Brevis URL huic paginae:
bit.ly/PlinyNH33


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

Liber XXXIII

[imago inanis]
i
[imago inanis]
1

Metalla nunc ipsaeque opes et rerum pretia dicentur, tellurem intus exquirente cura multiplici modo, quippe alibi divitiis foditur quaerente vita aurum, argentum, electrum, aes, alibi deliciis gemmas et parietum lignorumque pigmenta, alibi temeritati ferrum, auro etiam gratius inter bella caedesque. persequimur omnes eius fibras vivimusque super excavatam, mirantes dehiscere aliquando aut intremescere illam, ceu vero non hoc indignatione sacrae parentis exprimi possit.

2

imus in viscera et in sede manium opes quaerimus, tamquam parum benigna fertilique qua calcatur. et inter haec minimum remediorum gratia scrutamur, quoto enim cuique fodiendi causa medicina est? quamquam et hoc summa sui parte tribuit ut fruges, larga facilisque in omnibus, quaecumque prosunt.

3

illa nos peremunt, illa nos ad inferos agunt, quae occultavit atque demersit, illa, quae non nascuntur repente, ut mens ad inane evolans reputet, quae deinde futura sit finis omnibus saeculis exhauriendi eam, quo usque penetratura avaritia. quam innocens, quam beata, immo vero etiam delicata esset vita, si nihil aliunde quam supra terras concupisceret, breviterque, nisi quod secum est!

[imago inanis]
ii
[imago inanis]
4

Eruitur aurum et chrysocolla iuxta, ut pretiosior videatur, nomen ex auro custodiens. parum enim erat unam vitae invenisse pestem, nisi in pretio esset auri etiam sanies. quaerebat argentum avaritia; boni consuluit interim invenisse minium rubentisque terrae excogitavit usum. heu prodigia ingenia, quot modis auximus pretia rerum! accessit ars picturae, et aurum argentumque caelando carius fecimus. didicit homo naturam provocare. auxere et artem vitiorum inritamenta; in poculis libidines caelare iuvit ac per obscenitates bibere.

5

abiecta deinde sunt haec ac sordere coepere, ut auri argentique nimium fuit. murrina ex eadem tellure et crystallina effodimus, quibus pretium faceret ipsa fragilitas. hoc argumentum opum, haec vera luxuriae gloria existimata est, habere quod posset statim perire totum. nec hoc fuit satis. turba gemmarum potamus et zmaragdis teximus calices, ac temulentiae causa tenere Indiam iuvat. aurum iam accessio est,

[imago inanis]
iii
6

utinamque posset e vita in totum abdicari [sacrum fame, ut celeberrimi auctores dixere] proscissum conviciis ab optimis quibusque et ad perniciem vitae repertum, quanto feliciore aevo, cum res ipsae permutabantur inter sese, sicut et Troianis temporibus factitatum Homero credi convenit! ita enim, ut opinor, commercia victus gratia invecta.

[imago inanis]
7

alios coriis boum, alios ferro captivisque res emptitasse tradit. quare, quamquam ipse iam mirator auri, pecore aestimationes rerum ita fecit, ut C boum arma aurea permutasse Glaucum diceret cum Diomedis armis VIIII boum. ex qua consuetudine multa legum antiquarum pecore constat etiam Romae.

[imago inanis]
iv
8

Pessimum vitae scelus fecit qui primus induit digitis, nec hoc quis fecerit traditur. nam de Prometheo omnia fabulosa arbitror, quamquam illi quoque ferreum anulum dedit antiquitas vinculumque id, non gestamen, intellegi voluit. Midae quidem anulum, quo circumacto habentem nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem fateatur?

[imago inanis]
9

manus et prorsus sinistrae maximam auctoritatem conciliavere auro, non quidem Romanae, quarum in more ferrei erant ut virtutis bellicae insigne. de regibus Romanis non facile dixerim. nullum habet Romuli in Capitolio statua nec praeter Numae Serviique Tullii alia ac ne Lucii quidem Bruti. hoc in Tarquiniis maxime miror, quorum e Graecia fuit origo, unde hic anulorum usus venit, quamquam etiam nunc Lacedaemone ferreo utuntur.

[imago inanis]
10

sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea donatum constat, unde mos bullae duravit, ut eorum, qui equo meruissent, filii insigne id haberent, ceteri lorum; et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse. quamquam et de nomine ipso ambigi video. Graeci a digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant, postea et Graeci et nostri symbolum.

[imago inanis]
11

longo certe tempore ne senatum quidem Romanum habuisse aureos manifestum est, siquidem iis tantum, qui legati ad exteras gentes ituri essent, anuli publice dabantur, credo, quoniam ita exterorum honoratissimi intellegebantur. neque aliis uti mos fuit quam qui ex ea causa publice accepissent, volgoque sic triumphabant et, cum corona ex auro Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito ferreus erat aeque triumphantis et servi prae se coronam sustinentis.

[imago inanis]
12

sic triumphavit de Iugurtha C. Marius aureumque non ante tertium consulatum sumpsisse traditur. ii quoque, qui ob legationem acceperant aureos, in publico tantum utebantur iis, intra domos vero ferreis, quo argumento etiam nunc sponsae muneris vice ferreus anulus mittitur, isque sine gemma. equidem nec Iliacis temporibus ullos fuisse anulos video. nusquam certe Homerus dicit, cum et codicillos missitatos epistularum gratia indicet et conditas arcis vestes ac vasa aurea argenteaque et eas colligatas nodi, non anuli, nota. sortiri quoque contra provocationes duces non anulis tradit, fabricae etiam deum fibulas et alia muliebris cultus, sicut inaures, in primordio factitasse, sine mentione anulorum.

[imago inanis]
13

et quisquis primus instituit, cunctanter id fecit: laevis manibus latentibusque induit, cum, si honos securus fuisset, dextra fuerit ostentandus. quodsi inpedimentum potuit in eo aliquod intellegi, etiam serioris usus argumentum esset: maius in laeva fuisset, qua scutum capitur. est quidem apud eundem Homerum virorum crinibus aurum inplexum; ideo nescio an prior usus feminis coeperit.

[imago inanis]
v
14

Romae ne fuit quidem aurum nisi admodum exiguum longo tempore. certe cum a Gallis capta urbe pax emeretur, non plus quam mille pondo effici potuere. nec ignoro MM pondo auri perisse Pompeii III consulatu e Capitolini Iovis solio a Camillo ibi condita, et ideo a plerisque existimari MM pondo collata. sed quod accessit, ex Gallorum praeda fuit detractumque ab iis in parte captae urbis delubris —

[imago inanis]
15

Gallos cum auro pugnare solitos Torquatus indicio est —; apparet ergo Gallorum templorumque tantundem nec amplius fuisse. quod quidem in augurio intellectum est, cum Capitolinus duplum reddidisset. illud quoque obiter indicari convenit — etiam de anulis sermonem repetivimus —, aedituum custodiae eius conprehensum fracta in ore anuli gemma statim expirasse et indicium ita extinctum.

[imago inanis]
16

ergo ut maxime MM tantum pondo, cum capta est Roma, anno CCCLXIIII fuere, cum iam capitum liberorum censa essent CLII DLXXIII. in eadem post annos CCCVII, quod ex Capitolinae aedis incendio ceterisque omnibus delubris C. Marius filius Praeneste detulerat, XIIII pondo, quae sub eo titulo in triumpho transtulit Sulla et argenti VI. idem ex reliqua omni victoria pridie transtulerat auri pondo XV, argenti p. CXV.

[imago inanis]
vi
17

Frequentior autem usus anulorum non ante Cn. Flavium Anni filium deprehenditur. hic namque publicatis diebus fastis, quos populus a paucis principum cotidie petebat, tantam gratiam plebei adeptus est — libertino patre alioqui genitus et ipse scriba Appi Caeci, cuius hortatu exceperat eos dies consultando adsidue sagaci ingenio promulgaratque —, ut aedilis curulis crearetur cum Q. Anicio Praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset, praeteritis C. Poetilio et Domitio, quorum patres consules fuerant.

[imago inanis]
18

additum Flavio, ut simul et tribunus plebei esset, quo fato tanta indignatio exarsit, ut anulos abiectos in antiquissimis reperiatur annalibus. fallit plerosque quod tum et equestrem ordinem id fecisse arbitrantur; etenim adiectum hoc quoque sed et phaleras positas propterque nomen equitum adiectum est, anulosque depositos a nobilitate in annales relatum est, non a senatu universo. hoc actum P. Sempronio L. Sulpicio cos.

[imago inanis]
19

Flavius vovit aedem Concordiae, si populo reconciliasset ordines, et, cum ad id pecunia publice non decerneretur, ex multaticia faeneratoribus condemnatis aediculam aerea fecit in Graecostasi, quae tunc supra comitium erat, inciditque in tabella aerea factam eam aedem CCIIII annis post Capitolinam dedicatam.

[imago inanis]
20

id a. CCCCXXXXVIIII a condita urbe gestum est et primum anulorum vestigium extat; promiscuit autem usus alterum secundo Punico bello, neque enim aliter potuisset trimodia anulorum illa Carthaginem ab Hannibale mitti. inter Caepionem quoque et Drusum ex anulo in auctione venali inimicitiae coepere, unde origo socialis belli et exitia rerum.

