[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

Liber XV

[imago inanis]
i
[imago inanis]
1

Oleam Theophrastus e celeberrimis Graecorum auctoribus urbis Romae anno circiter CCCCXL negavit nisi intra XXXX passuum ab mari nasci, Fenestella vero omnino non fuisse in Italia Hispaniaque aut Africa Tarquinio Prisco regnante, ab annis populi Romani CLXXIII, quae nunc pervenit trans Alpis quoque et in Gallias Hispaniasque medias.

2

urbis quidem anno DV Appio Claudio Caeci nepote L. Iunio cos. olei librae duodenae denis assibus veniere, et mox anno DCLXXX M. Seius L. F. aedilis curulis olei denas libras singulis assibus praestitit populo Romano per totum annum.

3

minus ea miretur qui sciat post annos XXII Cn. Pompeio III cos. oleum provinciis Italiam misisse. Hesiodus quoque, in primis culturam agrorum docendam arbitratus vitam, negavit oleae satorem fructum ex ea percepisse quemquam: tam tarda tunc res erat. at nunc etiam in plantariis ferunt, translatarumque altero anno decerpuntur bacae.

[imago inanis]
ii
[imago inanis]

Fabianus negat provenire in frigidissimis oleam neque in calidissimis.

4

Genera earum tria dixit Vergilius, orchites et radios et posias, nec desiderare rastros aut falces ullamve curam. sine dubio et in iis solum maxime caelumque refert. verum tamen et tondentur, cum et vites, atque etiam interradi gaudent.

5

consequens earum vindemia est arsque vel maior olei musta temperandi. ex eadem quippe oliva differunt suci. primum omnium cruda dat atque nondum inchoatae maturitatis; hoc sapore praestantissimum. quin et ex eo prima unda preli lautissima ac deinde per deminutiones, sive in sportis prematur sive, ut nuper inventum est, exilibus regulis pede incluso.

6

quanto maturior baca, tanto pinguior sucus minusque gratus. optima autem aetas ad decerpendum inter copiam bonitatemque incipiente baca nigrescere, cum vocant druppas, Graeci vero drypetidas. cetero distat tum, maturitas illa in torcularibus fiat an ramis, rigua fuerit arbor an suo tantum baca suco nihilque aliud quam rores caeli biberit.

[imago inanis]
iii
[imago inanis]
7

Vetustas oleo taedium adfert, non item ut vino, plurimumque aetatis annuo est, provida, si libeat intellegere, natura, quippe temulentiae nascentibus vinis uti necesse non est, quin immo invitat ad servandum blanda inveterati caries: oleo noluit parci fecitque ea necessitate promiscuum et vulgo.

8

principatum in hoc quoque bono obtinuit Italia e toto orbe, maxime agro Venafrano eiusque parte quae Licinianum fundit oleum, unde et Liciniae gloria praecipua olivae. unguenta hanc palmam dedere accommodato ipsis odore, dedit et palatum delicatiore sententia; de cetero bacas Liciniae nulla avis adpetit. relicum certamen inter Histriae terram et Baeticae par est. cetero fere vicina bonitas provinciis excepto Africae frugifero solo: Cereri id totum natura concessit, oleum ac vinum non invidit tantum satisque gloriae in messibus fecit. reliqua erroris plena, quem in nulla parte vitae numerosiorem esse docebimus.

9

Oliva constat nucleo, oleo, carne, amurca. sanies haec est eius amara; fit ex aquis, ideo siccitatibus minima, riguis copiosa. suus quidem olivae sucus oleum est, idque praecipue ex inmaturis intellegitur, sicut in omphacio docuimus. augetur oleum ab arcturi exortu in a. d. XVI kal. Oct., postea nuclei increscunt et caro. tum si etiam copiosi imbres accessere, vitiatur oleum in amurcam. huius color olivam cogit nigrescere, ideoque incipiente nigritia minimum amurcae, ante eam nihil est.

10

error hominum falsus existimantium maturitatis initium quod est vitii proximum, deinde quod oleum crescere olivae carne arbitrantur, cum sucus omnis in corpus abeat lignumque intus grandescat. ergo tum maxime rigantur; quod ubi cura multisve imbribus accidit, oleum absumitur nisi consecuta serenitate quae corpus extenuet. omnino enim, ut Theophrasto placet, et olei causa calor est, quare in torcularibus etiam ac cellis multo igni quaeritur.

11

tertia est culpa in parsimonia, quoniam propter inpendium decerpendi expectatur ut decidant olivae. qui medium temperamentum in hoc servant, perticis decutiunt cum iniuria arborum sequentisque anni damno. quippe olivantibus lex antiquissima fuit: oleam ne stringito neve verberato.

12

qui cautissime agunt, harundine levi ictu nec adversos percutiunt ramos. sic quoque alternare fructus cogitur decussis germinibus, nec minus si expectetur ut cadant; haerendo enim ultra suum tempus absumunt venientibus alimentum et detinent locum. argumentum est quod nisi ante favonium collectae novas vires resumunt et difficilius cadunt.

[imago inanis]
iv
[imago inanis]
13

Primae ergo ab autumno colliguntur vitio operae, non naturae, posia cui plurimum carnis, mox orchites cui olei, post radius. has enim ocissime occupatas, quia sunt tenerrimae, amurca cogit decidere. differuntur vero etiam in Martium mensem callosae, contra umorem pugnaces ob idque minimae, Licinia, Cominia, Contia, Sergia, quam Sabini regiam vocant, non ante favonii adflatum nigrescentes, hoc est a. d. VI id. Feb.

14

tunc arbitrantur eas maturescere, et quoniam probatissimum ex iis fiat oleum, accedere etiam ratio pravitati videtur feruntque frigore austeritatem fieri, sicut copiam maturitate, cum sit illa bonitas non temporis, sed generis tarde putrescentium in amurcam. similis error collectam servandi in tabulatis nec prius quam sudet premendi, cum omni mora oleum decrescat, amurca augeatur. itaque vulgo non amplius senas libras singulis modiis exprimi dicunt. amurcae mensuram nemo agit, quanto ea copiosior reperiatur in eodem genere diebus adiectis.

15

omnino invictus error et publicus tumore olivae crescere oleum existimandi, cum praesertim nec magnitudine copiam olei constare indicio sint quae regiae vocantur, ab aliis maiorinae, ab aliis babbiae, grandissimae alioqui, minimo suco. et in Aegypto carnosissimis olei exiguum, Decapoli vero Syriae perquam parvae, nec cappari maiores, carne tamen commendantur.

16

quam ob causam Italicis transmarinae praeferuntur in cibis, cum oleo vincantur, et in ipsa Italia ceteris Picenae et Sidicinae. sale illae privatim condiuntur et ut reliquae amurca sapave, nec non aliquae oleo suo et sine arcessita commendatione purae innatant, colymbades. franguntur eaedem herbarumque viridium sapore condiuntur. fiunt et praecoques ferventi aqua perfusae quamlibeat inmaturae; mirumque dulcem sucum olivas bibere et alieno sapore infici.

17

purpureae sunt et in iis, ut uvis, in nigrum colorem transeuntibus posis. sunt et superbae praeter iam dicta genera. sunt et praedulces, per se tantum siccatae uvisque passis dulciores, admodum rarae in Africa et circa Emeritam Lusitaniae.

