ut fastigium, valvaeque deformarentur; in finitimis pleraque de coelo icta; Nursiae sereno nimbi orti, et homines duo exanimati; Tusculi terra pluit; mula Reate peperit: supplicatio per decem pueros patrimos matrimos, totidemque  p70 virgines habita. Aemilius Regillus eo anno feliciter contra Antiochum pugnavit, et Antiochus ipse a Scipione captus est.

LVI. M. Messala, C. Livio, coss.

Luce, inter horam tertiam et quartam, tenebrae ortae; in Aventino lapidum pluviae novemdiali expiatae. In Hispania prospere militatum. Sacrum novemdiale factum, quod in Piceno lapidibus pluit; ignesque coelestes multifariam orti, levi afflatu complurium vestimenta adusserunt; aedes Jovis in Capitolio fulmine icta; in Umbria semimas duodecim ferme annorum natus, aruspicumque jussu necatus. Galli, qui Alpes transierunt in Italiam, sine proelio ejecti. Foedus est cum Antiocho conscriptum, et a Thracibus Romani vexati sunt.

LVII. M. Aemilio Lepido, C. Quintio Flaminio, coss.

In Sicilia Vulcani insula saxosa, deserta, quae ex ternis crateribus flammas eructabat, magna hominum admiratione nata est. Eodem anno Q. Fulvius Flaccus praetor in Citeriore Hispania XXIII millia hominum fudit: Gracchus in Hispania Ulteriore infinita oppida in deditionem accepit; Posthumius in Citeriore Hispania feliciter  p72 etiam contra hostes pugnavit, ibidemque multa oppida expugnavit etiam Gracchus.

LVIII. Sp. Posthumio Albino, Q. Martio Philippo, coss.

Ludis Romanis quos P. Cornelius Cethegus et A. Posthumius Albinus faciebant, malus in Circo instabilis in signum Pollentiae procidit, atque id dejecit: qua religione moti patres, et diem unum adjiciendum ludorum celebritati, et signa duo pro uno reponenda, novumque auratum faciendum censuerunt. Gn. Manlius de Gallograecis triumphavit, Asiaticas illecebras invexit; in Hispania Lusitanorum et Celtiberorum caedes sub idem fere tempus facta est.

LIX. M. Claudio, Q. Fabio Labeone, coss.

In area Vulcani per biduum, in area Concordiae totidem diebus sanguinem pluit; in Sicilia, insula nova maritima. Hannibal in Bithynia veneno periit; Celtiberi subjecti. Obierunt clarissimi imperatores, Scipio et Philippemenes.

LX. L. Aemilio Paulo, Cn. Bebio Pamphilo, coss.

Procellosa tempestate strages in Urbe facta: signa aenea in Capitolio dejecit; signa in Circo maximo cum columnis evertit; fastigia templorum aliquot a culmine abrupta dissipavit: mulus tripes Reate natus; aedes  p74 Apollinis Caietae fulmine ictae; in area Vulcani et Concordiae sanguinem pluit; hastae Martis motae; Lanuvii simulacrum Junonis Sospitae lacrymavit; pestilentiae Libitina non sufficit: ex Sibyllinis supplicatum, quum sex mensibus non pluisset. Ligures proelio victi, deletique. Pestis Urbem et villas invasit, quae adeo urbem exhausit, ut vix in Sardiniam contra defectionem Corsorum exercitus conscribi potuerit. Sex mensibus nunquam pluit.

LXI. Q. Fulvio, Cn. Manlio, coss.

Nimbis continuis in Capitolio signa aliquot dejecta; fulmine Romae et circa plurima decussa. In lectisternio Jovis, terrae motu deorum capita se converterunt; lana cum integumentis, quae Jovi erant apposita, decidit; de mensa oleas mures praeroserunt. De Celtiberis triumphatum; res in Hispania feliciter gestae; et cum Liguribus prospere pugnatum.

LXII. M. Junio, Gn. Manlio, coss.

Incendio circa forum quum plurima essent deusta, aedes Veneris sine ullo vestigio cremata; Vestae penetralis ignis exstinctus; virgo, jussu M. Aemilii pontificiis maximi flagro caesa, negavit ulterius interiturum. Supplicationibus  p76 habitis, in Hispania et Histria bella prospere administrata.

LXIII. C. Claudio Pulchro, T. Sempronio Graccho, coss.

Lapis ingensi ne agro Crustumino in lacum Martis de coelo cecidit; puer trucis corporis in agro Romano natus; anguis quadrupes visus; Capuae multa in foro aedificia de coelo tacta. Puteolis duae naves fulminis ictu concrematae; lupus Romae interdum quum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu evasit; eorum prodigiorum causa, consules majores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit. Histrorum agri a Romanis depopulati sunt; Nesatium oppidum a Junio et Manlio oppugnatum; Mutila et Faveria vi captae, et deletae; in Sardinia res prospere gestae; Ilienses et Ligures sunt devicit. In Crustumino avis, quam sanqualem vocant, sacrum lapidem rostro portavit; bos in Campania loquutus; vacca aenea Syracusis ab agresti tauro intia, ac semine aspersa: in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data; Syracusanumque prodigium expiatum, editis ab aruspicibus diis, quibus supplicaretur; pontifex eo anno etiam mortuus est.

LXIV. C. Claudio, L. Petilio, coss.

Quum immolassent victimas consules, jecur extabuit; Cornelius ex monte Albano rediens, membris captus ad aquas Cumanas mortuus; Petellius contra Ligures dimicans occisus est. Fax in coelo visa; Gabiis Apollinis templum et privata aedificia plura, Graviscis murus portaque de coelo tacta; ea patres procurari, uti pontifices censuissent, jusserunt. Ligures victi, et Sempronius Sardos perdomuit.

LXV. M. Lepido, Q. Mucio, coss.

Gravi pestilentia hominum, boumque cadavera, non sufficiente Libitina, quum jacerent, vulturius non apparuit. Celtiberi deleti. Et Basternarum genus ferocissima, auctore Pers Philippi filio, sine ulla pugna, vel aliquo hoste, eversa est.

