[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur carmen
Eucharisticus

Paulini Pellaei

a Loeb Classical Library editum
MCMXXI

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p304 Sancti Paulini1
ΕΥΧΑΡΙΣΤΙΚΟΝ

Praefatio

[link to English translation] 1 Scio quosdam inlustrium virorum pro suarum splendore virtutum ad perpetuandum suae gloriae dignitatem ephemeridem gestorum suorum proprio sermone conscriptam memoriae tradidisse. a quorum me praestantissimis meritis tam longe profecto quam ipsa temporis antiquitate discretum non utique ratio aequa consilii ad contexendum eiusdem prope materiae opusculum provocavit, cum mihi neque ulla sint gesta tam splendida, de quibus aliquam possim captare gloriolam, nec eloquii tanta fiducia ut facile audeam cuiusquam opera scriptoris aemulari, 2 sed, quod non piget confiteri, iamdudum me in peregrinatione diuturna aerumnosi otii maerore marcescentem misericordia, ut confido, divina ad huiusmodi me solacia affectanda pellexit, quae simul et bene sibi consciae senectuti et religioso proposito convenirent — ut, qui me scilicet totam vitam meam deo debere meminissem, totius quoque vitae meae actus ipsius devotos obsequiis exhiberem eiusdemque gratia concessa mihi tempora recensendo eucharisticon ipsi opusculum sub ephemeridis meae relatione contexerem, 3 sciens profecto et benignae ipsius misericordiae p306circa me fuisse, quod indultis humano generi temporariis voluptatibus etiam ipse prima mea aetate non carui, et in hac quoque parte curam mihi providentiae ipsius profuisse, quod me adsiduis adversitatibus moderanter exercens evidenter instruxit nec inpensius me praesentem beatitudinem debere diligere quam amittere posse me scirem, nec adversis magnopere terreri, in quibus subvenire mihi posse misericordias ipsius adprobassem.

4 Proinde si quando hoc opusculum meum in cuiusquam manus venerit, ex ipso libelli titulo praenotato evidenter debet advertere me hanc meditatiunculam meam, quam omnipotenti deo dedico, otio meo potius quam alieno negotio praestitisse, magisque id meorum esse votorum, ut hoc qualecumque obsequium meum acceptum deo sit, quam ut carmen incultum ad notitiam perveniat doctiorum. 5 Attamen si cui forsitan magis curioso tantum otii ab re sua fuerit, ut laboriosum vitae meae ordinem velit agnoscere, exoratum eum cupio ut, sive aliquid seu forsitan nihil in gestis vel in versibus meis quod possit probare reppererit, ea tamne ipsa quae elegerit oblivioni potius inculcanda deleget quam memoriae diiudicanda commendet.

ΕΥΧΑΡΙϹΤΙΚΟϹ Deo sub Ephemeridis meae Textu.

[link to English translation] Enarrare parans annorum lapsa meorum

tempora et in seriem deducere gesta dierum

ambigua exactos vitae quos sorte cucurri,

p308 te, deus omnipotens, placidus mihi, deprecor, adsis

5 adspiransque operi placita tibi coepta secundes,

effectum scriptis tribuens votisque profectum,

ut tua te merear percurrere dona iuvante.

Omnia namque meae tibi debeo tempora vitae,

auram ex quo primum vitalis luminis hausi,

10 inter et adversas iactatus saepe procellas

instabilis mundi te protectore senescens

altera ab undecima annorum currente meorum

hebdomade sex aestivi flagrantia solis

solstitia et totidem brumae iam frigora vidi

15 te donante, deus, lapsi qui temporis annos

instaurando novas cursu revolubilis aevi.

Sit mihi fas igitur versu tua dona canentem

pangere et expressas verbis quoque pendere grates,

quas equidem et clausas scimus tibi corde patere,

20 ultro sed abrumpens tacitae penetralia mentis

fontem exundantis voti vox conscia prodit.

[link to English translation] Tu mihi lactanti vires in corpore inerti

ad toleranda viae pelagique incerta dedisti,

editus ut Pellis inter cunabula quondam

25 regis Alexandri prope moenia Thessalonices

patre gerente vices inlustris praefecturae,

orbis ad alterius discretas aequore terras

perveherer trepidis nutricum creditus ulnis,

ninguida perque iuga et sectas torrentibus Alpes

30 p310 Oceanumque fretum Tyrrheni et gurgitis undas

moenia Sidoniae Carthaginis usque venirem,

ante suum nono quam menstrua luna recursu

luce novata orbem nostro compleret ab ortu.