18

oleum ipsum sale vindicatur a pinguitudinis vitio. cortice oleae conciso odorem accipit. medicatio alias ut vino; palati gratia nulla est nec tam numerosa differentia: tribus ut plurimum bonitatibus distat. odor in tenui argutior, et is tamen etiam in optimo brevis.

[imago inanis]
v
[imago inanis]
19

Oleo natura tepefacere corpus et contra algores munire, eidem fervores capitis refrigerare. usum eius ad luxuriam vertere Graeci, vitiorum omnium genitores, in gymnasiis publicando: notum est magistratus honoris eius octogenis sestertiis strigmenta olei vendidisse. oleae honorem Romana maiestas magnum perhibuit turmas equitum idibus Iuliis ea coronando, item minoribus triumphis ovantes. Athenae quoque victores olea coronant, Graecia oleastro Olympiae.

[imago inanis]
vi
[imago inanis]
20

Nunc dicentur Catonis placita de olivis. in calido et pingui solo radium maiorem, Sallentinam, orchitem, posiam, Sergianam, Cominianam, albiceram seri iubet adicitque singulari prudentia: quam earum in iis locis optimam esse dicent, in frigido autem et macro Liciniam. pingui enim aut ferventi vitiari eius oleum arboremque ipsa fertilitate consumi, musco praeterea et rubore infestari.

21

spectare oliveta in favonium loco exposito solibus censet, nec alio ullo modo laudat. condi olivas optime orchites et posias, vel virides in muria vel fractas in lentisco. oleum quam acerbissima oliva optimum fieri. cetero quam primum e terra colligendam, si inquinata sit, lavandam; siccari triduo satis esse. si gelent frigora, quarto die premendam; hanc et sale aspergi. oleum in tabulato minui deteriusque fieri, item in amurca et fracibus — hae sunt carnes et inde faeces —;

22

quare saepius die capulandum, praeterea concha et in plumbeas cortinas; aere vitiari. ferventibus omnia ea fieri clausisque torcularibus et quam minime ventilatis, ideo nec ligna ibi caedi oportere — qua de causa e nucleis ipsarum ignis aptissimus —; ex cortinis in labra fundendum, ut fraces et amurca linquantur. ob id crebrius vasa mutanda, fiscinas spongia tergendas, ut quam maxime pura sinceritas constet.

23

postea inventum ut lavarentur utique ferventi aqua, protinus prelo subicerentur solidae — ita enim amurca exprimitur —, mox trapetis fractae premerentur iterum. premi plus quam centenos modios non probant: factus vocatur; quod vero post molam primum expressum est, flos. factus tres gemino foro a quaternis hominibus nocte et die premi iustum est.

[imago inanis]
vii
[imago inanis]
24

Non erat tum ficticium oleum, ideoque arbitror de eo nihil a Catone dictum. nunc eius genera plura, primumque persequemur ea quae ex arboribus fiunt, et inter illas ante omnes ex oleastro. tenue id multoque amarius quam oleae et tantum ad medicamenta utile. simillimum huic est ex chamelaea, frutice saxoso, non altiore palmo, foliis oleastri bacisque.

25

proximum fit e cici, arbore in Aegypto copiosa (alii crotonem, alii sibi, alii sesamon silvestre eam appellant), ibique, non pridem et in Hispania, repente provenit altitudine oleae, caule ferulaceo, folio vitium, semine uvarum gracilium pallidarumque. nostri eam ricinum vocant a similitudine seminis. coquitur id in aqua, innatansque oleum tollitur. at in Aegypto, ubi abundat, sine igni et aqua sale adspersum exprimitur, cibis foedum, lucernis exile.

26

amygdalinum, quod aliqui neopum vocant, ex amaris nucibus arefactis et in offam contusis adspersam aqua iterumque tusis exprimitur. fit et lauru admixto drupparum oleo, quidamque e bacis exprimunt tantum, alii foliis modo, aliqui folio et cortice bacarum, nec non styracem addunt aliosque odores; optima laurus ad id latifolia, silvestris, nigris bacis.

27

simile est et e myrto nigra, et haec latifolia melior. tunduntur bacae adspersae calida aqua, mox decoquuntur. alii foliorum mollissima decoquunt in oleo et exprimunt, alii deiecta ea in oleum prius sole maturant. eadem ratio et in sativa myrto, sed praefertur silvestris minore semine, quam quidam oxymyrsinen, alii chamaemyrsinen vocant, aliqui acoron a similitudine; est enim brevis, fruticosa.

28

fit et e citro, cupresso, nucibus iuglandibus quod caryinum vocant, malis, cedro quod pisselaeon, e grano quoque Cnidio purgato semine et tunso, item lentisco. nam cyprinum et e glande Aegyptia ut fieret odorum causa dictum est. Indi e castaneis ac sesima atque oryza facere dicuntur, Ichthyophagi e piscibus.

29

inopia cogit aliquando luminum causa et e platani bacis fieri aqua et sale maceratis. et oenanthinum fit; de ipsa oenanthe dictum est in unguentis. gleucino mustum incoquitur vapore lento, ab aliis sine igni circumdatis vinaceis diebus XXI bis singulis permixtum, consumiturque mustum oleo. aliqui non sampsuchum tantum admiscent, sed etiam pretiosiora odoramenta, ut in gymnasiis quoque conditur odoribus, sed vilissimis.

30

fit ex aspalatho, calamo, balsamo, iri, cardamomo, meliloto, nardo Gallico, panace, sampsucho, helenio, cinnamomi radice, omnium sucis in oleo maceratis expressisque. sic et rhodinum e rosis, iuncinum et iunco, quod et rosaceo simillimum, item hyoscyamo et lupinis, narcisso. plurimum autem in Aegypto e raphani semine aut gramine herba quod chortinon vocant, item e sesima et urtica quod cnidinum appellant.

31

e lilio et alibi fit sub diu sole, luna, pruina maceratum. suis herbis componunt inter Cappadociam et Galatiam quod Selgiticum vocant, nervis admodum utile, sicut in Italia Iguvini. e pice fit quod pissinum appellant, cum coquitur, velleribus supra halitum eius expansis atque ita expressis. probatum maxime e Bruttia; est enim pinguissima et resinosissima.

32

color oleo fulvus. sponte nascitur in Syriae maritimis quod elaeomeli vocant; manat ex arboribus pingue, crassius melle, resina tenuius, sapore dulci, et hoc medicis. veteri quoque oleo usus est ad quaedam genera morborum; existimaturque et ebori vindicando a carie utile esse: certe simulacrum Saturni Romae intus oleo repletum est.

[imago inanis]
viii
[imago inanis]
33

Super omnia vero celebravit amurcam laudibus Cato. dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum; amurca subigi areas terendis messibus, ut formicae rimaeque absint; quin et lutum parietum ac tectoria et pavimenta horreorum frumenti, vestiaria etiam contra teredines ac noxia animalium amurca aspergi, semina frugum perfundi. morbis quadripedum, arborum quoque, illa medendum, efficaci ad ulcera interiora humani quoque oris.

34

lora etiam et coria omnia et calceamina axesque decocta ungui atque aeramenta contra aeruginem colorisque gratia elegantioris et totam supellectilem ligneam ac vasa fictilia, in quis ficum aridam libeat adservare, aut si folia bacasque in virgis myrti aliudve quod genus simile. postremo ligna macerata amurca nullo fumi taedio ardere. oleam si lambendo capra lingua contigerit depaveritque primo germinatu, sterilescere auctor est M. Varro. et hactenus de olea atque oleo.