LXVI. Sp. Posthumio Paulo, P. Mutio Scevola, coss.

In Veienti agro biceps puer natus, et Sinuessae unimanus. Oxini puella cum dentibus; arcus interdum sereno coelo super aedem Saturni in foro Romano intentus: tres simul soles effulserunt; faces eadem nocte plures per coelum lapsae sunt in Lanuvino; apud Caerites anguis in oppido jubatus, aureis maculis sparsus apparuit; in agro Campano bos loquutus, et in Sabinis terrae motus  p80 ingens factus est. Karthaginienses eodem anno cum Graeciae urbibus adversus Romanos, Perseo sollicitante, conspiraverunt.

LXVII. L. Posthumio Albino, M. Popilio Lenate, coss.

Lanuvii classis magnae species in coelo visae; Priverni lana pulla terra enata; in Veienti apud Rementem lapidatum; Pomptinum omne velut nubibus locustarum cooperturm; in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glebis pisces emerserunt: ob haec prodigia libri fatales inspecti, et supplicatio prodigiis expiandis facta. In Aetolia perniciosae seditiones propter ingentem aeris alieni vim ortae. Perseus bellum in Romanos paravit; in Liguribus, in agro Stellati pugnatum, ad oppidum Carystum, ubi decem millia hominum caesa sunt, vincentibus Romanis.

LXVIII. C. Popilio Lenate, P. Aelio Ligo, coss.

Saturniae sanguine per triduum in oppido pluit; Calatiae asinus tripes natus; taurus cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimati; Oxini terra pluit: horum prodigiorum causa supplicatio in unum diem instituta, et habitae feriae sunt. Issensium agri hoc anno misere depopulati  p82 sunt: ac nihil memoratu dignum apud Romanos eo tempore gestum est.

LXIX. Q. Martio Philippo II, Q. Servilio Caepione, coss.

Anagnia fax in coelo conspecta; bos femina loquuta; Minturnis per eos dies coeli ardentis species affulsae; Reate pluit lapidibus; Cumis in arce Apollo triduum ac tres noctes integras lacrymavit. Romae in aede Fortunae anguis jubatus a compluribus visus; palma in area enata; sanguine interdum pluit: Fregillis in domo L. Atrei, hasta, quam filio militi emerat, interdum plus horas duas arsit, ita tamen, ut nihil ejus ambureret ignis: horum prodigiorum causa, post supplicationem, victimis majoribus circa omnia pulvinaria facta sacrificia. Perseus rex in Thracia feliciter pugnavit, victis Dardanis, et subactis Illyriis.

LXX. Q. Aemilio Peto, M. Julio, coss.

Romae aliquot loca sacra, profanaque coelo tacta. Anagniae terra pluit; Lavinii fax ardens in coelo visa; Calatiae in agro publico per triduum et duas noctes sanguis manavit. Rex Illyrici Gentius, et Macedoniae Perses, devicti.  p84 

LXXI. M. Marcello, P. Sulpitio, coss.

In Campania multis locis terra pluit; in Praenestino cruenti ceciderunt imbres; Veienti lana ex arboribus nata; Terracinae in aede Minervae mulieres tres, quae operatae sedebant, fulmine exanimatae. Ad lucum Libitinae in statua equestri aenea, ex ore et pede aqua manavit diu. Galli Ligures deleti. Comitia quum ambitiosissime fierent, et ob hoc senatus in Capitolio haberetur, milvus volans, mustelam raptam de cella Jovis, in medio consessu patrum misit; sub idem tempus, aedes Salutis de coelo tacta; in colle Quirinali sanguis terra manavit; Lanuvii fax in coelo nocte conspecta; fulmine pleraque discussa; Cassini et sol per aliquot horas noctis visus. Theani Sidicini puer cum quatuor manibus, et totidem pedibus natus. Urbe lustrata, pax domi forisque fuit.

LXXII. Cn. Octavio, T. Manlio, coss.

Pestilentia fameque ita laboratum, ut ex Sibyllinis populus circa compita, sacellaque operaturus sederit; in aede Penatium valvae nocte sua sponte adapertae, et lupi Exquiliis, et in Colle Quirinali meridie apparuerunt, exagitatique fuerunt: Urbe lustrata, nihil triste accidit.  p86 

LXXIII. T. Graccho, M. Juventio, coss.

Capuae noctae sol visus; in agro Stellati fulgure vervecum de grege pars exanimata; Terracinae pueri trigemini nati; Formiis duo soles interdiu visi; coelum arsit; Concii homo ex speculo acie orta combustus; Gabiis lacte pluit; fulmine pleraque decussa in Palatio; in templum Victoriae cygnus illapsus, per manus capientium effugit; Priverni puella sine manu nata; in Cephalenia turba in coelo cantare visa; terra pluit; procellosa tempestate tecta diruta, stragesque agrorum facta; crebro fulminavit; nocte species solis Pisauri adfulsit; Caere porcus humanis manibus et pedibus natus; et pueri quadrupedes, et quadrumanes nati; ad forum Esii bovem flamma ex ipsius ore nata non laesit.

LXXIV. P. Scipione Nasica, Gn. Martio, coss.

Anagniae coelum nocte arsit; fulmine pleraque decussa. Frusinone bos loquutus; Reate mulus tripes natus. Gn. Octavius legatus in Syria per Lysiam, tutorem Antiochi pueri, in gymnasio occisus.

LXXV. L. Lentulo, Q. Martio, coss.

Procellosa tempestate in Capitolio aedes Jovis, et circa quassata; pontis maximi tectum cum columnis in Tyberim dejectum; in circo Flaminio porticus inter aedem  p88 Junonis Reginae, et Fortunae tacta, et circa aedificia pleraque dissipata; taurus ad immolationem quum duceretur, ob haec ipsa corruit. Dalmatae Scordis superati.

LXXVI. L. Opimio, Q. Posthumio, coss.

In provinciam proficiscens Posthumius consul, quum immolaret, in plurimis victimis caput in jocinore non invenit, profectusque, post diem septimum aeger Romam relatus, exspiravit; Consae arma in coelo volare visa; fulmine pleraque decussa. A Gallis, et a Lusitanis Romani per arma graviter vexati.

LXXVII. M. Cl. Marcello, L. Valerio Flacco, coss.

Turbinis vi in Campo columna ante aedem Jovis decussa, cum signo aurato; quumque aruspices respondissent, magistratuum et sacerdotum interitum fore, omnes magistratus se protinus abdicaverunt. Quod Ariciae lapidibus pluerat, ita supplicatio habita; quod Romae multis locis species togarum visae, appropinquantium oculos eludebant. In Lusitania varie, in Gallia prospere pugnatum.  p90 

LXXVIII. Spurio Posthumio, L. Pisone, coss.

Vasto incendio Romae quum regia quoque ureretur, sacrarium, et ex duabus altera laurus, ex medis ignibus inviolatae steterunt. Pseudophilippus devictus.