Illic, ut didici, ter senis mensibus actis

35 sub genitore meo proconsule rursus ad aequor

expertasque vias revocor, visurus et orbis

inclita culminibus praeclarae moenia Romae;

quae tamen haud etiam sensu agnoscenda tuentis

subiacuere mihi, sed post comperta relatu

40 adsiduo illorum quibus haec tam nota fuere,

propositum servans operis subdenda putavi.

[link to English translation] Tandem autem exacto longarum fine viarum

maiorum in patriam tectisque advectus avitis

Burdigalam veni, cuius speciosa Garumna

45 moenibus Oceani refluas maris invehit undas

navigeram per portam, quae portum spatiosum

nunc etiam muris spatiosa includit in urbe.

Tunc et avus primum illic fit mihi cognitus, anni

eiusdem consul, nostra trieteride prima.

50 Quae postquam est expleta mihi firmavit et artus

invalidos crescens vigor et mens conscia sensus

adsuefacta usum didicit cognoscere rerum —

quidquid iam . . .2 potui meminisse, necesse est

ipse fide propria de me agnoscenda retexam.

55 [link to English translation] Sed quid ego ex nostris aliud puerilibus annis,

quos mihi libertas ludusque et laetior aetas

conciliare suis meritis potuisse videntur,

p312 vel magis ipse libens recolam, vel dignius ausim

inserere huic nostro, quem versu cudo, libello

60 quam pietatis opus studiumque insigne parentum

permixtis semper docta exercere peritum

blanditiis gnaramque apto moderamine curam

insinuare mihi morum instrumenta bonorum

ingenioque rudi celerem conferre profectum —

65 ipsius alphabeti inter prope prima elementa

nosse cavere decem specialia signa amathiae

nec minus et vitia vitare ἀκοινονόητα?

Quarum iam dudum nullus vigeat licet usus

disciplinarum, vitiato scilicet aevo,

70 me Romana tamen, fateor, servata vetustas

plus iuvat atque seni propria est acceptior aetas.

[link to English translation] Nec sero exacto primi mox tempore lustri

dogmata Socratusº et bellica plasmata Homeri

erroresque legens cognoscere cogor Ulixis.

75 Protinus et libros etiam transire Maronis

vix bene conperto iubeor sermone Latino,

conloquio Graiorum adsuefactus famulorum,

quos mihi iam longus ludorum iunxerat usus;

unde labor puero, fateor, fuit hic mihi maior,

80 eloquium librorum ignotae apprehendere linguae.

[link to English translation] Quae doctrina duplex sicut est potioribus apta

ingeniis geminoque ornat splendore peritos,

sic sterilis nimium nostri, ut modo sentio, cordis

exilem facile exhausit didvisio venam.

85 Quod nunc invito quoque me haec mea pagina prodit,

inconsulta quidem, quam sponte expono legendam,

sed mihi non rebus, quantum confido, pudenda,

quarum notitiam scriptis contexere conor:

namque ita me sollers castorum cura parentum

90 a puero instituit, laedi ne quando sinistro

p314 cuiusquam sermone mea se fama timeret.

Quae licet obtineat proprium bene parta decorem,

hac potiore tamen tum me decorasset honore,

consona si nostris primo sub tempore votis

95 hac in parte etiam mansissent vota parentum,

perpetuo ut puerum servarent me tibi, Christe,

rectius hanc curam pro me pietatis habentes,

carnis ut inlecebris breviter praesentibus expers

aeternos caperem venturo in tempore fructus.

100 Sed quoniam nunc iam magis hoc me credere fas est

conduxisse mihi, quod te voluisse probasti,

omnipotens aeterne deus, qui cuncta gubernas,

culpato renovando mihi vitalia dona,

hoc nunc maiores pro me tibi debeo grates,

105 maiorum quanto errorum cognosco reatum.

Namque et, incautus quidquid culpabile gessi

inlicitum vagus per lubrica tempora vitae,

te indulgente mihi totum scio posse remitti

ex quo me reprobans lapsum ad tua iura refugi,

110 et, si ulla unquam potui peccata cavere,

quae mihi maiorem parerent commissa reatum,

hoc quoque me indeptum divino munere novi.