[imago inanis]
ix
[imago inanis]
35

Reliqui arborum fructus vix specie figurave, non modo saporibus sucisque totiens permixtis atque insitis, enumerari queunt. Grandissimus pineis nucibus altissimeque suspensus. intus exiles nucleos lacunatis includit toris, vestitos alia ferruginis tunica, mira naturae cura molliter semina conlocandi. harum genus alterum Tarentinae digitis fragili putamine aviumque furto in arbore.

36

et tertium sappini e picea sativa, nucleorum cute verius quam putamine adeo molli, ut simul mandatur. quartum pitydia vocant e pinastris, singularis remedii adversus tussim in melle decoctis nucleis. Taurini ravicelos vocant. pinea corona victores apud Isthmum coronantur.

[imago inanis]
x
[imago inanis]
37

His proxima amplitudine mala quae vocamus cotonea et Graece cydonea, e Creta insula advecta. incurvatos trahunt ramos prohibentque crescere parentem. plura eorum genera: chrysomela incisuris distincta, colore ad aurum inclinato, qui candidior nostratia cognominat, odoris praestantissimi.

38

est et Neapolitanis suus honos. minora ex eodem genere struthea odoratius vibrant, serotino proventu, praecoci vero mustea. strutheis autem cotonea insita suum genus fecere Mulvianum, quae sola ex iis vel cruda manduntur, iam et virorum salutatoriis cubiculis inclusa ac simulacris noctium consciis inposita. sunt praeterea parva silvestria, e strutheis odoratissima et in saepibus nascentia.

[imago inanis]
xi
[imago inanis]
39

Mala appellamus, quamquam diversi generis, Persica et granata, quae in Punicis arboribus novem generum dicta sunt. his acinus sub cortice intus, illis lignum in corpore. nec non et quaedam e piris libralia appellata amplitudinem sibi ponderis nomine adserunt. sed Persicorum palma duracinis. nationum habent cognomen Gallica et Asiatica.

40

post autumnum maturescunt Asiatica, aestate praecocia intra XXX annos reperta et primo denariis singula venumdata. supernatia e Sabinis veniunt, popularia undique. pomum innocuum expetitur aegris, pretiumque iam singulis triceni nummi fuere, nullius maiore, quod miremur, quia non aliud fugacius. longissima namque decerpto bidui mora est cogitque se venumdari.

[imago inanis]
xii
[imago inanis]
41

Ingens postea turba prunorum: versicoloria e nigro candicant, hordearia appellata a comitatu frugis eius; alia eodem colore seriora maioraque, asinina cognominata a vilitate. sunt minora, at laudatiora cerina atque purpurea, nec non ab externa gente Armeniaca, quae sola et odore commendantur. peculiaris inpudentia est nucibus insitorum, quae faciem parentis sucumque adoptionis exhibent, appellata ab utroque nucipruna.

42

et haec autem et Persica et cerina ac silvestria ut uvae cadis condita usque ad alia nascentia aetatem sibi prorogant, reliquorum velocitas cito mitescentium transvolat. nuper in Baetica malina appellari coeperunt malis insita et alia amygdalina amygdalis. his intus in ligno nucleus amygdalae est, nec aliud pomum ingeniosius geminatum est.

43

in peregrinis arboribus dicta sunt Damascena, a Syriae Damasco cognominata, iam pridem in Italia nascentia, grandiore quamquam ligno et exiliore carne nec umquam in rugas siccata, quoniam soles sui desunt. simul dici possunt populares eorum myxae, quae et ipsae nunc coeperunt Romae nasci insitae in sorvis.

[imago inanis]
xiii
[imago inanis]
44

In totum quidem Persica peregrina etiam Asiae Graeciaeque esse ex nomine ipso apparet atque e Perside advecta. sed pruna silvestria ubique nasci certum est, quo magis miror huius pomi mentionem a Catone non habitam, praesertim cum condenda demonstraret quaedam et silvestria.

45

nam Persicae arbores sero et cum difficultate transiere, ut quae in Rhodo nihil ferant, quod primum ab Aegypto earum fuerat hospitium. falsum est venenata cum cruciatu in Persis gigni et poenarum causa ab regibus tralata in Aegyptum terra mitigata. id enim de Persea diligentiores tradunt, quae in totum alia est, myxis rubentibus similis, nec extra orientem nasci voluit.

46

eam quoque eruditiores negaverunt ex Perside propter supplicia tralatam, sed a Perseo Memphi satam, et ob id Alexandrum illa coronari victores ibi instituisse in honorem atavi sui. semper autem folia habet et poma subnascentibus aliis. sed pruna quoque omnia post Catonem coepisse manifestum erit.

[imago inanis]
xiv
[imago inanis]
47

Malorum plura sunt genera. de citreis cum sua arbore diximus, Medica autem Graeci vocant patriae nomine. aeque peregrina sunt zizipha et tubures, quae et ipsa non pridem venere in Italiam, haec ex Africa, illa ex Syria. Sex. Papinius, quem consulem vidimus, primus utraque attulit Divi Augusti novissimis temporibus in castris sata, bacis similiora quam malis, sed aggeribus praecipue decora, quoniam et in tecta iam silvae scandunt. tuburum duo genera: candidum et a colore syricum dictum.

48

paene peregrina sunt in uno Italiae agro Veroniensi nascentia quae lanata appellantur; lanugo ea obducit, strutheis quidem Persicisque plurima, iis tamen peculiare nomen dedit, nulla alia commendatione insignibus.

[imago inanis]
xv
[imago inanis]
49

Reliqua cur pigeat nominatim indicare, cum conditoribus suis aeternam propagaverint memoriam, tamquam ob egregium aliquod in vita factum? nisi fallor, apparebit ex eo ingenium inserendi nihilque tam parvum esse quod non gloriam parere possit. ergo habent originem a Matio Cestioque et Mallio, item Scaudio; quibus cotoneo insito ab Appio e Claudia gente Appiana sunt cognominata.

50

odor est iis cotoneorum, magnitudo quae Scaudianis, color rubens. ac ne quis sic ambitum valuisse claritatis e familia putet, sunt et Sceptiana ab inventore libertino, insignia rotunditate. Cato adicit Quiriniana et quae tradit in doliis condi Scantiana. omnium autem nuperrime adoptata sunt parva gratissimi saporis, quae Petisia nominantur. patrias nobilitavere Amerina et Graecula. cetera e causis traxere nomen:

51

germanitatis cohaerentia gemella, numquam singula in fetu, colore syrica, cognatione melapia, mustea a celeritate mitescendi, quae nunc melimela dicuntur a sapore melleo, orbiculata a figura orbis in rotunditatem circumacti — haec in Epiro primum provenisse argumento sunt Graeci, qui Epirotica vocant —, mammarum effigie orthomastia, condicione castrati seminis quae spadonia appellant Belgae.

52

melofoliis folium unum, aliquando et geminum, erumpit e latere medio. celerrime in rugas marcescunt pannucea. stolide tument pulmonea. est quibusdam sanguineus colos origine ex mori insitu tracta. cunctis vero quae fuere a sole partes rubent. sunt et parva gratia saporis atque etiam acutiora odore silvestria. peculiare inprobae iis acerbitatis convicium et vis tanta, ut aciem gladii praestringat. dat aliis farina vilissimis nomen, quamquam primis adventu decerpique properantibus.

