Brevis URL huic paginae:
bit.ly/PlinyNH34


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

Liber XXXIV

[imago inanis]
i
[imago inanis]
1

Proxime dicuntur aeris metalla, cui et in usu proximum est pretium, immo vero ante argentum ac paene etiam ante aurum Corinthio, stipis quoque auctoritas, ut diximus. hinc aera militum, tribuni aerarii et aerarium, obaerati, aere diruti. docuimus quamdiu populus Romanus aere tantum signato usus esset: et alia re vetustas aequalem urbi auctoritatem eius declarat, a rege Numa collegio tertio aerarium fabrum instituto.

[imago inanis]
ii
[imago inanis]
2

Vena quo dictum est modo foditur ignique perficitur. fit et e lapide aeroso, quem vocant cadmean, celebri trans maria et quondam in Campania, nunc et in Bergomatium agro extrema parte Italiae; ferunt nuper etiam in Germania provincia repertum. fit et ex alio lapide, quem chalcitim appellant in Cypro, ubi prima aeris inventio, mox vilitas praecipua reperto in aliis terris praestantiore maximeque aurichalco, quod praecipuam bonitatem admirationemque diu optinuit nec reperitur longo iam tempore effeta tellure.

3

proximum bonitate fuit Sallustianum in Ceutronum Alpino tractu, non longi et ipsum aevi, successitque ei Livianum in Gallia. utrumque a metallorum dominis appellatum, illud ab amico divi Augusti, hoc a coniuge.

4

velocis defectus Livianum quoque; certe admodum exiguum invenitur. summa gloriae nunc in Marianum conversa, quod et Cordubense dicitur. hoc a Liviano cadmean maxime sorbet et aurichalci bonitatem imitatur in sestertiis dupondiariisque, Cyprio suo assibus contentis. et hactenus nobilitas in aere naturalis se habet.

[imago inanis]
iii
[imago inanis]
5

Reliqua genera cura constant, quae suis locis reddentur, summa claritate ante omnia indicata. quondam aes confusum auro argentoque miscebatur, et tamen ars pretiosior erat; nunc incertum est, peior haec sit an materia, mirumque, cum ad infinitum operum pretia creverint, auctoritas artis extincta est. quaestus enim causa, ut omnia, exerceri coepta est quae gloriae solebat — ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium claritatem et hac via quaererent —, adeoque exolevit fundendi aeris pretiosi ratio, ut iam diu ne fortuna quidem in ea re ius artis habeat.

6

Ex illa autem antiqua gloria Corinthium maxime laudatur. hoc casus miscuit Corintho, cum caperetur, incensa, mireque circa id multorum adfectatio furit, quippe cum tradatur non alia de causa Verrem, quem M. Cicero damnaverat, proscriptum cum eo ab Antonio, quoniam Corinthiis cessurum se ei negavisset. ac mihi maior pars eorum simulare eam scientiam videtur ad segregandos sese a ceteris magis quam intellegere aliquid ibi suptilius; et hoc paucis docebo.

7

Corinthus capta est olympiadis CLVIII anno tertio, nostris urbis DCVIII, cum ante haec saecula fictores nobiles esse desissent, quorum isti omnia signa hodie Corinthia appellant. quapropter ad coarguendos eos ponemus artificum aetates; nam urbis nostrae annos ex supra dicta comparatione olympiadum colligere facile erit. sunt ergo vasa tantum Corinthia, quae isti elegantiores modo ad esculenta transferunt, modo in lucernas aut trulleos mulo munditiarum dispectu.

8

eius tria genera: candidum argento nitore quam proxime accedens, in quo illa mixtura praevaluit; alterum, in quo auri fulva natura; tertium, in quo aequalis omnium temperies fuit. praeter haec est cuius ratio non potest reddi, quamquam hominis manu est; at fortuna temperatur in simulacris signisque illud suo colore pretiosum ad iocineris imaginem vergens, quod ideo hepatizon appellant, procul a Corinthio, longe tamen ante Aegineticum atque Deliacum, quae diu optinuere principatum.

[imago inanis]
iv
[imago inanis]
9

Antiquissima aeris gloria Deliaco fuit, mercatus in Delo celebrante toto orbe, et ideo cura officinis. tricliniorum pedibus fulcrisque ibi prima aeris nobilitas, perventi deinde et ad deum simulacra effigiemque hominum et aliorum animalium.

[imago inanis]
v
[imago inanis]
10

Proxima laus Aeginetico fuit, insula et ipsa eo, nec quod ibi gigneretur, sed officinarum temperatura, nobilitata. bos aereus inde captus in foro boario est Romae. hoc erit exemplar Aeginetici aeris, Deliaci autem Iuppiter in Capitolio in Iovis Tonantis aede. illo aere Myron usus est, hoc Polycletus, aequales atque condiscipuli; sic aemulatio et in materia fuit.

[imago inanis]
vi
[imago inanis]
11

Privatim Aegina candelabrorum superficiem dumtaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos. in iis ergo iuxta commendatio officinarum est. nec pudet tribunorum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a candelarum lumine inpositum appareat. accessio candelabri talis fuit Theonis iussu praeconis Clesippus fullo gibber et praeterea et alio foedus aspectu, emente id Gagania HS L.

12

eadem ostentante in convivio empta ludibrii causa nudatus atque inpudentia libidinis receptus in torum, mox in testamentum, praedives numinum vice illud candelabrum coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras Geganiae dedecoris memoria duraret. sed cum esse nulla Corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his celebratur, quoniam Mummi victoria Corinthum quidem diruit, sed e compluribus Achaiae oppidis simul aera dispersit.

[imago inanis]
vii
[imago inanis]
13

Prisci limina etiam ac valvas in templis ex aere factitavere. invenio et a Cn. Octavio, qui de Perseo rege navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad circum Flaminium, quae Corinthia sit appellata a capitulis aereis columnarum, Vestae quoque aedem ipsam Syracusana superficie tegi placuisse. Syracusana sunt in Pantheo capita columnarum a M. Agrippa posita. quin etiam privata opulentia eo modo usurpata est. Camillo inter crimina obiecit Spurius Carvilius quaestor, ostia quod aerata haberet in domo.

[imago inanis]
viii
[imago inanis]
14

nam triclinia aerata abacosque et monopodia Cn. Manlium Asia devicta primum invexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis DLXVII, L. Piso auctor est, Antias quidem heredes L. Crassi oratoris multa etiam triclinia aerata vendidisse. ex aere factitavere et cortinas tripodum, nomine et Delphicas, quoniam donis maxime Apollini Delphico dicabantur. placuere et lychnuchi pensiles in delubris aut arborum mala ferentium modo lucentes, quale est in templo Apollinis Palatini quod Alexander Magnus Thebarum expugnatione captum in Cyme dicaverat eidem deo.

[imago inanis]
ix
[imago inanis]
15

Transiit deinde ars vulgo ubique ad effigies deorum. Romae simulacrum ex aere factum Cereri primum reperio ex peculio Sp. Cassi, quem regnum adfectantem pater ipsius interemerit. transiit et a diis ad hominum statuas atque imagines multis modis. bitumine antiqui tinguebant eas, quo magis mirum est placuisse auro integere. hoc nescio an Romanum fuerit inventum; certe etiam nomen non habet vetustum.

16

effigies hominum non solebant exprimi nisi aliqua inlustri causa perpetuitatem merentium, primo sacrorum certaminum victoria maximeque Olympiae, ubi omnium, qui vicissent, statuas dicari mos erat, eorum vero, qui ter ibi superavissent, ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas vocant.

17

Athenienses nescio an primis omnium Harmodio et Aristogitoni tyrannicidis publice posuerint statuas. hoc actum est eodem anno, quo et Romae reges pulsi. excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione, et in omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse coepere propagarique memoria hominum et honores legendi aevo basibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur. mox forum et in domibus privatis factum atque in atriis: honos clientum instituit sic colere patronos.

[imago inanis]
x
[imago inanis]
18

Togatae effigies antiquitus ita dicabantur. placuere et nudae tenentes hastam ab epheborum e gymnasiis exemplaribus; quas Achilleas vocant. Graeca res nihil velare, at contra Romana ac militaris thoraces addere. Caesar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo passus est. nam Lupercorum habitu tam noviciae sunt quam quae nuper prodiere paenulis indutae. Mancinus eo habitu sibi statuit, quo deditus fuerat.

19

notatum ab auctoribus et L. Accium poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum fuisset. equestres utique statuae Romanam celebrationem habent, orto sine dubio a Graecis exemplo. sed illi celetas tantum dicabant in sacris victores, postea vero et qui bigis vel quadrigis vicissent; unde et nostri currus nati in iis, qui triumphavissent. serum hoc, et in iis non nisi a divo Augusto seiuges, sicut elephanti.

[imago inanis]
xi
[imago inanis]
20

Non vetus et bigarum celebratio in iis, qui praetura functi curru vecti essent per circum; antiquior columnarum, sicuti C. Maenio, qui devicerat priscos Latinos, quibus ex foedere tertias praedae populus Romanus praestabat, eodemque in consulatu in suggestu rostra devictis Antiatibus fixerat anno urbis CCCCXVI, item C. Duillio, qui primus navalem triumphum egit de Poenis, quae est etiam nunc in foro,

21

item L. Minucio praefecto annonae extra portam Trigeminam unciaria stipe conlata — nescio an primo honore tali a populo, antea enim a senatu erat —, praeclara res, ni frivolis coepisset initiis. namque et Atti Navi statua fuit ante curiam — basis eius conflagravit curia incensa P. Clodii funere —; fuit et Hermodori Ephesii in comitio, legum, quas decemviri scribebant, interpretis, publice dicata.