[link to English translation] Sed redeo ad seriem decursaque illius aevi

tempora, quo studiis intentus litteraturae

115 ultro libens aliquem iam me mihi ipse videbar

votivum inpensi operis sentire profectum,

Argolico pariter Latioque instante magistro,

cepissemque etiam forsa fructum quoque dignum,

ni subito incumbens quarterna acerba meorum

120 conatus placitos studiorum destituisset

vix impleta aevi quinta trieteride nostri.

Consternata autem pro me pietate parentum,

p316 quippe quibus potior visa est curatio nostri

corpus invalidi quam docta instructio linguae,

125 primitus hoc medicis suadentibus, ut mihi iugis

laetitia atque animo grata omnia perspecirentur;

quae pater in tantum studuit per se ipse parare,

deposito ut nuper venandi attentius usu —

causa equidem sola studiorumque meorum,

130 neve his officeret, sibi me ad sua ludicra iungens,

neu sine me placitis umquam solus frueretur —

me propter rursus cura maiore resumens

eiusdem ludi cuncta instrumenta novaret,

ex quibus optatam possem captare salutem.

135 Quae protracta diu longi per tempora morbi

invexere mihi iugem iam deinde legendi

desidiam, officeret durans quae postea sano

succedente novo mundi fallacis amore

et tenero nimium affectu cedente parentum,

140 sufficeret quibus ex nostra gaudere salute.

[link to English translation] Qua ratione auctus noster quoque crevit et error,

firmatus facile ad iuvenalia vota sequenda,

ut mihi pulcher equus falerisque ornatior esset,

strator procerus, velox canis et speciosus

145 accipiter, Romana et nuper ab urbe petita

aurata instrueret nostrum sphaera concita ludum,

cultior utque mihi vestis foret et nova saepe

quaeque Arabi muris leni fragraret odore.

Nec minus et vegetus veloci currere vectus

150 semper equo gaudens quotiens evasero casus

abruptos, recolens — Christi me munere fas est

credere servatum, quod tum nescisse dolendum est,

scilicet inlecebris urgentibus undique mundi.

[link to English translation] p318 Quas inter fluitans interque et vota parentum

155 iugiter in nostram tendentia posteritatem,

iam prope sero calens aevi pro tempore nostri

in nova prorupi iuvenalis gaudia luxus,

quae facile ante puer rebar me posse cavere.

Attamen in quantum lasciva licentia cauto

160 stricta coherceri potuit moderamine freni,

congererem graviora meis ne crimina culpis,

hac mea castigans lege incentiva repressi;

invitam ne quando ullam iurisve alieni

adpeterem carumque memor servare pudorem

165 cedere et ingenuis oblatis sponte caverem,

contentus domus inlecebris famulantibus uti,

quippe reus culpae potius quam criminis esse

praeponens famaeque timens incurrere damna.

Sed neque hoc etiam mea inter gesta silebo,

170 unum me nosse ex me illo in tempore natum,

visum autem neque illum tum, quia est cito functus,

nec quemquam, fuerit spurius post qui meus, umquam

cum mihi lascivae inlecebris sociata iuventae

libertas gravius quisset dominando nocere,

175 ni tibi, Christe, mei iam tunc quoque cura fuisset.

[link to English translation] Talis vita mihi a ter senis circiter annis

usque duo durans impleta decennia mansit

donec me invitum, fateor, pia cura parentum

cogeret invectum blanda suetudine ritum

180 deserere atque novum compelleret esse maritum

coniugis, antiquo potius cuius domus esset

nomine magnifica, quam quae possessa placere

p320 ad praesens posset nimiis obnoxia curis,

dudum desidia domini neglecta senili,

185 parva cui neptis functo genitore superstes

successit, taedisque meis quae postea cessit.

Sed semel inpositum statuens tolerare laborem,

suffragante animi studiis fervore iuventae

vix paucis domus indeptae exercere diebus

190 gaudia contentus, malesuada otia curis

mutare insolitis, cito meque meosque coegi,

quos potui exemplo proprii invitando laboris,

quosdam autem invitos domini adstringendo rigore.