[imago inanis]
xvi
[imago inanis]
53

Eadem causa in piris taxatur superbiae cognomine; parva haec, sed ocissima. e cunctis autem Crustumia gratissima, proxima iis Falerna potu, quoniam tanta vis suci abundat — lactere hoc vocatur —, in iisque alia colore nigro, dona Syriae. reliquorum nomina aliter in aliis atque aliis locis appellantur.

54

sed confessis urbis vocabulis auctores suos nobilitavere Decimiana et ex eo tractum quod Pseudodecimianum vocant, Dolabelliana longissimi pediculi, Pomponiana cognomine mammosa, Liceriana, Seviana et quae ex iis nata sunt Turraniana, longitudine pediculi distantia, Favoniana rubra, paulo superbis maiora, Lateriana, Aniciana postautumnalia, acidulo sapore iucunda. Tiberiana appellantur quae maxime Tiberio principi placuere. colorantur magis sole grandescuntque, alioqui eadem essent quae Liceriana.

55

patriae nomina habent serissima omnium Amerina, Picentina, Numantina, Alexandrina, Numidiana, Graeca et in iis Tarentina, Signina, quae alii a colore testacea appellant, sicut onychina, purpurea, ab odore myrapia, laurea, nardina, tempore hordearia, collo ampullacea, et Coriolana, Bruttia gentilitatis, cucurbitina, acidula suci.

56

incerta nominum causa est barbaricis, Veneris quae colorata dicunt, regiis quae minimo pediculo sessilia, patriciis, vocimis, viridibus oblongisque. praeterea dixit volema Vergilius a Catone sumpta, qui et sementiva et mustea nominat.

[imago inanis]
xvii
[imago inanis]
57

Pars haec vitae iam pridem pervenit ad columen, expertis cuncta hominibus, quippe cum Vergilius insitam nucibus arbutum, malis platanum, cerasis ulmum dicat. nec quicquam amplius excogitari potest; nullum certe pomum novum diu iam invenitur. neque omnia insita misceri fas est, sicut nec spinas inseri, quando fulgura piari non queunt facile, quotque genera insita fuerint, tot fulgura uno ictu fieri pronuntiatur.

58

Turbinatior piris figura. in iis serotina ad hiemes usque in matre pendent gelu maturescentia Graeca, ampullacea, laurea, sicut in malis Amerina, Scaudiana. conduntur vero pira ut uvae ac totidem modis, neque aliud in cadis praeterquam pruna. e pomis proprietas piris quae vini, similiterque in aegris medentes cavent. e vino et aqua cocuntur atque pulmentari vicem inplent, quod non alia praeter cotonea ac struthea.

[imago inanis]
xviii
[imago inanis]
59

In universum autem de pomis servandis praecipitur pomaria in loco frigido ac sicco contabulari, septentrionalibus fenestris sereno die patere, austros specularibus arcere, aquilonis quoque adflatu poma deturpante rugis. colligi mala post aequinoctium autumni neque ante XVI lunam neque ultra duodetricesimam, nec pluvio die neque ante primam horam; cadiva separari; stramentis solidis paleisve substerni, rara componi, uti limites pervii spiritum aequalem accipiant. Amerina maxime durare, melimela minime.

60

Cotoneis in concluso spiramentum omne adimendum aut incoqui melle ea mergive oportere. Punica aqua marina fervente indurari, mox triduo sole siccata ita ne nocturno rore contingantur suspendi et, cum libeat uti, aqua dulci perlui. M. Varro et in doliis harenae servari iubet; et inmatura obrui terra in ollis fundo effracto, sed spiritu excluso ac surculo pice inlito: sic etiam crescere amplitudine maiore quam possint in arbore. cetera mala et foliis ficulnis, praeterquam cadivis, singula convolvi cistisque vitilibus condi vel creta figulinarum inlini. —

61

Pira in vasis fictilibus picatis inversis obrui scrobe. Tarentina serissima legi, Aniciana servari et in passo, sorva quoque et scrobibus gypsato operculo, duum pedum terra superiniecta, in loco aprico inversis vasis et in doliis ut uvas interque uvas cum ramis suspendi.

62

E proximis auctoribus quidam altius curam repetunt deputarique statim poma ac vites ad hunc usum praecipiunt decrescente luna, post horam diei tertiam, caelo sereno aut siccis ventis. similiter deligi et ex locis siccis et ante perfectam maturitatem, addito ut luna infra terram sit, uvas cum malleolo sarmenti duro, demptis forfice corruptoribus acinis, in dolio picato recenti suspendi, exclusa omni aura operculo et gypso. sic et sorva ac pira, inlitis omnium surculis pice. dolia procul ab aqua esse.

63

quidam sic cum palmite ipso condunt, capitibus eius scillae infixis utrimque, alii etiam vina habentibus doliis, dum ne contingant ea uvae, aliqui mala in patinis fictilibus fluitantia, quo genere et vino odorem adquiri putant. aliqui omnia haec in milio servari malunt, plerique vero in scrobe duum pedum altitudinis harena substrato et fictili operculo, dein terra operto.

64

creta quidam figlina etiam uvas inlinunt siccataque sole suspendunt, in usu diluentes cretam. eandem pomis vino subigunt. mala vero generosissima eadem ratione crustant gypso vel cera, quae, nisi maturuerint, incremento calcem rumpunt. semper autem in pediculos conlocant ea. alii decerpunt cum surculis eosque in medullam sabuci additos obruunt, ut supra scriptum est.

65

alii singulis malis pirisque singula vasa fictilia adsignant et operculo eorum picato dolio iterum includunt, nec non aliqui in floccis capsisque, quas luto paleato inlinunt; alii hoc idem in patinis fictilibus, aliqui et in scrobe subiecta harena: ita sicca operiunt mox terra. sunt qui cotonea cera Pontica inlita melle demergant.

66

Columella auctor est in puteos cisternasve uvas in fictilibus vasis pice diligenti cura inlitis mergi. Liguria maritima Alpibus proxima uvas sole siccatas iunci fasceis involvit cadisque conditas gypso includit. hoc idem Graeci platani foliis aut vitis ipsius aut fici uno die in umbra siccatis atque in cado vinaceis interpositis. quo genere Coa uva et Berytia servantur, nullius suavitati postferendae.

67

quidam, ut has faciant, in cinere lixivo tingunt protinus quam detraxere vitibus, mox in sole siccant passasque in aquam calidam mergunt et iterum sole siccant, tum foliis, ut supra dictum est, involutas vinaceis stipant. sunt qui malunt uvas in scobe ramentisve abietis, populi, fraxini servare. sunt qui suspendi procul malis protinusque in granariis iubent, quoniam optime siccet frumenti pulvis. pensilibus contra vespas remedio est oleo adspergi ex ore. de palmis diximus.

[imago inanis]
xix
[imago inanis]
68

E reliquo genere pomorum ficus amplissima est, quaedamque et piris magnitudine aemulae. de Aegyptiae Cypriaeque miraculis retulimus inter externas. Idaea rubet olivae magnitudine, rotundior tantum, sapore mespili. Alexandrinam hanc ibi vocant, crassitudine cubitali, ramosam, materie validam, lentam, sine lacte, cortice viridi, folio tiliae, sed molli. Onesicritus tradit in Hyrcania multum nostris esse dulciores fertilioresque, ut quae modios CCLXX singulae ferant.

69

ad nos ex aliis transiere gentibus, Chalcide, Chio, quarum plura genera. si quidem et Lydiae, quae sunt purpureae, et mamillanae similitudinem earum habent et callistruthiae farti sapore praestantiores, ficorum omnium frigidissimae. nam de Africanis, quoniam multi praeferunt cunctis, magna quaestio est, cum id genus in Africam nuperrime transierit.