LXXIX. P. Africano, et Laelio, coss.

Amiterni puer tribus pedibus, una manu natus; Romae et circa fulmine plerique icta; Caere sanguinis rivi terra fluxerunt, et nocte coelum ac terra ardere visum; Frusinone aurum sacrum mures adroserunt; Lanuvii inter horam tertiam et quintam duo discolores circuli solem cinxerunt, rubente alter, alter candida linea; stella arsit per dies triginta duos. Et quum Carthago obsideretur, in captivos Romanorum per Hasdrubalem barbaro more saevitum. Mox Carthago per Aemilianum diruta.

LXXX. Appio Claudio, P. Metello, coss.

Amiterni puer tribus pedibus natus; Caurae sanguinis rivi e terra fluxerunt. Quum a Salassis illata clades esset Romanis, decemviri pronuntiaverunt, se invenisse in Sibyllinis, quoties bellum Gallis illaturi essent, sacrificari in eorum finibus oportere.  p92 

LXXXI. L. Metello, Q. Fabio Maximo, coss.

Fames et pestilentia quum essent, per decemviros supplicatum; Lunae androgynus natus, praecepto aruspicum in mare deportatus; tanta fuit Lunensibus pestilentia, ut jacentibus in publicum passim cadaveribus, qui funerarent, defuerint. In Macedonia exercitus Romanus proelio vexatus; adversus Viriatum dubie dimicavit.

LXXXII. Gn. Caepione, C. Laelio, coss.

Praeneste et in Cephalenia signa de coelo cecidisse visa; mons Aetna ignibus abundavit; prodigium majoribus hostiis quadraginta expiatum. Annus pacatus fuit, Viriato victo.

LXXXIII. M. Aemilio, C. Hostilio Mancino, coss.

Quum anuvii auspicarentur, pulli e cavea in silvam Laurentinam evolarunt, neque inventi sunt. Praeneste fax ardens in coelo visa. Sereno intoniuit. Tarracinae M. Claudiper praetor in nave fulmine conflagravit. Lacus Fucinus per millia passuum quinque quoquoversum inundavit. In Graecostasi, et comitio, sanguine fluxit. Exquiliis equuleus cum quinque pedibus natus. Fulmine pleraque decussa. Hostilius Mancinus consul in portu Herculis quum conscenderet navem, petens Numantiam, vox improviso audita: "Mane Mancine." Quumque egressus,  p94 postea navem Genuae conscendisset, anguis in navi inventus, e manibus effugit; ipse consul devictus, mox Numantinis deditus.

LXXXIV. L. Furio, Atilio Serrano, coss.

Rhegium paene totum incendio consumptum sine ullo humanae fraudis, aut negligentiae vestigio. Puer ex ancilla quatuor pedibus, manibus, oculis, auribus, et duplici obsceno natus. Puteolis in aquis calidis rivi manarunt sanguine. Fulmine pleraque dejecta. Puer aruspicum jussu crematus, cinisque ejus in mare dejectus. Ab Achaeis exercitus Romanus caesus.

LXXXV. Servio Flacco, Q. Calpurnius, coss.

Mons Aetna majoribus solito arsit ignibus. Romae puer solidus posteriore naturae parte genitus. Bononiae fruges in arboribus natae. Bubonis vox primum in Capitolio, dein circa urbem audita. Quae avis, praemio posito, ab aucupe capta, combustaque; cinis ejus in Tyberim dispersus. Bos loquutus. In Numantia res male gestae; exercitus Romanus oppressus.  p96 

LXXXVI. P. Africano, C. Fulvio, coss.

In Amiterno sol noctu visus, ejusque lux aliquanditerum fuit visa. Bos loquutus, et nutritus publice. Sanguine pluit. Anagniae svo tunica arsit, et intermortuo igne, nullum flammae apparuit vestigium. In Capitolio nocte avis gemitus similes hominis dedit. In aede Junonis Reginae scutum Ligusticum fulmine tactum. Fugitivorum bellum in Sicilia exortum. Conjuratione servorum Italia oppressa. Tiberius Gracchus legibus ferendis occisus. Proditum est memoriae, Tiberium Gracchum, quo die periit, tristia neglexisse omina, quum domi, et in Capitolio sacrificanti dira portenderetur, domoque exiens, sinistro ad limen offenso pede, decusserit pollicem, et corvi fragmentum tegulae ante pedes ejus projecerunt ex stillicido. In lacu Romano lacte rivi manarunt. Lunae terra quatuor jugerum spatio in profundum abiit, et mox de caverna lacum reddidit. Ardeae terra pluit. Minturnis lupus vigilem laniavit, et inter tumultum effugit. Romae bubo et alia avis ignota visa. In aede Junonis Reginae, clausis per biduum valvis, infantis vox audita. Scuta novo sanguine maculata. Puella quadrupes nata. In agro Ferentino androgynus natus, et in flumen dejectus. Virgines ter novenae canentes, Urbem lustraverunt. In Italia multa millia servorum, quae conjuraverunt, aegre comprehensa, et supplicio consumpta. In Sicilia  p98 fugitivi Romanos exercitus necaverunt. Numantia diruta.

LXXXVII. Appio Claudio, M. Perpenna, coss.

Reate mulus cum quinque pedibus natus. Romae in Graecostasi lacte pluit. Lupus et canis Ostiae pugnantes, fulmine exanimati. Grex ovium in Apulia; praetor populi Romani uno ictu fulmine exanimatus. Terracinae sereno navis velum fulmine tactum, in aquas dejectum; et impensas omnes, quae ibi erant, ignis absumpsit. Publius Crassus adversus Aristonicum dimicans, occisus. Apollinis simulacrum lacrymavit per quatriduum. Vates portenderunt, Graeciae fore exitium, unde deductum esset. Sacrificatum tum a Romanis, donaque in templo posita. Phrygia recepta. Asia Attali testamento legata Romanis. Antiocho, regi Syriae, ingenti exercitu dimicanti, hirundines in tabernaculo nidum fecerunt: quo prodigio neglecto, proelium commisit, et a Parthis occisus est. M. Fulvii Flacci triumviri dissensione in legibus ferendis, angues duo nigri in cella Minervae allapsi, civilem cladem portenderunt.