22

alia causa, alia auctoritas M. Horati Coclitis statuae — quae durat hodieque —, cum hostes a ponte sublicio solus arcuisset. equidem et Sibyllae iuxta rostra esse non miror, tres sint licet: una quam Sextus Pacuius Taurus aed. pl. restituit; duae quas M. Messalla. primas putarem has et Atti Navi, positas aetate Tarquinii Prisci, ni regum antecedentium essent in Capitolio,

23

ex his Romuli et Tatii sine tunica, sicut et Camilli in rostris. et ante aedem Castorum fuit Q. Marci Tremuli equestris togata, qui Samnites bis devicerat captaque Anagnia populum stipendio liberaverat. inter antiquissimas sunt et Tulli Cloeli, L. Rosci, Sp. Nauti, C. Fulcini in rostris, a Fidenatibus in legatione interfectorum.

24

hoc a re p. tribui solebat iniuria caesis, sicut aliis et P. Iunio, Ti. Coruncanio, qui ab Teuta Illyriorum regina interfecti erant. non omittendum videtur, quod annales adnotavere, tripedaneas iis statuas in foro statutas; haec videlicet mensura honorata tunc erat. non praeteribo et Cn. Octavium ob unum SC. verbum. hic regem Antiochum daturum se responsum dicentem virga, quam tenebat forte, circumscripsit priusque, quam egrederetur circulo illo, responsum dare coegit. in qua legatione interfecto senatus statuam poni iussit quam oculatissimo loco, eaque est in rostris.

25

invenitur statua decreta et Taraciae Gaiae sive Fufetiae virgini Vestali, ut poneretur ubi vellet, quod adiectum non minus honoris habet quam feminae esse decretam. meritum eius ipsis ponam annalium verbis: quod campum Tiberinum gratificata esset ea populo. —

[imago inanis]
xii
[imago inanis]
26

Invenio et Pythagorae et Alcibiadi in cornibus comitii positas, cum bello Samniti Apollo Pythius iussisset fortissimo Graiae gentis et alteri sapientissimo simulacra celebri loco dicari. eae stetere, donec Sulla dictator ibi curiam faceret. mirumque est, illos patres Socrati cunctis ab eodem deo sapientia praelato Pythagoran praetulisse aut tot aliis virtute Alcibiaden et quemquam utroque Themistocli.

27

Columnarum ratio erat attolli super ceteros mortales, quod et arcus significant novicio invento. primus tamen honos coepit a Graecis, nullique arbitror plures statuas dicatas quam Phalereo Demetrio Athenis, siquidem CCCLX statuere, nondum anno hunc numerum dierum excedente, quas mox laceravere. statuerunt et Romae omnibus vicis tribus Mario Gratidiano, ut diximus, easdemque subvertere Sullae introitu.

[imago inanis]
xiii
[imago inanis]
28

Pedestres sine dubio Romae fuere in auctoritate longo tempore; et equestrium tamen origo perquam vetus est, cum feminis etiam honore communicato Cloeliae statua equestri, ceu parum esset toga eam cingi, cum Lucretiae ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos Cloelia inter obsides fuerat, non decernerentur.

29

hanc primam cum Coclitis publice dicatam crediderim — Atto enim ac Sibyllae Tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse verisimile est —, nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab iis positam, qui una opsides fuissent, redditis a Porsina in honorem eius. e diverso Annius Fetialis equestrem, quae fuerit contra Iovis Statoris aedem in vestibulo Superbi domus, Valeriae fuisse, Publicolae consulis filiae, eamque solam refugisse Tiberimque transnatavisse ceteris opsidibus, qui Porsinae mittebantur, interemptis Tarquinii insidiis.

[imago inanis]
xiv
[imago inanis]
30

L. Piso prodidit M. Aemilio C. Popilio iterum cos. a censoribus P. Cornelio Scipione M. Popilio statuas circa forum eorum, qui magistratum gesserant, sublatas omnes praeter eas, quae populi aut senatus sententia statutae essent, eam vero, quam apud aedem Telluris statuisset sibi Sp. Cassius, qui regnum adfectaverat, etiam conflatam a censoribus. nimirum in ea quoque re ambitionem providebant illi viri.

31

exstant Catonis in censura vociferationes mulieribus statuas Romanis in provinciis poni; nec tamen potuit inhibere, quo minus Romae quoque ponerentur, sicuti Corneliae Gracchorum matri, quae fuit Africani prioris filia. sedens huic posita soleisque sine ammento insignis in Metelli publica porticu, quae statua nunc est in Octaviae operibus. —

[imago inanis]
xv
[imago inanis]
32

Publice autem ab exteris posita est Romae C. Aelio tr. pl. lege perlata in Sthennium Stallium Lucanum, qui Thurinos bis infestaverat. ob id Aelium Thurini statua et corona aurea donarunt. iidem postea Fabricium donavere statua liberati obsidione, passimque gentes in clientelas ita receptae, et adeo discrimen omne sublatum, ut Hannibalis etiam statuae tribus locis visantur in ea urbe, cuius intra muros solus hostium emisit hastam.

[imago inanis]
xvi
[imago inanis]
33

Fuisse autem statuariam artem familiarem Italiae quoque et vetustam, indicant Hercules ab Euandro sacratus, ut produnt, in foro boario, qui triumphalis vocatur atque per triumphos vestitur habitu triumphali, praeterea Ianus geminus a Numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur digitis ita figuratis, ut CCCLXV dierum nota [aut per significationem anni temporis] et aevi esse deum indicent.

34

signa quoque Tuscanica per terras dispersa quin in Etruria factitata sint, non est dubium. deorum tantum putarem ea fuisse, ni Metrodorus Scepsius, cui cognomen a Romani nominis odio inditum est, propter MM staturarum Volsinios expugnatos obiceret. mirumque mihi videtur, cum statuarum origo tam vetus Italiae sit, lignea potius aut fictilia deorum simulacra in delubris dicata usque ad devicatam Asiam, unde luxuria.

35

Similitudines exprimendi quae prima fuerit origo, in ea, quam plasticen Graeci vocant, dici convenientius erit; etenim prior quam statuaria fuit. sed haec ad infinitum effloruit, multorum voluminum opere, si quis plura persequi velit; omnia enim quis possit?

[imago inanis]
xvii
[imago inanis]
36

M. Scauri aedilitate signorum MMM in scaena tantum fuere temporario theatro. Mummius Achaia devicta replevit urbem, non relicturus filiae dotem; cur enim non cum excusatione ponatur? multa et Luculli invexere. Rhodi etiamnum III signorum esse Mucianus ter cos. prodidit, nec pauciora Athenis, Olympiae, Delphis superesse creduntur.

37

quis ista mortalium persequi possit aut quis usus noscendi intellegatur? insignia maxime et aliqua de causa notata voluptarium sit attigisse artificesque celebratos nominavisse, singulorum quoque inexplicabili multitudine, cum Lysippus MD opera fecisse prodatur, tantae omnia artis, ut claritatem possent dare vel singula: numerum apparuit defuncto eo, cum thesaurum effregisset heres; solitum enim ex manipretio cuiusque signi denarios seponere aureos singulos.

38

Evecta supra humanam fidem ars est successu, mox et audacia. in argumentum successus unum exemplum adferam, nec deorum hominumve similitudinis expressae. aetas nostra vidit in Capitolio, priusquam id novissime conflagraret a Vitellanis incensum, in cella Iunonis canem ex aere volnus suum lambentem, cuius eximium miraculum et indiscreta veri similitudo non eo solum intellegitur, quod ibi dicata fuerat, verum et satisdatione; nam quoniam summa nulla par videbatur, capite tutelarios cavere pro ea institutum publice fuit.

[imago inanis]
xviii
[imago inanis]
39

audaciae innumera sunt exempla. moles quippe excogitatas videmus statuarum, quas colossaes vocant, turribus pares. talis est in Capitolio Apollo, tralatus a M. Lucullo ex Apollonia Ponti urbe, XXX cubitorum, D talentis factus;

40

talis in campo Martio Iuppiter, a Claudio Caesare dicatus, qui devoratur Pompeiani theatri vicinitate; talis et Tarenti factus a Lysippo, XL cubitorum. mirum in eo quod manu, ut ferunt, mobilis ea ratio libramenti est, ut nullis convellatur procellis. id quidem providisse et artifex dicitur modico intervallo, unde maxime flatum opus erat frangi, opposita columna. itaque magnitudinem propter difficultatemque moliendi non attigit eum Fabius Verrucosus, cum Herculem, qui est in Capitolio, inde transferret.

41

ante omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. LXX cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, post LXVI annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleraeque statuae. vasti specus hiant defractis membris; spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat eum constituens. duodecim annis tradunt effectum CCC talentis, quae contigerant ex apparatu regis Demetrii relicto morae taedio obsessa Rhodo.

42

sunt alii centum numero in eadem urbe colossi minores hoc, sed ubicumque singuli fuissent, nobilitaturi locum, praeterque hos deorum quinque, quos fecit Bryaxis.

43

Factitavit colossos et Italia. videmus certe Tuscanicum Apollinem in bibliotheca templi Augusti quinquaginta pedum a pollice, dubium aere mirabiliorem an pulchritudine. fecit et Sp. Carvilius Iovem, qui est in Capitolio, victis Samnitibus sacrata lege pugnantibus e pectoralibus eorum ocreisque et galeis. amplitudo tanta est, ut conspiciatur a Latiari Iove. e reliquis limae suam statuam fecit, quae est ante pedes simulacri eius.

44

habent in eodem Capitolio admirationem et capita duo, quae P. Lentulus cos. dicavit, alterum a Charete supra dicto factum, alterum fecit . . .dicus comparatione in tantum victus, ut artificum minime probabilis videatur.

45

verum omnem amplitudinem statuarum eius generis vicit aetate nostra Zenodorus Mercurio facto in civitate Galliae Arvernis per annos decem, HS |CCCC| manipretii, postquam satis artem ibi adprobaverat, Romam accitus a Nerone, ubi destinatum illius principis simulacro colossum fecit CXIXS pedum in longitudinem, qui dicatus Soli venerationi est damnatis sceleribus illius principis.

