Brevis URL huic paginae:
tinyurl.com/PlinyNH13


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber XII
insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber XIV

Liber XIII

[imago inanis]
→ This book has not undergone final proofreading.
If you find a mistake though, please let me know!
[imago inanis]
i
[imago inanis]
1

Hactenus in odoribus habent pretia silvae, erantque per se mira singula, iuvitque luxuria omnia ea miscere et e cunctis unum odorem facere: ita reperta sunt unguenta.

2

quis primus invenerit non traditur. Iliacis temporibus non erant, nec ture supplicabatur: cedri tantum et citri, suorum fruticum, et in sacris fumo convolutum nidorem verius quam odorem noverant, iam rosae suco reperto; nominatur enim hic quoque in olei laude.

3

unguentum Persarum gentis esse debet. illi madent eo et accersita commendatione inluvie natum virus extinguunt. primum, quod equidem inveniam, castris Darii regis expugnatis in reliquo eius appartu Alexander cepit scrinium unguentorum. postea voluptas eius a nostris quoque inter lautissima atque etiam honestissima vitae bona admissa est, honosque et ad defunctos pertinere coepit. quapropter plura de eo dicemus. quae ex his non erunt fruticum, ad praesens nominibus tantum indicabuntur, natura vero eorum suis redditur locis.

[imago inanis]
ii
[imago inanis]
4

Unguentis cognomina dedere aliis patriae, aliis suci, aliis arbores, aliis causae, primumque id scire convenit, mutatam auctoritatem et saepius transisse gloriam. laudatissimum fuit antiquitus in Delo insula, postea Mendesium. nec mixtura et compositione tantum hoc accidit, sed iidem suci varie alibi atque alibi praevaluere aut degeneravere.

5

irinum Corinthi diu maxime placuit, postea Cyzici, simili modo rhodinum Phaseli, quam gloriam abstulere Neapolis, Capua, Praeneste. crocinum [in] Solis Ciliciae diu maxime laudatum est, mox Rhodi, oenanthium in Cypro, post Adramytteo, amaracinum in Coo, postea eodem loco praelatum est melinum, cyprinum in Cypro, deinde in Aegypto, ubi Mendesium et metopium subito gratius fatum est.

6

mox haec abstulit Phoenice et cyprini laudem Aegypto reliquit. Panathenaicum suum Athenae perseveranter optinuere. fuerat et pardalium in Tarso, cuius etiam conpositio et mixtura oblitterata est. narcissinum quoque eo flore narcisso desiit conponi.

7

ratio faciendi duplex, sucus et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum, haec stymmata vocant, illa hedysmata. tertius inter haec est colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et anchusa. sal adspersus olei naturam coercet. quibus anchusa adiecta est, sal non additur. resina aut cummis adiciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is evanescit atque defluit, si non sunt haec addita.

8

unguentorum expeditissimum fuit primumque, ut verisimile est, e bryo et balanino oleo, de quibus supra diximus et increvit deinde Mendesium balanino, resina, murra, magisque etiamnum metopium. oleum est amygdalis amaris expressum in Aegypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum, calamum, mel, vinum, murram, semen balsami, galbanum, resinam terbinthinam.

9

e vilissimis quidem hodieque est — ob id creditum et id e vetustissimis esse — quod constat oleo myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, mali granati cortice. sed divulgata maxime unguenta crediderim rosa, quae plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rhodini mixtura diu fuit additis omphacio, flore rosae, crocino, cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, vino.

10

similis ratio et in crocino additis cinnabari, anchusa, vino. similis et in sampsuchino admixtis omphacio, calamo. optimum hoc in Cypro, Mytilenis, ubi plurima sampsuchus. miscentur et vilora genera olei e myrto, lauru, quibus additur sampsuchum, lilium, faenum Graecum, murra, casia, nardum, iuncus, cinnamomum.

11

e malis quoque cotoneis et strutheis fit oleum, ut dicemus, melinum, quod in unguenta transit admixtis omphacio, cyprino, sesamino, balsamo, iunco, casia, habrotono. susinum tenuissimum omnium est; constat ex liliis, balanino, calamo, melle, cinnamo, croco, murra;

12

et dein cyprinum ex cypro et omphacio et cardamomo, calamo, aspalatho, habrotono; aliqui et cyperum addunt et murram et panacem. hoc optimum Sidone, mox Aegypto. si non addatur sesminum oleum, durat et quadriennio; excitatur cinnamomo.

13

telinum fit ex oleo recenti, cypiro, calamo, meliloto, faeno Graeco, melle, maro, amaraco. hoc multo erat celeberrimum Menandri poetae comici aetate; postea successit propter gloriam appellatum megalium, ex oleo balanino, calamo, iunco, xylobalsamo, casia, resina. huius proprietas ut ventiletur in coquendo, donec desinat olere; rursus refrigeratum odorem suum capit.

14

singuli quoque suci nobilia unguenta faciunt: in primis malobathrum, postea iris Illyrica et Cyzicena amaracus, herbarum utraque. vel pauca his et alia alii miscent; qui plurima, alterutri mel, salis florem, omphacium, agni folia, panacem.

15

externa omnia et prodigiosa cinnamomino pretia: adicitur cinnamo balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci, balsami semina, murra, mel odoratum. unguentorum hoc crassissimum. pretia ei a 𐆖 XXXV ad 𐆖 CCC. nardinum sive foliatum constat omphacio aut balanino, iunco, costo, nardo, amomo, murra, balsamo.

16

in hoc genere conveniet meminisse herbarum, quae nardum Indicum imitarentur, species VIIII a nobis esse dictas: tanta materia adulternadi est. omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quae maxime utiliora croco, acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores facit. quidam satis habent adspergere quae sunt pretiosissima ceteris decoctis, inpendio parcentes, sed non est eadem vis nisi una decoctis.

17

murra et per se unguentum facit sine oleo, stacte dumtaxat, alioqui nimiam amaritudinem adfert. cyprino viride fit, susino unguinosum, Mendesio nigrum, rhodino candidum, murra pallidum. haec sunt antiquae inventionis genera et postea officinarum furta.

Nunc dicetur cumulus ipse deliciarum et summa auctoritas rei.

18

ergo regale unguentum, appellatum quoniam Parthorum regibus ita temperatur, constat myrobalano, costo, amomo, cinnamo comaco, cardamomo, nardi spica, maro, murra, casia, styrace, ladano, opobalsamo, calamo iuncoque Syriis, oenanthe, malobathro, serichato, cypro, aspalatho, panace, croco, cypiro, amaraco, loto, melle, vino. nihilque eius rei causa in Italia victrice omnium, in Europa vero tota praeter irim Illyricam et nardum Gallicum gignitur. nam vinum et rosa et myrti folia oleumque communia fere omnium terrarum intellegantur.