[imago inanis]
21

ne tunc quidem omnes senatores habuere, utpote cum memoria avorum multi praetura quoque functi in ferreo consenuerint — sicut Calpurnium et Manilium, qui legatus C. Marii fuerit Iugurthino bello, Fenestella tradit, et multi L. Fufidium illum, ad quem Scaurus de vita sua scripsit —, in Quintiorum vero familia aurum ne feminas quidem habere mos fuerit, nullosque omnino maior pars gentium hominumque, etiam qui sub imperio nostro degunt, hodieque habeat. non signat oriens aut Aegyptus etiam nunc litteris contenta solis.

[imago inanis]
22

Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit gemmas addendo exquisiti fulgoris censuque opimo digitos onerando, sicut dicemus in gemmarum volumine, mox et effigies varias caelando, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. alias dein gemmas violari nefas putavit ac, ne quis signandi causam in anulis esse intellegeret, solidas induit.

[imago inanis]
23

quasdam vero neque ab ea parte, qua digito occultantur, auro clusit aurumque millis lapillorum vilius fecit. contra vero multi nullas admittunt gemmas auroque ipso signant. id Claudii Caesaris principatu repertum. nec non et servitia iam ferrum auro cingunt — alia per sese mero auro decorant —, cuius licentiae origo nomine ipso in Samothrace id institutum declarat.

[imago inanis]
24

Link to a page in English Singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi. postea pollici proximo induere, etiam in deorum simulacris, dein iuvit et minimo dare. Galliae Brittanniaeque medio dicuntur usae. hic nunc solus excipitur, ceteri omnes onerantur, atque etiam privatim articuli minoribus aliis.

[imago inanis]
25

sunt qui uni tantum minimo congerant, alii vero et huic tantum unum, quo signantem signent. conditus ille, ut res rara et iniuria usus indigna, velut e sacrario promitur, ut et unum in minimo digito habuisse pretiosioris in recondito supellectilis ostentatio sit. iam alii pondera eorum ostentant. aliis plures quam unum gestare labor est, alii bratteas infercire leviore materia propter casum tutius gemmarum sollicitudini putant, alii sub gemmis venena cludunt, sicut Demosthenes summus Graeciae orator, anulosque mortis gratia habent.

[imago inanis]
26

denique vel plurima opum scelera anulis fiunt. quae fuit illa vita priscorum, qualis innocentia, in qua nihil signabatur! nunc cibi quoque ac potus anulo vindicantur a rapina. hoc profecere mancipiorum legiones, in domo turba externa ac iam servorum quoque causa nomenclator adhibendus. aliter apud antiquos singuli Marcipores Luciporesve dominorum gentiles omnem victum in promiscuo habebant, nec ulla domi a domesticis custodia opus erat.

[imago inanis]
27

nunc rapiendae conparantur epulae pariterque qui rapiant eas, et claves quoque ipsas signasse non est satis. gravatis somno aut morientibus anuli detrahuntur, maiorque vitae ratio circa hoc instrumentum esse coepit. incertum a quo tempore, videmur tamen posse in externis auctoritatem eius rei intellegere circa Polycraten Sami tyrannum, cui dilectus ille anulus in mare abiectus capto relatus est pisce, ipso circiter CCXXX urbis nostrae annum interfecto.

[imago inanis]
28

celebratior quidem usus cum faenore coepisse debet. argumento est consuetudo volgi, ad sponsiones etiamnum anulo exiliente, tracta ab eo tempore, quo nondum erat arra velocior, ut plane adfirmare possimus nummos ante apud nos, mox anulos coepisse. de nummis paulo post dicetur.

[imago inanis]
vii
29

Anuli distinxere alterum ordinem a plebe, ut semel coeperant esse celebres, sicut tunica ab anulis senatum. quamquam et hoc sero, vulgoque purpura latiore tunicae usos invenimus etiam praecones, sicut patrem L. Aelii Stilonis Praeconini ob id cognominati. sed anuli plane tertium ordinem mediumque plebei et patribus inseruere, ac quod antea militares equi nomen dederant, hoc nunc pecuniae indices tribuunt. nec pridem id factum.

[imago inanis]
30

divo Augusto decurias ordinante maior pars iudicum in ferreo anulo fuit iique non equites, sed iudices vocabantur. equitum nomen subsistebat in turmis equorum publicorum. iudicum quoque non nisi quattuor decuriae fuere primo, vixque singula milia in decuriis inventa sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis, servatumque in hodiernum est, ne quis e novis civibus in iis iudicaret.

[imago inanis]
31

decuriae quoque ipsae pluribus discretae nominibus fuere, tribunorum aeris et selectorum et iudicum. praeter hos etiamnum nongenti vocabantur ex omnibus electi ad custodiendas suffragiorum cistas in comitiis. et divisus hic quoque ordo erat superba usurpatione nominum, cum alius se nongentum, alius selectum, alius tribunum appellaret.

[imago inanis]
viii
32

Tiberii demum principatu nono anno in unitatem venit equester ordo, anulorum auctoritati forma constituta est C. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos. anno urbis conditae DCCLXXV, quod miremur, futtili paene de causa, cum C. Sulpicius Galba, iuvenalem famam apud principem popinarum poenis aucupatus, questus esset in senatu, volgo institores eius culpae defendi anulis. hac de causa constitutum, ne cui ius esset nisi qui ingenuus ipse, patre, avo paterno HS CCCC census fuisset et lege Iulia theatrali in quattuordecim ordinibus sedisset. postea gregatim insigne id adpeti coeptum.

[imago inanis]
33

propter haec discrimina C. princeps decuriam quintam adiecit, tantumque enatum est fastus, ut, quae sub divo Augusto impleri non potuerant, decuriae non capiant eum ordinem, passimque ad ornamenta ea etiam servitute liberati transiliant, quod antea numquam erat factum, quoniam ferreo anulo et equites iudicesque intellegebantur. adeoque id promiscuum esse coepit, ut apud Claudium Caesarem in censura eius unus ex equitibus Flavius Proculus CCCC ex ea causa reos postularet. ita dum separatur ordo ab ingenuis, communicatus est cum servitiis.

[imago inanis]
34

iudicum autem appellatione separare eum ordinem primi omnium instituere Gracchi discordi popularitate in contumeliam senatus, mox debellata auctoritas nominis vario seditionum eventu circa publicanos substitit et aliquamdiu tertiae sortis viri publicani fuere. M. Cicero demum stabilivit equestre nomen in consulatu suo Catilinianis rebus, ex eo ordine profectum se celebrans eiusquevires peculiari popularitate quaerens. ab illo tempore plane hoc tertium corpus in re p. factum est, coepitque adici senatui populoque Romano et equester ordo. qua de causa et nunc post populum scribitur, quia novissime coeptus est adici.

[imago inanis]
ix
35

Equitum quidem etiam nomen ipsum saepe variatum est, in iis quoque, qui id ab equitatu trahebant. celeres sub Romulo regibusque sunt appellati, deinde flexuntes, postea trossuli, cum oppidum in Tuscis citra Volsinios p. VIIII sine ullo peditum adiumento cepissent eius vocabuli, idque duravit ultra C. Gracchum.

[imago inanis]
36

iunius certe, qui ab amicitia eius Gracchanus appellatus est, scriptum reliquit his verbis: Quod ad equestrem ordinem attinet, antea trossulos vocabant, nunc equites vocant ideo, quia non intellegunt trossulos nomen quid valeat, multosque pudet eo nomine appellari. et causam, quae supra indicata est, exponit invitosque etiamnum tamen trossulos vocari.

[imago inanis]
x
37

Sunt adhuc aliquae non omittendae in auro differentiae. auxilia quippe et externos torquibus aureis donavere, at cives non nisi argenteis, praeterque armillas civibus dedere, quas non dabant externis.

[imago inanis]
xi
38

Iidem, quo magis miremur, coronas ex auro dedere et civibus. quis primus donatus sit ea, non inveni equidem; quis primus donaverit, a L. Pisone traditur: A. Postumius dictator apud lacum Regillum castris Latinorum expugnatis eum, cuius maxime opera capta essent. hanc coronam ex praeda is dedit II l., item L. Lentulus consul Servio Cornelio Merendae Samnitum oppido capto, sed hic quinque librarum; trium Piso Frugi filium ex privata pecunia donavit eamque coronam testamento ei praelegavit.

[imago inanis]
xii
39

Deorum honoris causa in sacris nihil aliud excogitatum est quam ut auratis cornibus hostiae, maiores dumtaxat, immolarentur. sed in milita quoque in tantum adolevit haec luxuria, ut M. Bruti e Philippicis campis epistulae reperiantur frementis fibulas tribunicias ex auro geri. ita, Hercules? idem enim tu, Brute, mulierum pedibus aurum gestatum tacuisti. et nos sceleris arguimus illum, qui primus auro dignitatem per anulos fecit! habeant in lacertis iam quidem et viri, quod ex Dardanis venit — itaque et Dardanium vocabatur; viriolae Celtice dicuntur, viriae Celtiberice —;

[imago inanis]
40

habeant feminae in armillis digitisque totis, collo, auribus, spriis; discurrant catenae circa latera et in secreto margaritarum sacculi e collo dominarum auro pendeant, ut in somno quoque unionum conscientia adsit: etiamne pedibus induetur atque inter stolam plebemque hunc medium feminarum equestrem ordinem faciet? honestius viri paedagogiis id damus, balineasque dives puerorum forma convertit.