Atque ita suscepti status actibus inpiger instans

195 protinus et culturam agris adhibere refectis,

et fessis celerem properavi inpendere curam

vinetis conperta mihi ratione novandis

et, quod praecipue plerisque videtur amarum,

ultro libens primus fiscalia debita certo

200 tempore persolvens, propere mihi fida paravi

otia privatae post inpendenda quieti.

Quae et mihi cara nimis semper fuit ingenioque

congrua prima meo mediocria desideranti,

proxima deliciis et ab ambitione remota,

205 ut mihi compta domus spatiosis aedibus esset

et diversa anni per tempora iugiter apta,

mensa opulenta nitens, plures iuvenesque ministri

inque usus varios grata et numerosa supellex

argentumque magis pretio quam pondere praestans

210 et diversae artis cito iussa explere periti

p322 artifices stabula et iumentis plena refectis,

tunc et carpentis evectio tuta decoris.

Nec tamen his ipsis attentior amplificandis,

quam conservandis studiosior et neque census

215 augendi cupidus nimis aut ambitor honorum,

sed potius, fateor, sectator deliciarum,

si qua tamen minimo pretio expensaque parari

et salvo famae possent constare decore,

ne nota luxuriae studium macularet honestum.

220 Quae mihi cuncta tamen grata acceptaque fruenti

cara magis pietas superabat magna parentum,

obstringens sibi me nexu dominantis amoris,

maiore ut parte anni ipsis praesentia nostra

serviret, paribus perdurans consona votis

225 communemque parans rex mutua gaudia fructum.

[link to English translation] Cuius vitae utinam nobis prolixior usus

concessus largo mansisset munere Christi,

persistente simul priscae quoque tempore pacis!

Multimodis quisset nostrae prodesse iuventae

230 consulti patris adsidua conlatio verbi

exemplisque bonis studiorum instructio crescens.

Sed transacta aevi post trina decennia nostri

successit duplicis non felix cura laboris,

publica quippe simul clade in commune dolenda

235 hostibus infusis Romani in viscera regni

privata cum sorte patris de funere functi:

ultima namque eius finitae tempora vitae

temporibus ruptae pacis prope iuncta fuere.

p324 At mihi damna domus populantem inlata per hostem,

240 per se magna licet, multo leviora fuere

defuncti patris inmodico conlata dolori,

per quem cara mihi et patria et domus ipsa fiebat:

tamque etenim fido tradentes mutua nobis

officia affectu conserto viximus aevo,

245 vinceret aequaevos nostra ut concordia amicos.

Hoc igitur mihi subtracto inter prima iuventae

tempora tam caro socio et monitore fideli,

ilico me indocilis fratris discordia acerba

excepit, validum genitoris testamentum

250 solvere conantis specialia commoda matris

inpugnandi animo, cuius mihi cura tuendae

hoc quoque maior erat, quo iustior, et pietatis

non minor affectus studium firmabat honestum.

Insuper adversis me pluribus exagitandum

255 laeva facultatum prorumpens fama meorum

exposuit blandas inter vanae ambitionis

inlecebras gravibus coniuncta et damna periclis.

Quae meminisse licet pigeat transactaque dudum

oblivione sua malim sopita silere,

260 invitant adversa tamen per nostra tuorum

cognita donorum solacia, Christe, bonorum

emensis indepta malis tua munera fando

prodere et in lucem proferre recondita corde.

Namque et quanta mihi per te conlata potentum

265 gratia praestiterit, facile experiendo probavi,

saepe prius claro procerum conlatus honori

ignorans, proprio quam praeditus ipse potirer,

p326 quantum et e contra vi impugnante maligna

ipsa patronarum mihi ambitiosa meorum

270 obfuerint studia et nostri evidenter honores.

[link to English translation] Ac mihi ante omnes specialiter, altera cuius

pars orientis erat patria, in qua scilicet ortus

possessorque etiam non ultimus esse videbar,

iniecere manum mala, sed mihi debita dudum,

275 quod me et invitum protracto errore tenerent

agminis ipsa mei primum molitio pigra,

dissona et interdum carorum vota meorum,

saepius et propriis certans mens obvia votis,

ambigui eventus quotiens formido recurrens

280 tardabat coepto sorte obsistente paratus;

allicerent et contra animum suetudo quietis,

otia nota, domus specialia commoda plura,

omnibus heu! nimium blandis magnisque refertae

deliciis cunctisque bonis in tempore duro,

285 hospite tunc etiam Gothico quae sola careret;

quod post eventu cessit non sero sinistro,

nullo ut quippe domum speciali iure tuente

cederet in praedam populo permissa abeunti:

nam quosdam scimus summa humanitate Gothorum

290 hospitibus studuisse suis prodesse tuendis.