[imago inanis]
iii
[imago inanis]
19

Siccis odoribus constant quae diapasmata vocantur. nam faecem unguenti magma appellant. inter omnes potentissimus odor quisque novissime additur. unguenta optime servantur in alabastris, odores in oleo, quod diuturnitati eorum tanto utilius quanto pinguius, ut ex amygdalis. et ipsa unguenta vetustate meliora. sol inimicus iis, quam ob rem in umbra conduntur plumbeis vasis. experimentum eorum inversa manu capitur, ne carnosae partis calor vitiet.

[imago inanis]
iv
[imago inanis]
20

Haec est materia luxus e cunctis maxime supervacui. margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen transeunt, vestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant ac suis moriuntur horis. summa commendatio eorum ut transeuntem feminam odor invitet etiam aliud agentis. exceduntque quadringenos denarios librae: tanti emitur voluptas aliena; etenim odorem qui gerit, ipse non sentit.

21

si tamen et haec aliqua differentia signanda sunt, in M. Ciceronis monumentis invenitur unguenta gratiora quae terram quam quae crocum sapiant, quando etiam corruptissimo in genere magis tamen iuvat quaedam ipsius vitii severitas. sed quosdam crassitudo maxime delectat, spissum appellantes, linique iam, non solum perfundi, gaudent.

22

vidimus etiam vestigia pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem Neroni principi ferebant, quaeso ut qualiter sentiretur iuvaretque ab ea parte corporis? nec non aliquem e privatis audivimus iussisse spargi parietes balnearum unguento atque Gaium principem solia temperari ac, ne principale videatur hoc bonum, et postea quendam e servis Neronis.

23

maxime tamen mirum est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe ac signa, pulverulenta illa et cuspidibus horrida, unguuntur festis diebus, utinamque dicere possemus quis primus instituisset! ita est nimirum: hac mercede corruptae orbem terrarum devicere aquilae. ista patrocinia quaerimus vitiis, ut per hoc ius sub casside unguenta sumantur.

[imago inanis]
v
[imago inanis]
24

Quando id primum ad Romanos penetravit, non facile dixerim. certum est Antiocho rege Asiaque devictis, urbis anno DLXV, P. Licinium Crassum L. Iulium Caesarem censores edixisse ne quis venderet unguenta exotica; sic enim appellavere.

25

at Hercules iam quidam etiam in potus addunt, tantique est amaritudo ut odore prodigo fruantur ex utraque parte corporis. L. Plotium, L. Planci bis consulis censorisque fratrem, proscriptum a triumviris in Salurnitana latebra unguenta odore proditum constat, quo dedecore tota absoluta proscriptio est; quis enim non merito iudicet perisse tales?

[imago inanis]
vi
[imago inanis]
26

Cetero terrarum omnium Aegyptus accommodatissima unguentis, ab ea Campania est copia rosae. Iudaea vero incluta est vel magis palmis, quarum natura nunc dicetur. sunt quidem et in Europa vulgoque Italia, sed steriles. ferunt in maritimis Hispaniae fructum, verum inmitem; dulcem in Africa, sed statim evanescentem.

27

contra in oriente ex iis vina gentiumque aliquis panis, plurimis vero etiam quadrupedum cibus; quam ob rem iure dicentur externae. nulla est in Italia sponte genita nec in alia parte terrarum nisi in calida, frugifera vero nusquam nisi in fervida.

[imago inanis]
vii
[imago inanis]
28

gignitur levi sabulosaque terra, maiore in parte et nitrosa. gaudet riguis totoque anno bibere, cum amet sitientia. fino quidam etiam laedi putant, Assyriorum pars aliqua, si non rivis misceat. genera earum plura, et prima frutice non excedentia sterilem hunc — aliubi et ipsu fertilem — brevisque rami orbe foliosum. tectorii vicem hic parietibus plerisque in locis praestat contra aspergines.

29

est et procerioribus silva arbore ex ipsa, foliorum aculeo fruticante circa totas pectinatim. quas silvestres intellegi necesse est, incerta tamen libidine etiam mitioribus se miscent. reliquae, teretes atque procerae, densis gradatisque corticum pollicibus aut oribus faciles ad scandendum orientis se populis praebent, vitilem sibi arborique indutis circulum mira pernicitate cum homine subeuntem.

30

coma omnis in cacumine et pomum est, non inter folia hoc, ut in ceteris, sed suis inter ramos palmitibus racemosum, utraque natura uvae atque pomi. folia, cultrato mucrone lateribus in sese bifida, tabellas primum demonstravere geminas, nunc ad funes vitiliumque nexus et capitum levia umbracula finduntur.

31

arboribus, immo potius omnibus quae terra gignat herbisque etiam, utrumque esse sexum diligentissimi naturae tradunt, quod in plenum satis sit dixisse hoc in loco, nullis tamen arboribus manifestius. mas palmite floret, femina citra florem germinat tantum spicae modo. utrisque autem prima nascitur pomi caro, postea lignum intus, hoc est semen eius. argumentum quod parvae sine hoc reperiuntur in eodem palmite.

32

est autem oblongum, non ut olivis orbiculatum, praeterea caesum a dorso pulvinata fissura et in alvo media plerisque umbilicatum. inde primum spargitur radix. seritur autem pronum et bina iuxta composita semina superque totidem; quoniam infirma e singulis planta est, quaternae coalescunt.

33

multis candidisque lignum hoc a carnibus discernitur tunicis, aliis corpori adhaerentibus, laxeque distans tantum cacuminis filo adhaeret. caro maturescit anno. quibusdam tamen in locis, ut in Cypro, quamquam ad maturitatem non perveniat, grato sapore dulcis est. folium ibi latius, fructus quam reliquis rotundior nec ut devoretur corpus, verum ut expuatur suco modo expresso.

34

et in Arabia languide dulces traduntur esse palmae, quamquam Iuba apud Scenitas Arabas praefert omnibus saporibus quam vocant dablan. cetero sine maribus non gignere feminas sponte editor nemore confirmant circaque singulos plures nutare in eum pronas blandioribus comis.

35

illum erectis hispidum adflatu visuque ipso et pulvere etiam reliquas maritare; huius arbore excisa viduvio sterilescere feminas. adeoque est veneris intellectus, ut coitus etiam excogitatus sit ab homine, e maribus flore ac lanugine, interim vero tantum pulvere, insperso feminis.

[imago inanis]
viii
[imago inanis]
36

Seruntur autem palmae et trunco duum cubitorum longitudine, a cerebro ipso arboris fissuris diviso atque defosso. et ab radice avulsae vitalis est satus et ramorum tenerrimis. in Assyria ipsa quoque arbor strata in solo umido tota radicatur, sed in frutices, non in arborem.

