[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber IV
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber VI

Liber V

[imago inanis]
i
[imago inanis]
1

Africam Graeci Libyam appellavere et mare ante eam Libycum; Aegyptio finitur, nec alia pars terrarum pauciores recipit sinus, longe ab occidente litorum obliquo spatio. populorum eius oppidorumque nomina vel maxime sunt ineffabilia praeterquam ipsorum linguis, et alias castella ferme inhabitant.

(Ptolemy,
Geog. 4.1)
2

Principio terrarum Mauretaniae appellantur, usque ad C. Caesarem Germanici filium regna, saevitia eius in duas divisaeº provincias. promunturium oceani extumum Ampelusia nominatur a Graecis. oppida fuere Lissa et Cottae ultra columnas Herculis, nunc est Tingi, quondam ab Antaeo conditum, postea a Claudio Caesare, cum coloniam faceret, appellatum Traducta Iulia. abest a Baelone oppido Baeticae proximo traiectu XXX. ab eo XXV in ora oceani colonia Augusti Iulia Constantia Zulil, regum dicioni exempta et iura in Baeticam petere iussa. ab ea XXXV colonia a Claudio Caesare facta Lixos, vel fabulosissime antiquis narrata:

3

ibi regia Antaei certamenque cum Hercule et Hesperidum horti. adfunditur autem aestuarium e mari flexuoso meatu, in quo dracones custodiae instar fuisse nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam solam e vicino tractu aliquanto excelsiore non tamen aestus maris inundant. exstat in ea et ara Herculis nec praeter oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore.

4

minus profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his et amne Lixo prodita qui cogitent nostros nuperque paulo minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, praevalidam hanc urbem maioremque Magna Carthagine, praeterea ex adverso eius sitam et prope inmenso tractu ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos avidissime credidit.

5

ab Lixo XL in mediterraneo altera Augusta colonia est Babba, Iulia Campestris appellata, et tertia Banasa LXXV p., Valentia cognominata. ab ea XXXV Volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. at in ora a Lixo L amnis Sububus, praeter Banasam coloniam defluens, magnificus et navigabilis. ab eo totidem milibus oppidum Sala, eiusdem nominis fluvio inpositum, iam solitudinibus vicinum elephantorumque gregibus infestum, multo tamen magis Autololum gente, per quam iter est ad montem Africae vel fabulosissimum Atlantem.

6

E mediis hunc harenis in caelum attolli prodidere, asperum, squalentem qua vergat ad litora oceani, cui conomen inposuit, eundem opacum nemorosumque et scatebris fontium riguum qua spectet Africam, fructibus omnium generum sponte ita subnascentibus, ut numquam satias voluptatibus desit.

7

incolarum neminem interdiu cerni; silere omnia haut alio quam solitudinum horrore; subire tacitam religionem animos propius accedentium praeterque horrorem elati super nubila atque in vicina lunaris circuli. eundem noctibus micare crebris ignibus, Aegipanum Satyrorumque lascivia inpleri, tibiarum ac fistulae cantu tympanorumque et cymbalorum sonitu strepere. haec celebrati auctores prodidere praeter Herculi et Perseo laborata ibi. spatium ad eum inmensum incertumque.

8

fuere et Hannonis Carthaginiensium ducis commentarii Punicis rebus florentissimis explorare ambitum Africae iussi, quem secuti plerique e Graecis nostrisque et alia quidem fabulosa et urbes multas ab eo conditas ibi prodidere, quarum nec memoria alia nec vestigium exstat.

9

Scipione Aemiliano res in Africa gerente Polybius annalium conditor, ab eo accepta classe scrutandi illius orbis gratia circumvectus, prodidit a monte eo ad occasum versus saltus plenos feris, quas generat Africa; ad flumen Anatim CCCCLXXXXVI, ab eo Lixum CCV. Agrippa Lixum a Gaditano freto CXII abesse; inde sinum qui vocetur Sagigi, oppidum in promunturio Mulelacha, flumina Sububam et Salat, portum Rutubis a Lixo CCXXIIII, inde promunturium Solis, portum Rhysaddir, Gaetulos Autoteles, flumen Quosenum, gentes Selatitos et Masatos, flumen Masathat, flumen Darat, in quo crocodilos gigni.