[link to English translation] Sed mihi ad sortem praefatae condicionis

addita maioris nova est quoque causa laboris,

ut me, conquirens solacia vana, tyrannus

p328 Attalus absentem casso oneraret honoris

295 nomine, privatae comitivam largitionis

dans mihi, quam sciret nullo subsistere censu

iamque suo ipse etiam desisset fidere regno,

solis quippe Gothis fretus male iam sibi notis,

quos ad praesidium vitae praesentis habere,

300 non etiam imperii poterat, per se nihil ipse

aut opibus propriis aut ullo milite nixus.

Unde ego non partes infirmi omnino tyranni,

sed Gothicam fateor pacem me esse secutum,

quae tunc ipsorum consensu optata Gothorum

305 paulo post aliis cessit mercede redempta

nec penitenda manet, cum iam in re publica nostra

cernamus plures Gothico florere favore,

tristia quaeque tamen perpessis antea multis,

pars ego magna fui quorum, privatus et ipse

310 cunctis quippe bonis propriis patriaeque superstes.

Namque profecturi regis praecepto Atiulfi

nostra ex urbe Gothi, fuerant qui in pace recepti,

non aliter nobis quam belli iure subactis

aspera quaeque omni urbe inrogavere cremata:

315 in qua me inventum comitem tum principis eius,

imperio cuius sociatos non sibi norant,

nudavere bonis simul omnibus et genetricem

iuxta meam mecum, communi sorte subactos,

uno hoc se nobis credentes parcere captis,

320 quod nos immunes poena paterentur abire,

p330 cunctarumque tamen comitum simul et famularum,

eventum fuerant nostrum quaecumque secutae,

inlaeso penitus nullo adtemptante pudore,

me graviore tamen relevato suspicione

325 munere divino, iuges cui debeo grates,

filia ut ante mea per me sociata marito

excedens patria communi clade careret.

[link to English translation] Nec postrema tamen tolerati meta laboris

ista fuit nostri, quem diximus. Ilico namque

330 exactos laribus patriis tectisque crematis

obsidio hostilis vicina excepit in urbe

Vasatis, patria maiorum et ipsa meorum,

et gravior multo circumfusa hostilitate

factio servilis paucorum mixta furori

335 insano iuvenum nequam3 licet ingenuorum,

armata in caedem specialem nobilitatis.

Quam tu, iuste deus, insonti a sanguine avertens

ilico paucorum sedasti morte reorum

instantemque mihi specialem percussorem

340 me ignorante alio iussisti ultore perire,

suetus quippe ovis tibi me obstringere donis,

pro quis me scirem grates debere perennes.

[link to English translation] Sed mihi tam subiti concusso sorte pericli,

quo me intra urbem percelli posse viderem,

345 subrepsit, fateor, nimium trepido novus error,

ut me praesidio regis dudum mihi cari,

cuius nos populus longa obsidione premebat,

p332 urbe aº obsessa sperarem abscedere posse

agmine carorum magno comitante meorum,

350 hac tamen hos nostros spe sollicitante paratus,

quod scirem imperio gentis cogente Gothorum

invitum regem populis incumbere nostris.

Explorandi igitur studio digressus ab urbe

ad regem intrepidus nullo obsistente tetendi,

355 laetior ante tamen, primo quam affarer amicum

alloquio, gratumque magis fore quem mihi rebar.

Perscrutato autem, ut potui, interius viri voto

praesidium se posse mihi praestare negavit

extra urbem posito, nec tutum iam sibi prodens,

360 ut visum remeare aliter pateretur ad urbem,

ipse nisi mecum mox susciperetur in urbe,

gnarus quippe Gothos rursus mihi dira minari

seque ab ipsorum cupiens absolvere iure.

Obstipui, fateor, pavefactus condicione

365 proposita et nimio indicti terrore pericli,

sed miserante deo, afflicits qui semper ubique

imploratus adest, paulo post mente resumpta

ipse licet trepidus, sed adhuc nutantis amici

consilium audacter studui pro me ipse fovere,

370 ardua dissuadens, quae scirem omnino neganda,

praestanda quae autem, quam mox temptanda perurgens.