37

ergo plantaria instituunt anniculasque transferunt et iterum binas. gaudent enim mutatione sedis, verna alibi, in Assyria autem circa canis ortus. nec ferro attingunt ibi novellas, sed religant comas, ut in altitudinem exeant. robustas deputant crassitudinis gratia, semipedales ramorum truncos relinquentes, qui decisi alibi necant matrem.

38

diximus salsum ab iis solum diligi. ergo, ubi non est tale, salem aspergunt, non radicibus, sed longius paulo. quaedam in Syria et Aegypto in binos se dividunt truncos, in Creta et in ternos, quaedamque et quinos. ferunt statim in trimatu, in Cypro vero, Syria, Aegypto quadrimae, aliae quinquennes, altitudine hominis, nullo intus pomi ligno quamdiu sunt novellae, ob id spadonum accepto nomine.

[imago inanis]
ix
[imago inanis]
39

Genera earum multa. sterilibus ad materias operumque lautiora utitur Assyria et tota Persis. sunt et caeduae palmarum quoque silvae, rursus germinantes ab radice succisae. dulcis medulla earum in cacumine, quod cerebrum appellant, exemptaque vivunt, quod non aliae. vocantur autem chamaeropes, folio latiore ac molli ad vitilia utilissima, copiosae in Creta, sed magis in Sicilia. e palmis prunae vivaces ignisque lentus.

40

fructiferarum aliis brevius lignum in pomo, aliis longius, his mollius, illis durius, quibusdam osseum, limarum dente contra fascinantes religione politum. aliud pluribus vestitum paucioribusve tunicis, aliud crassioribus tenuioribusve. ita fiunt undequinquaginta genera, si quis omnium persequi velit nomina, etiam barbara, vinorumque ex iis differentias.

41

clarissimae omnium, quas regias appellavere ob honorem, quoniam regibus tantum Persidis servarentur, Babylone natae uno in horto Bagon; ita vocant spadones, qui apud eos etiam regnavere. hortus ille numquam nisi dominantis in aula fuit.

42

at in meridiano orbe praecipuam optinent nobilitatem syagri proximamque margarides. hae breves, candidae, rotundae, acinis quam balanis similiores, quare et nomen a margaritis accepere. una earum arbor in Chora esse tradit, una et syagrorum, mirumque de ea accepimus, cum phoenice ave, quae putatur ex huius palmae argumento nomen accepisse, intermori ac renasci ex se ipsa, eratque, cum proderem, fertilis.

For this wondrous bird in glorious Latin verse, attributed to Lactantius: De ave phoenice
43

pomum ipsum grande, durum, horridum et a ceteris generibus distans sapore quodam ferinae in apris evidentissimo, quae causa nominis. quarta auctoritas sandalidum a similitudine appellaturum, iam in Aethiopiae fine quinque harum, qui plurimas, arbores tradunt, non raritate magis quam suavitate mirabiles.

44

ab his caryotae maxime celebrantur, et cibo quidem, sed et suco uberrimae, ex quibus praecipua vina orienti, inimica capiti, unde pomo nomen. sed ut copia ibi atque fertilitas, ita nobilitas in Iudaea, nec in tota, sed Hiericunte maxime, quamquam laudata et Archelaide et Phaselide atque Liviade, gentis eiusdem convallibus. dos iis praecipua suco pingui lactentibus quodamque vini sapore in melle praedulci.

45

sicciores ex hoc genere nicolai, sed amplitudinis praecipuae: quaterni cubitorum longitudinem efficiunt. minus speciosae, sed sapore caryotarum sorores et ob hoc adelphides dictae proximam suavitatem habent, non tamen eandem. tertium ex his genus patetae: nimio liquore abundant, rumpitque se pomi ipsius, etiam in sua matre, ebrietas, calcatis similis.

46

suum genus e sicciore turba dactylis, praelonga gracilitate curvatis interim; nam quos ex his honori deorum damus, chydaeos appellavit Iudaea genus contumelia numinum insignis.

47

in totum arentes Thebaidi atque Arabiae macroque corpore exiles, et adsiduo vapore torrente crustam verius quam cutem obducunt. in ipsa quidem Aethiopia friatur haec — tanta est siccitas —, et farinae modo spissatur in panem. gignitur autem in frutice ramis cubitalibus, folio latiore, pomo rotundo, sed maiore quam mali amplitudine; coecas vocant. trienno maturescunt, semperque frutici pomum est subnascente alio.

48

Thebaidis fructus extemplo in cados conditur cum sui ardoris anima. ni ita fiat, celeriter expirat marcescitque non retostus furnis. e reliquo genere plebeiae videntur Syriae et quas tragemata appellant. nam in alia parte Phoenices Ciliciaeque populari etiam nomine a nobis appellantur balani.

49

eorum quoque plura genera. differunt figura rotunditatis aut proceritatis, differunt et colore, nigriores ac rubentes. nec pauciores fico tradunt colores, maxime tamen placent candidi. distant et magnitudine, prout multi cubitum effecere, quidam sunt non ampliores faba. servantur ii demum qui nascuntur in salsis atque sabulosis, ut in Iudaea atque Cyrenaica Africa, non item in Aegypto, Cypro, Syria, Seleucia Assyria, quam ob rem sues e reliqua animalia ex iis saginantur.

50

vitiati aut vetusti eius pomi signum est decidisse candidam verrucam, qua racemo adhaeserint. Alexandri milites palmis viridibus strangulati sunt; in Gedrosis id factum est pomi genere, alibi copia evenit: est enim tanta suavitas musteis, ut finis mandendi non nisi periculo fiat.

[imago inanis]
x
[imago inanis]
51

Syria praeter hanc peculiares habet arbores: in nucum genere pistacia nota — prodesse adversus serpentium morsus tradunt et potu et cibo —, in ficorum autem caricas et minores eiusdem generis, quas cottana vocant, item pruna in Damasco monte nata et myxas, utramque iam familiarem Italiae. e myxis in Aegypto et vina fiunt.

[imago inanis]
xi
[imago inanis]
52

Iunipiris similem habet Phoenice cedrum minorem. duo eius genera, Lycia et Phoenicia, differunt folio; nam quae durum, acutum, spinosum habet, oxycedros vocatur, ramosa et nodis infesta altera, odore praestans. fructum ferunt myrti magnitudine, dulcem sapore.

53

et maioris cedri duo genera. quae floret, fructum non fert, fructifera non floret, et in ea antecedentem fructum occupat novus; semen eius cupresso simile. quidam cederlaten vocant. ex hac resina laudatissima. maximae vero ipsi aeternitas, itaque et simulacra deorum ex ea factitaverunt. cedrinus est Romae in delubro Apollo Sosianus Seleucia advectus. cedro similis in Arcadia est arbor, in Phrygia frutex vocatur cedris.