46

mirabamur in officina non modo ex argilla similitudinem insignem, velut et de parvis admodum surculis quod primum operis instaurati fuit. ea statua indicavit interisse fundendi aeris scientiam, cum et Nero largiri aurum argentumque paratus esset et Zenodorus scientia fingendi caelandique nulli veterum postponeretur.

47

statuam Arvernorum cum faceret provinciae Dubio Avito praesidente, duo pocula Calamidis manu caelata, quae Cassio Salano avunculo eius, praeceptori suo, Germanicus Caesar adamata donaverat, aemulatus est, ut vix ulla differentia esset artis. quanto maior Zenodoro praestantia fuit, tanto magis deprehenditur aeris obliteratio.

48

Signis, quae vocant Corinthia, plerique in tantum capiuntur, ut secum circumferant, sicut Hortensius orator sphingem Verri reo ablatam, propter quam Cicero illo iudicio in altercatione neganti et, aenigmata se intellegere, respondit debere, quoniam sphingem domi haberet. circumtulit et Nero princeps Amazonem, de qua dicemus, et paulo ante C. Cestius consularis signum, quod secum etiam in proelio habuit. Alexandri quoque Magni tabernaculum sustinere traduntur solitae statuae, ex quibus duae ante Martis Ultoris aedem dicatae sunt, totidem ante regiam.

[imago inanis]
xix
[imago inanis]
49

Minoribus simulacris signisque innumera prope artificum multitudo nobilitata est, ante omnes tamen Phidias Atheniensis Iove Olympio facto ex ebore quidem et auro, sed et ex aere signa fecit. floruit autem olympiade LXXXIII, circiter CCC urbis nostrae annum, quo eodem tempore aemuli eius fuere Alcamenes, Critias, Nesiotes, Hegias, et deinde olympiade LXXXVI Hagelades, Callon, Gorgias Lacon; rursus LXXXX Polyclitus, Phradmon, Myron, Pythagoras, Acopas, Perellus.

50

ex iis Polyclitus discipulus habuit Argium, Asopodorum, Alexim, Aristidem, Phyrnonem, [Dinonem], Athenodorum, Demean Clitorium, Myron Lycium. LXXXXV olympiade floruere Naucydes, Dinomenes, Canacus, Patroclus; CII Polycles, Cephisodotus, Leuchares, Hypatodorus; CIIII Praxiteles, Euphranor; CVII Aetion, Therimachus.

51

CXIII Lysippus fuit, cum et Alexander Magnus, item Lysistratus frater eius, Sthennis, Euphron, Eucles, Sostratus, Ion, Silanion — in hoc mirabile quod nullo doctore nobilis fuit; ipse discipulum habuit Zeuxiaden —; CXXI Eutychides, Euthycrates, Laippus, Cephisodotus, Timarchus, Pyromachus.

52

cessavit deinde ars ac rursus olympiade CLVI revisit, cum fuere longe quidem infra praedictos, probati tamen, Antaeus, Callistratus, Polycles, Athenaeus, Callixenus, Pythocles, Pythias, Timocles.

53

Ita distinctis celeberrimorum aetatibus insignes raptim transcurram, reliqua multitudine passim dispersa. venere autem et in certamen laudatissimi, quamquam diversis aetatibus geniti, quoniam fecerant Amazonas, quae cum in templo Dianae Ephesiae dicarentur, placuit eligi probatissimam ipsorum artificum, qui praesentes erant, iudicio, cum apparuit eam esse, quam omnes secundam a sua quisque iudicassent. haec est Polycliti, proxima ab ea Phidiae, tertia Cresilae, quarta Cydonis, quinta Phradmonis.

54

Phidias praeter Iovem Olympium, quem nemo aemulatur, fecit ex ebore aeque Minervam Athenis, quae est in Parthenone stans, ex aere vero praeter Amazonem supra dictam Minervam tam eximiae pulchritudinis, ut formae cognomen acceperit. fecit et cliduchum et aliam Minervam, quam Romae Paulus Aemilius ad aedem fortunae Huiusce Diei dicavit, item duo signa, quae Catulus in eadem aede, palliata et alterum colossicon nudum, primusque artem toreuticen aperuisse atque demonstrasse merito iudicatur.

55

Polyclitus Sicyonius, Hageladae discipulus, diadumenum fecit molliter iuvenem, centum talentis nobilitatum, idem et doryphorum viriliter puerum. fecit et quem canona artifices vocant liniamenta artis ex eo petentes veluti a lege quadam, solusque hominum artem ipsam fecisse artis opere iudicatur. fecit et destringentem se et nudum telo incessentem duosque pueros item nudos, talis ludentes, qui vocantur astragalizontes et sunt in Titi imperatoris atrio — hoc opere nullum absolutius plerique iudicant —;

56

item Mercurium, qui fuit Lysimacheae, Herculem, qui Romae, hagetera arma sumentem, Artemona, qui periphoretos appellatus est. hic consummasse hanc scientiam iudicatur et toreuticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse. proprium eius est, uno crure ut insisterent signa, excogitasse, quadrata tamen esse ea ait Varro et paene ad exemplum.

57

Myronem Eleutheris natum, Hageladae et ipsum discipulum, bucula maxime nobilitavit celebritatis versibus laudata, quando alieno plerique ingenio magis quam suo commendantur. fecit et canem et discobolon et Perseum et pristas et Satyrum admirantem tibias et Minervam, Delphicos pentathlos, pancratiasta, Herculem, qui est apud circum maximum in aede Pompei Magni. fecisse et cicadae monumentum ac locustae carminibus suis Erinna significat.

58

fecit et Apollinem, quem ab triumviro Antonio sublatum restituit Ephesiis divus Augustus admonitus in quiete. primus hic multiplicasse veritatem videtur, numerosior in arte quam Polyclitus et in symmetria diligentior, et ipse tamen corporum tenus curiosus animi sensus non expressisse, capillum quoque et pubem non emendatius fecisse, quam rudis antiquitas instituisset.

59

Vicit eum Pythagoras Reginus ex Italia pancratiaste Delphis posito; eodem vicit et Leontiscum. fecit et stadiodromon Astylon, qui Olympiae ostenditur, et Libyn, puerum tenentem tabellam eodem loco et mala ferentem nudum, Syracusis autem claudicantem, cuius ulceris dolorem sentire etiam spectantes videntur, item Apollinem serpentemque eius sagittis configi, citharoedum, qui Dicaeus appellatus est, quod, cum Thebae ab Alexandro caperentur, aurum a fugiente conditum sinu eius celatum esset. hic primus nervos et venas expressit capillumque diligentius. —

60

Fuit et alius Pythagoras Samius, initio pictor, cuius signa ad aedem Fortunae Huiusce Diei septem nuda et senis unum laudata sunt. hic supra dicto facie quoque indiscreta similis fuisse traditur, Regini autem discipulus et filius sororis fuisse Sostratus.

61

Lysippum Sicyonium Duris negat ullius fuisse discipulum, sed primo aerarium fabrum audiendi rationem cepisse pictoris Eupompi responso. eum enim interrogatum, quem sequeretur antecedentium, dixisse monstrata hominum multitudine, naturam ipsam imitandam esse, non artificem.

62

plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus, fecundissimae artis, inter quae destringentem se, quem M. Agrippa ante Thermas suas dicavit, mire gratum Tiberio principi. non quivit temperare sibi in eo, quamquam imperiosus sui inter initia principatus, transtulitque in cubiculum alio signo substituto, cum quidem tanta pop. R. contumacia fuit, ut theatri clamoribus reponi apoxyomenon flagitaverit princepsque, quamquam adamatum, reposuerit.

63

nobilitatur Lysippus et temulenta tibicina et canibus ac venatione, in primis vero quadriga cum Sole Rhodiorum. fecit et Alexandrum Magnum multis operibus, a pueritia eius orsus, quam statuam inaurari iussit Nero princeps delectatus admodum illa; dein, cum pretio perisset gratia artis, detractum est aurum, pretiosiorque talis existimabatur etiam cicatricibus operis atque concisuris, in quibus aurum haeserat, remanentibus.

64

idem fecit Hephaestionem, Alexandri Magni amicum, quem quidam Polyclito adscribunt, cum is centum prope annis ante fuerit; item Alexandri venationem, quae Delphis sacrata est, Athenis Satyrum, turmam Alexandri, in qua amicorum eius imagines summa omnium similitudine expressit; hanc Metellus Macedonia subacta transtulit Romam. fecit et quadrigas multorum generum.

65

statuariae arti plurimum traditur contulisse capillum exprimendo, capita minora faciendo quam antiqui, corpora graciliora siccioraque, per quae proceritas signorum maior videretur. non habet Latinum nomen symmetria, quam diligentissime custodiit nova intactaque ratione quadratas veterum statuas permutando, vulgoque dicebat ab illis factos quales essent homines, a se quales viderentur esse. propriae huius videntur esse argutiae operum custoditae in minimis quoque rebus.

66

Filios et discipulos reliquit laudatos artifices Laippum, Boëdan, sed ante omnes Euthycraten. quamquam is constantiam potius imitatus patris quam elegantiam austero maluit genere quam iucundo placere. itaque optume expressit Herculem Delphis et Alexandrum Thespiis venatorem et proelium equestre, simulacrum ipsum Trophoni ad oraculum, quadrigas complures, equum cum fiscinis, canes venantium. —

67

Huius porro discipulus fuit Tisicrates, et ipse Sicyonius, sed Lysippi sectae propior, ut vix discernantur complura signa, ceu senex Thebanus et Demetrius rex, Alexandri Magni servator, dignus tanta gloria.