LXXXVIII. Cn. Octavio, T. Annio Rufo, coss.

Multa intra et extra Urbem de coelo tacta. Reate mula peperit. Frusinone ex ancilla puer biceps natus, fax ardens in coelo visa, et bubonis vox in urbe audita.  p100 Caere sanguine pluit, ac gallus gallinaceus quinque pedibus inventus. Bella inter Antiochum, Syriae regem, et Phraatem, Parthorum regnum gesta sunt. Et res turbidae Aegypitorum: Ptolemaeus enim Evergetes, ob nimiam crudelitatem suis invisus, incensa a populo Rom. regia, clam in Cyprum profugit. Et, quum sorori ejus Cleopatrae, quam ejus filia virgine per vim compressa, et in matrimonium ducta, repudiaverat, regnum a populo datum esset, infensus, filium, quem ex ea habebat, in Cypro occidit, caputque ejus, manus item et pedes, matri misit.

LXXXIX. M. Aemilio, Lucio Aurelio, coss.

Nocturna tempestate in Capitolio aliquot templa concussa sunt. Romae et circa, fulmine pleraque dejecta sunt. Aetna mons terrae motu ignes super verticem late diffudit, et ad insulam Liparas mare efferbuit, et quibusdam adustis navibus vapore plerosque navales exanimavit: piscium vim magnam exanimem dispersit, quos Liparenses avidius epulis appetentes, contaminatione ventris consumpti, ita ut nova pestilentia vastarentur insulae. Quod prodigium aruspicum responso, seditionem, quae post tempora patuit, portendit.  p102 

XC. P. Plautio, M. Fulvio, coss.

In arboribus fruges natae sunt. Oleo et lacte in Veiente pluit. Bubo in Capitolio visus. Arpis lapideus imber triduo apparuit. Locustarum ingentia agmina in Africa, quae a vento in mare dejectae, fluctibusque ejectae, odore intolerabili Cyrenis mortifero vapore gravem pestilentiam fecerunt pecori; hominumque DCCC millia consumpta tabe, proditum est. Fregellae, quae adversus Romanos conjuraverunt, dirutae. Ligures Sallyes trucidati.

XCI. C. Cassio Longino, C. Sextilio, coss.

In Graecostasi lacte pluit; fulmine Crotonae grex ovium cum cane, et tribus pastoribus exanimatus; Saturae vitulus biceps natus. Tumultus in Urbe fuit, Graccho leges ferente.

XCII. Gn. Domitio, C. Fannio, coss.

In foro Vessano androgynus natus, in mare delatus est; in Gallia tres soles, et tres lunae visae; vitululs biceps natus; bubo in Capitolio visus, et ex incendio catena consumpta. Sallyes et Allobroges devicit.

XCIII. L. Opimio, Q. Fabio Maximo, coss.

Grex luporum limites, qui in agrorum divisione per C. Gracchum depositi erant, dissipavit. Ipse Gracchus in Aventino occisus.  p104 

XCIV. L. Aurelio, et L. Caecilio, coss.

Androgynus in agro Romano annorum octo inventus, et in mare deportatus; virgines ter novenae in Urbe cantarunt.

XCV. M. Catone, Q. Martio, coss.

Catone consule immolante exta tabuerunt; caput jocinoris inventum non est; lacte pluit; terra cum mugitu tremuuit; examen apum in foro consedit. Sacrificium ex Sibyllinis.

XCVI. L. Caecilio, L. Aurelio, coss.

Fulmine Romae et circa pleraque tacta; Praeneste lacte pluit; hastae Martis in regia motae; Priverni terra septem jugerum spatio in caverna desedit; Saturniae androgynus annorum decem inventus, et mari demersus: virgines viginti septem urbem carmine lustraverunt. Reliquum anni in pace fuit.

XCVII. M. Acilio, C. Portio, coss.

Pompeius Elvius, eques Romanus, a ludis Romanis, quum in Apulia reverteretur, in agro Stellati filia ejus virgo, equo insidens, fulmine icta, exanimataque. Vestimento deducto, in inguinibus exerta lingua per inferiores  p106 locos, ut ignis ad os emicuerit: responsum, infamiam virginibus et equestri ordini portendi, quia equi ornamenta dispersa erant: tres uno tempore virgines vestales nobilissimae cum aliquot equitibus Romanis incesti poenas subierunt: aedes Veneri Verticordiae facta.

XCVIII. C. Caecilio, Gn. Papyrio, coss.

Albanus mons nocte ardere visus; aedicula et signum de coelo tacta; ara Salutis interrupta; terra in Lucanis et Privernati late hiavit; in Gallia coelum ardere visum. Cimbri, Teutonique Alpes transgressi, foedam stragem Romanorum sociorumque fecerunt.

XCIX. P. Scipione, L. Calpurnio, coss.

Maxima pars Urbis exusta cum aede Matris Magnae; lacte per triduum pluit, hostiisque expiatum majoribus. Jugurthinum bellum exortum.

C. C. Sergio Galba, M. Scauro, coss.

Avis incendiaria, et bubo, in Urbe visae; in latomiis homo ab homine adesus; ex Sibyllinis in insula Cimolia sacrificatum per triginta ingenuos patrimos et matrimos,  p108 totidemque virgines; multa millia hominum, intumescente Pado, et stagno Arretino obruta; bis lacte pluit; Nursiae gemini ex muliere ingenua nati, puella integris omnibus membris, puer a parte priore, alvo aperto, ita ut nudum intestinum conspiceretur, idem posteriore natura solidus natus, qui voce missa exspiravit. Contra Jugurtham prospere dimicatum.

CI. Q. Servilio Caepione, Atilio Serrano, coss.

Amiterni quum ex ancilla puer nasceretur, Ave dixit. In agro Perusino, et Romae locis aliquot, lacte pluit; inter multa fulmine icta, Atellis digiti hominis quatuor tanquam ferro praecisi; argentum signatum afflatu fulminis diffluxit; in agro Trebulano mulier nupta civi Romano, fulmine icta, nec exanimata; fremitus coelestis auditus, et pila coelo cadere visa; sanguine pluit; Romae interdum fax sublime volans conspecta; in aede Larum flamma a fastigio ad summum columen penetravit innoxia. Per Caepionem consulem senatorum et equitum judicia communicata. Cetera in pace fuerunt.  p110 

CII. P. Atilio, et Corn. Manlio, coss.

Trebulae Mutuscae ante quam ludi committerentur, canente tibicine, angues nigri aram circumdederunt; desinente cantare, dilapsi; postero die exorti, a populo lapidibus enecati; foribus templegati adapertis, simulacrum Martis ligneum capite stans inventum. A Lusitanis exercitus Romanus caesus.