[imago inanis]
41

iam vero et Harpocraten statuasque Aegyptiorum numinum in digitis viri quoque portare incipiunt. fuit et alia Claudii principatu differentia insolens iis, quibus admissiones liberae ius dedissent imaginem principis ex auro in anulo gerendi, magna criminum occasione, quae omnia salutaris exortus Vespasiani imperatoris abolevit aequaliter publicando principem. de anulis aureis usuque eorum hactenus sit dictum.

[imago inanis]
xiii
42

Proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto. populus Romanus ne argento quidem signato ante Phyrrhum regem devictum usus est. libralis — unde etiam nunc libella dicitur et dupondius — adpendebatur assis; quare aeris gravis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item inpendia et dependere,

[imago inanis]
43

quin et militum stipendia, hoc est stipis pondera, dispensatores, libripendes, qua consuetudine in iis emptionibus, quae mancipi sunt, etiam nunc libra interponitur. Servius rex primus signavit aes. antea rudi usos Romae Timaeus tradit. signatum est nota pecudum, unde et pecunia appellata. maximus census CXX assium fuit illo rege, et ideo haec prima classis. —

[imago inanis]
44

Argentum signatum anno urbis CCCCLXXXV, Q. Ogulnio C. Fabio cos., quinque annis ante primum Punicum bellum. et placuit denarium pro X libris aeris valere, quinarium pro V, sestertium pro dupondio ac semisse. librale autem pondus aeris inminutum est bello Punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, constitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur. ita quinque partes lucri factae, dissolutumque aes alienum.

[imago inanis]
45

nota aeris eius fuit ex altera parte Ianus geminus, ex altera rostrum navis, in triente vero et quadrante rates. quadrans antea teruncius vocatus a tribus unciis. postea Hannibale urguente Q. Fabio Maximo dictatore asses unciales facti, placuitque denarium XVI assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimidium lucrata est, in militari tamen stipendio semper denarius pro X assibus datus est.

[imago inanis]
46

notae argenti fuere bigae atque quadrigae; inde bigati quadrigatique dicti. mox lege Papiria semunciarii asses facti. Livius Drusus in tribunatu plebei octavam partem aeris argento miscuit. is, qui nunc victoriatus appellatur, lege Clodia percussus est; antea enim hic nummus ex Illyrico advectus mercis loco habebatur. est autem signatus Victoria, et inde nomen. —

[imago inanis]
47

Aureus nummus post annos LI percussus est quam argenteus ita, ut scripulum valeret sestertios vicenos, quod efficit in libram ratione sestertii, qui tunc erat, VDCCLX. postea placuit 𐆖 XXXX signari ex auri libris, paulatimque principes inminuere pondus, et novissime Nero ad XXXXV.

[imago inanis]
xiv
48

Sed a nummo prima origo avaritiae faenore excogitato quaestuosaque segnitia, nec paulatim: exarsit rabie quadam non iam avaritia, sed fames auri, utpote cum Septumuleius, C. Gracchi familiaris, auro rependendum caput eius abscisum ad Opimium tulerit plumboque in os addito parricidio suo rem p. etiam circumscripserit; nec iam Quiritium aliquis, sed universo nomine Romano infami rex Mithridates Aquilio duci capto aurum in os infudit.

[imago inanis]
49

haec parit habendi cupido! pudet intuentem nomina ista, quae subinde nova Graeco sermone excogitantur insperso argenteis vasis auro et incluso, quibus deliciis pluris veneunt inaurata quam aurea, cum sciamus interdixisse castris suis Spartacum, ne quis aurum haberet aut argentum. tanto plus fuit animi fugitivis nostris!

[imago inanis]
50

Messalla orator prodidit Antonium triumvirum aureis usum vasis in omnibus obscenis desideriis, pudendo crimine etiam Cleopatrae. summa apud exteros licentiae fuerat Philippum regem poculo aureo pulvinis subdito dormire solitum, Hagonem Teium, Alexandri Magni praefectum, aureis clavis suffigere crepidas: Antonius solus contumelia naturae vilitatem auro fecit. o dignum proscriptione, sed Spartaci!

[imago inanis]
xv
51

Equidem miror populum Romanum victis gentibus in tributo semper argentum imperasse, non aurum, sicut Carthagini cum Hannibale vicatae octingenta milia, XVI pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri. nec potest videri paenuria mundi id evenisse. iam Midas et Croesus infinitum possederant, iam Cyrus devicta Asia pondo XXIIII invenerat praeter vasa aurumque factum et in eo solium, platanum, vitem. qua victoria argenti D talentorum reportavit et craterem Semiramidis, cuius pondus XV talentorum colligebat.

[imago inanis]
52

talentum Aegyptium pondo LXXX patere M. Varro tradit. iam regnaverat in Colchis Saulaces Aetae suboles, qui terram virginem nactus plurimum auri argentique eruisse dicitur in Suanorum gente, et alioqui velleribus aureis incluto regno. et illius aureae camarae, argenteae trabes et columnae atque parastaticae narrantur vicate Sesostri, Aegypti regi tam superbo, ut prodatur annis quibusque sorte reges singulos e subiectis iungere ad currum solitus atque ita triumphare!

[imago inanis]
xvi
53

Et nos fecimus quae posteri fabulosi arbitrentur. Caesar, qui postea dictator fuit, primus in aedilitate munere patris funebri omni apparatu harenae argenteo usus est, ferasque etiam argenteis vasis incessivere tum primum noxii, quod iam etiam in municipiis aemulantur. C. Antonius ludos scaena argentea fecit, item L. Murena; Gaius princeps in circo pegma duxit, in quo fuere argenti pondo CXXIIII.

[imago inanis]
54

Claudius successor eius, cum de Brittannia triumpharet, inter coronas aureas VII pondo habere quam contulisset Hispania citerior, VIIII quam Gallia comata, titulis indicavit. huius deinde successor Nero Pompei theatrum operuit auro in unum diem, quo Tiridati Armeniae regi ostenderet. et quota pars ea fuit aureae domus ambientis urbem!

[imago inanis]
xvii
55

Auri in aerario populi R. fuere Sex. Iulio L. Aurelio cos., septem annis ante bellum Punicum tertium, pondo XVV CCCCX, argenti XXII LXX, et in numerato |LXI| XXXV CCCC, Sexto Iulio L. Marcio cos., hoc est belli socialis initio, auri . . . . |XVI| XX DCCCXXXI.

[imago inanis]
56

C. Caesar primo introitu urbis civili bello suo ex aerario protulit laterum aureorum XV, argenteorum XXX, et in numerato |CCC|. nec fuit aliis temporibus res p. locupletior. intulit et Aemilius Paulus Perseo rege victo e Macedonica praeda |MMM|, a quo tempore populus Romanus tributum pendere desiit.

[imago inanis]
xviii
57

Laquearia, quae nunc et in privatis domibus auro teguntur, post Carthaginem eversam primo in Capitolio inaurata sunt censura L. Mummi. inde transiere in camaras quoque et parietes, qui iam et ipsi tamquam vasa inaurantur, cum varie sua aetas de Catulo existimaverit, quod tegulas aereas Capitoli inaurasset.

[imago inanis]
xix
58

Primos inventores auri, sicut metallorum fere omnium, septimo volumine diximus. praecipuam gratiam huic materiae fuisse arbitror non colore, qui clarior in argento est magisque diei similis, ideo militaribus signis familiarior, quoniam longius fulget, manifesto errore eorum, qui colorem siderum placuisse in auro arbitrantur, cum in gemma aliisque rebus non sit praecipuus.

[imago inanis]
59

nec pondere aut facilitate materiae praelatum est ceteris metallis, cum cedat per utrumque plumbo, sed quia rerum uni nihil igne deperit, tuto etiam in incendiis rogisque. quin immo quo saepius arsit, proficit ad bonitatem, aurique experimentum ignis est, ut simili colore rubeat ignescatque et ipsum; obrussam vocant.

[imago inanis]
60

primum autem bonitatis argumentum quam difficillime accendi. praeterea mirum, prunae violentissimi ligni indomitum palea citissime ardescere atque, ut purgetur, cum plumbo coqui. altera causa pretii maior, quod minimi usus deterit, cum argento, aere, plumbo lineae praeducantur manusque sordescant decidua materia.

[imago inanis]
61

nec aliud laxius dilatatur aut numerosius dividitur, utpote cuius unciae in septingenas quinquagenas pluresque bratteas quaternum utroque digitorum spargantur. crassissimae ex iis Praenestinae vocantur, etiamnum retinente nomen Fortunae inaurato fidelissime ibi simulacro.