68

Artifices, qui compositis voluminibus condidere haec, miris laudibus celebrant Telephanen Phocaeum, ignotum alias, quoniam . . . . Thessaliae habitaverit et ibi opera eius latuerint; alioqui suffragiis ipsorum aequatur Polyclito, Myroni, Pythagorae. laudant eius Larisam et Spintharum pentathlum et Apollinem. alii non hanc ignobilitatis fuisse causam, sed quod se regum Xerxis atque Darei officinis dediderit, existimant.

69

Praxiteles quoque, qui marmore felicior, ideo et clarior fuit, fecit tamen et ex aere pulcherrima opera: Proserpinae raptum, item catagusam et Liberum patrem, Ebrietatem nobilemque una Satyrum, quem Graeci periboëton cognominant, et signa, quae ante Felicitatis aedem fuere, Veneremque, quae ipsa aedis incendio cremata est Claudii principatu, marmoreae illi suae per terras inclutae parem,

70

item stephanusam, pseliumenen, Oporan, Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas, quos a Xerxe Persarum rege captos victa Perside Atheniensibus remisit Magnus Alexander. fecit et puberem Apollinem subrepenti lacertae comminus sagitta insidiantem, quem sauroctonon vocant. spectantur et duo signa eius diversos adfectus exprimentia, flentis matronae et meretricis gaudentis. hanc putant Phrynen fuisse deprehenduntque in ea amorem artificis et mercedem in vultu meretricis.

71

habet simulacrum et benignitas eius; Calamidis enim quadrigae aurigam suum inposuit, ne melior in equorum effigie defecisse in homine crederetur. ipse Calamis et alias quadrigas bigasque fecit equis semper sine aemulo expressis; sed, ne videatur in hominum effigie inferior, Alcumena nullius est nobilior.

72

Alcamenes, Phidiae discipulus, et marmorea fecit, sed aereum pentathlum, qui vocatur encrinomenos; at Polycliti discipulus Aristides quadrigas bigasque. Amphicrates Leaena laudatur. scortum haec, lyrae cantu familiaris Harmodio et Aristogitoni. consilia eorum de tyrannicidio usque in mortem excruciata a tyrannis non prodidit; quam ob rem Athenienses, et honorem habere ei volentes nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam addi ab artifice vetuerunt. —

73

Bryaxis Aesculapium et Seleucum fecit, Boëdas adorantem, Baton Apollinem et Iunonem, qui sunt Romae in Concordiae templo,

74

Cresilas volneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum restet animae, et Olympium Periclen dignum cognomine, mirumque in hac arte est quod nobiles viros nobiliores fecit. Cephisodorus Minervam mirabilem in portu Atheniensium et aram ad templum Iovis Servatoris in eodem portu, cui pauca comparantur,

75

Canachus Apollinem nudum, qui Philesius cognominatur, in Didymaeo Aeginetica aeris temperatura, cervumque una ita vestigiis suspendit, ut linum subter pedes trahatur alterno morsu calce digitisque retinentibus solum, ita vertebrato dente utrisque in partibus, ut a repulsu per vices resiliat. idem et celetizontas pueros, Chaereas Alexandrum Magnum et Philippum patrem eius fecit, Ctesilaus doryphoron et Amazonem volneratam,

76

Demetrius Lysimachen, quae sacerdos Minervae fuit LXIIII annis, idem et Minervam, quae myctica appellatur — dracones in Gorgone eius ad ictus citharae tinnitu resonant —; idem equitem Simonem, qui primus de equitatu scripsit. Daedalus, et ipse inter fictores laudatus, pueros duos destringentes se fecit, Dinomenes Protesilaum et Pythodemum luctatorem. —

77

Euphranoris Alexander Paris est, in quo laudatur quo omnia simul intellegantur, iudex dearum, amator Helenae et tamen Achillis interfector. huius est Minerva, Romae quae dicitur Catuliana, infra Capitolium a Q. Lutatio dicata, et simulacrum Boni Eventus, dextra pateram, sinistra spicam ac papavera tenens, item Latona puerpera Apollinem et Dianam infantes sustinens in aede Concordiae.

78

fecit et quadrigas bigasque et cliticon eximia forma et Virtutem et Graeciam, utrasque colossaeas, mulierem admirantem et adorantem, item Alexandrum et Philippum in quadrigis; Eutychides Eurotam, in quo artem ipso amne liquidiorem plurimi dixere. — Hegiae Minerva Pyrrhusque rex laudatur et celetizontes pueri et Castor ac Pollux ante aede Iovis Tonantis, Hagesiae in Pario colonia Hercules, Isidoti buthytes. —

79

Lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes et Argonautas; Leochares aquilam sentientem, quid rapiat in Ganymede et cui ferat, parcentemque unguibus etiam per vestem puero, Autolycum pancratii victorem, propter quem Xenophon symposium scripsit, Iovemque illum Tonantem in Capitolio ante cuncta laudabilem, item Apollinem diadematum, Lyciscum mangonem, puerum subdolae ac fucatae vernilitatis, Lycius et ipse puerum suffitorem. —

80

Menaechmi vitulus genu premitur replicata cervice. ipse Menaechmus scripsit de sua arte. — Naucydes Mercurio et discobolo et immolante arietem censetur, Naucerus luctatore anhelante, Niceratus Aesculapio et Hygia, qui sunt in Concordiae templo Romae. — Pyromachi quadriga ab Alcibiade regitur. Polycles Hermaphroditum nobilem fecit, Pyrrhus Hygiam et Minervam, Phanis, Lysippi discipulus, epithyusan. —

81

Styppax Cyprius uno celebratur signo, splanchnopte; Periclis Olympii vernula hic fuit exta torrens ignemque oris pleni spiritu accendens. Silanion Apollodorum fudit, fictorem et ipsum, sed inter cunctos diligentissimum artis et iniquum suum iudicem, crebro perfecta signa frangentem, dum satiari cupiditate artis non quit, ideoque insanum cognominatum —

82

hoc in eo expressit, nec hominem ex aere fecit, sed iracundiam — et Achillem nobilem, item epistaten exercentem athletas; Strongylion Amazonem, quam ab excellentia crurum eucnemon appellant, ob id in comitatu Neronis principis circumlatam. idem fecit puerum, quem amando Brutus Philippiensis cognomine suo inlustravit. —

83

Theodorus, qui labyrinthum fecit Sami, ipse se ex aere fudit. praeter similitudinis mirabilem famam magna suptilitate celebratur: dextra limam tenet, laeva tribus digitis quadrigulam tenuit, tralatam Praeneste parvitatis ut miraculum: pictam eam currumque et aurigam integeret alis simul facta musca. — Xenocrates, Tisicratis discipulus, ut alii, Euthycratis, vicit utrosque copia signorum. et de sua arte conposuit volumina.

84

Plures artifices fecere Attali et Eumenis adversus Gallos proelia, Isigonus, Pyromachus, Stratonicus, Antigonus, qui volumina condidit de sua arte. Boëthi, quamquam argento melioris, infans eximium anserem strangulat. atque ex omnibus, quae rettuli, clarissima quaeque in urbe iam sunt dicata a Vespasiano principe in templo Pacis aliisque eius operibus, violentia Neronis in urbem convecta et in sellariis domus aureae disposita.

85

Praeterea sunt aequalitate celebrati artifices, sed nullo operum suorum praecipui: Ariston, qui et argentum caelare solitus est, Callides, Ctesias, Cantharus Sicyonius, Diodorus, Critiae discipulus, Deliades, Euphorion, Eunicus et Hecataeus, argenti caelatores, Lesbocles, Prodorus, Pythodicus, Polygnotus, idem pictor e nobilissimis, item e caelatoribus Stratonicus, Scymnus Critiae discipulus.

86

Nunc percensebo eos, qui eiusdem generis opera fecerunt, ut Apollodorus, Androbulus, Asclepiodorus, Aleuas philosophos, Apellas et adornantes se feminas, Antignotus et perixyomenum tyrannicidasque supra dictos, Antimachus, Athenodorus feminas nobiles, Aristodemus et luctatores bigasque cum auriga, philosophos, anus, Seleucum regem. habet gratiam suam huius quoque doryphorus. —

87

Cephisodoti duo fuere: prioris est Mercurius Liberum patrem in infantia nutriens; fecit et contionantem manu elata — persona in incerto est —; sequens philosophus fecit. Colotes, qui cum Phidia Iovem Olympium fecerat, philosophos, item Cleon et Cenchramis et Callicles et Cepis, Chacosthenes et comoedos et athletas, Daippus perixyomenon, Daiphron et Damocritus et Daemon philosophos. —

88

Epigonus omnia fere praedicta imitatus praecessit in tubicine et matri interfectae infante miserabiliter blandiente. Eubuli mulier admirans laudatur, Eubulidis digitis computans. — Micon athletis spectatur, Menogenes quadrigis. Nec minus Niceratus omnia, quae ceteri, adgressus repraesentavit Alcibiaden lampadumque accensum matrem eius Demaraten sacrificantem. —

89

Tisicratis bigae Piston mulierem inposuit, idem fecit Martem et Mercurium, qui sunt in Concordiae templo Romae. Perillum nemo laudet saeviorem Phalaride tyranno, cui taurum fecit mugitus inclusi hominis pollicitus igni subdito et primus expertus cruciatum eum iustiore saevitia. huc a simulacris deorum hominumque devocaverat humanissimam artem. ideo tot conditores eius laboraverant, ut ex ea tormenta fierent! itaque una de causa servantur opera eius, ut quisquis illa videat, oderit manus. —

90

Sthennis Cererem, Iovem, Minervam fecit, qui sunt Romae in Concordiae templo, idem flentes matronas et adorantes sacrificantesque. Simon canem et sagittarium fecit, Stratonicus caelator ille philosophos, copas uterque;

91

athletas autem et armatos et venatores sacrificantesque Baton, Euchir, Glaucides, Heliodorus, Hicanus, Iophon, Lyson, Leon, Menodorus, Myagrus, Polycrates, Polyidus, Pythocritus, Proto­genes, idem pictor e clarissimis, ut dicemus, Patrocles, Pollis, Posidonius, qui et argentum caelavit nobiliter, natione Ephesius, Periclymenus, Philon, Symenus, Timotheus, Theomnestus, Timarchides, Timon, Tisias, Thrason.