[link to English translation] Quae non sero probans vir prudens ipse secutus,

ilico consultis per se primatibus urbis

rem coeptam adcelerans una sub nocte peregit

375 auxiliante deo, cuius iam munus habebat,

p334 quo nobis populoque suo succurrere posset.

Concurrit pariter cunctis ab sedibus omnis

turba Alanarum armatis sociata maritis.

Prima uxor regis Romanis traditur obses,

380 adiuncto pariter regis caro quoque nato,

reddor et ipse meis pactae inter foedera pacis,

communi tamquam Gothico salutatus ab hoste,

vallanturque urbis pomeria milite Alano,

acceptaque dataque fide certare parato

385 pro nobis, nuper quos ipse obsederat hostis.

Mira urbis facies cuius magna undique muros

turba indiscreti sexus circumdat inermis

subiecta exterius; muris haerentia nostris

agmina barbarica plaustris vallantur et armis.

390 Qua se truncatam parte agminis haud mediocri4

circumiecta videns populantum turba Gothorum,

ilico diffidens tuto se posse morari

hospite intestino subito in sua viscera verso,

nil temptare ausa ulterius properanter abire

395 sponte sua legit. Cuius non sero secuti

exemplum et nostri, quos diximus, auxiliares

discessere, fidem pacis servare parati

Romanis, quoque ipsos sors oblata tulisset.

Atque ita res ingens5 temere a me coepta benigno

400 auxilio domini eventu est expleta secundo,

erroremque meum deus in nova gaudia vertit

multorum pariter mecum obsidione levata,

p336 adcrescunt quae cuncta mihi simul ad referendas,

Christe, tibi grates, quas inpos solvere verbis

405 parte rependo aliqua semper debere professus.

[link to English translation] Sit tamen ista satis super his me esse profatum,

inter barbaricas longo quae tempore gentes

expositus gessi. Quorum mihi plurima saepe

adversa experto rursum suasere moranti

410 linquendas patriae sedes quantocius esse —

quod fecisse prius fuerat magis utile nobis —

illa ut contento peteremus litora cursu,

pars ubi magna mihi etiamnunc salva manebat

materni census, complures sparsa per urbes

415 Argivas atque Epiri veterisque novaeque;

per quas non minima numerosis farta colonis

praedia diffusa nec multum dissociata

quamvis profusis dominis nimiumque remissis

praebere expensas potuissent exuberantes.

420 Sed nec sero mea est proventus vota secutus,

ut vel migrare exoptata hinc ad loca possem,

vel mihi pars aliqua ex rebus superesset avitis

inter barbaricas hostili iure rapinas

Romanumque nefas, contra omnia iura licenter

425 in mea grassatum diverso tempore damna.

A quo se exuere admisso nec nomina possunt

cara mihi, maior nostri est quae causa doloris,

cum mihi damna rei damnis cumulentur amoris,

quem scio me fidum primis debere propinquis,

430 quamlibet offensum, nec fas non reddere duco.

Sed bene si sapio, gratanda haec nunc mihi sors est,

quae tibi conplacuit, multo potiora parante

iam te, Christe, mihi, quam cum securior ipse

p338 placatum rebar nostris adsistere votis,

435 cum mihi laeta domus magnis floreret abundans

deliciis, nec pompa minor polleret honoris

instructa obsequiis et turbis fulta clientum.

Quae peritura cito illo me in tempore amasse

nunc piget et tandem sensu meliore senescens

440 utiliter subtracta mihi cognosco fuisse,

amissis opibus terrenis atque caducis

perpetuo potius mansura ut quaerere nossem —

sero quidem, sed nil umquam, deus, est tibi serum,

qui sine fine manens miserandi ponere finem

445 nescis et ignaris solis succurrere nosti

praeveniendo prior multorum vota precantum

et supra quam petimus bona nobis prospiciendo

amiguisque etiam, quid pro se quisque precetur,

plura petita negas, magis apta his dare paratus,

450 qui sapiunt tua dona suis praeponere votis.