[imago inanis]
62

proxima brattea quaestoria appellatur. Hispania striges vocat auri parvolas massas. super omnia solum in massa aut ramento capitur. cum cetera in metallis reperta igni perficiantur, hoc statim aurum est consummatamque materiam suam protinus habet, cum ita invenitur. haec enim inventio eius naturalis est; alia, quam dicemus, coacta. super cetera non robigo ulla, non aerugo, non aliud ex ipso, quod consumat bonitatem minuatve pondus. iam contra salis et aceti sucos, domitores rerum, constantia superat omnia, superque netur ac texitur lanae modo vel sine lana.

[imago inanis]
63

tunica aurea triumphasse Tarquinium Priscum Verrius docet; nos vidimus Agrippinam Claudi principis, edente eo navalis proelii spectaculum, adsidentem et indutam paludamento aureo textili sine alia materia. Attalicis vero iam pridem intexitur, invento regum Asiae.

[imago inanis]
xx
64

Marmori et iis, quae candefieri non possunt, ovi candido inlinuntur, ligno glutini ratione conposita; leucophorum vocant. quid sit hoc aut quemadmodum fiat, suo loco docebimus. aes inaurari argento vivo aut certe hydrargyro legitimum erat, de quis dicemus illorum naturam reddentes.

[imago inanis]
65

excogitata fraus est, namque aes cruciatur in primis accensumque restinguitur sale, aceto, alumine, postea exharenatur, an satis recoctum sit, splendore deprehendente, iterumque exhalatur igni, ut possit edomitum mixtis pumice, alumine, argento vivo inductas accipere bratteas. alumen et in purgando vim habet qualem esse diximus plumbo.

[imago inanis]
xxi
66

Aurum invenitur in nostro orbe, ut omittamus Indicum a formicis aut apud Scythas grypis erutum, tribus modis: fluminum ramentis, ut in Tago Hispaniae, Pado Italiae, Hebro Thraciae, Pactolo Asiae, Gange Indiae, nec ullum absolutius aurum est, ut cursu ipso attrituque perpolitum. alio modo puteorum scrobibus effoditur aut in ruina montium quaeritur; utraque ratio dicatur.

[imago inanis]
67

Aurum qui quaerunt, ante omnia segutilum tollunt; ita vocatur indicium. alveus hic est harenae, quae lavatur, atque ex eo, quod resedit, coniectura capitur. invenitur aliquando in summa tellure protinus rara felicitate, ut nuper in Delmatia principatu Neronis singulis diebus etiam quinquagenas libras fundens. cum ita inventum est in summo caespite, talutium vocant, si et aurosa tellus subest. cetero montes Hispaniarum, aridi sterilesque et in quibus nihil aliud gignatur, huic bono fertiles esse coguntur.

[imago inanis]
68

Quod puteis foditur, canalicium vocant, alii canaliense, marmoris glareae inhaerens, non illo modo, quo in oriente sappiro atque Thebaico aliisque in gemmis scintillat, sed micas amplexum marmoris. vagantur hi venarum canales per latera puteorum et huc illuc, inde nomine invento, tellusque ligneis columnis suspenditur.

[imago inanis]
69

quod effossum est, tunditur, lavatur, uritur, molitur. farinam a pila scudem vocant; argentum, quod exit a fornace, sudorem. quae e camino iactatur spurcitia in omni metallo scoria appellatur. haec in auro tunditur iterumque coquitur. catini fiunt ex tasconio; hoc est terra alba similis argillae, neque enim alia flatum ignemque et ardentem materiam tolerat.

[imago inanis]
70

Tertia ratio opera vicerit Gigantum. cuniculis per magna spatia actis cavantur montes lucernarum ad lumina; eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies. arrugias id genus vocant. siduntque rimae subito et opprimunt operatos, ut iam minus temerarium videatur e profundo maris petere margaritas atque purpuras. tanto nocentiores fecimus terras! relinquuntur itaque fornices crebri montibus sustinendis.

[imago inanis]
71

occursant in utroque genere silices; hos igne et aceto rumpunt, saepius vero, quoniam id cuniculos vapore et fumo strangulat, caedunt fractariis CL libras ferri habentibus egeruntque umeris noctibus ac diebus per tenebras proximis tradentes; lucem novissimi cernunt. si longior videtur silex, latus sequitur fossor ambitque. et tamen in silice facilior existimatur opera;

[imago inanis]
72

est namque terra ex quodam argillae genere glarea mixta — gangadiam vocant — prope inexpugnabilis. cuneis eam ferreis adgrediuntur et isdem malleis nihilque durius putant, nisi quod inter omnia auri fames durissima est. peracto opere cervices fornicum ab ultimo caedunt. dat signum ruina, eamque solus intellegit in cacumine eius montis vigil.

[imago inanis]
73

hic voce, nutu evocari iubet operas pariterque ipse devolat. mons fractus cadit ab sese longe fragore qui concipi humana mente non possit, aeque et flatu incredibili. spectant victores ruinam naturae. nec tamen adhuc aurum est nec sciere esse, cum foderent, tantaque ad pericula et inpendia satis causae fuit sperare quod cuperent.

[imago inanis]
74

Alius par labor ac vel maioris inpendii: flumina ad lavandam hanc ruinam iugis montium obiter duxere a centesimo plerumque lapide; corrugos vocant, a conrivatione credo. mille et hic labores: praeceps esse libramentum oportet, ut ruat verius quam fluat; itaque altissimis partibus ducitur. convalles et intervalla substructis canalibus iunguntur. alibi rupes inviae caeduntur sedemque trabibus cavatis praebere coguntur.

[imago inanis]
75

qui caedit, funibus pendet, ut procul intuenti species ne ferarum quidem, sed alitum fiat. pendentes maiore ex parte librant et lineas itineri praeducunt, quaque insistentis vestigiis hominis locus non est, amnes trahuntur ab homine. vitium lavandi est, si fluens amnis lutum inportet; id genus terrae urium vocant. ergo per silices calculosve ducunt et urium evitant. ad capita deiectus in superciliis montium piscinae cavantur ducenos pedes in quasque partes et in altitudinem denos. emissaria in iis quina pedum quadratorum ternum fere relinquuntur, ut repleto stagno excussis opturamentis erumpat torrens tanta vi, ut saxa provolvat.

[imago inanis]
76

alius etiamnum in plano labor. fossae, per quas profluat, cavantur — agogas vocant —; hae sternuntur gradatim ulice. frutex est roris marini similis, asper aurumque retinens. latera cluduntur tabulis, ac per praerupta suspenduntur canales. ita profluens terra in mare labitur ruptusque mons diluitur, ac longe terras in mare his de causis iam promovit Hispania.

[imago inanis]
77

in priore genere quae exhauriuntur inmenso labore, ne occupent puteos, in hoc rigantur. aurum arrugia quaesitum non coquitur, sed statim suum est. inveniuntur ita massae, nec non in puteis, et denas excedentes libras; palagas, alii palacurnas, iidem quod minutum est balucem vocant. ulex siccatur, uritur, et cinis eius lavatur substrato caespite herboso, ut sidat aurum.

[imago inanis]
78

vicena milia pondo ad hunc modum annis singulis Asturiam atque Callaeciam et Lusitaniam praestare quidam prodiderunt, ita ut plurimum Asturia gignat. neque in alia terrarum parte tot saeculis perseverat haec fertilitas. Italiae parci vetere interdicto patrum diximus; alioqui nulla fecundior metallorum quoque erat tellus. extat lex censoria Victumularum aurifodinae in Vercellensi agro, qua cavebatur, ne plus quinque milia hominum in opere publicani haberent.

[imago inanis]
xxii
79

Aurum faciendi est etiamnum una ratio ex auripigmento, quod in Syria foditur pictoribus in summa tellure, auri colore, sed fragile lapidum specularium modo. invitaveratque spes Gaium principem avidissimum auri; quam ob rem iussit excoqui magnum pondus et plane fecit aurum excellens, sed ita parvi ponderis, ut detrimentum sentiret propter avaritiam expertus, quamquam auripigmenti librae 𐆖 IIII permutarentur. nec postea temptatum ab ullo est.

[imago inanis]
xxiii
80

Omni auro inest argentum vario pondere, aliubi decuma parte, aliubi octava. in uno tantum Callaeciae metallo, quod vocant Albucrarenses, tricensima sexta portio invenitur; ideo ceteris praestat. ubicumque quinta argenti portio est, electrum vocatur. scobes hae reperiuntur in canaliensi. fit et cura electrum argento addito. quod si quintam portionem excessit, incudibus non resistit.

[imago inanis]
81

vetusta et electro auctoritas Homero teste, qui Menelai regem auro, electro, argento, ebore fulgere tradit. Minervae templum habet Lindos insulae Rhodiorum, in quo Helena sacravit calicem ex electro; adicit historia, mammae suae mensura. electri natura est ad lucernarum lumina clarius argento splendere. quod est nativum, et venena deprehendit. namque discurrunt in calicibus arcus caelestibus similes cum igneo stridore et gemina ratione praedicunt.

[imago inanis]
xxiv
82

Aurea statua prima omnium nulla inanitate et antequam ex aere aliqua modo fieret, quam vocant holosphyraton, in templo Anaetidis posita dicitur quo situ terrarum nomen hoc signavimus, numine gentibus illis sacratissimo.