70

patriae nomen optinent etiam Alexandrinae ex nigris, candicante rima, cognomine delicatae. nigra et Rhodia est et Tiburtina de praecocibus. sunt et auctorum nomina iis, Liviae, Pompei. siccandis haec sole in annuos usus aptissima cum mariscis et quas harundinum folii macula variat. est et Herculanea et albicerata et aratia alba, pediculo minimo, latissima.

71

primo autem provenit porphyritis, longissimo pediculo. comitatur eam e minimis, vilissimis popularis dicta. contra novissima sub hieme maturatur chelidonia. sunt praeterea eaedem serotinae et praecoces, biferae, alba ac nigra, cum messe vindemiaque maturescentes. serotinae et a corio appellatae duro, ex Chalcidicis quarundam trifero proventu.

72

Tarenti tantum praedulces nascuntur, quas vocant onas. Cato de ficis ita memorat: Ficos mariscas in loco cretoso aut aperto serito, in loco autem crassiore aut stercorato Africanas et Herculaneas, Sacontinas, hibernas, Tellanas atras pediculo longo. postea tot subiere nomina atque genera, ut vel hoc solum aestimantibus appareat mutatam esse vitam. sunt et hibernae quibusdam provinciis, uti Moesiae, sed artis, non naturae.

73

parvarum genus arborum post autumnum fimo contingunt, deprehensasque in his hieme grossos, quae mitiore caelo refossae cum arbore atque in lucem remissae novos soles aliosque, quam quibus vixere, avide tamquam iterum natae accipiunt et cum venientium flore maturescunt, alieno praecoces anno, in tractu vel gelidissimo.

[imago inanis]
xx
[imago inanis]
74

Sed a Catone appellata iam tum Africana admonet Africae ad ingens docimentum usi eo pomo. namque perniciali odio Carthaginis flagrans nepotumque securitatis anxius, cum clamaret omni senatu Carthaginem delendam, adtulit quodam die in curiam praecocem ex ea provincia ficum ostendensque patribus: Interrogo vos, inquit, quando hanc pomum demptam putetis ex arbore.

75

cum inter omnes recentem esse constaret: Atqui tertium, inquit, ante diem scitote decerptam Carthagine. tam prope a moeris habemus hostem! statimque sumptum est Punicum tertium bellum, quo Carthago deleta est, quamquam Catone anno sequente rapto. quid primum in eo miremur, curam ingeni an occasionem fortuitam, celeritatemque cursus an vehementiam viri?

76

super omnia est, quo nihil equidem duco mirabilius, tantam illam urbem et de terrarum orbe per CXX annos aemulam unius pomi argumento eversam, quod non Trebia aut Trasimenus, non Cannae busto Romani nominis perficere potuere, non castra Punica ad tertium lapidem vallata portaeque Collinae adequitans ipse Hannibal. tanto propius Carthaginem pomo Cato admovit!

[image ALT:
A densely-leaved deciduous tree, about 6 meters tall, although in this view only the lower two-thirds can be seen; it is surrounded by metal railings. Here and there, both under the tree and in the background, a scattering of stone blocks and fragments. It is the fig tree in the Roman Forum.
					]

The 1997 descendant of the Ficus Ruminalis, growing in its proper site in the Roman Forum with a vine and an olive tree. Pliny gives the story in the following paragraph.

See also:
French translation of this passage
small bibliography on the Ficus Ruminalis
another view, with a bit more context

77

Colitur ficus arbor in foro ipso ac comitio Romae nata, sacra fulguribus ibi conditis magisque ob memoriam eius quae, nutrix Romuli ac Remi, conditores imperii in Lupercali prima protexit, ruminalis appellata, quoniam sub ea inventa est lupa infantibus praebens rumim, (ita vocabant mammam), miraculo ex aere iuxta dicato, tamquam in comitium sponte transisset Atto Navio augurante. nec sine praesagio aliquo arescit rursusque cura sacerdotum seritur. fuit et ante Saturni aedem, urbis anno . . . sublata sacro a Vestalibus facto, cum Silvani simulacrum subverteret.

78

eadem fortuito satu vivit in medio foro, qua sidentia imperii fundamenta ostento fatali Curtius maximis bonis, hoc est virtute ac pietate ac morte praeclara, expleverat. aeque fortuita eodem loco est vitis atque olea, umbrae gratia sedulitate plebeia satae, ara inde sublata gladiatorio munere Divi Iuli, quod novissime pugnavit in foro.

[imago inanis]
xxi
[imago inanis]
79

Admirabilis est pomi huiusce festinatio, unius in cunctis ad maturitatem properantis arte naturae. caprificus vocatur e silvestri genere ficus numquam maturescens, sed quod ipsa non habet alii tribuens, quoniam est naturalis causarum transitus fitque ut e putrescentibus gignatur aliquid.

80

ergo culices parit; hi fraudati alimento in matre, putri eius tabe, ad cognata evolant morsuque ficorum crebro, hoc est avidiore pastu, aperientes ora earum, ita penetrantes intus solem primo secum inducunt cerialesque auras inmittunt foribus adapertis. mox lacteum umorem, hoc est infantiam pomi, absumunt — quod fit et sponte —, ideoque ficetis caprificus permittitur ad rationem venti, ut flatus evolantes in ficos ferat.

81

inde repertum ut inlatae quoque aliunde et inter se colligatae inicerentur fico, quod in macro solo et aquilonio non desiderant, quoniam sponte arescunt loci situ rimisque eadem quae culicum opere causa perficit, nec ubi multus pulvis, quod evenit maxime frequenti via adposita. namque et pulveri vis siccandi sucumque lactis absorbendi. quae ratio pulvere et caprificatione hoc quoque praestat ne decidant, absumpto umore tenero et cum quadam fragilitate ponderoso.

82

ficis mollis omnibus tactus, maturis frumenta intus, sucus maturescentibus lactis, percoctis mellis. senescunt in arbore anusque destillant cummium lacrima. siccat honos laudatas, servat in capsis, Ebuso in insula praestantissimas amplissimasque, mox in Marrucinis; at ubi copia abundat, implentur orcae in Asia, cadi autem in Ruspina Africae urbe, panisque simul et opsonii vicem siccatae implent, utpote cum Cato cibaria ruris operariis iusta ceu lege sanciens minui iubeat per fici maturitatem. cum recenti fico salis vice caseo vesci nuper excogitatum est.

83

ex hoc genere sunt, ut diximus, cottana et caricae quaeque conscendendi navem adversus Parthos omen fecere M. Crasso venales praedicantes voce, Cavneae. omnia haec in Albense rus e Syria intulit L. Vitellius, qui postea censor fuit, cum legatus in ea provincia esset, novissimis Ti. Caesaris temporibus.

[imago inanis]
xxii
[imago inanis]
84

Malorum pirorumque generi adnumerentur iure mespila atque sorva. mespilis tria genera: anthedon, setania; tertium degenerat, anthedoni tamen similius, quod Gallicum vocant. setaniae maius pomum candidiusque, acini molliore ligno; ceteris minus pomum, sed odore praestantius et quod diutius servetur. arbor ipsa de amplissimis folia ante quam decidant rubescunt; radices multae atque altae et ideo inexstirpabiles. non fuit haec arbor in Italia Catonis aevo.