Namque et me moresque meos quanto prior ipso

me melius nosses, in me prodendo probasti,

quem maiora meis audentem viribus ante

propsiciens melius per te mihi consuluisti

455 conatus inhibendo meos nimis alta petentes,

auderem ut monachi perfecto vivere ritu,

cum mihi plena domus caris affectibus esset,

qui sibi servari consuetam indicere curam

posse viderentur, filii, mater socrus, uxor

460 p340 cum grege non minimo famularum quippe suarum,

quem totum pariter peregrinae exponere terrae

nec ratio aut pietas mens aut religiosa sinebat.

Sed tua magna manus divina et provida virtus

consilio sanctorum cuncta operando peregit,

465 suadentum mihi tum morem servare vetustum,

quem semel invectum maiorum traditione

nunc etiam servans ecclesia nostra teneret;

confessusque igitur, penitenda quae mihi noram,

proposita studui constrictus vivere lege,

470 non digno fortasse pians commissa labore,

sed rectam servare fidem non inscius ipse,

errorum discendo vias per dogmata prava,

quae reprobans sociata aliis nunc respuo culpis.

Post autem, exacta iam ter trieteride quinta,

475 rite recurrente statuto tempore Pascha

ad tua, Christe Deus, altaria sacra reversus

te miserante tua gaudens sacramenta recepi

ante hos ter decies super et bis6 quattuor annos —

salvo tunc etiam propriae domus ordine, nuper

480 qui fuerat, linqui et quam iam non posse probarem

nec retinere tamen peregrino iugiter esset

possibile adstricto iam censu; quominus autem

rem propriam expeterem, cuius meritumque situmque

anteriore loco iam me exposuisse recordor,

485 obstabat flecti ad communia commoda coniunx

indocilis nimioque metu navigare recusans,

quam nec invitam trahere usquam fas mihi rebar

parque nefas esset subtractis linquere natis.

[link to English translation] p342 Atque ita frustratus spe iam meliore quietis

490 in rebus propriis post plura adversa fruendae

perpetuum exilium diversa sorte dierum

exigo, iam dudum cunctis affectibus expers,

primo socru ac matre, dehinc et coniuge functa,

quae mihi cum fuerit rectis contraria votis

495 officiente metu, fuit et defuncta dolori,

tum subtracta, meae potuisset cum magis esse

apta senectuti iunctae ad solamina vitae;

quae mihi iam derant natis abeuntibus a me,

non equidem paribus studiis nec tempore eodem,

500 succensis pariter sed libertatis amore,

quam sibi maiorem contingere posse putabant

Burdigalae, Gothico quamquam consorte colono.

Quod licet invito me illos voluisse dolerem,

sic compensandum tamen hoc ipsum mihi rebar,

505 commoda ut absentis praesentum cura iuvaret,

fructus quippe rei nostrae, quicumque fuissent,

sponte sua mecum paulatim participando.

Sed cito praereptus iuvenis iam presbyter unus

morte repentina luctum mihi liquit acerbum,

510 summa autem rerum, tenuit quascumque, meaa

tota erepta mihi multis fuit una rapina.

Insuper ipse etiam, velut ad solacia nostra

qui superest, actu simul eventuque sinistro

inter amicitias regis versatus et iras

515 destituit prope cuncta pari mea commoda sorte.

[link to English translation] p344 Atque ita subtracta spe omni solaciorum,

quae mihi per nostros rebar contingere posse,

cunctaque sero probans a te magis esse petenda,

quae cupimus, deus alme, subest cui summa potestas,

520 Massiliae demum paulisper consistere legi,

urbe quidem in qua plures sancti essent mihi cari,

parva autem census substantia familiaris

nec spes magna novis subitura ex fructibus esset,

non ager instructus propriis cultoribus ullus,

525 non vineta — quibus solis urbs utitur ipsa

omne ad praesidium vitae aliunde parandum —

sed tantum domus urbana vicinus et hortus

atque ad perfugium secreti parvus agellus,

non sine vite quidem vel pomis, sed sine terra

530 digna coli; verum exigui iactura laboris

suasit et in vacuum culturae inpendere curam

vix plena exesi per iugera quattuor agri

et fundare domum summa in crepidine saxi,

ne quid de spatio terrae minuisse viderer.

535 Porro autem expensas, vitae quas posceret usus,

conductis studui ex agris sperare paratas,

donec plena magis servis mansit domus et dum

maiores melior vires mihi praebuit aetas.

At postquam in peius pariter mutavit utraque

540 condicio instabilis semper generaliter aevi,

paulatim, fateor, curis evictus et annis

exul inops caelebs caris facile in nova versus

consilia et varia multum ratione vacillans,

Burdigalam revocare gradum conducere duxi.