[imago inanis]
83

direpta ea est Antonii Parthicis rebus, scitumque narratur veteranorum unius Bononiae hospitali divi Augusti cena, cum interrogatus esset, sciretne eum, qui primus violasset id numen, oculis membrisque captum exspirasse; respondit enim cum maxime Augustum e crure eius cenare seque illum esse totumque sibi censum ex ea rapina. hominum primus et auream statuam et solidam LXX circiter olympiade Gorgias Leontinus Delphis in templo posuit sibi. tantus erat docendae artis oratoriae quaestus.

[imago inanis]
xxv
84

Aurum pluribus modis pollet in remediis volneratisque et infantibus adplicatur, ut minus noceant quae inferantur veneficia. est et ipsi superlato vis malefica, gallinarum quoque et pecuariorum feturis. remedium abluere inlatum et spargere eos, quibus mederi velis. torretur et cum salis gemino pondere, triplici misyis ac rursus cum II salis portionibus et una lapidis, quem schiston vocant. ita virus trahit rebus una crematis in fictili vase, ipsum purum et incorruptum.

[imago inanis]
85

reliquus cinis servatus in fictili olla ex aqua inlinitur lichenas in facie — lomento eo convenit ablui —, fistulas etiam sanat et quae vocantur haemorrhoides. quodsi tritus pumex adiciatur, putria ulcera et taetri odoris emendat, ex melle vero decoctum cum melanthio inlitum umbilicum leniter solvit alvum. auro verrucas curari M. Varro auctor est.

[imago inanis]
xxvi
86

Chrysocolla umor est in puteis, quos diximus, per venam auri defluens crassescente limo rigoribus hibernis usque in duritiam pumicis. laudatiorem eandem in aerariis metallis et proximam in argentariis fieri conpertum est. invenitur et in plumbariis, vilior etiam auraria. in omnibus autem his metallis fit et cura multum infra naturalem illam inmissis in venam aquis leniter hieme tota usque in Iunium mensem, dein siccatis Iunio et Iulio, ut plane intellegatur nihil aliud chrysocolla quam vena putris.

[imago inanis]
87

nativa duritia maxime distat; uvam vocant. et tamen illa quoque herba, quam lutum appellant, tinguitur. natura est, quae lino lanaeve, ad sucum bibendum. tunditur in pila, dein tenui cribro cernitur, postea molitur ac deinde tenuius cribratur. quidquid non transmeat, repetitur in pila, dein molitur.

[imago inanis]
88

pulvis semper in catinos digeritur et ex aceto maceratur, ut omnis duritia solvatur, ac rursus tunditur, dein lavatur, in conchis siccatur, tum tinguitur alumine schisto et herba supra dicta pinguiturque, antequam pingat. refert quam bibula docilisque sit. nam nisi rapuit colorem, adduntur et scytanum atque turbistum; ita vocant medicamenta sorbere cogentia.

[imago inanis]
xxvii
89

Cum tinxere pictores, orobitin vocant eiusque duo genera faciunt: elutam, quae servatur in lomentum, et liquidam globulis sudore resolutis. haec utraque genera in Cypro fiunt. laudatissima autem est in Armenia, secunda in Macedonia, largissima in Hispania; summa commendationis, ut colorem in herba segetis laete virentis quam simillime reddat.

[imago inanis]
90

visumque iam est Neronis principis spectaculis harenam circi chrysocolla sterni, cum ipse concolori panno aurigaturus esset. indocta opificum turba tribus eam generibus distinguit: asperam, quam taxatur in libras 𐆖 VII, medaim quae 𐆖 V, attritam, quam et herbaceam vocant, 𐆖 III. sublinunt autem harenosam, priusquam inducant, atramento et paraetonio.

[imago inanis]
91

haec sunt tenacia eius, colore blanda. paraetonium, quoniam est natura pinguissimum et propter levorem tenacissimum, atramento aspergitur, ne paraetonii candor pallorem chrysocollae adferat. luteam putant a luto herba dictam, quam ipsam caeruleo subtritam pro chrysocolla inducunt, vilissimo genere atque fallacissimo.

[imago inanis]
xxviii
92

Usus chrysocollae et in medicina est ad purganda volnera cum cera atque oleo. eadem per se arida siccat et contrahit. datur et in angina orthopnoeave lingenda cum melle. concitat vomitiones, miscetur et collyriis ad cicatrices oculorum ac viridibus emplastris ad dolores mitigandos, cicatrices trahendas. hanc chrysocollam medici acesim appellant, quae non est orobitis.

[imago inanis]
xxix
93

chrysocollam et aurifices sibi vindicant adglutinando auro, et inde omnes appellatas similiter virentes dicunt. temperatur autem Cypria aerugine et pueri inpubis urina addito nitro teriturque Cyprio aere in Cypriis mortariis; santernam vocant nostri. ita feruminatur aurum, quod argentosum vocant. signum est, si addita santerna nitescit. e diverso aerosum contrahit fit auro et septima argenti parte ad supra dicta additis unaque tritis.

[imago inanis]
xxx
94

Contexique par est reliqua circa hoc, ut universa naturae contingat admiratio. auro glutinum est tale, argilla ferro, cadmea aeris massis, alumen lamnis, resina plumbo et marmori, at plumbum nigrum albo iungitur ipsumque album sibi oleo, item stagnum aeramentis, stagno argentum. — Pineis optume lignis aes ferrumque funditur, sed et Aegyptio papyro, paleis aurum. — Calx aqua accenditur et Thracius lapis, idem oleo restinguitur, ignis autem aceto maxime et visco et ovo. — Terra minime flagrat, carboni vis maior exusto iterumque flagranti.

[imago inanis]
xxxi
95

Ab his argenti metalla dicantur, quae sequens insania est. non nisi in puteis reperitur nullaque spe nascitur, nullis, ut in auro, lucentibus scintillis. terra est alias rubra, alias cineracea. excoqui non potest, nisi cum plumbo nigro aut cum vena plumbi — galenam vocant —, quae iuxta argenti venas plerumque reperitur. et eodem opere ignium discedit pars in plumbum, argentum autem innatat superne, ut oleum aquis.

[imago inanis]
96

reperitur in omnibus paene provinciis, sed in Hispania pulcherrimum, id quoque in sterili solo atque etiam montibus, et ubicumque una inventa vena est, non procul invenitur alia. hoc quidem et in omni fere materia, unde metalla Graeci videntur dixisse. mirum, adhuc per Hispanias ab Hannibale inchoatos durare puteos. sua nomina ab inventoribus habent,

[imago inanis]
97

ex quis Baebelo appellatur hodie, qui CCC pondo Hannibali subministravit in dies, ad MD passus iam cavto monte, per quod spatium Aquitani stantes noctibus diebusque egerunt aquas lucernarum ensura amnemque faciunt.

[imago inanis]
98

argenti vena in summo reperta crudaria appellatur. finis antiquis fodiendi solebat esse alumen inventum; ultra nihil quaerebatur. nuper inventa aeris vena infra alumen nullam finem spei fecit. odor ex argenti fodinis inimicus omnibus animalibus, sed maxime canibus. — Aurum argentumque quo mollius, eo pulchrius. lineas ex argento nigras praeduci plerique mirantur.

[imago inanis]
xxxii
99

Est et lapis in iis venis, cuius vomica liquoris aeterni argentum vivum appellatur. venenum rerum omnium est perrumpitque vasa permanans tabe dira. omnia ei innatant praeter aurum; id unum ad se trahit. ideo et optime purgat, ceteras eius sordes expuens crebro iactatu fictilibus in vasis. ita vitiis eiectis ut et ipsum ab auro discedat, in pelles subactas effunditur, per quas sudoris vice defluens purum reliquit aurum.

[imago inanis]
100

ergo et cum aera inaurentur, sublitum bratteis pertinacissime retinet, verum pallore detegit simplices aut praetenues bratteas. quapropter id furtum quaerentes ovi liquore candido usum eum adulteravere, mox et hydrargyro, de quo dicemus suo loco. et alias argentum vivum non largum inventu est.

[imago inanis]
xxxiii
101

In iisdem argenti metallis invenitur, ut proprie dicatur, spumae lapis candidae nitentisque, non tamen tralucentis; stimi appellant, alii stibi, alii alabastrum, aliqui larbasim. duo eius genera, mas ac femina. magis probant feminam, horridior est mas scabriorque et minus ponderosus minusque radians et harenosior, femina contra nitet, friabilis fissurisque, non globis, dehiscens.

[imago inanis]
xxxiv
102

Vis eius adstringere ac refrigerare, principalis autem circa oculos, namque ideo etiam plerique platyophthalmon id appellavere, quoniam in calliblepharis mulierum dilatet oculos, et fluctiones inhibet oculorum exulcerationesque farina eius ac turis cummi admixto. sistit et sanguinem e cerebro profluentem, efficacissime et contra recentia volnera et contra veteres canum morsus inspersa farina et contra ambusta igni cum adipe ac spuma argenti cerussaque et cera.

[imago inanis]
103

uritur autem offis bubuli fimi circumlitum in clibanis, dein restinguitur mulierum lacte teriturque in mortariis admixta aqua pluvia; ac subinde turbidum transfunditur in aereum vas emundatum nitro. faex eius intellegitur plumbosissima, quae subsedit in mortario abiciturque. dein vas, in quod turbida transfusa sint, opertum linteo per noctem relinquitur et postero die quidquid innatet effunditur spongeave tollitur.