[imago inanis]
xxiii
[imago inanis]
85

Sorvis quadriplex differentia. aliis enim eorum rotunditas mali, aliis turbinatio piri, aliis ovata species ceu malorum aliquis; haec obnoxia acori. odore et suavitate rotunda praecellunt, ceteris vini sapor. generosisisima quibus circa pediculos tenera folia. quartum genus torminale appellant, remedio tantum probabile, adsiduum proventu minimumque pomo, arbore dissimile, foliis paene platani. non ferunt ante trimatum ex ullo genere. Cato et sorva condi sapa tradit.

[imago inanis]
xxiv
[imago inanis]
86

Ab his locum amplitudine vindicaverint, quae cessere auctoritate, nuces iuglandes, quamquam et ipsae nuptialium Fescenninorum comites, multum pineis minores universitate eademque portione ampliores nucleo. nec non et honor iis naturae peculiaris gemino protectis operimento, pulvinati primum calycis, mox lignei putaminis. quae causa eas nuptiis fecit religiosas, tot modis fetu munito, quod est veri similius quam quia cadendo tripudium sonivium faciant.

87

et has e Perside regibus translatas indicio sunt Graeca nomina: optimum quippe genus earum Persicum atque basilicon vocant, et haec fuere prima nomina; caryon a capitis gravedine propter odoris gravitatem convenit dictum. tinguntur cortice earum lanae et rufatur capillus primum prodeuntibus nuculis; id conpertum infectis tractatu manibus. pinguescunt vetustate.

88

sola differentia generum in putamine duro fragilive et tenui aut crasso, loculoso aut simplici. solum hoc pomum natura conpactili operimento clausit. namque sunt bifidae putaminum carinae nucleorumque alia quadripertita distinctio, lignea intercursante membrana. ceteris quidquid est solidum est, ut in abellanis, et ipso nucum genere, quas antea Abellinas patriae nomine appellabant. in Asiam Graeciamque e Ponto venere eae ideoque et Ponticae nuces vocantur.

89

has quoque mollis protegit barba, sed putamini nucleisque solida rotunditas inest. hae et torrentur. umbilicus illis intus in ventre medio. tertia in his natura amygdalis tenuiore, sed simili iuglandium, summo operimento, item secundo putaminis; nucleus dissimilis latitudine et acriore callo.

90

haec arbor an fuerit in Italia Catonis aetate dubitatur, quoniam Graecas nominat, quas quidam et in iuglandium genere servant. adicit praeterea abellanas et galbas, Praenestinas, quas maxime laudat et conditas ollis in terra servari virides tradit. nunc Thasiae et Albenses celebrantur et Tarentinarum duo genera, fragili putamine ac duro, quae sunt et amplissimae ac minime rotundae; praeterea molluscae putamen rumpentis.

91

sunt qui honori nomen interpretentur et Iovis glandem esse dicant. nuper consularem virum audivi biferas et iuglandes nuces habere se profitentem. de pistaciis, et ipso nucum genere, in suo loco retulimus. et haec autem idem Vitellius in Italiam primus intulit eodem tempore, simulque in Hispaniam Flaccus Pompeius eques Romanus, qui cum eo militabat.

[imago inanis]
xxv
[imago inanis]
92

Nuces vocamus et castaneas, quamquam adcommodatiores glandium generi. armatum iis echinato calyce vallum, quod inchoatum glandibus, mirumque vilissima esse quae tanta occultaverit cum naturae. trini quibusdam partus ex uno calyce; cortexque lentus, proxima vero corpori membrana et in his et in nucibus saporem, ni detrahatur, infestat. torrere has in cibis gratius, modo molantur, et praestant ieiunio feminarum quandam imaginem panis.

93

Sardibus hae provenere primum, ideo apud Graecos Sardianos balanos appellant, nam Διος βαλανου nomen postea inposuere excellentioribus satu factis. nunc plura earum genera. Tarentinae faciles nec operosae cibo, planae figura. rotundior quae balanitis vocatur, purgabilis maxime et sponte prosiliens pura.

94

plana est et Salariana, Tarentina minus tractabilis, laudatior Corelliana et ex ea facta quo dicemus in insitis modo Tereiana, quam rubens cortex praefert triangulis et popularibus nigris, quae coctivae vocantur. patria laudatissimis Tarentum et in Campania Neapolis. ceterae suum pabulo gignuntur, scrupulosa corticis intra nucleos quoque ruminatione.

[imago inanis]
xxvi
[imago inanis]
95

Haut procul abesse videantur et praedulces siliquae, nisi quod in iis ipse manditur cortex. digitorum omnis longitudo illis et interim falcata, pollicari latitudine. glandes inter poma numerari non possunt, quam ob rem in sua natura dicentur.

[imago inanis]
xxvii
[imago inanis]
96

Reliqua carnosi sunt generis, eaque bacis atque carnibus distant. alia acinis caro, alia moris, alia unedonibus, et alia acinis, inter cutem sucumque, alia myxis, alia bacis ut olivis.

97

moris sucus in carne vinosus, trini colores, candidus primo, mox rubens, maturis niger. in novissimis florent, inter prima maturescunt. tingunt manus suco matura, eluunt acerba. minimum in hac arbore ingenia profecerunt, nec nominibus nec insitis; nec alio modo quam pomi magnitudine differunt mora Ostiensia et Tusculana Romae. nascuntur et in rubis, multum differente callo.

[imago inanis]
xxviii
[imago inanis]
98

Aliud corpus et terrestribus fragis, aliud congeneri eorum unedoni, quod solum pomum simul e frutice terraeque gignitur. arbor ipsa fruticosa. fructus anno maturescit, pariterque floret subnascens et prior coquitur. mas sit an femina sterilis, inter auctores non constat.

99

pomum inhonorum, ut cui nomen ex argumento sit unum tantum edendi. duobus tamen his nominibus appellant Graeci comaron et memaecylon, quo apparet totidem esse genera; et apud nos alio nomine arbutus vocatur. Iuba auctor est quinquagenum cubitorum altitudine in Arabia esse eas.

[imago inanis]
xxix
[imago inanis]
100

Acinorum quoque magna est differentia, primum inter uvas ipsas callo, teneritate, crassitudine, interiore ligno aliis parvo et aliis etiam gemino, qui minime feraces musti. plurimum vero differunt hederae sabucique acini, et figura etiam Punici, angulosi quippe soli. nec cutis ulla singulis praeter communem quae est candida. totisque sucus et caro est, iis praecipue quibus parvolum inest ligni.

101

magna et bacis differentia: aliae namque sunt olivis, lauris et alio modo loto, cornis, alio myrtis, lentisco. aquifolio enim spinae sine suco, medioque etiamnum genere inter bacas acinosasque cerasis. pomum iis primo candidum et fere omnibus bacis; mox aliis virescit, ut olivis, lauris, rubet vero moris, cerasis, cornis. dein nigrescit moris, cerasis, olivis.

[imago inanis]
xxx
[imago inanis]
102

Cerasi ante victoriam Mithridaticam L. Luculli non fuere in Italia, ad urbis annum DCLXXX. is primum invexit e Ponto, annisque CXX trans oceanum in Britanniam usque pervenere; eadem [ut diximus] in Aegypto nulla cura potuere gigni. cerasorum Aproniana maxime rubent, nigerrima sunt Lutatia, Caeciliana vero et rotunda.