CIII. C. Mario, C. Flacco, coss.

Bubo extra Urbem visus; bos loquuta: Trbulae Mutuscae simulacrum in templo, quod capite adoperto fuit, opertum inventum; Nuceriae ulmus vento eversa, sua sponte erecta in radicem, convaluit; in Lucanis lacte, Lunae sanguine pluit; Arimini canis loquutus; arma coelestia, tempore utroque ab ortu et occasu visa pugnare, et ab occasu vinci; aruspicum responso, populus stipem Cereri et Proserpinae tulit: virgines viginti septem dona canentes tulerunt; luna interdum cum stella, ab hora tertia usque horam septimam, apparuit. A fugitivis et desertoribus in Thurinis regiones vastatae; Cimbri Alpes transgressi per Hispaniam vastatam, junxerunt se Teutonis. Lupus Urbem intravit; fulminis ictu vultures super turrem exanimati; hora diei tertia, solis defectus lucem obscuravit; examen apum ante aedem Salutis consedit; in Comitio lacte pluit; in Piceno tres soles visi; in agro  p112 flamma e terra orta, coelumque visa contingere; in Lucanis duo agni equinis pedibus nati, alter siminino capite; in tarquiniensi lactis rivi terra scaturienti exorta: aruspicum responso signa oleaginea duo armata statuta; supplicatumque. In Macedonia Thraces subacti.

CIV. C. Mario. Q. Luctatio, coss.

Novemdiale sacrum fuit, quod in Thuscis lapidibus pluerat; Urbs aruspicum jussu lustrata; hostiarum cinis per decemviros in mare dispersus, et per dies novem circa omnia templa per magistratus, et municipia, pompa ducta supplicatum; hastae Martis in regia, sua sponte motae sanguine circa amnem Anienem pluit; examen apum in foro Boario, in sacello consedit; in Gallia, in castris lux nocte fulsit; puer ingenuus Ariciae flamma comprehensus, nec ambustus; aedes Jovis clausa fulmine icta, cujus expiationem, quia prius monstraverat Aemilius Potensis aruspex, praemium tulit, ceteris celantibus, quod ipsis liberisque exitium portenderetur. Piratae in Sicilia a Romanis deleti; Teutoni a Mario trucidati. Ancilia cum crepitu sua sponte mota, servusque Servilii Caepionis Matri Idaeae se praecidit, et trans mare exportatus, ne unquam Romae reverteretur. Urbs lustrata,  p114 capra cornibus ardentibus per urbem ducta, porta Naevia emissa, relictaque; in Aventino luto pluit. Lusitanis devictis, Hispania Ulterior pacata; Cimbri deleti.

CV. C. Mario, L. Valerio, coss.

Fax ardens Tarquiniis late visa, subito lapsu cadens; sub occasu solis, orbis clypei similis ab occidente ad orientem visus praeferri; in Piceno terrae motu domicilia ruinis prostrata; quaedam convulsa sede sua, inclinata manserunt; fremitus armorum ex inferno auditus; quadrigae auratae in foro a pedibus sudaverunt. Fugitivi in Sicilia proeliis trucidati.

CVI. M. Antonio, A. Posthumio, coss.

Bubone in urbe viso, Urbs lustrata: nimbis et procella plurima dissipata, fulmine pleraque tacta; Lanuvii in aede Junonis Sospitae, in cubiculo deae sanguinis guttae visae; Nursiae aedes sacra terrae motu disjecta. Lusitani rebellantes subacti. Sextius, tribunus plebis, de agris dividendis populo quum, repugnantibus dollegis, pertinaciter  p116 legem ferret, corvi duo numero in alto volantes, ita pugnaverunt supra concionem, ut rostris unguibusque lacerarentur. Aruspices sacra Apollinis litanda, et de lege, quae ferebatur, supersedendum, pronuntiarunt. Fremitus ab inferno ad coelum ferri visus inopiam famemque portendit; populus stipem, matronae thesaurum et virgines dona Cereri et Proserpinae tulerunt; per virgines viginti septem cantiatum. Signa cupressea duo Junoni Reginae posita. In Lusitania prospere a Romanis pugnatum.

CVII. Q. Metello, Tullio Didio, coss.

Bubone in Capitolio supra deorum simulacra viso, quum piaretur, taurus victima exanimis concidit. Fulmine pleraque decussa. Hastae Martis in regia motae. Ludis in theatro, creta candida pluit: fruges et tempestates portendit bonas. Sereno tonuit. Apud aedem Apollinis decemviris immolantibus, caput jocinoris non fuit: sacrificantibus anguis ad aram inventus. Item androgynus in mare deportatus. In Circo inter pila militum ignis fusus. Hispani pluribus proeliis devicit.  p118 

CVIII. Cn. Cornelio Lentulo, P. Licinio, coss.

Supplicatum in Urbe, quod androgynus inventus, et in mare deportatus erat. Pisauri terrae fremitus auditus. Muri pinnae sine terrae motu, passim dejectae, civiles portendere discordias. Nursiae simulacrum Jovis in partem sinistram conversum. Cupressea simulacra Junonis Reginae postia per virgines viginti septem, quae Urbem lustraverunt. Celtiberi, Medi, Dardani subacti.

CIX. Cneo Domitio, Caio Cassio, coss.

Lupus Urbem ingressus, in domo privata occisus. Bubo in Capitolio occisus. Fulmine pleraque decussa. Signa aurata Jovis cum capite columnaque disjecta. Faesulis sanguine terra manavit. Arretii mulieri e naso spica farris natae: eadem farris grana vomuit. Urbe lustrata, Ptolemaeus, rex Aegypti, Cyrenis mortuus, S. P. Q. Romanum haeredem reliquit.

CX. P. Crasso, Q. Scaevola, coss.

Caere lacte pluit. Lebadiae Eutychides in templum Jovis Trophonii digressus, tabulam aeneam extulit, in qua scripta erant, quae ad res Romanas pertinerent. Fulminis afflatu pleraque animalia exanimata. Venafri hiatu terra alte subsedit. Vultures canem mortuum laniantes,  p120 occisi ab aliis et comesi vulturibus. Agnus biceps, puer tribus manibus, totidemque pedibus natus; ac hastae Martis in regia motae. Androgynus Urbino natus, in mare deportatus. Pax domi forisque fuit.