[imago inanis]
104

quod ibi subsedit, flos intellegitur ac linteo interposito in sole siccatur, non ut perarescat, iterumque in mortario teritur et in pastillos dividitur. ante omnia autem urendi modus necessarius est, ne plumbum fiat. quidam non fimo utuntur coquentes, sed adipe. alii tritum in aqua triplici linteo saccant faecemque abiciunt idque, quod defluxit, transfundunt, quidquid subsidat colligentes. emplastirs quoque et collyriis miscent.

[imago inanis]
xxxv
105

Scoriam in argento Graeci vocant helcysma. vis eius adstringere et refrigerare corpora, ac remedio est addita emplastris ut molybdaena, de qua dicemus in plumbo, cicatricibus maxime glutinandis, et contra tenesmos dysenteriasque infusa clysteribus cum myrteo oleo. addunt et in medicamenta, quae vocant liparas, ad excrescentia ulcu aut ex attritu facta aut in capite manantia.

[imago inanis]
106

Fit in isdem metallis et quae vocatur spuma argenti. genera eius tria: optima quam chrysitim vocant, sequens quam argyritim, tertia quam molybditim. et plerumque omnes hi colores in isdem tubulis inveniuntur. probatissima est Attica, proxima Hispaniensis. chrysitis ex vena ipsa fit, argyritis ex argento, molybditis e plumbi ipsius fusura — quae fit Puteolis — et inde habet nomen.

[imago inanis]
107

omnis autem fit excocta sua materia ex superiore catino defluens in inferiorem et ex eo sublata vericulis ferreis atque in ipsa flamma convoluta vericulo, ut sit modici ponderis. est autem, ut ex nomine intellegi potest, fervescentis et futurae materiae spuma. distat a scoria quo potest spuma a faece distare: alterum purgantis se materiae, alterum purgatae vitium est.

[imago inanis]
108

quidam duo genera faciunt spumae, quae vocant scirerytida et peumenen, tertium molybdaenum in plumbo dicendam. spuma, ut sit utilis, iterum coquitur confractis tubulis ad magnitudinem anulorum. ita accensa follibus ad separandos carbones cineremque abluitur aceto aut vino simulque restinguitur. quodsi sit argyritis, ut candor ei detur, magnitudine fabae confracta in fictili coqui iubetur ex aqua addito in linteolis tritico et hordeo novis, donec ea purgentur.

[imago inanis]
109

postea VI diebus terunt in mortariis, ter die abluentes aqua frigida et, cum dies desinat, calida, addito sale fossili in libram spumae obolo. novissimo die dein condunt in plumbeo vase. alii cum faba candida et tisana cocunt siccantque sole, alii in lana candida cum faba, donec lanam non denigret. tunc salem fossilem adiciunt subinde aqua mutata siccantque diebus XL calidissimis aestatis. nec non in ventre suillo in aqua coquunt exemptamque nitro fricant et ut supra terunt in mortariis cum sale. sunt qui non coquant, sed cum sale terant et adiecta aqua abluant.

[imago inanis]
110

usus eius ad collyria et cuti mulierum cicatricum foeditates tollendas maculasque, abluendum capillum. vis autem siccare, mollire, refrigerare, temperate purgare, explere ulcera, tumores lenire; talibusque emplastris additur et liparis supra dictis. ignes etiam sacros tollit cum ruta myrtisque et aceto, item perniones cum myrtis et cera.

[imago inanis]
xxxvi
111

In argentariis metallis invenitur minium quoque, et nunc inter pigmenta magnae auctoritatis et quondam apud Romanos non solum maximae, sed etiam sacrae. enumerat auctores Verrius, quibus credere necesse sit Iovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio inlini solitam triumphantiumque corpora;

[imago inanis]
112

sic Camillum triumphasse; hac religione etiamnum addi in unguenta cenae triumphalis et a censoribus in primis Iovem miniandum locari. cuius rei causam equidem miror, quamquam et hodie id expeti constat Aethiopum populis totosque eo tingui proceres, hunc ibi deorum simulacris colorem esse. quapropter diligentius persequemur omnia de eo.

[imago inanis]
xxxvii
113

Theophrastus LXXXX annis ante Praxibulum Atheniensium magistratum — quod tempus exit in urbis nostrae CCCXLVIIII annum — tradit inventum minium a Callia Atheniense initio sperante aurum excoqui posse harenae rubenti in metallis argenti; hanc fuisse originem eius,

[imago inanis]
114

reperiri autem iam tum in Hispania, sed durum et harenosum, item apud Colchos in rupe quadam inaccessa, ex qua iaculantes decuterent; id esse adulterum, optimum vero supra Ephesum Cilbianis agris harena cocci colorem habente, hanc teri, dein lavari farinam et quod subsidat iterum lavari; differentiam artis esse, quod alii minium faciant prima lotura, apud alios id esse dilutius, sequentis autem loturae optimum.

[imago inanis]
xxxviii
115

Auctoritatem colori fuisse non miror. iam enim Troianis temporibus rubrica in honore erat Homero teste, qui naves ea commendat, alias circa pigmenta picturasque rarus. milton vocant Graeci miniumque cinnabarim. unde natus error inscitia nominum.

[imago inanis]
116

sic enim appellant illi saniem draconis elisi elephantorum morientium pondere permixto utriusque animalis sanguine, ut diximus, neque est alius colos, qui in pictura proprie sanguinem reddat. illa cinnabaris antidotis medicamentisque utilissima est. at, Hercules, medici, quia cinnabarim vocant, utuntur hoc minio, quod venenum esse paulo mox docebimus.

[imago inanis]
xxxix
117

Cinnabari veteres quae etiam nunc vocant monochromata pingebant. pinxerunt et Ephesio minio, quod derelictum est, quia curatio magni operis erat. praeterea utrumque nimis acre existimabatur. ideo transiere ad rubricam et sinopidem, de quibus suis locis dicam. cinnabaris adulteratur sanguine caprina aut sorvis tritis. pretium sincerae nummi L.

[imago inanis]
xl
118

Iuba minium nasci et in Carmania tradit, Timagenes et in Aethiopia, sed neutro ex loco invehitur ad nos nec fere aliunde quam ex Hispania, celeberrimo Sisaponensi regione in Baetica miniario metallo vectigalibus populi Romani, nullius rei diligentiore custodia. non licet ibi perficere id, excoctique Romam adfertur vena signata, ad bina milia fere pondo annua, Romae autem lavatur, in vendendo pretio statuta lege, ne modum excederet HS LXX in libras. sed adulteratur multis modis, unde praeda societati.

[imago inanis]
119

namque est alterum genus omnibus fere argentariis itemque plumbariis metallis, quod fit exusto lapide venis permixto, non ex illo, cuius vomicam argentum vivum appellavimus — is enim et ipse in argentum excoquitur —, sed ex aliis simul repertis. steriles etiam plumbi micae. deprehenduntur solo colore nec nisi in fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam. hoc est secundarium minum perquam paucis notum, multum infra naturales illas harenas.

[imago inanis]
120

hoc ergo adulteratur minium in officinis sociorum, et vilius Syrico. quonam modo Syricum fiat suo loco docebimus; sublini autem Syrico minium compendi ratio demonstrat. et alio modo pingendum furto opportunum est, plenos subinde abluentium penicillos. sidit autem in aqua constatque furantibus.

[imago inanis]
121

sincero cocci nitor esse debet, secundarii autem splendor in parietibus sentit plumbaginem. quamquam hoc robigo quaedam metalli est. Sisaponiensibus autem miniariis sua vena harenae sine argento. excoquitur auri modo; probatur auro candente, fucatum enim nigrescit, sincerum retinet colorem. invenio et calce adulterari, ac simili ratione ferri candentis lamna, si non sit aurum, deprehendi.

[imago inanis]
122

inlito solis atque lunae contactus inimicus. remedium, ut pariete siccato cera Punica cum oleo liquefacta candens saetis inducatur iterumque admotis gallae carbonibus inuratur ad sudorem usque, postea candelis subigatur ac deinde linteis puris, sicut et marmora nitescunt. qui minium in officinis poliunt, faciem laxis vesicis inligant, ne in respirando pernicialem pulverem trahant et tamen super illas spectent. minium in voluminum quoque scriptura usurpatur clarioresque litteras vel in muro vel in marmore, etiam in sepulchris, facit.


[image ALT: A rectangular slab of stone, about 60 cm long and 30 cm high, bearing a five-line late Roman inscription in rudely cut semicursive characters. It reads 'VALERIUS LILA SCVTARIVS · | NATIONE · MAVRVS · PRIMA · | CONIVGI SVO DIGNISSIMO | IN PACE QVI VIXIT ANNOS | XXX · MESES (sic) · DVOS'.]

etiam in sepulchris: Here is an example of what Pliny means. This sepulchral or funerary inscription, in the cathedral of Narni (Umbria), is Roman of course, but in this case the highlighting in red is modern.