[imago inanis]
xii
[imago inanis]
54

Syria et terebinthum habet. ex iis mascula est sine fructu; feminarum duo genera. alteri fructus rubet lentis magnitudine, alteri pallidus cum vite maturescit, non grandior faba, odore iucundus, tactu resinosus. circa Iden Troadis et in Macedonia brevis arbor haec atque fruticosa, in Damasco Syriae magna. materies ei admodum lenta ac fidelis ad vetustatem, nigri splendioris; flos racemosus olivae modo, sed rubens, folia densa. fert et follicibus emittentes quaedam animalia ceu culices lentoremque resinosum, qui et ex cortice erumpit.

[imago inanis]
xiii
[imago inanis]
55

et rhus Syriae mascula sterili fert femina, folio ulmi paulo longiore et piloso, foliorum semper inter se contrariis pediculis, gracili brevique ramo. pelles candidae conficiuntur iis. semen lenti simile cum uva rubescit, quod vocatur rhus, medicamentis necessarium.

[imago inanis]
xiv
[imago inanis]
56

Et Aegypto multa genera quae non aliubi, ante omnia ficus ob id Aegyptia cognominata. arbor moro similis folio, magnitudine, aspectu; pomum fert non ramis, sed caudice ipso, idque ficus est praedulcis sine granis interioribus, perquam fecundo proventu scalpendo tantum ferreis unguibus; aliter non maturescit.

57

sed cum hoc factum est, quarto die demetitur alio subnascente, septeno ita numerosa partu per singulas aestates, multo lacte abundante. subnascitur, etiamsi non scalpatur, fetus quater aestate prioremque expellit inmaturum. materies proprii generis inter utilissimas. caesa statim stagnis mergitur — hoc est eius siccari — et primo sidit, postea fluitare incipit, certoque eam sugit alienus umor, qui aliam omnem rigat. cum innatare coeperit, tempestivae habet signum.

[imago inanis]
xv
[imago inanis]
58

Huic similis quadamtenus quae vocatur Cypria ficus in Creta. nam et ipsa caudice ipso fert pomum et ramis, cum in crassitudinem adolevere, sed haec germen emittit sine ullis foliis radici simile. caudex arboris similis populo, folium ulmo. fructus quaternos fundit, totiens et germinat, sed grossus eius non maturescit nisi incisura emisso lacte. suavitas et interiora fici, magnitudine sorvi.

[imago inanis]
xvi
[imago inanis]
59

Similis et quam Iones cerauniam vocant, trunco et ipsa fertilis — pomum siliqua —; ob id quidam Aegyptiam ficum dixere, errore manifesto: non enim in Aegypto nascitur, sed in Syria Ioniaque et circa Cnidum atque in Rhodo, semper comantibus foliis, flore candido cum vehementia odoris, plantigera imis partibus et ideo superficie flavescens, sucum auferente subole. pomo antecedentis anni circa canis ortu detracto statim alterum parit, postea floret per arcturum, hieme fetus eius nutriente.

[imago inanis]
xvii
[imago inanis]
60

Aegyptus et perseam arborem sui generis habet, similem piro, folia retinentem. fertilitas adsidua eius, subnascente crastino fructu, maturitas etesiarum adflatu. pomum longius piro, inclusum amygdalae putamine et corio, colore herbido, sed ubi nux illi, huic prunum differens brevitate ac mollitia et, quamvis blandiatur praedulcis suavitas, innocuum.

61

materies bontiate, firmitudine, nigritia quoque nihil differens a loto. simulacra et ex ea factitavere. non eadem gratia, quamquam fideli, materiae ex arbore quam balanum apmu, magna ex parte contortae; navalis itaque tantum est.

[imago inanis]
xviii
[imago inanis]
62

at e diverso cuci in magno honore, palmae similis, quando et eius foliis utuntur ad textilia. differt quod in bracchia ramorum spargitur. pomo magnitudo quae manum inpleat, colos fulvus, commendabili suco ex austero dulci. lignum intus grande firmaeque duritiae, ex quo velares detornant anulos. in eo nucleus dulcis, dum recens est; siccatus durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi sit pluribus diebus maceratus. materies crispioris elegantiae et ob id Persis gratissima.

[imago inanis]
xix
[imago inanis]
63

nec minus spina celebratur in eadem gente dumtaxat nigra, quoniam incorrupta etiam in aquis durat, ob id utilissima navium costis. candidae facile putrescunt. aculei spinarum et in foliis, semen in siliquis, quo coria perficiunt gallae vice. flos et coronis iucundus et medicamentis utilis. manat et cummis ex ea. sed praecipua utilitas quod caesa anno tertio resurgit. circa Thebas haec, ubi et quercus et persea et oliva, CCC a Nilo stadiis, silvestri tractu et suis fontibus riguo.

64

ibi et prunus Aegyptia, non dissimilis spinae proxime dictae, pomo mespili, maturescens bruma nec folia dimittens. lignum in pomo grande, sed corpus ipsum natura et copia messium instar incolis; purgatum enim tundunt servantque eius offas.

65

silvestris fuit et circa Memphin regio tam vastis arboribus, ut terni non quirent circumplecti, unius peculiari miraculo, nec pomum propter usumve aliquem, sed eventum. facies est spinae, folia habet ceu pinnas, quae tactis ab homine ramis cadunt protinus ac postea renascuntur.

[imago inanis]
xx
[imago inanis]
66

Cummim optimam esse ex Aegyptia spina convenit, vermiculatam, colore glauco, puram, sine cortice, dentibus adhaerentem. pretium eius in libras 𐆖 III. deterior ex amygdalis amaris et ceraso, pessima e prunis.

67

fit et in vitibus infantium ulceribus aptissima, et aliquando in olea dentium dolori, ulmo etiam in Coryco monte Ciliciae ac iunipiro ad nihil utiles, ex ulmi vero cummi et culices ibi nascuntur. fit et e sarcocolla — ita vocatur arbor et cummis — utilissima pictoribus ac medicis, similis pollini turis et ideo candida quam rufa melior. pretium eius quod supra.

[imago inanis]
xxi
[imago inanis]
68

Nondum palustria attingimus nec frutices amnium; prius tamen quam digrediamur ab Aegypto, et papyri natura dicetur, cum chartae usu maxime humanitas vitae constet, certe memoria.

69

et hanc Alexandri Magni victoria repertam auctor est M. Varro, condita in Aegypto Alexandria. antea non fuisse chartarum usum: in palmarum foliis primo scriptitatum, dein quarundam arborum libris. postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam ante Troiana tempora invenimus apud Homerum, illo vero prodente ne terram quidem ipsam, quae nunc Aegyptus, intellegitur, cum in Sebennytico et Saite eius nomo omnis charta nascatur, postea adaggeratam Nilo,

70

si quidem a Pharo insula, quae nunc Alexandriae ponte iungitur, noctis dieique velifico navigi cursu terram afuisse prodidit. mox aemulatione circa bibliothecas regum Ptolemaei et Eumenis, supprimente chartas Ptolemaeo, idem Varro membranas Pergami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei qua constat inmortalitas hominum.