CXI. C. Laelio, L. Domitio, coss.

Novemdiale sacrum fuit, quod in Volsca gente lapidibus pluit. Vulsiniis luna nova decidit, et non nisi postero die ora tertia comparuit. Puella biceps, quadripes, quadrimana, gemina feminea natura, mortua nata. Avis incendiaria visa, occisaque. In Vestinis, in villa lapidibus pluit. Fax in coelo apparuit, et totum coelum ardere visum. Terra sanguine manavit, et concrevit. Canes saxa, tegulas vulgo roserunt. Faesulis ingens multitudo inter sepulcra lugubri veste, pallida facie, interdum ambulare gregatim visa. Per Nasicam HispaHispania principes, qui rebellabant, supplicio consumpti, urbibus dirutis.

CXII. C. Valerio, M. Herennio, coss.

Romae et circa, fulmine plearaque decussa. Ancilla puerum unimanum peperit. Fregellis aedes Neptuni nocte patefacta. Maris vituli quum exta demerentur, gemini vitelli in alvo ejus inventi. Arretii signum aeneum Mercurii sudavit.  p122 In Lucanis gregem vervecum, quum pasceretur, et nocte in stabulo flamma ccudata nihil adussit. Carseolis torresn sanguinis fluxit. Lupi urbem ingressi. Praeneste lana volitavit. In Apulia mula peperit. Milvus in aede Apollinis Romae comprehensus. Herennio consuli bis immolanti, caput jocinoris defuit. In sacro novemdiali coena deae posita, a cane adesa ante quam delibaretur. Vulsiniis prima luce flamma coelo emicare visa, quum in unum coisset, os flammae ferrugineum ostendit. Coelum visum descendre, cujus hiatu vertices flammae apparuerunt. Lustrationibus prospere expiatum: nam totus annus domi forisque tranquillus fuit.

CXIII. C. Claudio, M. Perpenna, coss.

Bubo in aede Fortunae equestris comprehensus, inter manus exspiravit. Faesulis fremitus terrae auditus. Puer ex ancilla natus sine foramine naturae, qua humor emittitur. Mulier duplici natura invidia. Fax in coelo visa. Bos loquuta. Examen apum in culmine privatae domus consedit. Volaterris sanguinis rivus manavit. Romae lacte pluit. Arreti duo androgyni inventi. Pullus gallinaceus quadripes natus. Fulmine pleraque icta. Supplicatio fuit. Populus Cereri et Proserpinae stipem tulit.  p124 Virgines viginti septem carmen canentes Urbem lustraverunt. Medorum in Macedonia genus provinciam cruente vastavit.

CXIV. L. Martio, Sexto Julio, coss.

Libius Troso, P. Tarquinius, leges ferentes, quum bellum Italicum consurgeret, prodigia multa apparuerunt Urbi. Sub ortu solis, globus ignis a septentrionali regione cum ingenti sono coeli emicuit. Arreti frangentibus panes cruor e mediis fluxit. In Vestinis per dies septem lapidibus testisque pluit. Aenariae terrae hiatu flamma exorta in coelum emicuit. Circa Rhegium terrae motu, pars urbis murique diruta. In Spoletino colore aureo globus ignis ad terram devolutus, majorque factus, e terra ad orientem ferri visus, magnitudinem solis obtexit. Cumis in arce simulacrum Apollinis sudavit. Aedes Pietatis in circo Flaminio clausa fulmine icta. Asculo per ludos Romani trucidati. Quum ex agris in urbem pecora, armentaque Latini agerent, strages hominum passim facta, armenta in tantam rabiem concitata sunt, ut vastando suos hostile imaginarentur eblu; lacrymantesque multis affectibus calamitatem praesagirent suis.  p126 

CXV. L. Julio Caesare, P. Rutilio, coss.

Metella Caecilia somnio Junonem Sospitam profugientem, quod immunde sua templa foedarentur, quum suis precibus aegre revocatam diceret, gregem matronarum sordidid obscenisque corporis coinquinatum ministeriis, in quo etiam sub simulacro deae cubile canis confoetuerat, commundatum supplicationibus habitis, pristino splendori restituit. A Picentibus Romani barbaro more excruciati: ubique in Lati clades accensa. Lucilius Lupus, spretis religionibus, quum in extis caput non invenisset jocinoris, amisso exercitu in proelio occisus.

CXVI. L. Sulla, Q. Pompeio, coss.

Pompeius Sylo in oppidum Bovianum, quod ceperat, triumphans invectus, omen victoriae hostibus ostendit: quia triumphus in urbem victricem, non victam, induci solet. Proximo proelio, amisso exercitu occisus. Mithridati, adversus socios bellum paranti, prodigia apparuerunt. Stratopedo, ubi senatus haberi solet, corvi vulturem tundendo rostris occiderunt. In eumdem locum sidus ingens coelo demissum. Isidis species via fulmine petere. Lucum Furiarum quum Mithridates succenderet, risus exauditus ingens, sine auctore. Quum aruspicum jussu virginem Furiis immolaret, e jugulo puellae risus ortus turbavit sacrificium. Classis Mithridatis in  p128 Thessalia a Romanis in proelio amissa. Cinna et Mario per bella civilia crudeliter saevientibus Romae, in castris Gnei Pompeii coelum ruere visum, arma signaque tacta, milites exanimati. Ipse Pompeius afflatus sidere interiit. Lectum ejus populus diripuit, corpus unco traxit, quod discrimine civili perseverasset periclitanti patria non succurrere; quum et imperium et maximos haberet exercitus. Peiraeum Sulla quum oppugnaret, unus miles ejus aggerem ferens, exanimatus fulmine. Aruspex respondit, diuturno labore, quod caput jacentis in oppidum versum esset, introitum et victoriam Romanis significare. Post breve tempus Athenae et Peiraeum a Sulla capta. Ilio a C. Fimbria incenso, quum aedes quoque Minervae deflagrasset, inter ruinas simulacrum antiquissimum inviolatum stetit, spemque restitutionis oppido portendit. In agro Mutinensi duo montes inter sese concurrerunt, crepitu maximo assultantes, recedentesque, inter eos flamma fumoque in coelum exeunte. Eo concursu villae omnes elisae, animaliaque multis, quae intra fuerant, exanimata sunt. Exarsit eo anno sociale bellum, quod haud scio an funestius terrae Italiae fuerit, quam civile. In eo autem bello L. Cornelius Sulla quum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab una parte arae anguis prospexit: qua visa, Posthumi aruspicis hortatu, continuo exercitum in expeditionem eduxit, ac fortissima Samnitum castra  p130 cepit, quae victoria futurae ejus amplissimae potentia exstitit.