10

dein sinum DCXVI includi montis Bracae promunturio excurrente in occasum, quod appelletur Surrentium. postea flumen Salsum, ultra quod Aethiopas Perorsos, quorum a tergo Pharusios. his iungi in mediterraneo Gaetulos Daras, at in ora Aethiopas Daratitas, flumen Bambotum, crocodilis et hippopotamis refertum. ab eo montes perpetuos usque ad eum, quem Theon Ocema dicemus. inde ad promunturium Hesperu navigationem dierum ac noctium decem. in medio eo spatio Atlantem locavit, ceteris omnibus in extremis Mauretaniae proditum.

11

Romana arma primum Claudio principe in Mauretania bellavere, Ptolemaeum regem a Gaio Caesare interemptum ulciscente liberto Aedemone, refugientibusque barbaris ventum constat ad montem Atlantem. nec solum consulatu perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere, sed equitibus quoque Romanis, qui ex eo praefuere ibi, Atlantem penetrasse in gloria fuit.

12

quinque sunt, ut diximus, Romanae coloniae in ea provincia, perviumque famae videri potest, sed id plerumque fallacissimum experimento deprehenditur, quia dignitates, si indagare vera pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget, haut alio fidei proniore lapsu quam ubi falsae rei gravis auctor existit. equidem minus miror inconperta quaedam esse equestris ordinis viris, iam vero et senatum inde intrantibus, quam luxuriae, cuius efficacissima vis sentitur atque maxima, cum ebori, citro silvae exquirantur, omnes scipuli Gaetuli muricibus, purpuris.

13

indigenae tamen tradunt in ora ab Salat CL flumen Asanam, marino haustu, sed portu spectabile, mox amnem, quem vocant Fut, ab eo ad Dirim — hoc enim Atlanti nomen esse eorum lingua convenit — CC, interveniente flumine, cui nomen est Ivor. ibi pauca extare circa vestigia habitati quondam soli, vinearum palmetorumque reliquias.

14

Suetonius Paulinus, quem consulem vidimus, primus Romanorum ducum transgressus quoque Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excelsitate quidem eius quae ceteri, imas radices densis altisque repletas silvis incognito genere arborum, proceritatem spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes praeterquam gravitate odoris, tenui eas obduci lanugine, quibus addita arte posse quales e bombyce vestes confici. verticem altis etiam aestate operiri nivibus.

15

decumis se eo pervenisse castris et ultra ad fluvium, qui Ger vocatur, per solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut exustis cautibus, loca inhabitabilia fervore, quamquam hiberno tempore, experto. qui proximos inhabitent saltus, refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni genere, Canarios appellari, quippe victum eius animalis promiscuum iis esse et dividua ferarum viscera.

16

iunctam Aethiopum gentem, quos Perorsos vocant, satis constat. Iuba Ptolemaei pater, qui primus utrique Mauretaniae imperitavit, studiorum claritate memorabilior etiam quam regno, similia prodidit de Atlante, praeterque gigni herbam ibi euphorbeam nomine, ab inventore medico suo appellatam. cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in claritate visus contraque serpentes et venena omnia privatim dicato volumine. et satis superque de Atlante.

17

Tingitanae provinciae longitudo CLXX est. gentes in ea: quondam praecipua Maurorum — unde nomen — quos plerique Maurusios dixerunt, attenuata bellis ad paucas recidit familias. proxima illi Masaesylorum fuerat; simili modo extincta est. Gaetulae nunc tenent gentes, Baniurae multoque validissimi Autololes et horum pars quondam Nesimi, qui avolsi iis propriam fecere gentem versi ad Aethiopas.