[imago inanis]
xxii
[imago inanis]
71

Papyrum ergo nascitur in palustribus Aegypti aut quiescentibus Nili aquis, ubi evagatae stagnant duo cubita non excedente altitudine gurgitum, bracchiali radicis obliquae crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius cubitorum longitudine in gracilitatem fastigatum, thyrsi modo cacumen includens, nullo semine aut usu eius alio quam floris ad deos coronandos.

72

radicibus incolae pro ligno utuntur, nec ignis tantum gratia, sed ad alia quoque utensilia vasorum. ex ipso quidem papyro navigia texunt et e libro vela tegetesque, nec non et vestem, etiam stragula ac funes. mandunt quoque crudum decoctumque, sucum tantum devorantes.

73

nascitur et in Syria circa quem odoratus ille calamus lacum, neque aliis usus est quam inde funibus rex Antigonus in navalibus rebus, nondum sparto communicato. nuper et in Euphrate nascens circa Babylonem papyrum intellectum est eundem usum habere chartae; et tamen adhuc malunt Parthi vestibus litteras intexere.

[imago inanis]
xxiii
[imago inanis]
74

Praeparatur ex eo charta diviso acu in praetenues, sed quam latissimas philyras. principatus medio, atque inde scissurae ordine. hieratica appellabatur antiquitus religiosis tantum voluminibus dicata, quae adulatione Augusti nominem accepit, sicut secunda Liviae a coniuge eius: ita descendit hieratica in tertium nomen.

75

proximum amphitheatriticae datum fuerat a confecturae loco; excipit hanc Romae Fanni sagax officina tenuatamque curiosa interpolatione principem fecit e plebeia et nomen et dedit; quis non esset ita recurata, in suo mansit amphitheatritica.

76

post hanc Saitica ab oppido ubi maxima fertilitas, ex vilioribus ramentis, propiorque etiamnum cortici Taeneotica a vicino loco, pondere iam haec, non bonitate, venalis. nam emporitica inutilis scribendo involucris chartarum segestriumque mercibus usum praebet, ideo a mercatoribus cognominata. post hanc papyrum est extrememumque eius scirpo simile ac ne funibus quidem nisi in umore utile.

77

texitur omnis madente tabula Nili aqua. turbidum liquoris glutinum praebet. in rectum primo supina tabulae schida adlinitur longitudine papyri quae potuit esse, resegminibus utrimque amputatis, traversa postea crates peragit. premitur ergo praelis, et siccantur sole plagulae atque inter se iunguntur, proximarum semper bonitatis deminutione ad deterrimas. numquam plures scapo quam vicenae.

[imago inanis]
xxiv
[imago inanis]
78

Magna in latitudine earum differentia: XIII digitorum optimis, duo detrahuntur hieraticae, Fanniana denos habet, et uno minus amphitheatrica, pauciores Saitica, nec malleo sufficit; nam emporiticae brevitas sex digitos non excedit. praeterea spectatur in chartis tenuitas, densitas, candor, levor.

79

primatum mutavit Claudius Caesar: nimia quippe Augustae tenuitas tolerandis non sufficiebat calamis; ad hoc tramittens litteras liturae metum adferebat ex aversis, et alias indecoro visu pertralucida. igitur e secundo corio statumina facta sunt, e primo subtemina. auxit et amplitudinem, pedali mensura.

80

erat et cubitalis macrocollis, sed ratio deprehendit vitium, unius schidae revulsione plures infestante paginas. ob haec praelata omnibus Claudia, Augustae in epistulis auctoritas relicta; Liviana suam tenuit, cui nihil e prima erat, sed omnia e secunda.

[imago inanis]
xxv
[imago inanis]
81

Scabritia levigatur dente conchave, sed caducae litterae fiunt. minus sorbet politura charta, magis splendet. rebellat saepe umor incuriose datus primo, malleoque deprehenditur aut etiam odore, cum cura fuit indiligentior. deprehenditur et lentigo oculis, sed inserta mediis glutinamentis taenea fungo papyri bibula, vix nisi littera fundente se: tantum inest fraudis. alius igitur iterum texendis labor.

[imago inanis]
xxvi
[imago inanis]
82

Glutinum vulgare e pollinis flore temperatur fervente aqua, minimo aceti aspersu, nam fabrile cummisque fragilia sunt. diligentior cura mollia panis fermentati colat aqua fervente; minimum hoc modo intergerivi, atque etiam Nili lenitas superatur. omne autem glutinum nec vetustius esse debet uno die nec recentius. — (postea malleo tenuatur et glutino percurritur, iterumque constricta erugatur atque extenditur malleo) — ita sint longinqua monimenta.

83

Tiberi Gaique Gracchorum manus apud Pomponium Secundum vatem civemque clarissimum vidi annos fere post ducentos; iam vero Ciceronis ac Divi Augusti Vergilique saepenumero videmus.

[imago inanis]
xxvii
[imago inanis]
84

Ingentia exempla contra M. Varronis sententiam de chartis reperiuntur. namque Cassius Hemina, vetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro prodidit Cn. Terentium scribam agrum suum in Ianiculo repastinantem effodisse arcam, in qua Numa, qui Romae regnavit, situs fuisset.

85

in eadem libros eius repertos P. Cornelio L. filio Cethego, M. Baebio Q. filio Tamphilo cos., ad quos a regno Numae colliguntur anni DXXXV. hos fuisse e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi duraverint — quapropter in re tanta ipsius Heminae verba ponam:

86

Mirabantur alii, quomodo illi libri durare possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse quadratum circiter in media arca evinctum candelis quoquoversus. in eo lapide insuper libros III sitos fuisse; propterea arbitrarier non computuisse. et libros citratos fuisse; propterea arbitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta erant philosophiae Pythagoricae — eosque combustos a Q. Petilio praetore, quia philosophiae scripta essent.

87

hoc idem tradit Piso censorius primo commentariorum, sed libros septem iuris pontificii, totidem Pythagoricos fuisse; Tuditanus tertio decimo Numae decretorum fuisse. ipse Varro humanarum antiquitatum VII, Antias secundo libros fuisse XII pontificales Latinos, totidem Graecos praecepta philosophiae continentes; idem tertio et SC. ponit quo comburi eos placuerit.