[imago inanis]
xli
123

Ex secundario invenit vita et hydrargyrum in vicem argenti vivi, paulo ante dilatum. fit autem duobus modis: aereis mortariis pistillisque trito minio ex aceto aut patinis fictilibus inpositum ferrea concha, calice cooperatum, argilla superinlita, dein sub patinis accenso follibus continuis igni atque ita calici sudore deterso, qui fit argenti colore et aquae liquore. idem guttis dividi facilis et lubrico umore confluere.

[imago inanis]
124

quod cum venenum esse conveniat, omnia, quae de minio in medicinae usu traduntur, temeraria arbitror, praeterquam fortassis inlito capiti ventrive sanguinem sisti, dum ne qua penetret in viscera ac volnus attingat. aliter utendum non equidem censeam.

[imago inanis]
xlii
125

Hydrargyro argentum inauratur solum nunc prope, cum et in aerea simili modo duci debeat. sed eadem fraus, quae in omni parte vitae ingeniosissima est, viliorem excogitavit materiam, ut docuimus.

[imago inanis]
xliii
126

Auri argentique mentionem comitatur lapis, quem coticulam appellant, quondam non solitus inveniri nisi in flumine Tmolo, ut auctor est Theophrastus, nunc vero passim. alii Heraclium, alii Lydium vocant. sunt autem modici, quaternas uncias longitudinis binasque latitudinis non excedentes. quod a sole fuit in iis, melius quam quod a terra. his coticulis periti cum e vena ut lima rapuerunt experimentum, protinus dicunt, quantum auri sit in ea, quantum argenti vel aeris, scripulari differentia, mirabili ratione non fallente.

[imago inanis]
xliv
127

Argenti duae differentiae. vatillis ferres caedentibus ramento inposito, quod candidum permaneat, probatur. proxima bonitas rufo, nulla nigro. sed experimento quoque fraus intervenit. servatis in urina virorum vatillis inficitur ita ramentum obiter, dum uritur candoremque mentitur. est aliquod experimentum politi et in halitu hominis, si sudet protinus nubemque discutiat.

[imago inanis]
xlv
128

lamnas duci in speciem vitri non nisi ex optimo posse creditum. fuerat id integrum, sed id quoque iam fraude corrumpitur.

Est natura mira imagines reddendi, quod repercusso aëre in oculos regesto fieri convenit. eadem vi sic in speculi usu polita crassitudine paulumque propulsa dilatatur in inmensum magnitudo imaginum. tantum interest, repercussum illum excipiat an respuat.

[imago inanis]
129

quin etiam pocula ita figurantur expulsis intus crebris ceu speculis, ut vel uno intuente totidem populus imaginum fiat. excogitantur et monstrifica, ut in templo Zmyrnae dicata. id evenit figura materiae. plurimum refert concava sint et poculi modo an parmae Threcidicae, media depressa an elata, transversa an obliqua, supina an infesta, qualitate excipientis figurae torquente venientes umbras;

[imago inanis]
130

neque enim est aliud illa imago quam digesta claritate materiae accipientis umbra. atque ut omnia de speculis peragantur in hoc loco, optima aput maiores fuerant Brundisina, stagno et aere mixtis. praelata sunt argentea; primus fecit Pasiteles Magni Pompei aetate. nuper credit coeptum certiorem imaginem reddi auro opposito aversis.

[imago inanis]
xlvi
131

Tinguit Aegyptus argentum, ut in vasis Anubim suum spectet, pingitque, non caelat, argentum. unde transiit materia et ad triumphales statuas; mirumque, crescit pretium fulgoris excaecati. id autem fit hoc modo: miscentur argento tertiae aeris Cyprii tenuissimi, quod coronarium vocant, et sulpuris vivi quantum argenti; conflantur ita in fictili circumlito argilla; modus coquendi, donec se ipsa opercula aperiant. nigrescit et ovi indurati luteo, ut tamen aceto et creta deteratur.

[imago inanis]
132

Miscuit denario triumvir Antonius ferrum, miscent aera falsae monetae, alii et ponderi subtrahunt, cum sit iustum LXXXIIII e libris signari. igitur ars facta denarios probare, tam iucunda plebei lege, ut Mario Gratidiano vicatim totas statuas dicaverit. mirumque, in hae artium sola vita discuntur et falsi denarii spectatur exemplar pluribusque veris denariis adulterinus emitur.

[imago inanis]
xlvii
133

Non erat apud antiquos numerus ultra centum milia; itaque et hodie multiplicantur haec, ut decies centena aut saepius dicantur. faenus hoc fecit nummusque percussus, et sic quoque aes alienum etiam nunc appellatur. postea Divites cognominati, dummodo notum sit eum, qui primus hoc cognomen acceperit, decoxisse creditoribus suis.

[imago inanis]
134

ex eadem gente M. Crassus negabat locupletem esse nisi qui reditu annuo legionem tueri posset. in agris HS |MM| possedit Quiritium post Sullam divitissimus, nec fuit satis nisi totum Parthorum usurpasset aurum; atque ut memoriam quidem opum occupaverit — iuvat enim insectari inexplebilem istam habendi cupidinem —: multos postea cognovimus servitute liberatos opulentiores, pariterque tres Claudii principatu paulo ante Callistum, Pallantem, Narcissum.

[imago inanis]
135

Link to a page in English atque ut hi omittantur, tamquam adhuc rerum potiantur, C. Asinio Gallo C. Marco Censorino cos. a. d. VI Kal. Febr. C. Caecilius Q. l. Isidorus testamento suo edixit, quamvis multa bello civili perdidisset, tamen relinquere servorum IIII CXVI, iuga boum III DC, reliqui pecoris CCLVII, in numerato HS |DC|, funerari se iussit HS |X|.

[imago inanis]
136

congerant excedentes numerum opes, quota tamen portio erunt Ptotemaei, quem Varro tradit Pompeio res gerente circa Iudaeam octona milia equitum sua pecunia toleravisse, mille convivas totidem aureis potoriis, mutantem ea vasa cum ferculis, saginasse! quota vero ille ipse — neque enim de regibus loquor —

Ptotemaei: sic Teubner, should be Ptolemaei of course.

[imago inanis]
137

portio fuerit Pythis Bithyni, qui platanum auream vitemque nobiles illas Dario regi donavit, Xerxis copias, hoc est |VII| LXXXVIII hominum, excepit epulo, stipendium quinque mensum frumentumque pollicitus, ut e quinque liberis in dilectu senectuti suae unus slatem concederetur! hunc quoque ipsum aliquis comparet Croeso regi! quae, malu, amentia est id in vita cupere, quod aut et servis contigerit aut ne in regibus quidem invenerit finem!

[imago inanis]
xlviii
138

Populus R. stipem spargere coepit Sp. Postumo Q. Marcio cos.; tanta abundantia pecuniae erat, ut eam conferret L. Scipioni, ex qua is ludos fecit. nam quod Agrippae Menenio sextantes aeris in funus contulit, honoris id necessitatisque propter paupertatem Agrippae, non largitionis esse duxerim.

[imago inanis]
xlix
139

Vasa ex argento mire inconstantia humani ingenii variat nullum genus officinae diu probando. nunc Furniana, nunc Clodiana, nunc Gratiana — etenim tabernas mensis adoptamus —, nunc anaglypta asperitatemque exciso circa liniarum picturas quaerimus,

[imago inanis]
140

iam vero et mensas repositoriis inponimus ad sustinenda opsonia, interradimus alia, ut quam plurimum lima perdiderit. vas cocinaria ex argento fieri Calvus orator quiritat; at nos carrucas argento caelare invenimus, nostraque aetate Poppaea coniunx Neronis principis soleas delicatioribus iumentis suis ex auro quoque induere iussit.

[imago inanis]
l
141

Triginta duo libras argenti Africanus sequens heredi reliquit idemque, cum de Poenis triumpharet, IIII CCCLXX pondo transtulit. hoc argenti tota Carthago habuit illa terrarum aemula, quot mensarum postea apparatu victa! Numantia quidem deleta idem Africanus in triumpho militibus 𐆖 VII dedit. o viros illo imperatore dignos, quibus hoc satis fuit! frater eius Allobrogicus primus omnium pondo mille habuit, at Drusus Livius in tribunatu plebei X.

[imago inanis]
142

nam propter quinque pondo notatum a censoribus triumphalem senem fabulosum iam videtur, item Catum Aelium, cum legati Aetolorum in consulatu prandentem in fictilibus adissent, missa ab iis vasa argentea non accepisse neque aliud habuisse argenti ad supremum vitae diem quam duo pocula, quae L. Paulus socer ei ob virtutem devicto Perseo rege donavisset.

[imago inanis]
143

invenimus legatos Carthaginiensium dixisse nullos hominum inter sese benignius vivere quam Romanos. eodem enim argento apud omnes cenitavisse ipsos. at, Hercules, Pompeium Paulinum, Arelatensis equitis Romani filium paternaque gente pellitum, II pondo argenti habuisse apud exercitum ferocissimis gentibus oppositum scimus;

[imago inanis]
li
144

lectos vero iam pridem mulierum totos operiri argento, quaedam et triclinia. quibus argentum addidisse primus traditur Carvilius Pollio eques Romanus, non ut operiret aut Deliaca specie faceret, sed Punicana; eadem et aureos fecit, nec multa post argentei Deliacos imitati sunt. quae omnia expiavit bellum civile Sullanum.