18

ipsa provincia ab oriente montuosa fert elephantos, in Abila quoque monte et quos Septem Fratres a simili altitudine appellant. freto imminent iuncti Abilae. ab iis ora interni maris, flumen Tamuda navigabile, quondam et oppidum, flumen Laud, et ipsum navigiorum capax. Rhysaddir oppidum et portus, Malvane fluvius navigabilis.

(Ptolemy,
Geog. 4.2)
19

Siga oppidum ex adverso Malacae in Hispania siti, Syphacis regia, alterius iam Mauretaniae. namque diu regum nomina obtinuere, ut Bogutiana appellaretur extuma, itemque Bocchi quae nunc Caesariensis. ab ea portus Magnus, a spatio appellatus, civium Romanorum oppido. amnis Mulucha, Bocchi Masaesylorumque finis. Quiza Cenitana peregrinorum oppidum, Arsennaria Latinorum, III a mari;

20

Cartenna, colonia Augusti legione secunda, item colonia eiusdem deducta cohorte praetoria Gunugu. promunturium Apollinis oppidumque ibi celeberrimum Caesarea, ante vocitatum Iol, Iubae regia a Divo Claudio coloniae iure donata; eiusdem iussu deductis veteranis Oppidum Novum et Latio dato Tipasa, itemque a Vespasiano Imperatore eodem munere donatum Icosium; colonia Augusti Rusguniae, Rusucuriu civitate honoratum a Claudio, Rusazus colonia Augusti, Saldae colonia eiusdem, item Igilgili;

21

oppidum Tucca, inpositum mari et flumini Ampsagae. intus colonia Augusta, quae item Succhabar, item Tubusuptu, civitates Timici, Tigavae. flumina Sardabal, Aves, Nabar. gens Macurebi, flumen Usar, gens Nababes. flumen Ampsaga abest a Caesarea CCCXXII. utriusque Mauretaniae longitudo |XXXXVIII, latitudo CCCCLXVII.

[imago inanis]
ii
(Ptolemy,
Geog. 4.3)
[imago inanis]
22

Ab Ampsaga Numidia est, Masinissae clara nomine, Metagonitis terra a Graecis appellata, Numidae vero Nomades a permutandis pabulis, mapalia sua, hoc est domos, plaustris circumferentes. oppida Chullu, Rusicade, et ab eo ad XLVIII in mediterraneo colonia Cirta Sittianorum cognomine, et alia intus Sicca liberumque oppidum Bulla Regia. at in ora Tacatua, Hippo Regius, flumen Armua, oppidum Thabraca civium Romanorum, Tusca fluvius, Numidiae finis. nec praeter marmoris Numidici ferarumque proventum aliud insigne ei.

[imago inanis]
iii
[imago inanis]
23

A Tusca Zeugitana regio et quae proprie vocetur Africa est. tria promunturia, Candidum, mox Apollinis adversum Sardiniae, Mercuri adversum Siciliae, in altum procurrentia duos efficiunt sinus, Hipponiensem proximum ab oppido quod Hipponem Dirutum vocant, Diarrhytum Graecis dictum propter aquarum rigua. cui finitimum Theudalis inmune oppidum, longius a litore.

24

dein promunturium Apollinis et in altero sinu Utica civium Romanorum, Catonis morte nobilis, flumen Bagrada, locus Castra Cornelia, colonia Carthago Magnae in vestigiis Carthaginis, colonia Maxula, oppida Carpi, Missua et liberum Clypea in promunturio Mercuri, item libera Curubis, Neapolis. mox Africae ipsius alia distinctio. Libyphoenices vocantur qui Byzacium incolunt. ita appellatur regio CCL p. circuitu, fertilitatis eximiae, cum centesima fruge agricolis faenus reddente terra.