88

inter omnes vero convenit Sibyllam ad Tarquinium Superbum tres libros adtulisse, ex quibus sint duo cremati ab ipsa, tertius cum Capitolio Sullanis temporibus. praeterea Mucianus ter cos. prodidit nuper se legisse, cum praesideret Lyciae, Sarpedonis ab Troia scriptam in quodam templo epistulae chartam, quod eo magis miror, si etiamnum Homero condente Aegyptus non erat. aut cur, si iam hic erat usus, in plumbeis linteisque voluminibus scriptitatum constet, curve Homerus in illa ipsa Lycia Bellerophonti codicillos datos, non epistulas, tradiderit?

89

sterilitatem sentit hoc quoque, factumque iam Tiberio principe inopia chartae ut e senatu darentur arbitri dispensandis; alias in tumultu vita erat.

[imago inanis]
xxviii
[imago inanis]
90

Aethiopia Aegypto contermina insignes arbores non fere habet praeter liniferam, qualis Indorum atque Arabiae dicta est. propior tamen huic natura lanae maiorque folliculus granati modo mali, similisque et inter se arbores ipsae. praeter hanc palmae, quales retulimus. insularum arbores ambitu Aethiopiae et nemora odorata in mentione earum dicta sunt.

[imago inanis]
xxix
[imago inanis]
91

Atlans mons peculiari proditur silva, de qua diximus. confines ei Mauri, quibus plurima arbor citri et mensarum insania, quas feminae viris contra margaritas regerunt.

92

exstat hodie M. Ciceroni in illa paupertate et (quod magis mirum est) illo aevo empta HS D. memoratur et Galli Asini HS | X|. venumdata sunt et duae ab Iuba rege pendentes, quarum alteri pretium fuit HS |XII|, alteri paulo minus. interiit nuper incendio a Cethegis descendens, HS |XIII| permutata, latifundii taxatione, si quis praedia tanti mercari malit.

93

magnitudo amplissimis adhuc fuit uni commissae ex orbibus dimidiatis duobus a rege Mauretaniae Ptolemaeo quattuor pedes et semipedem per medium ambitum, crassitudine quadrantali — maiusque miraculum in ea est artis latente iunctura quam potuisset esse naturae —, solidae autem a Nomio Caesaris liberto cognomen trahenti tribus sicilicis infra quattuor pedes totidemque infra pedem crassitudinis.

94

qua in re non omittendum videtur Tiberio principi mensam quattuor pedes sextante et sicilico excedentem, tota vero crassitudine sescunciali, operimento lamnae vestitam fuisse, cum tam opima Nomio liberto eius esset.

95

tuber hoc est radicis, maximeque laudatum quod sub terra totum fuerit, et rarius quam quae superne gignuntur etiam in ramis, proprieque quod tanti emitur arborum vitium est, quarum amplitudo ac radices aestimari possunt ex orbibus. sunt autem cupresso feminae atque etiamnum silvestri similis folio, odore, caudice. Ancorarius mons vocatur citerioris Mauretaniae, qui laudatissimum dedit citrum, iam exhaustus.

[imago inanis]
xxx
[imago inanis]
96

Mensis praecipua dos in venam crispis vel in vertices parvos. illud oblongo evenit discursu ideoque tigrinum appellatur, hoc intorto et ideo tales pantherinae vocantur. sunt et undatim crispae, maiore gratia, si pavonum caudae oculos imitentur.

97

magna, verum post has, gratia extra praedictas crispis densa veluti grani congerie, quas ob id a similitudine apiatas vocant. summa vero omnium in colore: hic maxime mulsi placet, vinis suis refulgens. post haec amplitudo est: iam toti caudices iuvant, pluresque in una.

98

mensae vitia lignum — ita vocatur materiae surda et indigesta simplicitas aut platani foliorum modo digesta —, item ilignae venae similitudo vel coloris et, quibus maxime obnoxias fecere aestus ventique, rimae aut capillamenta rimas imitata; postea murena nigro transcurrens limite variisque corticum punctis adprehensus papaverum modo et in totum atro propior colos maculaeve discolores. —

99

Virides terra condunt barbari et inlinunt cera, artifices vero frumenti acervis inponunt septenis diebus totidem intermissis, mirumque ponderi quantum ita detrahatur. naufragia docuere nuper hanc quoque materiam siccatam mari, duritie incorrupta, cospissari non ullo modo vehementius. nutriuntur optime splendescuntque manus siccae fricatu a balineis maxime, nec vinis laeduntur ut iis genitae.

100

Inter pauca nitidioris vitae instrumenta haec arbor est, quapropter insistendum ei quoque paululum videtur. nota etiam Homero fuit. thyon Graece vocatur, ab aliis thya. hanc itaque inter odores uri tradidit in deliciis Circae, quam deam volebat intellegi, magno errore eorum qui odoramenta in eo vocabulo accipiunt, cum praesertim eodem versu cedrum laricemque una tradata uri, quo manifestum est de arboribus tantum locutum.

101

Theophrastus, qui proximus a Magni Alexandri aetate scripsit haec circa urbis Romae annum CCCCXXXX, magnum iam huic arbori honorem tribuit, memoratas ex ea referens templorum veterum contignationes quandamque inmortalitatem materiae in tectis contra vitia omnia incorruptae.

102

radice nihil crispius, nec aliunde pretiosiora opera. praecipuam autem esse eam arborem circa Hammonis delubrum, nasci et in interiore Cyrenaicae parte. de mensis tamen tacuit, et alias nullius ante Ciceronianam vetustior memoria est, quo noviciae apparent. —

[imago inanis]
xxxi
[imago inanis]
103

Alia est arbor eodem nomine, malum ferens exsecratum aliquis odore et amaritudine, aliis expetitum, domus etiam decorans, nec dicenda verbosius.

[imago inanis]
xxxii
[imago inanis]
104

Eadem Africa, qua vergit ad nos, insignem arborem loton gignit, quam vocat celthim, et ipsam Italiae familiarem, sed terra mutatam. praecipua est circa Syrtis atque Nasimonas. magnitudo quae piro, quamquam Nepos Cornelius brevem tradit. incisurae folio crebriores; alioqui ilicis viderentur. differentiae plures, eaeque maxime fructibus fiunt.

105

magnitudo huic fabae, color croci, sed ante maturitatem alius atque alius, sicut uvis. nascitur densus in ramis myrti modo, non ut in Italia cerasis, tam dulcis ibi cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis hospitali advenarum oblivione patriae. ferunt ventris non sentire morbos qui eum mandant.

106

melior sine interiore nucleo, qui in altero genere osseus videtur. vinum quoque exprimitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare idem Nepos bacasque concisas cum alica ad cibos doliis condi. quin et exercitus pastos eo accepimus ultro citroque commeantes per Africam. ligno colos niger; ad tibiarum cantus expetitur. e radice cultellis capulos brevesque alios usus excogitant.