92

Ex omnibus autem maxime cognomine insignis est Callimachus, semper calumniator sui nec finem habentis diligentiae, ob id catatexitechnus appellatus, memorabili exemplo adhibendi et curae modum. huius sunt saltantes Lacaenae, emendatum opus, sed in quo gratiam omnem diligentia abstulerit. hunc quidem et pictorem fuisse tradunt. non aere captus nec arte, unam tantum Zenonis statuam Cypria expeditione non vendidit Cato, sed quia philosophi erat, ut obiter hoc quoque noscatur tam insigne exemplum.

93

In mentione statuarum est et una non praetereunda, quamquam auctoris incerti, iuxta rostra, Hercules tunicati, sola eo habitu Romae, torva facie sentiensque suprema tunicae. in hac tres sunt tituli: L. Luculli imperatoris de manubiis, alter: pupillum Luculli filium ex S. C. dedicasse, tertius: T. Septimium Sabinum aed. cur. ex privato in publicem restituisse. tot certaminum tantaeque dignationis simulacrum id fuit.

[imago inanis]
xx
[imago inanis]
94

Nunc praevertemur ad differentias aeris et mixturas. in Cyprio [coronarium et regulare est utrumque ductile] coronarium tenuatur in lamnas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet, idemque in uncias additis auri scripulis senis praetenui pyropi brattea ignescit. regulare et in aliis fit metallis, itemque caldarium. differentia quod caldarium funditur tantum, malleis fragile, quibus regulare obsequitur ab aliis ductile appellatum, quale omne Cyprium est. sed et in ceteris metallis cura distat a caldario; omne enim diligentius purgatis igni vitiis excoctisque regulare est. —

95

In reliquis generibus palma Campano perhibetur, utensilibus vasis probatissimo. pluribus fit modis. namque Capuae liquatur non carbonis ignibus, sed ligni, purgaturque robore cribro perfusum aqua frigida ac saepius simili modo coquitur, novissime additis plumbi argentarii Hispaniensis denis libris in centenas aeris. ita lentescit coloremque iucundum trahit, qualem in aliis generibus aeris adfectant oleo et sale.

96

fit Campano simile in multis partibus Italiae provinciisque, sed octonas plumbi libras addunt et carbone recocunt propter inopiam ligni. quantum ea res differentiae adferat, in Gallia maxime sentitur, ubi inter lapides candefactos funditur; exurente enim coctura nigrum atque fragile conficitur. praeterea semel recoquunt, quod saepius fecisse bonitati plurimum confert. id quoque notasse non ab re est, aes omne frigore magno melius fundi. —

97

Sequens temperatura statuaria est eademque tabularis hoc modo: massa proflatur in primis, mox in proflatum additur tertia portio aeris collectanei, hoc est ex usu coempti. peculiare in eo condimentum attritu domiti et consuetudine nitoris veluti mansuefacti. miscentur et plumbi argentarii pondo duodena ac selibrae centenis proflati. —

98

Appellatur etiamnum et formalis temperatura aeris tenerrimi, quoniam nigri plumbi decima portio additur et argentarii vicesima, maximeque ita colorem bibit, quem Graecanicum vocant. — Novissima est quae vocatur ollaria, vase nomen hoc dante, ternis aut quaternis libris plumbi argentarii in centenas aeris additis. — Cyprio si addatur plumbum, colos purpurae fit in statuarum praetextis.

[imago inanis]
xxi
[imago inanis]
99

Aera extersa robiginem celerius trahunt quam neglecta, nisi oleo perunguantur. servari ea optime in liquida pice tradunt. usus aeris ad perpetuitatem monimentorum iam pridem tralatus est tabulis aereis, in quibus publicae constitutiones inciduntur.

[imago inanis]
xxii
[imago inanis]
100

Metalla aeris multis modis instruunt medicinam, utpote cum ulcera omnia ibi ocissime sanentur, maxime tamen prosunt cadmea. fit sine dubio haec et in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed nequaquam comparanda aerariae. plura autem genera sunt. namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadmea vocatur, fusuris necessarius, medicinae inutilis, sic rursus in fornacibus existit alia, quae originis suae nomen recipit.

101

fit autem egesta flammis atque flatu tenuissima parte materiae et camaris lateribusque fornacium pro quantitate levitatis adplicata. tenuissima est in ipso fornacium ore quam flammae eructarunt, appellata capnitis, exusta et nimia levitate similis favillae. interior optuma, camaris dependens et ab eo argumento botryitis nominata, ponderosior haec priore, levior secuturis —

102

duo eius colores, deterior cinereus, pumicis melior —, friabilis oculorumque medicamentis utilissima. tertia est in lateribus fornacium, quae propter gravitatem ad camars pervenire non potuit. haec dicitur placitis, et ipsa ab argumento, planitie crusta verius quam pumex, intus varia, ad psoras utilior et cicatrices trahendos.

103

fiunt ex ea duo alia genera: onychitis extra paene caerulea, intus onychis maculis similis, ostracitis tota nigra et e ceteris sordidissima, volneribus maxime utilis. omnis autem cadmea, in Cypri fornacibus optima, iterum a medicis coquitur carbone puro atque, ubi in cinerem rediit, extinguitur vino Ammineo quae ad emplastra praeparatur, quae vero ad psoras, aceto.

104

quidam in ollis fictilibus tusam urunt et lavant in mortariis, postea siccant. Nymphodorus lapidem ipsum quam gravissimum spississimumque urit pruna et exustum Chio vino restinguit tunditque, mox linteo cribrat atque in mortario terit, mox aqua pluvia macerat iterumque terit quod subsedit, donec cerussae simile fiat, nulla dentium offensa. eadem Iollae ratae, sed quam purissimum eligit lapidem.

[imago inanis]
xxiii
[imago inanis]
105

cadmeae effectus siccare, persanare, sistere fluctiones, pterygia et sordes oculorum purgare, scabritiam extenuare et quidquid in plumbi effectu dicemus.

Et aes ipsum uritur ad omnia eadem, praeterque albugines oculorum et cicatrices, ulcera quoque oculorum cum lacte sanat; itaque Aegyptii collyrii id modo terunt in coticulis.

106

facit et vomitiones e melle sumptum. uritur autem Cyprium in fictilibus crudis cum sulpuris pari pondere, vasorum circumlito spiramento, in caminis, donec vasa ipsa percoquantur. quidam et salem addunt, aliqui alumen pro sulpure, alii nihil, sed aceto tantum aspergunt. ustum teritur in mortario Thebaico, aqua pluvia lavatur iterumque adiecta largiore teritur et, dum considat, relinquitur, hoc saepius, donec ad speciem minii redeat. tunc siccatum in sole in aerea pyxide servatur.

[imago inanis]
xxiv
[imago inanis]
107

Et scoria aeris simili modo lavatur, minore effectu quam ipsum aes. sed et aeris flos medicinae utilis est. fit aere fuso et in alias fornaces tralato; ibi flatu crebriore excutiuntur veluti milii squamae, quas vocant florem; cadunt autem, cum panes aeris aqua refrigerantur, rubentque similiter squamae aeris, quam vocant lepida, et sic adulteratur flos, ut squama veneat pro eo. esset autem squama aeris decussa vi clavis, in quos panies aerei feruminantur, in Cypri maxime officinis. omnis differentia haec est, quod squama excutitur ictu isdem panibus, flos cadit sponte.

108

squamae est alterum genus suptilius, ex summa scilicet lanugine decussum, quod vocant stomoma.

[imago inanis]
xxv
[imago inanis]

Atque haec omnia medici — quod pace eorum dixisse liceat — ignorant. parent nominibus: in tantum a conficiendis medicaminibus absunt, quod esse proprium medicinae solebat. nunc quotiens incidere in libellos, componere ex iis volentes aliqua, hoc est inpendio miserorum experiri commentaria, credunt Seplasiae omnia fraudibus corrumpenti. iam quidem facta emplastra et collyria mercantur, tabesque mercium aut fraus Seplasiae sic excitetur!

109

Et squama autem et flos uruntur in patinis fictilibus aut aereis, dein lavantur ut supra ad eosdem usus; squama et amplius narium carnosa vitia, item sedis, et gravitates aurium per fistulam in eas flatu inpulsa et uvas oris farina admota tollit et tonsillas cum melle. fit ex candido aere squama longe Cypria inefficacior. nec non urina pueri prius macerant clavos panesque quidam excussuri squamam, teruntque et aqua pluvia lavant. dant et hydropicis eam drachmis II in mulsi hemina et inlinunt cum polline.

[imago inanis]
xxvi
[imago inanis]
110

Aeruginis quoque magnus usus est. pluribus fir ea modis. namque et lapidi, ex quo coquitur aes, deraditur, et aere candido perforato atque in cadis suspenso super acetum acre opturatumque operculo. multo prabitor est, si hoc idem squamis fiat. quidam vasa ipsa candidi aeris fictilibus condunt in acetum raduntque decumo die.

111

lii vinaceis contegunt totidemque post dies radunt, alii delimatam aeris scobem aceto spargunt versantque spathis saepius die, donec absumatur. eandem scobem alii terere in mortariis aereis ex aceto malunt. ocissime vero contingit coronariorum recisamentis in acetum id additis.

112

adulterant marmore trito maxime Rhodiam aeruginem, alii pumice aut cummi. praecipue autem fallit atramento sutorio adulterata; cetera enim dente deprehenduntur stridentia in frendendo. experimentum in vatillo ferreo, nam quae sincera est, suum colorem retinet, quae mixta atramento, rubescit. deprehenditur et papyro galla prius macerato, nigrescit enim statim aerugine inlita. deprehenditur et visu maligne virens.