CXVII. Cn. Octavio, L. Cornelio Cinna, coss.

Simulacro Apollinis caput sine ulla evidenti causa decidit: quod inventum est humi adeo infixum, ut summis etiam viribus avelli non potuerit. Quod videns Octavius, licet exitium suum significari intellexit, vitare tamen non potuit. Quo tamen crudeliter interfecto, dei caput immobile terra demum refigi potuit.

CXVIII. L. Scipione, C. Norbano, coss.

Per Sullana tempora, inter Capuam et Vulturnum, ingens signorum sonus armorumque horrendo clamore auditus, ita ut viderentur duae acies concurrere per plures dies. Rei miraculo intus considerantibus, vestigia equorum hominumque, et recentes protritae herbae, et virgulta visa molem ingentis belli portendere. In Hetruria Clusii, mater familiae vivum serpentem peperit, qui jussu aruspicum in profluentem dejectus, aversa aqua natavit. Lucius Sulla, post quintum annum victor in Italiam reversus, magno terrori fuit inimicis. Aeditui Capitolium una nocte conflagravit. Sullae crudelitate foeda proscriptio  p132 principum fuit. Centena millia hominum consumpta Italico civilique bello relata sunt.

CXIX. M. Aemilio, De. Bruto, coss.

Didius Laelius, legatus Pompeii (cui prodigium Romae erat factum, in lecto uxoris duo angues conspecti, in diversumque lapsi: pxe Pompeio in castris sedenti, accipiter super caput accesserat), in Hispania adversus Sertorium, inter pabulatores, occisus.

CXX. Cneo Octavio, C. Scribonio, coss.

Reate terrae motu aedes sacrae in oppido, agrisque commotae. Saxa, quibus forum stratum erat, discussa. Pontes interrupti. Ripae labentis fluminis in aquam provolutae. Fremitus inferni exauditi. Et post paucos dies, quae concussa erant, corruerunt. Saxum vivum quum provolveretur, in praecipiti rupe immobile stetit. A Sertorio in Hispania exercitus Romani caesi. Adversum Medos varie dimicatum.

CXXI. L. Aurelio, L. Octavio, coss.

Sertorio in Hispania exercitum ducenti tale prodigium est factum. Scuta equitum parte exteriore, jaculaque, et pectora equorum cruenta visa: quod prosperum  p134 sibi interpretatus est Sertorius, quia exteriora hostili sanguine maculari solent. Continua ei proelia cum successu fuerunt. Cyzicum Mithridates quum oppugnaret, Aristagorae, qui in summo magistratu erat, Proserpina in quiete visa est dicere, adversus tibicines, se tibicinem comparasse. Postero die turres hostium vento disjectae sunt. Ad immolandum bos sacra injussa de montibus per hostium classem adnatavit, seque ad aras percutiendam obtulit.

CXXII. M. Cesone, Gaio Antonio, coss.

Fulmine pleraque decussa. Sereno Vargunteius Pompeius de coelo exanimatus. Trabes ardens ab occasu ad coelum extenta. Terrae motu Spoletum totum concussum, et quaedam corruerunt. Inter alia relatum, biennio ante in Capitolio lupam Remi et Romuli fulmine ictam, signumque Jovis cum columna disjectum, aruspicum responso in foro repositum. Tabulae legum aenbea litteris liquefactis. Ab his prodigiis Catilinae nefaria conspiratio coepta.

CXXIII. Quinto Metello, L. Afranio, coss.

Die toto ante sereno, circa horam undecimam nox se intendit, deinde restitutus fulgor. Turbinis vi tecta dejecta: ponte sublapso, homines in Tiberim praecipitati.  p136 In agris pleraeque arbores eversae radicitus. Lusitani, Gallaeque devicti.

M. Cicerone, Gaio Antonio, coss.

Quum in agro Pistoriensi Catilinam devicisset, laureatos fasces in provinciam tulit: ibi a Dardanes oppressus, amisso exercitu profugit. Apparuit eum hostibus portendisse victoriam, quum ad eos laurum victricem tulerit, quam in Capitolio debuerat deponere. Lupi in Urbe visi; nocturni ululatus flebiles canum auditi; simulacrum Martis sudavit; fulmen tota Urbe pervagatum, pleraque deorum simulacra decussit, homines exanimavit. Urbs lustrata. Propter dictaturam Pompeii ingens seditio in Urbe fuit.

CXXIV. Gn. Domitio, Appio Claudio, coss.

M. Crassus ad Parthos profectus, quum Euphratem transiret, multa prodigia neglexit. Quum etiam coorta tempestas, signifero signum arreptum mersisset gurgiti, et offendente nimborum caligine prohiberentur transire, pertinaciter perseverans, cum filio et exercitu interiit.  p138 

CXXV. L. Paulo, C. Marcello, coss.

Mula pariens, discordiam civium, bonorum interitum, mutationem legum, turpes matronarum partus significavit. Incendium, quo maxima pars Urbis deleta est, prodigii loco habitum. Inter Caesarem et Pompeium bella civilia exorta. Adversus Caesarem Pompeius Macedonia quum invitatis gentibus amicis instrueret aciem, a Dyrrachio venientibus, adversa fuerunt fulmina; examen apum in signis portendit. Nocturni terrores in exercitu fuere. Ipse Pompeius pridie pugnae die visus in theatro suo ingenti plausu excipi; mox acies victus, in Aegypto occisus. Eo ipso die plerisque locis signa sua sponte conversa. Clamorem crepitumque armorum Antiochiae bis, ut curreretur in muros, auditum, indeque sonum tympanorum Pergami. Palma viridis Trallibus in aede Victoriae, sub Caesaris statua inter coagmenta lapidum magnitudine mature enata. C. Cornelius augur Patavii eo die, quum aves admitterent, proclamavit, rem geri, et vincere Caesarem.