107

Haec ibi natura arboris. est autem eodem nomine et herba et in Aegypto caulis in palustrium genere. recedentibus enim aquis Nili riguis provenit, similis fabae caule foliisque densa congerie stipatis, brevioribus tantum gracilioribusque. fructus in capite papaveri similis incisuris omnique alio modo; intus grana ceu milium.

108

incolae capita in acervis putrefaciunt, mox separant lavando et siccata tundunt eoque pane utuntur. mirum est quod praeter haec traditur, sole occidente papavera ea comprimi et integi foliis, ad ortum autem aperiri, donec maturescant flosque, qui est candidus, decidat.

109

hoc amplius in Euphrate tradunt, et caput ipsum et florem vespera mergi usque in medias noctes totumque abire in altum, ut ne demissa quidem manu possit inveniri, reverti deinde paulatimque subrigi et ad exortus solis emergere extra aquam ac florem patefacere atque etiamnum insurgere, ut plane ab aqua absit alte.

110

radicem lotos habet mali cotonei magnitudine, opertam nigro cortice, qualis et castaneas tegit. interius candidum corpus, gratum cibis et crudum, gratius decoctum sive aqua sive pruna. neque aliunde magis quam purgamentis eius sues crassescunt.

[imago inanis]
xxxiii
[imago inanis]
111

Cyrenaica regio loton suae postponit paliuro. fruticosior haec fructuque magis rubens, cuius nucleus non simul mandatur; iucundus per se ac suavior e vino, quin et vina suco suo commendans. interior Africa ad Garamantas usque et deserta palmarum magnitudine et suavitate constat, nobilibus maxime circa delubrum Hammonis,

[imago inanis]
xxxiv
[imago inanis]
112

sed circa Carthaginem Punicum malum cognomine sibi vindicat; aliqui granatum appellant. divisit et in genera apyrenum vocando cui lignosus nucleus abesset; candidior ei natura et blandiores acini minusque amaris distincti membranis.

113

alias structura eorum quaedam ut in favis, communis nucleos habentium. horum quinque species: dulcia, acria, mixta, acida, vinosa. Samia et Aegyptia distinguntur erythrocomis et leucocomis. corticis maior usus ex acerbis ad perficienda coria. flos balaustium vocatur, et medicis idoneus et tinguendis vestibus, quarum color inde nomen accepit.

[imago inanis]
xxxv
[imago inanis]
114

In Asia et Graecia nascuntur frutices epicactis, quem alii embolinen vocant, parvis foliis, quae pota contra venena prosunt sicut erices contra serpentes, et in quo nascitur granum Cnidium, quod aliqui linum vocant, fruticem vero thymelaean, alii chamelaean, alii pyros achnen, aliqui cnestorem, alii cneorum. est similis oleastro, foliis angustioribus, cumminosis, si mordeantur, myrti magnitudine. semen colore et specie farris, ad medicinae tantum usum.

[imago inanis]
xxxvi
[imago inanis]
115

Tragio frutciem sola Creta insula gignit, terebintho similem et semine, quod contra sagittarum ictus efficacissimum tradunt. eadem et tragacantham spinae albae radice, multum praelatam apud Medos aut in Achaia nascenti. pretium eius in libras 𐆖 III.

[imago inanis]
xxxvii
[imago inanis]
116

Tragon et Asia fert sive scorpionem, veprem sine foliis, racemis rubentibus, ad medicinae usum. myricen et Italia, quam tamaricen vocat, Achaia autem bryan silvestrem. insigne in ea quod sativa tantum fert gallae similem fructum. in Syria et Aegypto copiosa haec est, cuius infelicia ligna appellamus, qua tamen infeliciora sunt Graeciae.

117

gignit enim arborem ostryn, quam et ostryan vocant, solitariam circa saxa aquosa, similem fraxino cortice et ramis, folio piris, paulo tamen longioribus crassioribusque ac rugosis incisuris, quae per tota discurrunt, semine hordeo simili et colore. materies est dura atque firma, qua in domum inlata difficiles partus fieri produnt mortesque miseras.

[imago inanis]
xxxviii
[imago inanis]
118

nec auspicatior in Lesbo insula arbor quae vocatur euonymos, non absimilis Punicae arbori — inter eam et laurum folia magnitudine, figura vero et mollitia Punicae —, floris candidi odore statim pestem denuntians. fert siliquas sesames, intus granum quadriangula figura, spissum, letale animalibus; nec non et folio eadem vis. succurrit aliquando praeceps alvi exinanitio.

[imago inanis]
xxxix
[imago inanis]
119

Alexander Cornelius arborem leonem appellavit, ex qua facta esset Argo, similem robori viscum ferenti, quae neque aqua neque igni posset corrumpi, sicuti nec viscum, nulli alii cognitam, quod equidem sciam.

[imago inanis]
xl
[imago inanis]
120

Andrachlen omnes fere Graecis porcillacae nomine interpretantur, cum sit herba et andrachne vocetur unius litterae diversitate. cetero andrachle est silvestris arbor neque in planis nascens, similis unedoni, folio tantum minore et numquam decidente, cortice non scabro quidem, sed qui circumgelatus videri possit: tam tristis aspectus est.

[imago inanis]
xli
[imago inanis]
121

similis et coccygia folio, magnitudine minor. proprietatem habet fructum amittendi lanugine (pappum vocant), quod nulli alii arbori evenit. similis et apharce, bifera aeque quam andrachle. priorem fructum incipiente pubescere uva peragunt, alterum initio hiemis, quales eos non traditur.

[imago inanis]
xlii
[imago inanis]
122

Et ferulam inter externas dixisse conveniat arborumque generi adscripsisse, quoniam quarundam naturae, sicuti distinguemus, lignum omne corticis loco habent forinsecus, ligni autem loco fungosam intus medullam ut sabuci, quaedam vero inanitatem ut harundines.

123

ferula calidis nascitur locis atque trans maria, geniculatis nodata scapis. duo eius genera: nartheca Graeci vocant adsurgentem in altitudinem, nartheciam vero semper humilem. a genibus exeunt folia, maxima ut quaeque terrae proxima. cetera natura eadem quae anetho, et fructu simili. nulli fruticum levitas maior; ob id gestatu facilis baculorum usum senectuti praebet.

[imago inanis]
xliii
[imago inanis]
124

Semen ferulae thapsian quidam vocavere, decepti quoniam ferula sine dubio est thapsia, sed sui generis, foliis feniculi, inani caule nec excedente baculi longitudinem. semen quale ferulae, radix candida. incisa lacte manat et contusa suco, nec corticem abdicant. omnia ea venena: quippe etiam fodientibus nocet, si minima aspiret aura; intumescunt corpora, faciemque invadunt ignes sacri; ob id cerato prius inlinunt.