113

sed sive sinceram sive adulteram aptissimum est elui siccatumque in patina a uri ac versari, donec favilla fiat; postea teritur ac reconditur. aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figlinum percoquatur. nonnulli et tus masculum admiscent. lavatur autem aerugo sicut cadmea. vis eius collyriis oculorum aptissima et delacrimationibus mordendo proficiens, sed ablui necessarium penicillis calidis, donec rodere desinat. —

[imago inanis]
xxvii
[imago inanis]
114

Hieracium vocatur collyrium, quod ea maxime constat. temperatur autem id hammoniaci unciis IIII, aeruginis Cypriae II, atramenti sutorii, quod chalcanthum vocant, totidem, misyos una, croci VI. haec omnia trita aceto Thasio colliguntur in pilulas, excellentis remedii contra initia glaucomatum et suffusionum, contra caligines aut scabiritias et albugines et genarum vitia.

115

cruda autem aerugo volnerariis emplastris miscetur. oris etiam gingivarumque exulcerationes mirifices emendat et labrorum ulcera cum oleo. quod si et cera addatur, purgat et ad cicatricem perducit. aerugo et callum fistularum erodit vitiorumque circa sedem sive per se sive cum hammoniaco inlita vel collyrii modo in fistulas adacta. eadem cum resinae terebenthinae tertia parte subacta lepras tollit.

[imago inanis]
xxviii
[imago inanis]
116

Est et alterum genus aeruginis, quam vocant scoleca, in Cyprio aere trito alumine et sale aut nitro pari pondere cum aceto albo quam acerrimo. non fit hoc nisi aestuosissimis diebus circa canis ortum. teritur autem, donec viride fiat contrahatque se vermiculorum specie, unde et nomen. quod vitiatum ut emendetur, II partes quam fuere aceti miscentur urinae pueri inpubis. idem autem in medicamentis et santerna efficit, qua diximus aurum feruminari. usus utriusque qui aeruginis. scolex fit et per se derasus aerario lapidi, de quo nunc dicemus.

[imago inanis]
xxix
[imago inanis]
117

Chalcitim vocant, ex quo et ipso aes coquitur. distat a cadmea, quod illa super terram ex subdialibus petris caeditur, haec ex obrutis, item quod chalcitis friat se statim, mollis natura, ut videatur lanugo concreta. est et alia distinctio, quod chalcitis tria genera continet, aeris et misyeos et soreos, de quibus singulis dicemus suis locis. habet autem aeris venas oblongas.

118

probatur mellei coloris, gracili venarum discursu, friabilis nec lapidosa. putant et recentem utiliorem esse, quoniam inveterata sori fiat. usus eius ad excrescentia in ulceribus, sanguinem sistere, gingivas, uvam, tonsillas farina compescere, volvae vitiis in vellere inponi. cum suco vero porri verendorum additur emplastirs.

119

maceratur autem in fictili ex aceto, circumlito fimo diebus XL, et colorem croci trahit. tum admixto cadmeae pari pondere medicamentum efficit psoricon dictum. quod si II partes chalciditis tertia cadmeae temperentur, acrius hoc idem fiat; etiamnum venhementius, si aceto quam vino temperetur; tosta vero efficacior fit ad eadem omnia.

[imago inanis]
xxx
[imago inanis]
120

Sori Aegyptium maxime laudatur, multum superato Cyprio Hispaniensique et Africo, quamquam oculorum curationi quidam utilius putent Cyprium; sed in quacumque natione optimum cui maximum virus olfactu, tritumque pinguiter nigrescens et spongiosum. stomacho res contraria in tantum, ut quibusdam olfactum modo vomitiones moveat. et Aegyptium quidem tale, alterius nationis contritum splendescit ut misy et est lapidosius. prodest autem et dentium dolori, si contineatur atque colluat, et ulceribus oris gravibus quaeque serpant. uritur carbonibus ut chalcitis.

[imago inanis]
xxxi
[imago inanis]
121

Misy aliqui tradiderunt fieri exusto lapide in scrobibus, flore eius luteo miscente se ligni pineae favillae. re vera autem e supra dicto fit lapide, concretum natura discretumque vi, optimum in Cypriorum officinis, cuius notae sunt friati aureae scintillae et, cum teratur, harenosa natura sine terra, chalcitidi similis. hoc admiscent qui aurum purgant. utilitas eius infusi cum rosaceo auribus purulentis et in lana inpositi capitis ulceribus. extenuat et scabritias oculorum inveteratas, praecipue utile tonsillis contraque anginas et suppurata.

122

ratio ut XVI drachmae in hemina aceti coquantur addito melle, donec lentescat. sic ad supra dicta utile est. quotiens opus sit molliri vim eius, mel adspergitur. erodit et callum fistularum ex aceto foventium et collyriis additur, sistit et sanguinem ulceraque quae serpant quaeve putrescant, absumit et excrescentes carnes. peculiariter virilitatis vitiis utile et feminarum profluvium sistit.

[imago inanis]
xxxii
[imago inanis]
123

Graeci cognationem aeris nomine fecerunt et atramento sutorio; appellant enim chalcanthon. nec ullius e mira natura est. fit in Hispaniae puteis stagnisve id genus aquae habentibus. decoquitur ea admixta dulci pari mensura et in piscinas ligneas funditur. immobilibus super has transtris dependent restes lapillis extentae, quibus adhaerescens limus vitreis acinis imaginem quandam uvae reddit. exemptum ita siccatur diebus XXX. color est caeruleus perquam spectabili nitore, vitrumque esse creditur; diluendo fit atramentum tinguendis coriis.

124

fit et pluribus modis: genere terrae eo in scrobes cavato, quorum e lateribus destillantes hiberno gelu stirias stagmian vocant, neque est purius aliud. sed ex eo, candidum colorem sentientem viola, lonchoton appellant.

125

fit et in saxorum catinis pluvia aqua conrivato limo gelante; fit et salis modo flagrantissimo sole admissas dulces aquas cogente. ideo quidam duplici differentia fossile aut facticium appellant, hoc pallidius et quantum colore, tantum bonitate deterius.

126

probant maxime Cyprium in medicinae usu. sumitur ad pellenda ventris animalia drachmae pondere cum melle. purgat et caput dilutum ac naribus instillatum, item stomachum cum melle aut aqua mulsa sumptum. medetur et oculorum scabritiae dolorique et caligini et oris ulceribus. sistit et sanguinem narium, item haemorroidum. extrahit ossa fracta cum semine hyoscyami, suspendit epiphoras penicillo fronti inpositum, efficas et in emplastris ad purganda volnera et excrescentia ulcerum.

127

tollit et uvas, vel si decocto tangantur, cum lini quoque semine superponitur emplastris ad dolores tollendos. quod ex eo candicat, in uno usu praefertur violaceis, ut gravitati aurium per fistulas inspiretur. volnera per se inlitum sanat, sed tinguit cicatrices. nuper inventum ursorum in harena et leonum ora spargere illo, tantaque est vis in adstringendo, ut non queant mordere.

[imago inanis]
xxxiii
[imago inanis]
128

Etiamnum in aerariis reperiuntur quae vocant pompholygem et spodon. differentia, quod pompholyx lotura separatur, spodos inlota est. aliqui quod sit candidum levissimumque pompholygem dixere et esse aeris ac cadmeae favillam, spodon nigriorem esse ponderosioremque, derasam parietibus fornacium, mixtis scintillis, aliquando et carbonibus.

129

haec aceto accepto odorem aeris praestat et, si tangatur lingua, saporem horridum. convenit oculorum medicamentis, quibuscumque vitiis occurrens, et ad omnia quae spodos. hoc solum distat, quod huius elutior vis est. additur et in emplastra, quibus lenis refrigeratio quaeritur et siccatio. utilior ad omnia quae vino lota est.

[imago inanis]
xxxiv
[imago inanis]
130

Spodos Cypria optima. fit autem liquescentibus cadmea et aerario lapide. levissimum hoc est flaturae totius evolatque e fornacibus et tectis adhaerescit, a fuligine distans candore. quod minus candidum ex ea, inmaturae fornacis argumentum est; hoc quidam pompholygem vocant. quod vero rubicundius ex iis invenitur, acriorem vim habet et exulcerat adeo, ut, cum lavatur, si attigit oculos, excaecet.

131

est et mellei coloris spodos, in qua plurimum aeris intellegitur. sed quodcumque genus lavando fit utilius; purgatur ante pinna, dein crassiore lotura digitis scabritiae excernuntur. eximia vis est eius, quae vino lavatur. est aliqua et in genere vini differentia. leni enim lota collyriis oculorum minus utilis putatur, eademque efficacior ulceribus, quae manent, vel oris, quae madeant, et omnibus medicamentis, quae parentur contra gangraenas.

132

fit et in argenti fornacibus spodos, quam vocant Lauriotim. utilissima autem oculis adfirmatur quae fiat in aurariis, nec in alia parte magis est vitae ingenia mirari. quippe ne quaerenda essent metalla, vilissimis rebus utilitates easdem excogitavit.

[imago inanis]
xxxv
[imago inanis]
133

Antispodon vocant cinerem fici arboris vel caprific vel myrti foliorum cum tenerrimis ramorum partibus vel oleastri vel oleae vel cotonei mali vel lentisci, item ex moris inmaturis, id est candidis, in sole arefactis vel e buxi coma aut pseudocypiri aut rubi aut terebinthi vel oenanthes. taurini quoque glutinis aut linteorum cinerem similiter pollere inventum est. uruntur omnia ea crudo fictili in fornacibus, donec figlina percoquantur.

[imago inanis]
xxxvi
[imago inanis]
134

In aerariis officinis et smegma fit iam liquato aere ac percocto additis etiamnum carbonibus paulatimque accensis, ac repente vehementiore flatu exspuitur aeris palea quaedam. solum, quo excipiatur, stratum esse debet marilla.