CXXVI. C. Caesare, M. Lepido, coss.

Decimae legionis aquilae, Gn. Pompeii filio, quae fulmina tenebant, visae dimittere, et in sublime avolare: ipse adolescens Pompeius victus, et fugiens occisus.  p140 

CXXVII. C. Caesare, M. Antonio, coss.

Caesari dictatori exta sine corde inventa. Calpurnia uxor somniavit, fastigium domus, quod sicut erat adjectum, ruisse. Nocte, quum valvae cubili clausae essent, sua sponte apertae sunt, ita ut lunae fulgore, qui intorvenerat, Calpurniae excitaretur. Ipse Caesar viginti tribus vulneribus in curia Pompeiana a conjuratis confossus.

CXXVIII. M. Antonio, P. Dolabella, coss.

C. Octavius testamento Caesaris patris Brundusii se in Juliam gentem adscivit: quumque hora diei tertia ingenti circumfusa multitudine Romam intraret, sol puri ac sereni coeli orbe modico inclusus, extremae lineae circulo, qualis tendi arcus in nubibus solet, eum circumscripsit. Ludis Veneris Genetricis, quos pro collegio fecit, stella, hora undecima, crinita, sub septentrionis sidere exorta, convertit omnium oculos. Quod sidus quia ludis Veneris apparuit, divo Julio insigne capitis consecrari placuit. Ipsi Caesari monstrosa malignitate Antonii consulis multa perpesso, generosa fuit ad resistendum constantia. Terrae motus crebri fuerunt, fulmine navalia pleraque tacta. Turbinis vi simulacrum, quod M. Cicero plebiscito ante cellam Minervae pridie, quam in exsilium iret, posuerat, dissipatum membris pronum  p142 jacuit, fractis humeris, brachiis, capite, dirum ipsi Ciceroni portendit. Tabulae aeneae ex aede Fidei turbine evulsae. Aedis Opis valvae fractae. Arbores radicitus, et pleraque tecta eversa. Fax coelo ad occidentem visa ferri. Stella per dies septem insignis arsit. Soles tres fulserunt, circaque solem imum corona spiceae similis in orbem emicuit; et postea in unum circulum sole redacto, multis mensibus languida lux fuit. In aede Castoris nominum litterae quaedam Antonii et Dolabellae consulum excussae sunt, quibus utrisque alienatio a patria significata. Canum ululatus nocte ante pontifici maximi domum Lepidi auditi: ex his maximus a ceteris laniatus, turpem infamiam Lepido portendit. Hostiae grex piscium in sicco reciproco maris fluxu relictus. Padus inundavit, et intra ripam refluens, ingentem viperarum vim reliquit. Inter Caesarem et Antonium civilia bella exorta.

CXXIX. Caio Pansa, Hirtio, coss.

Caesari quum honores decreti essent, et imperium adversus Antonium, immolanti duplicia exta apparuerunt. Sequutae sunt eum res propserae. C. Pansa consule statua equestris Antonii domi corruit. Equus phaleratus in  p144 ipsius conspectu festinans concidit. Quidam e populus sanguine victimarum prolapsus, respersam cruore palmam proficiscenti dedit. Funesta haec ipsi prodigia fuerunt. Qui mox adversus Antonium dimicans, in mortem vulneratus est. Armorum telorumque species a terra visa cum fragore ad coelum ferri. Signa legionis, quae relicta a Panas ad Urbis praesidium erat, veluti longo situ inductis arameis venire visa. Fulmine pleraque icta. In castris Caesaris luce prima, in culmine praetorii super linteum consedit aquila: inde circumvolantibus minoribus avibus excita, de conspectu abiit. Oraculo Apollinis vox audita. Lupis rabies hieme, aestate frumentum non demessum. Veteranis Caesari consulatum flagitantibus, terribilis tumultus Romae fuit. Caesar quum in campum Martium exercitum deduceret, sex vultures apparuerunt. Conscendenti deinde rostra creato consuli, iterum sex vultures conspecti, veluti Romuli auspiciis novam Uem condituro signum dederunt. reconciliatione inter Caesarem, Antonium, Lepidum facta, foeda principum fuit proscriptio.

CXXX. M. Lepido, Munatio Planco, coss.

Mula Romae ad duodecim portas peperit. Canis aeditui mortua a cane tracta. Lux ita fulsit, ut, tanquam die orto, ad opus surgeretur. In Mutinensi Victoriae Marianae signum meridiem spectans, sua  p146 sponte conversum in septentrionem hora quarta. Quum haec victimis expiarentur, soles tres circiter hora tertia diei visi, mox in unum orbem contracti. Latinis in Albano monte quum sacrificaretur, ex humero et pollice Jovis cruor manavit. Per Cassium et Brutum in provinciis, direptionibus sociorum, bella gesta. Notatum est prodigii loco fuisse, quod P. Titius praetor propter dissensiones, collegae magistratum abrogavit, et ante annum est mortuus. Constat neminem, qui magistratum collegae abstulerat, annum vixisse. Abrogaverunt autem hi: Lucius Junius Brutus consul, Tarquinio Collatino: Tib. Gracchus, M. Octavio Caecinnae; P. Tarquinius, P. Marullo: Tullius, Bruto et Cassio, pugnam adversus Caesarem et Antonium molientibus. In castris Cassii examen apum consedit. Locus aruspicum jussu interclusus, interius ducto vallo. Vulturum, et aliarum alitum, quibus strages cadaverum pabulo est, ingens vis exercitum advolavit. Puer in pompa Victoriae cultur quum ferretur, ferculo decidit. Lustratione lictor perversis fascibus lauream imposuit. Brutianis in proelium egredientibus, Aethiops in porta occurrit, et a militibus confossus: Cassius et Brutus interierunt.

CXXXI. Caio Furnio, Caio Syllano, coss.

Sub Apennino, in villa Liviae, uxoris Caesaris, ingenti motu terra intremuit. Gax coelestis a meridiano ad septentrionem extenta, luci diurnae similem in nocte fecit. Turris hortorum Caesaris ad portam Collinam de coelo tacta. Insidiis Romanorum Germani circumventi, sub M. Lollio legato graviter vexati.

CXXXII. Paulo Fabio, Quinto Aelio, coss.

In Germania, in castris Drusi examen apum in tabernaculo Hostilii Rutilii, praefecti castrorum, consedit, ita ut funem praetendentem, praefixamque tentorio lanceam amplecteretur. Multitudo Romanorum per insidias subjecta est.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Non. Sep. 17