125

quibusdam tamen morbis auxiliari dicunt medici permixtam aliis, item alopeciis suggillatisque ac liventibus, ceu vero remedia desint, ut scelera non tractent. sed ista praetexunt noxio instrumento, tantumque inpudentiae est, ut venenum artis esse persuadeant. thapsia in Africa vehementissima. quidam caulem incidunt per messes et in ipsa excavant radice, quo sucus confluat, arefactumque tollunt.

126

alii folia, caulem, radicem tundunt in pila et sucum in sole coactum dividunt in pastillos. Nero Caesar claritatem ei dedit initio imperi, nocturnis grassationibus converberata facie inlinens id cum ture ceraque et secuto die contra famam cutem sinceram circumferens. ignem ferulis optime servari certum est easque in Aegypto praecellere.

[imago inanis]
xliv
[imago inanis]
127

Ubi et cappari, firmioris ligni frutex seminisque et cibis vulgati, caule quoque una plerumque decerpto. cavenda eius genera peregrina, si quidem Arabium pestilens, Africum gingivis inimicum, Marmaricum vulvis et omnibus inflationibus. Apulum vomitus facit, stomachum et alvum solvit. quidam id cynosbaton vocant, alii ophiostaphylen.

[imago inanis]
xlv
[imago inanis]
128

Frutectosi est generis et saripha, circa Nilum nascens, duorum ferme cubitorum altitudine, pollicari crassitudine, coma papyri, similique manditur modo, radice ferrariis officinis praecipua carbonis usu propter duritiam.

[imago inanis]
xlvi
[imago inanis]
129

Non omittendum est et quod Babylone seritur in spinis, quoniam non aliubi vivit, sicut et viscum in arboribus, sed illud in spina tantum quae regia vocatur. mirum quod eodem die germinat quo iniectum est — inicitur autem ipso canis ortu — et celerrime arborem occupat. condiunt eo vina et ideo serunt. spina illa nascitur et Athenis in Longis muris.

[imago inanis]
xlvii
[imago inanis]
130

Frutex est et cytisus, ab Amphilocho Atheniense miris laudibus praedicatus pabulo omnium, aridus vero etiam suum, spondetque iugero eius annua HS MM vel mediocri solo reditus. utilitas quae ervo, sed ocior satias, perquam modico pinguescente quadripede, ita ut iumenta hordeum spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melio, super omnia pecudum medicina validas a morbis omnibus praestante.

131

quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque in aqua decoctum potui cum vino dari iubet — firmiores excelsioresque infantes fore —, viridem etiam gallinis aut, si inaruerit, madefactum. apes quoque numquam defore cytisi pabulo contingente promittunt Democritus atque Aristomachus.

132

nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hordeum, aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante brumam; si semine, madidum, aut, si desint imbres, satum spargitur. plantae cubitales transferuntur scrobe pedali. seritur per aequinoctia tenero frutice, perficitur triennio, demetitur verno aequinoctio, cum florere desiit, vel pueri anusve vilissima opera.

133

canus adspectu, angustioris trifoli frutex. datur animalibus post biduum semper, hieme vero quod inaruit madidum. satiant equos denae librae et ad portionem minora animalia, obiterque inter ordines alium, cepas seri fertile est.

134

inventus est hic frutex in Cythno insula, inde tralatus in omnes Cycladas, mox in urbes Graecas, magno casei proventu. praeterea — quo maxime miror rarum esse in Italia — non aestuum, non frigorum, non grandinum aut nivis iniuriam expavescit. adicit Hyginus, ne cossium quidem propter nullam gratiam ligni.

[imago inanis]
xlviii
[imago inanis]
135

Nascuntur etiam in mari frutices arboresque — minores in nostro —, Rubrum enim et totus orientis oceanus refertus est silvis. non habet lingua Latia nomen quod Graeci vocant phycos, quoniam alga herbarum maris vocabulum intellegitur, hic autem est frutex. folio lato, colore viridi gignit quod quidam prason vocant, alii zostera.

136

alterum genus eiusdem capillaceo folio, simile feniculo, in saxis nascitur, superius in vadis haut procul litore, utrumque verno, et interit autumno. circa Cretam insulam nato in petris purpuras quoque inficiunt, laudatissimo a parte aquilonis ut spongeis. tertium est gramini simile, radice geniculata et caule qualiter calami.

[imago inanis]
xlix
[imago inanis]
137

lad genus fruticum bryon vocatur, folio lactucae, rugosiore tantum, iam hoc inferius nascens, in alto vero abies et quercus cubitali altitudine; ramis earum adhaerent conchae. quercu et tingui lanas tradunt, glandem etiam quasdam ferre in alto. naufragis haec deprehensa urinantibusque;

138

ea et aliae traduntur praegrandes circa Scionen. vitis enim passim nascitur, sed ficus sine foliis, rubro cortice. fit et palma fruticum generis. extra Herculis columnas porri fronde nascitur frutex et alius lauri ac thymi, qui ambo eiecti in pumicem transfigurantur.

[imago inanis]
l
[imago inanis]
139

At in oriente mirum est statim a Copto per solitudines nihil gigni praeter spinam quae sitiens vocatur, et hanc rarum admodum, in mari vero Rubro silvas virere, lauru maxime et oliva ferentibus bacas et, cum pluat, fungos, qui sole tacti mutantur in pumicem. fruticum ipsorum magnitudo ternum cubitorum est. caniculis referta maria, vix ut prospicere e nave tutum sit, remos plerumque ipsos invadentibus.

[imago inanis]
li
[imago inanis]
140

qui navigavere ex Indico Alexandri milites frondem marinarum arborum tradidere in aqua viridem fuisse, exemptam sole protinus in salem arescentem, iuncos quoque lapideos perquam similes veris per litora, et in alto quasdam arbusculas colore bubuli cornus ramosas et cacuminibus rubentes, cum tractarentur, vitri modo fragiles, in igni autem ut ferrum inardescentes, restinctis colore suo redeunte.

141

eodem tractu insularum silvas operit aestus, quamquam altiores platanis populisque altissimis. folia iis laurea, flos violae et odore et colore, bacae ut oleis, et ipsae odoris iucundi, autumno nascentes, vere decidentes, foliis numquam deciduis. harum minores totas integit mare; maximarum cacumina extant, ad quae naves religantur et, cum recessit aestus, ad radices. alias quoque arbores in alto ab isdem accepimus eodem in mari visas, semper folia retinentes, fructu earum lupino simili.

[imago inanis]
lii
[imago inanis]
142

Iuba tradit circa Trogodytarum insulas fruticem in alto vocari Isidis crinem, curalio similem esse foliis, praecisum mutato colore in nigrum durescere, cum cadat, frangi. item alium, qui vocatur chariton blepharon, efficacem in amatoriis. spatalia ex eo facere et monilia feminas; sentire eum se capi durarique cornus modo et hebetare aciem ferri. quod si fefellerint insidiae, in lapidem transfigurari.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Kal. Jul. 18