103

Iunianis gratus sapor, sed paene tantum sub arbore sua, adeo teneris, ut gestatum non tolerent. principatus duracinis quae Pliniana Campania appellat, in Belgica vero Lusitanis, in ripis etiam Rheni. tertius iis colos e nigro ac rubenti viridique, similis maturescentibus semper.

104

minus quinquennium est quod prodiere quae vocant laurea, non ingratae amaritudinis, insitae in lauru. sunt et Macedonica, parvae arboris raroque tria cubita excedentis, et minore etiamnum frutice chamaecerasi. inter prima hoc e pomis colono gratiam annuam refert. septentrione frigidisque gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliva cadis.

[imago inanis]
xxxi
[imago inanis]
105

quae cura et cornis atque etiam lentisco adhibetur. ne quid non hominis ventri natum esse videatur, miscentur sapores et alio alius placere cogitur; miscentur vero et terrae caelique tractus: in alio cibi genere India advocatur, in alio Aegyptus, Creta, Cyrene singulaeque terrae. nec cessat in veneficiis vita, dum modo omnia devoret. planius hoc fiet in herbarum natura.

[imago inanis]
xxxii
[imago inanis]
106

Interim quae sunt communia et pomis omnibusque sucis saporum genera XIII reperiuntur: dulcis, suavis, pinguis, amarus, austerus, acer, acutus, acerbus, acidus, salsus. praeter haec tria sunt genera mirabili maxime natura: unum in quo plures pariter sentiuntur sapores, ut vinis; namque in iis et austerus et acutus et dulcis et suavis, omnes alieni.

107

alterum est genus in quo sit et alienus quidem, sed et suus quidam ac peculiaris, ut in lacte; si quidem inest ei quod tamen iure dici dulce et pingue et suave non possit, optinente lenitate, quae ipsa succedit in saporis vicem.

108

nullus hic aquis nec sucus, ut tamen eo ipso fiat aliquis ac suum genus faciat. sentiri quidem aquae saporem ullum sucumve vitium est. magnum his omnibus in odore momentum et magna cognatio; qui et ipse nullus est aquis aut, si sentitur omnino, vitium est. mirum tria naturae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine suco: aquas, aëra, ignes.

[imago inanis]
xxxiii
[imago inanis]
109

Ergo sucorum vinosi piro, moro, myrto, minime, quod miremur, uvis; pingues olivae, lauro, nuci iuglandi, amygdalis; dulces uvis, ficis, palmis; aquosus prunis. magna differentia et in colore suci: sanguineus moris, cerasis, cornis, uvis nigris; idem albis candidus, lacteus in capite ficis, in corpore non item, spumeus malis, nullus Persicis, cum praesertim duracina suco abundent. sed quis eius ullum dixerit colorem?

110

sua et in odore miracula: malis acutus, Persicis dilutus, dulcibus nullus. nam et vinum tale sine odore, tenue odoratius multoque celerius talia ad usum veniunt quam pinguia. quae odorata, non eadem in gustu tenera, quia non sunt pariter odor et sapor. quam ob rem citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadamtenus et cotoneis, nullusque odor ficis.

[imago inanis]
xxxiv
[imago inanis]
111

Et hactenus sint species ac genera pomorum: naturas artius colligi par est. alia siliquis distinguntur, ipsis dulcibus semenque conplexis amarum, cum in pluribus semina placeant, in siliqua damnentur; alia bacis, quarum intus lignum et extra caro, ut olivis, cerasis; aliquorum intus bacae, foris lignum, ut iis quae in Aegypto diximus gigni.

112

quae bacis natura, eadem et pomis. aliorum intus corpus et foris lignum, ut nucum; aliis foris corpus, intus lignum, ut Persicis et prunis, vitiumque cinctum fructu, cum fructus alibi muniatur vitio. putamine clauduntur nuces, corio castaneae; detrahitur hoc iis, at in mespilis manditur. crusta teguntur glandes, cute uvae, corio et membrana Punica. carne et suco mora constant, cute et suco cerasi.

113

quaedam statim a ligno recedunt, ut nuces et palmae; quaedam adhaerent, ut olivae laurusque. quorundam generi utraque est natura, ut in Persicis; etenim duracinis adhaeret corpus et ligno avelli non quit, cum in ceteris facile separetur. quibusdam nec intus nec extra lignum, ut in palmarum genere.

114

aliquorum lignum ipsum in usu et pomi vice, ut genera e nucleis quaedam in Aegypto diximus. quorundam extra geminantur vitia, ut in castaneis et amygdalis nucibusque iuglandibus. quorundam natura trigemina: corpus est, dein lignum rursusque semen in ligno, ut in Persicis. quaedam inter se densa, ut uvae, sorva, quae ramos circumdata ex omni parte uvarum modo degravant; alia rara, ut in Persicis; quaedam alvo continentur, ut granata.

115

dependent alia pediculis, ut pira, alia racemis, ut uvae, palmae, alia et pediculis et racemis, ut hederae, sabuci; alia ramo adhaerent, ut in lauru; quaedam utroque modo, ut olivae. nam et breves pediculi et longi. quaedam vasculis constant, ut Punica et mespila lotosque in Aegypto et Euphrate.

116

iam vero diversa gratia et commendatio: carne palmae placent, crusta Thebaicae, suco uvae et caryotae, callo pira ac mala, corpore mora, cartilagine nuclei, grano quaedam in Aegypto, cute caricae. detrahitur haec ficis virentibus ut putamen, eademque in siccis maxime placet.

117

in papyris et ferulis spinaque alba caulis ipse pomum est, sicut et ficulni caules, in fruticoso genere cum caule capparis; in siliquis vero quod manditur quid nisi lignum est? non omittenda seminis earum proprietate: nam neque corpus nec lignum nec cartilago dici potest neque aliud nomen inveniat.

[imago inanis]
xxxv
[imago inanis]
118

Sucorum natura praecipuam admirationem in myrto habet, quando ex una omnium olei vinique bina genera fiunt, item myrtidanum, ut diximus. et alius usus bacae fuit apud antiquos ante quam piper reperiretur illam optinens vicem, in quodam etiam genere opsonii nomine inde tracto, quod etiam nunc myrtatum vocatur. eademque origine aprorum sapor commendatur, plerumque ad intinctus additis myrtis.

[imago inanis]
xxxvi
[imago inanis]
119

Arbor ipsa in Europae citeriore caelo, quod a Cerauniis montibus incipit, primum Cerceis in Elpenoris tumulo visa traditur Graecumque ei nomen remanet, quo peregrinam esse apparet. fuit, ubi nunc Roma est, iam cum conderetur; quippe ita traditur, myrtea verbena Romanos Sabinosque, cum propter raptas virgines dimicare voluissent, depositis armis purgatos in eo loco qui nunc signa Veneris Cluacinae habet;

120

cluere enim antiqui purgare dicebant. et in ea quoque arbore suffimenti genus habetur, ideo tum electa, quoniam coniunctioni et huic arbori Venus praeest, haud scio an prima etiam omnium in locis publicis Romae sata, fatidico quidem et memorabili augurio. inter antiquissima namque delubra habetur Quirini, hoc est ipsius Romuli. in eo sacrae fuere myrti duae ante aedem ipsam per longum tempus, altera patricia appellata, altera plebeia.

121

patricia multis annis praevaluit exuberans ac laeta; quamdiu senatus quoque floruit, illa ingens, plebeia retorrida ac squalida. quae postquam evaluit flavescente patricia, a Marsico bello languida auctoritas patrum facta est ac paulatim in sterilitatem emarcuit maiestas. quin et ara vetus fuit Veneri Myrteae, quam nunc Murciam vocant.