[imago inanis]
xxxvii
[imago inanis]
135

Ab ea discernitur quam in isdem officinis diphrygem vocant Graeci ab eo, quod bis torreatur. cuius origo triplex. fieri enim traditur ex lapide pyrite cremato in caminis, donec excoquatur in rubricam. fit et in Cypro ex luto cuiusdam specus arefacto prius, mox paulatim circumdatis sarmentis. tertio fit modo in fornacibus aeris faece susidente. differentia est, quod aes ipsum in catinos defluit, scoria extra fornaces, flos supernatat, diphryges remanent.

136

quidam tradunt in fornacibus globos lapidis, qui coquatur, feruminari, circa hunc aes fervere, ipsum vero non percoqui nisi tralatum in alias fornaces, et esse nondum quendam materiae; id, quod ex cocto supersit, diphryga vocari. ratio eius in medicina similis praedictis: siccare et excrescentia consumere ac repurgare. probatur lingua, ut eam siccet tactu statim saporemque aeris reddat.

[imago inanis]
xxxviii
[imago inanis]
137

Unum etiamnum aeris miraculum non omittemus. Servilia familia inlustris in fastis trientem aereum pascit auro, argento, consumentem utrumque. origo atque natura eius incomperta mihi est. verba ipsa de ea re Messallae senis ponam: Serviliorum familia habet trientem sacrum, cui summa cum cura magnificentiaque sacra quotannis faciunt. quem ferunt alias crevisse, alias decrevisse videri et ex eo aut honorem aut deminutionem familiae significare.

[imago inanis]
xxxix
[imago inanis]
138

Proxime indicari debent metalla ferri. optumo pessimoque vitae instrumento est, siquidem hoc tellurem scindimus, arbores serimus, arbusta tondemus, vites squalore deciso annis omnibus cogimus iuvenescere, hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque ad alios usus ferro utimur, sed eodem ad bella, caedes, altrocinia, non comminus solum, sed etiam missili volucrique, nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc vero pinnato, quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror, siquidem, ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam fecimus pinnasque ferro dedimus.

139

quam ob rem culpa eius non naturae fiat accepta. aliquot experimentis probatum est posse innocens esse ferrum. in foedere, quod expulsis regibus populo Romano dedit Porsina nominatim comprehensum invenimus, ne ferro nisi in agri cultu uteretur. et tum stilo osseo scribere institutum vetustissimi auctores prodiderunt. Magni Pompei in tertio consulatu extat edictum in tumultu necis Clodianae prohibentis ullum telum esse in urbe.

[imago inanis]
xl
[imago inanis]
140

et ars antiqua ipsa non defuit honorem mitiorem habere ferro quoque. Aristonidas artifex, cum exprimere vellet Athamantis furorem Learcho filio praecipitato residentem paenitentia, aes ferrumque miscuit, ut robigine eius per nitorem aeris relucente exprimeretur verecundiae rubor. hoc signum exstat hodie Rhodi.

141

est in eadem urbe et ferreus Hercules, quem fecit Alcon laborum dei patientia inductus. videmus et Romae scyphos e ferro dicatos in templo Martis Ultoris. obstitit eadem naturae benignitas exigentis ab ferro ipso poenas robigine eademque providentia nihil in rebus mortalibus facientis quam quod esset infestissimum mortalitati.

[imago inanis]
xli
[imago inanis]
142

Ferri metalla ubique propemodum reperiuntur, quippe etiam insula Italiae Ilva gignente, minimaque difficultate adgnoscuntur colore ipso terrae manifesto. ratio eadem excoquendis venis; in Cappadocia tantum quaestio est, aquae an terrae fiat acceptum, quoniam perfusa Ceraso fluvio terra neque aliter ferrum e fornacibus reddit.

143

differentia ferri numerosa. prima in genere terrae caelive: aliae molle tantum plumboque vicinum subministrant, aliae fragile et aerosum rotarumque usibus et clavis maxime fugiendum, cui prior ratio convenit; aliud brevitate sola placet clavisque caligariis, aliud robiginem celerius sentit. stricturae vocant hae omnes, quod non in aliis metallis, a stringenda acie vocabulo inposito.

144

et fornacium magna differentia est, nucleusque quidam ferri excoquitur in iis ad indurandam aciem, alioque modo ad densandas incudes malleorumve rostra. summa autem differentia in aqua, cui subinde candens inmergitur. haec alibi atque alibi utilior nobilitavit loca gloria ferri, sicuti Bilbilim in Hispania et Turiassonem, Comum in Italia, cum ferraria metalla in iis locis non sint.

145

ex omnibus autem generibus palma Serico ferro est; Seres hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt; secunda Parthico. neque alia genera ferri ex mera acie temperantur, ceteris enim admiscetur mollior complexus. in nostro orbe aliubi vena bonitatem hanc praestat, ut in Noricis, aliubi factura, ut Sulmone, aqua ubi diximus, quippe cum exacuendo oleariae cotes aquariaeque differant et oleo delicatior fiat acies.

146

mirumque, cum excoquatur vena, aquae modo liquari ferrum, postea in spongeas frangi. tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. a ferro sanguis humanus se ulciscitur, contactum namque eo celerius robiginem trahit.

[imago inanis]
xlii
[imago inanis]
147

De magnete lapide suo loco dicemus concordiaque, quam cum ferro habet. sola haec materia virus ab eo lapide accipit retinetque longo tempore, aliud adprehendas ferrum, ut anulorum catena spectetur interdum. quod volgus imperitum appellat ferrum vivum, vulneraque talia asperiora fiunt.

148

hic lapis et in Cantabria nascitur, non ut ille magnes verus caute continua, sed sparsa bulbatione — ita appellant —, nescio an vitro fundendo perinde utilis, nondum enim expertus est quisquam; ferrum utique inficit eadem vi. — Magnete lapide architectus Timochares Alexandriae Arsinoes templum concamarare incohaverat, ut in eo simulacrum e ferro pendere in aëre videretur. intercessit ipsius mors et Ptolemaei regis, qui id sorori suae iusserat fieri. —

[imago inanis]
xliii
[imago inanis]
149

Metallorum omnium vena ferri largissima est Cantabriae. incredibile dictu — totus ex ea materia est, ut in ambitu oceani diximus.

Ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, corrumpitur. rubens non est habile tundendo neque antequam albescere incipiat. aceto aut alumine inlitum fit aeri simile.

150

a robigine vindicatur cerussa et gypso et liquida pice. haec est ferro a Graecis antipathia dicta. ferunt quidem et religione quadam id fieri et exstare ferream catenam apud Euphraten amnem in urbe, quae Zeugma appellatur, qua Alexander Magnus ibi iunxerit pontem, cuius anulos, qui refecti sint, robigine infestari, carentibus ea prioribus.

[imago inanis]
xliv
[imago inanis]
151

Medicina e ferro est et alia quam secandi. namque et circumscribi circulo terve circumlato mucrone et adultis et infantibus prodest contra noxia medicina, et praefixisse in limine evulsos sepulchris clavos adversus nocturnas lymphationes, pungique leviter mucrone, quo percussus homo sit, contra dolores laterum pectorumque subitos, qui punctionem adferant. quaedam ustione sanantur, privatim vero canis rabidi morsus, quippe etiam praevalente morbo expaventesque potum usta plaga ilico liberantur. calfit etiam ferro candente potus in multis vitiis, privatim vero dysintericis.

[imago inanis]
xlv
[imago inanis]
152

Est et robigo ipsa in remediis, et sic proditur sanasse Achilles, sive id aerea sive ferrea cuspide fecit; ita certe pingitur ex ea decutiens gladio. sed robigo ferri deraditur umido ferro clavis veteribus.

153

potentia eius ligare, siccare, sistere. emendat alopecias inlita. utuntur et ad scabritias genarum pusulasque totius corporis cum cera et myrteo oleo, ad ignes vero sacros ex aceto, item ad scabiem, paronychia digitorum et pterygia in linteolis. sistit et feminarum profluvia inposita velleribus, plagis quoque recentibus vino diluta et cum murra subacta, condylomatis ex aceto. podagras quoque inlita lenit.

[imago inanis]
xlvi
[imago inanis]
154

Squama quoque ferri in usu est ex acie aut mucronibus, maxime simili, sed acriore vi quam robigo, quam ob rem et contra epiphoras oculorum adsumitur. sanguinem sistit, cum volnera ferro maxime fiant. sistit et feminarum profluvia. inponitur et contra lienum vitia, et haemorroidas compescit ulcerumque serpentia. et genis prodest farinae modo adspersa paullisper.

155

praecipua tamen commendatio eius in hygremplastro ad purganda vulnera fistulasque et omnem callum erodendum et rasis ossibus carnes recreandas. componitur hoc modo: propolis oboli VI, Cimoliae cretae drachmae VI, aeris tusi drachmae II, squamae ferri totidem, cerae X, olei sextarius. his adicitur, cum sunt repurganda volnera aut replenda, ceratum.

[imago inanis]
xlvii
[imago inanis]
156

Sequitur natura plumbi, cuius duo genera, nigrum atque candidum. pretiosissimum in hoc candidum, Graecis appellatum cassiterum fabuloseque narratum in insulas Atlantici maris peti vitilibusque navigiis et circumsutis corio advehi. nunc certum est in Lusitania gigni et in Gallaecia summa tellure, harenosa et coloris nigri.

157

pondera tantum ea deprehenditur; interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis. lavant eas harenas metallici et, quod subsedit, cocunt in fornacibus. invenitur et in aurariis metallis, quae alutias vocant, aqua inmissa eluente calculos nigros paullum candore variatos, quibus eadem gravitas quae auro, et ideo in calathis, quibus aurum colligitur, cum eo remanent; postea caminis separantur conflatique in plumbum album resolvuntur.