[imago inanis]
lii
145

Paulo enim ante haec factae sunt lances e centenis libris argenti, quas tunc super CL numero fuisse Romae constat multosque ob eas proscriptos dolo concupiscentium. erubescant annales, qui bellum civile illud talibus vitiis inputavere; nostra aetas fortior fuit. Claudii principatu servus eius Drusilianus nomine Rotundus, dispensator Hispaniae citerioris, quingenariam lancem habuit, cui fabricandae officina prius exaedificata fuerat, et comites eius octo ad CCL libras, quaeso, ut quam multi eas conservi eius inferrent, aut quibus cenantibus?

[imago inanis]
146

Cornelius Nepos tradit ante Sullae victoriam duo tantum triclinia Romae fuisse argentea, repositoriis argentum addi sua memoria copetum. Fenestella, qui obiit novissimo Tiberii Caesaris principatu, ait et testudinea tum in usum venisse, ante se autem paulo lignea, rotunda, solida nec multo maiora quam mensas fuisse, se quidem puero quadrata et conpacta aut acere operta aut citro coepisse, mox additum argentum in angulos lineasque per commissuras, tympana vero se iuvene appellata, tum a stateris et lances, quas antiqui magides vocaverant.

[imago inanis]
liii
147

Nec copia argenti tantum furit vita, sed valdius paene manipretiis, idque iam pridem, ut ignoscamus nobis. delphinos quinis milibus sestertium in libras emptos C. Gracchus habuit, L. vero Crassus orator duos scyphos Mentoris artificis manu caelatos HS C, confessus tamen est numquam iis uti propter verecundiam ausum. scimus eundem HS VI in singulas libras vasa empta habuisse.

[imago inanis]
148

Asia primum devicta luxuriam misit in Italiam, siquidem L. Scipio in triumpho transtulit argenti caelati pondo mille et CCCC et vasorum aureorum pondo MD [anno conditae urbis DLXV]. at eadem Asia donata multo etiam gravius adflixit mores, inutiliorque victoria illa hereditas Attalo rege mortuo fuit.

[imago inanis]
149

tum enim haec emendi Romae in auctionibus regiis verecundia exempta est urbis anno DCXXII, mediis LVII annis erudita civitate amare etiam, non solum admirari, opulentiam externam, inmenso et Achaicae victoriae momento ad inpellendos mores, quae et ipsa in hoc intervallo anno urbis DCVIII parta signa et tabulas pictas invexit.

[imago inanis]
150

ne quid deesset, pariter quoque luxuria nata est et Carthago sublata, ita congruentibus fatis, ut et liberet amplecti vitia et liceret. petiere et dignationem hin aliqui veterum. C. Marius post victoriam Cimbricam cantharis potasse Liberi patris exemplo traditur, ille arator Arpinas et manipularis imperator.

[imago inanis]
liv
151

Argenti usum in statuas primum divi Augusti temporum adulatione transisse falso existimatur. iam enim triumpho Magni Pompei reperimus translatam Pharnacis, qui primus regnavit in Ponto, argenteam statuam, item Mithridatis Eupatoris et currus aureos argenteosque.

[imago inanis]
152

argentum succedit aliquando et auro luxu feminarum plebis compedes sibi facientium, quas induere aureas mos tritior vetet. vidimus et ipsi Arellium Fuscum motum equestri ordine ab insignem calumniam, cum celebritatem adsectarentur adulescentium scholae, argenteos anulos habentem. et quid haec attinet colligere, cum capuli militum ebore etiam fastidito caelentur argento, vaginae catellis, baltea lamnis crepitent, iam vero paedagogia in transitu virilitatis custodiantur argento, feminae laventur et nisi argentea solia fastidiant, eademque materia et cibis et probris serviat?

[imago inanis]
153

videret haec Fabricius et stratas argento mulierum balineas ita, ut vestigio locus non sit, cum viris lavantium! Fabricius, qui bellicos imperatores plus quam pateram et salinum habere ex argento vetabat, videret hinc dona fortium fieri aut in haec frangi! heu mores, Fabrici nos pudet!

[imago inanis]
lv
154

Mirum auro caelando neminem inclaruisse, argento multos. maxime tamen laudatos est Mentor, de quo supra diximus. quattuor paria ab eo omnino facta sunt, ac iam nullum extare dicitur Ephesiae Dianae templi aut Capitolini incendiis.

[imago inanis]
155

Varro se et aereum signum eius habuisse scribit. proximi ab eo in admiratione Acragas et Boëthus et Mys fuere. exstant omnium opera hodie in insula Rhodiorum, Boëthi apud Lindiam Minervam, Acragantis in templo Liberi patris in ipsa Rhodo Centauros Bacchasque caelati scyphi, Myos in eadem aede Silenos et Cupidines. Acragantis et venatio in scyphis magnam famem habuit.

[imago inanis]
156

post hos celebratus est Calamis, et Antipatro qui Satyrum in phiala gravatum somno conlocavisse verius quam caelasse dictus est . . ., Stratonicus mox Cyzicenus, Tauriscus. item Ariston et Eunicus Mitylenaei laudantur et Hecataeus et circa Pompei Magni aetatem Pasiteles, Posidonius Ephesius [hedys], Thracides, qui proelia armatosque caelavit, Zopyrus, qui Areopagitas et iudicium Orestis in duobus scyphis HS |XII| aestimatis. fuit et Pytheas, cuius II unciae 𐆖 X venierunt: Ulixes et Diomedes erant in phialae emblemate Palladium subripientes.

[imago inanis]
157

fecit idem et cocos magiriscia appellatos parvolis potoriis et e quibus ne exemplaria quidem liceret exprimere; tam opportuna iniuriae subtilitas erat. habuit et Teucer crustarius famam, subitoque ars haec ita exolevit, ut sola iam vetustate censeatur usuque attritis caelaturis sic, ne figura discerni possit, auctoritas constet.

[imago inanis]
158

— (Argentum medicatis aquis inficitur atque adflatu salso, sicut in mediterraneis Hispaniae.) —

[imago inanis]
lvi
159

In argenti et auri metallis nascuntur etiamnum pigmenta, sil et caeruleum. sil proprie limus est. optimum ex eo quod Atticum vocatur, pretium in pondo libras 𐆖 II; proximum marmorosum dimidio Attici pretio.

[imago inanis]
159

tertium genus est pressum, quod alii Scyricum vocant, ex insula Scyro, iam et ex Achaia, quo utuntur ad pictorae umbras, pretium in libras HS bini; dupondiis vero detractis quod lucidum vocant, e Gallia veniens. hoc autem et Attico ad lumina utuntur, ad abacos non nisi marmoroso, quoniam marmor in eo resistit amaritudini calcis. effoditur et ad XX ab urbe lapidem in montibus; postea uritur pressum appellantibus qui adulterant. sed esse falsum exustumque, amaritudine apparet et quoniam resolutum in pulverem est.

[imago inanis]
160

sile pingere instituere primi Polygnotus et Micon, Attico dumtaxat. secuta aetas hoc ad lumina usa est, ad umbras autem Scyrico et Lydio. Lydium Sardibus emebatur, quod nunc omittunt.

[imago inanis]
lvii
161

Caeruleum harena est. huius genera tria fuere antiquitus: Aegyptium maxime probatur; Scythicum mos diluitur facile et, cum teritur, in quattuor colores mutatur, candidiorem nigrioremve et crassiorem tenuioremve; praefertur huic etiamnum Cyprium. accessit his Puteolanum et Hispaniense, harena ibi confici coepta. tinguitur autem omne et in sua coquitur herba bibitque sucum. reliqua confectura eadem quae chrysocollae.

[imago inanis]
162

Ex caeruleo fit quod vocatur lomentum, perficitur id lavando terendoque. hoc est caeruleo candidius. pretia eius 𐆖 X in libras, caerulei 𐆖 VIII. usus in creta; calcis inpatiens. nuper accessit et Vestorianum, ab auctore appellatum. fit ex Aegyptii levissima parte; pretium eius in libras 𐆖 I. idem et Puteolani usus, praeterque ad fenestras; cylon vocant. —

[imago inanis]
163

Non pridem adportari et Indicum coeptum est, cuius pretium 𐆖 VII. ratio in pictura ad incisuras, hoc est umbras dividendas ab lumine. — Est et vilissimum genus lomenti, quod tritum vocant, quinis assibus aestimatum.

Caerulei sinceri experimentum in carbone ut flagret; fraus viola arida decocta in aqua sucoque per linteum expresso in cretam Eretriam. vis in medicina ut purget ulcera; itaque et emplastris adiciunt, item causticis. teritur autem difficillime. —

[imago inanis]
164

Sil in medendo leniter mordet adstringitque et explet ulcera. uritur in fictilibus, ut prosit.

Pretia rerum, quae usque posuimus, non ignoramus alia aliis locis esse et omnibus paene mutari annis, prout navigatione constiterint aut ut quisque mercatus sit aut aliquis praevalens manceps annonam flagellet, non obliti Demetrium a tota Seplasia Neronis principatu accusatum apud consules; poni tamen necessarium fuit quae plerumque erant Romae, ut exprimeretur auctoritas rerum.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: 7 Aug 12