[imago inanis]
xxxvii
[imago inanis]
122

Cato tria genera myrti prodidit, nigram, candidam, coniugulam, fortassis a coniugiis, ex illo Cluacinae genere. nunc et alia distinctio sativae aut silvestris et in utraque latifoliae, in silvestri propria oxymyrsinae. sativarum genera topiarii faciunt Tarentinam folio minuto, nostratem patulo, hexasticham densissimo, senis foliorum versibus. haec non est in usu, ramosa atque non alta. coniugalem existimo nunc nostratem dici. myrtus odoratissima Aegypto.

123

Cato docuit vinum fieri e nigra siccata usque in ariditatem in umbra atque ita musto indita. si non siccentur bacae, oleum gigni. postea conpertum et ex alba vinum fieri album, duobus sextariis myrti tusae in vini tribus heminis maceratae expressaeque. folia et per se siccantur in farinam ad ulcerum remedia in corpore humano, leniter mordaci pulvere, ac refrigerandis sudoribus.

124

quin immo oleo quoque, mirum dictu, inest quidam vini sapor simulque pinguis liquor, praecipua vi ad corrigenda vina saccis ante perfusis. retinet quippe faecem nec praeter purum liquorem transire patitur datque se comitem praecipua commendatione liquato. virgae quoque eius, gestate modo, viatori prosunt in longo itinere pediti; quin et virgei anuli expertes ferri inguinum tumori medentur.

[imago inanis]
xxxviii
[imago inanis]
125

Bellicis quoque se rebus inseruit, triumphansque de Sabinis P. Postumius Tubertus in consulatu, qui primus omnium ovans ingressus urbem est, quoniam rem leniter sine cruore gesserat, myrto Veneris victricis coronatus incessit optabilemque arborem etiam hostibus fecit. haec postea ovantium fuit corona excepto M. Crasso, qui de fugitivis et Spartaco laurea coronatus incessit.

126

Masurius auctor est curru quoque triumphantes myrtea corona usos. L. Pisoº tradit Papirium Masonem, qui primus in monte Albano triumphavit de Corsis, myrto coronatum ludos Circenses spectare solitum; avus maternus Africani sequentis hic fuit. Marcus Valerius duabus coronis utebatur, laurea et myrtea, qui et hoc voverat.

[imago inanis]
xxxix
[imago inanis]
127

Laurus triumphis proprie dicatur, vel gratissima domibus, ianitrix Caesarum pontificumque. sola et domos exornat et ante limina excubat. duo eius genera tradidit Cato, Delphicam et Cypriam. Pompeius Lenaeus adiecit quam mustacem appellavit, quoniam mustaceis subiceretur: hanc esse folio maximo flaccidoque et albicante; Delphicam aequali colore viridiorem, maximis bacis atque e viridi rubentibus ac victores Delphis coronare ut triumphantes Romae; Cypriam esse folio brevi, nigro, per margines imbricato crispam.

128

postea accessere genera: tinus — hanc silvestrem laurum aliqui intellegunt, nonnulli sui generis arborem — differt colore; est enim caerulea baca.

129

accessit et regia, quae coepit Augusta appellari, amplissima et arbore et folio, bacis gustatu quoque non asperis. aliqui negant eandem esse et suum genus regiae faciunt longioribus foliis latioribusque.

130

iidem in alio genere bacaliam appellant hanc quae vulgatissima est bacarumque fertilissima, sterilem vero earum, quod maxime miror, triumphalem eaque dicunt triumphantes uti, nisi id a Divo Augusto coepit, ut docebimus, ex ea lauru quae ei missa e caelo est, minima altitudine, folio crispo, brevi, inventu rara. accedit in topiario opere Thasia, excrescente in medio folio parvola veluti lacinia folii, et sine ea spadonina, mira opacitatis patientia, itaque quantalibeat sub umbra solum implet.

131

est et chamaedaphne silvestris frutex et Alexandrina, quam aliqui Idaeam, alii hypoglottion, alii danaen, alii carpophyllon, alii hypelaten vocant. ramos spargit a radice dodrantales, coronarii operis, folio acutiore quam myrti ac molliore et candidiore, maiore, semine inter folia rubro, plurima in Ida et circa Heracleam Ponti, nec nisi in montuosis.

132

id quoque quod daphnoides vocatur genus in nominum ambitu est; alii enim Pelasgum, alii eupetalon, alii stephanon Alexandri vocant. et hic frutex est ramosus, crassiore ac molliore quam laurus folio, cuius gustatu accendatur os, bacis e nigro rufis. notatum antiquis, nullum genus laurus in Corsica fuisse, quod nunc satum et ibi provenit.

[imago inanis]
xl
[imago inanis]
133

Ipsa pacifera, ut quam praetendi etiam inter armatos hostes quietis sit indicium. Romanis praecipue laetitiae victoriarumque nuntia additur litteris et militum lanceis pilisque, fasces imperatorum decorat.

134

ex iis in gremio Iovis optimi maximique deponitur, quotiens laetitiam nova victoria adtulit, idque non quia perpetuo viret nec quia pacifera est, praeferenda ei utroque olea, sed quia spectatissima in monte Parnaso ideoque etiam grata Apollini visa, adsuetis eo dona mittere, oracula inde repetere iam et regibus Romanis teste L. Bruto, fortassis etiam in argumentum, quoniam ibi libertatem publicam is meruisset lauriferam tellurem illam osculatus ex responso et quia manu satarum receptarumque in domos fulmine sola non icitur.

135

ob has causas equidem crediderim honorem ei habitum in triumphis potius quam quia suffimentum sit caedis hostium et purgatio, ut tradit Masurius, adeoque in profanis usibus pollui laurum et oleam fas non est, ut ne propitiandis quidem numinibus accendi ex iis altaria araeve debeant. laurus quidem manifesto abdicat ignes crepitu et quadam detestatione, interaneorum etiam vitia et nervorum ligno torquente. Ti. principem tonante caelo coronari ea solitum ferunt contra fulminum metus.

136

Sunt et circa Divum Augustum eventa eius digna memoratu. namque Liviae Drusillae, quae postea Augusta matrimonii nomen accepit, cum pacta esset illa Caesari, gallinam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abiecit in gremium inlaesam, intrepideque miranti accessit miraculum. quoniam teneret in rostro laureum ramum onustum suis bacis, conservari alitem et subolem iussere haruspices ramumque eum seri ac rite custodiri:

137

quod factum est in villa Caesarum fluvio Tiberi inposita iuxta nonum lapidem Flaminiae viae, quae ob id vocatur Ad Gallinas, mireque silva provenit. ex ea triumphans postea Caesar laurum in manu tenuit coronamque capite gessit, ac deinde imperatores Caesares cuncti. traditusque mos est ramos quos tenuerunt serendi, et durant silvae nominibus suis discretae, fortassis ideo mutatis triumphalibus.

138

unius arborum Latina lingua nomen inponitur viris, unius folia distinguntur appellatione; lauream enim vocamus. durat et in urbe inpositum loco, quando Loretum in Aventino vocatur ubi silva laurus fuit. eadem purificationibus adhibetur, testatumque sit obiter et ramo eam seri, quoniam dubitavere Democritus atque Theophrastus.

Nunc dicemus silvestrium naturas.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: 7 Jun 08