545 Nec tamen effectus nostra est incepta secutus,

utilitas cum vota sibi coniuncta iuvaret;

p346 quod mihi firmandae fidei, quantum puto, causa

a te provisum fas est me credere, Christe,

ut, praestare mihi quantum tua gratia posset,

550 prolixo paulatim usu experiendo probarem,

plurima subtracto cum per dispendia censu

perdurare mihi speciem domus et renovatas

saepius expensas te prospiciente viderem.

Pro qua sorte quidem vitae scio me tibi grates

555 immodicas debere, deus, pro me tamen ipse

nescio, si salvo possim gaudere pudore —

sive quod ipse adhuc propriae specie domus utens,

seu quod divitibus contentus cedere natis

omnia quae possunt etiamnunc nostra videri,

560 expensis patior me sustentari alienis —

ni mihi nostra fides quae nil proprium docet esse,

subveniat, tam tuto aliena ut nostra putemus,

quam nos nostra aliis debemus participanda.

[link to English translation] Nec tamen hoc ipso vitae me in ordine passus

565 ambiguum nutare diu, velociter ultro

solari es dignatus, deus, nostramque senectam

invalidam variis diverso tempore morbis

iugiter adsuetus blandis palpare medellis,

nunc quoque sic ipsi iuvenascere posse dedisti,

570 ut, cum iam penitus fructus de rebus avitis

sperare ulterius nullos me posse probasses,

cunctaque ipsa etiam, quae iam tenuatus habere

Massiliae potui, amissa iam proprietate

conscripta adstrictus sub condicione tenerem,

575 p348 emptorem mihi ignotum de gente Gothorum

excires, nostri quondam qui iuris agellum

mercari cupiens pretium transmitteret ultro,

haut equidem iustum, verumtamen accipienti

votivum, fateor, possem quo scilicet una

580 et veteres lapsi census fulcire ruinas

et vitare nova cari mihi damna pudoris.

[link to English translation] Quo me donatum praestanti munere gaudens

ecce novas, deus omnipotens, tibi debeo grates,

exuperent quae paene alias cumulentque priores,

585 quas contestatus tota haec mea pagina praesens

continet; et quamquam spatiis prolixior amplis

evagata diu claudi se iam prope poscat,

nostra tamen iugis devotio ponere finem

nescit ad explenda tibi debita munia, Christe,

590 hoc unum ipse bonum statuens, hoc esse tenendum

conscius, hoc toto cupiens adquirere corde,

omnibus usque locis et tempore iugiter omni

te praefando loqui, te et7a meminisse silendo.

quo circa et totum tibi me, deus optime, debens

595 cunctaque quae mea sunt, opus hoc abs te, deus, orsus

nunc quoque concludens stibi desino teque precatus

saepius attente nunc multo inpensius oro,

ut — quia vita in hac, qua nunc ego dego, senili

ipsa morte magis plura haut7b agnosco timenda,

600 nec mihi, quid potius cupiam, discernere promptum est —

quamcumque in partem tua iam sententia vergit,

da, precor, intrepidam contra omnia tristia mentem

constantemque tuae virtutis munere praesta,

ut, qui iam dudum placitis tibi vivo dicatus

605 legibus et sponsam conor captare salutem,

p350 nec vicina magis pro condicione senectae

tempora plus metuam mortis, cui subiacet omnis

aetas, ambiguae nec me discrimine8 vitae

suspectum exagitent varii formidine casus,

610 vitari quos posse, deus, te praesule fido,

sed, quaecumque manet nostrum sors ultima finem,

mitiget hanc spes, Christe, tui conspectus et omnem

discutiat dubium fiducia certa pavorem,

me, vel in hoc proprio mortali corpore dum sum,

615 esse tuum, cuius sunt omnia, vel resolutum

corporis in quacumque tui me parte futurum.


Adnotationes Editoris:

1 P: Incerti auctoris Εὐχαριστικός, B3, 4.

2 A word is lost.

3 Suppl. Brandes.

4 Suggested by Brandes: mediocrisBP.

5 Suppl. Brandes.

6 Barth (accepted by Brandes): hisBP.

7a 7b Suppl. Brandes.

8 Brandes: discriminaB1P.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVIII Kal. Oct. 07