158

non fit in Gallaecia nigrum, cum vicina Cantabria nigro tantum abundet, nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. iungi inter se plumbum nigrum sine albo non potest nec hoc ei sine oleo ac ne album quidem secum sine nigro. album habuit auctoritatem et Iliacis temporibus teste Homero, cassiterum ab eo dictum.

159

plumbi nigri origo duplex est; aut enim sua provenit vena nec quicquam aliud ex sese parit aut cum argento nascitur mixtisque venis conflatur. huius qui primus fuit in fornacibus liquor stagnum appellatur; qui secundus, argentum; quod remansit in fornacibus, galena, quae fit tertia portio additae venae; haec rursus conflata dat nigrum plumbum deductis partibus nonis II.

[imago inanis]
xlviii
[imago inanis]
160

Stagnum inlitum aereis vasis saporem fecit gratiorem ac compescit virus aeruginis, mirumque, pondus non auget. specula etiam ex eo laudatissima, ut diximus, Brundisi temperabantur, donec argenteis uti coepere et ancillae. nunc adulteratur stagnum addita aeris candidi tertia portione in plumbum album. fit et alio modo mixtis albi plumbi nigrique libris; hoc nunc aliqui argentarium appellant. iidem et tertiarium vocant, in quo duae sunt nigri portiones et tertia albi. pretium eius in libras 𐆖 XX. hoc fistulae solidantur.

161

inproviores ad tertiarum additis partibus aequis albi argentarium vocant et eo quae volunt incoquunt. pretium huius faciunt in p. 𐆖 LXX. albo per se sincero pretium sunt 𐆖 LXXX, nigro 𐆖 VII.

Albi natura plus aridi habet, contraque nigri tota umida est. ideo album nulli rei sine mixtura utile est. neque argentum ex eo plumbatur, quoniam prius liquescat argentum,

162

confirmantque, si minus albo nigri, quam satis sit, misceatur, erodi ab eo argentum. album incoquitur aereis operibus Galliarum invento ita, ut vix discerni possit ab argento, eaque incoctilia appellant. deinde et argentum incoquere simili modo coepere equorum maxime ornamentis iumentorumque ac iugorum in Alesia oppido; reliqua gloria Biturigum fuit.

163

coepere deinde et esseda sua colisataque ac petorita exornare simili modo, quae iam luxuria ad aurea quoque, non modo argentea, staticula pervenit, quaeque in scyphis cerni prodigum erat, haec in vehiculis adteri cultus vocatur. plumbi albi experimentum in charta est, ut liquefactum pondere videatur, non calore, rupisse. India neque aes neque plumbum habet gemmisque ac margaritis suis haec permutat.

[imago inanis]
xlix
[imago inanis]
164

Nigro plumbo ad fistulas lamnasque utimur, laboriosius in Hispania eruto totasque per Gallias, sed in Brittannia summo terrae corio adeo large, ut lex ultro dicatur, ne plus certo modo fiat. nigri generibus haec sunt nomina: Iovetanum, Caprariense, Oleastrense, nec differentia ulla scoria modo excocta diligenter. mirum in his solis metallis, quod derelicta fertilius revivescunt.

165

hoc videtur facere laxatis spiramentis ad satietatem infussu aër, aeque ut feminas quasdam fecundiores facere abortus. nuper id conpertum in Baetica Samariensi metallo, quod locari solitum 𐆖 CC annuis, postquam obliteratum erat, 𐆖 CCLV locatum est. simili modo Antonianum in eadem provincia pari locatione pervenit ad HS CCCC vectigalis. mirum et addita aqua non liquescere vasa e plumbo, eadem, si in aquam addantur calculus vel aereus quadrans, peruri.

[imago inanis]
l
[imago inanis]
166

In medicina per se plumbi usus cicatrices reprimere adalligatisque lumborum et renium parti lamnis frigidiore natura inhibere inpetus veneris visaque in quiete veneria sponte naturae erumpentia usque in genus morbi. his lamnis Calvus orator cohibuisse se traditur viresque corporis studiorum labori custodisse. Nero, quoniam ita placuit diis, princeps, lamna pectori inposita sub ea cantica exclamans alendis vocibus demonstravit rationem.

167

coquitur ad medicinae usus patinis fictilibus substrato sulpure minuto, lamnis inpositis tenuibus opertisque sulpure et ferro mixtis. cum coquatur, munienda in eo opere foramina spiritus convenit; alioqui plumbi fornacium halitus noxius sentitur. et pestilens est, canibus ocissime, omnium vero metallorum muscis et culicibus, quam ob rem non sunt ea taedia in metallis.

168

quidam in coquendo scobem plumbi lima quaesitam sulpuri miscent, alii cerussam potius quam sulpur. fit et lotura plumbi usus in medicina. cum se ipso teritur in mortariis plumbeis addita aqua caelesti, donec crassescat; postea supernatans aqua tollitur spongeis; quod crassissimum fuit, siccatum dividitur in pastillos. quidam limatum plumbum sic terunt, quidam et plumbaginem admiscent, alii vero acetum, alii vinum, alii adipem, alii rosam.

169

quidam in lapideo mortario et maxime Thebaico plumbeum pistillum terere malunt, candidiusque ita fit medicamentum. id autem quod ustum est plumbum lavatur ut stibis et cadmea. potest adstringere, sistere, contrahere cicatrices; usu est eodem et in oculorum medicamentis, maxime contra procidentiam eorum et inanitates ulcerum excrescentiave rimasque sedis aut haemorroidas et condylomata.

170

ad haec maxime lotura plumbi facit, cinis autem usti ad serpentia ulcera aut sordida, eademque quae chartis ratio profectus. uritur autem in patinis per lamnas minutas cum sulpure, versatum rudibus ferreis aut ferulaceis, donec liquor mutetur in cinerem; dein refrigeratum teritur in farinam. alii alimatam scobem in fictili crudo cocunt in caminis, donec percoquatur figlinum. aliqui cerussam admiscent pari mensura aut hordeum teruntque ut in crudo dictum est, et praeferunt sic plumbum spodio Cyprio.

[imago inanis]
li
[imago inanis]
171

Scoria quoque plumbi in usu est. optima quae maxime ad luteum colorem accedit, sine plumbi reliquiis aut sulpuris specie et terra carens. lavatur haec in mortariis minutim fracta, donec aqua luteum colorem trahat, et transfunditur in vas purum, idque saepius, usque dum subsidat quod utilissimum est. effectus habet eosdem quos plumbum, sed acriores. mirarique succurrit experientiam vitae, ne faece quidem rerum excrementorumque foeditate intemptata tot modis.

[imago inanis]
lii
[imago inanis]
172

Fit et spodium ex plumbo eodem modo quo ex Cyprio aere; lavatur in linteis raris aqua caelesti separaturque terrenum transfusione; cribratum teritur. quidam pulverem eum pinnis digerere malunt ac terere in vino odorato.

[imago inanis]
liii
[imago inanis]
173

Est et molybdaena, quam alio loco galenam appellavimus, vena argenti plumbique communis. melior haec, quanto magis aurei coloris quantoque minus plumbosa, friabilis et modice gravis. cocta cum oleo iocineris colorem trahit. adhaerescit et auri argentique fornacibus; hanc metallicam vocant. laudatissima quae in Zephyrio fiat; probantur minime terrenae minimeque lapidosae. coquuntur lavanturque scoriae modo.

174

ususu in lipara ad lenienda ac refrigeranda ulcera et emplastris, quae non inligantur, sed inlita ad cicatricem perducunt in teneris corporibus mollissimisque partibus. compositio eius e libris III et cerae libra, olei III heminis, quod in senili corpore cum fracibus additur. temperatur cum spuma argenti et scoria plumbi ad dysenteriam et tenesmum fovenda calida.

[imago inanis]
liv
[imago inanis]
175

Psimithium quoque, hoc est cerussam, plumbariae dant officinae, laudatissimam in Thodo. fit autem ramentis plumbi tenuissimis super vas aceti asperrimi inpositis atque ita destillantibus. quod ex eo cecidit in ipsum acetum, arefactum molitur et cribratur iterumque aceto admixto in pastillos dividitur et in sole siccatur aestate. fit et alio modo, addito in urceos aceti plumbo opturatos per dies X derasoque ceu situ ac rursus reiecto, donec deficiat materia.

176

quod derasum est, teritur et cribratur et coquitur in patinis misceturque rudiculis, donec rufescat et simile sandaracae fiat. dein lavatur dulci aqua, donec nubeculae omnes eluantur. siccatur postea similiter et in pastillos dividitur. vis eius eadem quae supra dictis, lenissima tantum ex omnibus, praeterque ad candorem feminarum. est autem letalis potu sicut spuma argenti. postea cerussa ipsa, si coquatur, rufescit.

[imago inanis]
lv
[imago inanis]
177

Sandaracae quoque propemodum dicta natura est. invenitur autem et in aurariis et in argentariis metallis, melior quo magis rufa quoque magis virus sulpuris redolens ac pura friabilisque. valet purgare, sistere, excalfacere, erodere, summa eius dote septica. explet alopecias ex aceto inlita; additur oculorum medicamentis; fauces purgat cum melle sumpta vocemque limpidam et canoram facit; suspiriosis et tussientibus iucunde medetur cum resina terebinthina in cibo sumpta, suffita quoque cum cedro ipso nidore isdem medetur.

[imago inanis]
lvi
[imago inanis]
178

Et arrhenicum ex eadem est materia. quod optimum, coloris etiam in auro excellentis; quod vero pallidius aut sandaracae simile est, deterius iudicatur. est et tertium genus, quo miscetur aureus color sandaracae. utraque haec squamosa, illud vero siccum purumque, gracili venarum discursu fissile. vis eadem quae supra, sed acrior. itaque et causticis additur et psilotris. tollit et pterygia digitorum carnesque narium et condylomata et quidquid excrescit. torretur, ut valdius prosit, in nova testa, donec mutet colorem.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VII Id. Aug. 2012