25

hic oppida Leptis, Hadrumetum, Ruspina, Thapsus. inde Thenae, Aves, Macomades, Tacape, Sabrata, contingens Syrtim Minorem, ad quam Numidiae et Africae ab Ampsaga longitudo DLXXX, latitudo, qua cognitum est, CC. ea pars, quam Africam appellavimus, dividitur in duas provincias, veterem et novam, discretas fossa inter Africanum sequentem et reges Thenas usque perducta, quod oppidum a Carthagine abest CCXVI.

[imago inanis]
iii
[imago inanis]
26

Tertius sinus dividitur in geminos, duarum Syrtium vadoso ac reciproco mari diros. ad proximam, quae minor est, a Carthagine CCC Polybius tradit, ipsam centum milium passuum aditu, trecentorum ambitu. et terra autem siderum observatione ad eam per deserta . . . . harenis perque serpentes iter est. excipiunt saltus repleti ferarum multitudine introrsus elephantorum solitudines, nox deserta vasta ultraque Garamantes, ab Augilis dierum XII itinere distantes.

27

super illos fuere gens Psylli, super quos lacus Lycomedis, desertis circumdatus. Augilae ipsi medio fere spatio locantur, ab Aethiopia, quae ad occidentem vergit, et a regione, quae inter duas Syrtis interiacet, pari utrimque intervallo, sed litore inter duas Syrtis CCL. ibi civitas Oeensis, Cinyps fluvius ac regio, oppida Neapolis, Taphra, Habrotonum, Leptis altera, quae cognominatur Magna. inde Syrtis Maior, circuitu DCXXV, aditu autem CCCXII, [inde] accolit gens Cisippadum.

28

in intimo sinu fuit ora Lotophagon, quos quidam Machroas dixere, ad Philaenorum aras; ex harena sunt hae. ab iis non procul a continente palus vasta amnem Tritonem nomenque ab eo accipit, Pallantias appellata Callimacho et citra Minorem Syrtim esse dicta, multis vero inter duas Syrtis. promunturium, quod Maiorem cludit, Borion appellatur. ultra Cyrenaica provincia.

29

Ad hunc finem Africa a fluvio Ampsaga populos DXVI habet, qui Romano pareant imperio, in his colonias sex, praeter iam dictas Uthinam, Thuburbi. oppida civium Romanorum XV, ex quibus in mediterraneo dicenda Absuritanum, Abutucense, Aboriense, Canopicum, Chiniavense, Simithuense, Thunusidense, Thuburnicense, Thinidrumense, Tibigense, Ucitana duo, Maius et Minus, Vagense. oppidum Latinum unum Uzalitanum. oppidum stipendiarium unum Castris Corneliis.

30

oppida libera XXX, ex quibus dicenda intus Achollitanum, Accaritanum, Avittense, Abziritanum, Canopitanum, Melizitanum, Materense, Salaphitanum, Tusdritanum, Thisicense, Tunisense, Theudense, Tagesense, Tigiense, Ulusubburitanum, Vagense aliud, . . .ense, Zamense. ex reliquo numero non civitates tantum, sed plerique etiam nationes iure dici possunt, ut Nattabutes, Capsitani, Musulami, Sabarbares, Massyli, Nicives, Vamacures, Cinithi, Musuni, Marchubi et tota Gaetulia ad flumen Nigrim, qui Africam ab Aethiopia dirimit.

[imago inanis]
v
(Ptolemy,
Geog. 4.4)
[imago inanis]
31

Cyrenaica, eadem Pentapolitana regio, inlustratur Hammonis oraculo, quod a Cyrenis abest CCCC p., fonte Solis, urbibus maxime quinque, Berenice, Arsinoe, Ptolemaide, Apollonia ipsaque Cyrene. Berenice in Syrtis extimo cornu est, quondam vocata Hesperidum supra dictarum, vagantibus Graeciae fabulis. nec procul ante oppidum fluvius Lethon, lucus sacer, ubi horti memorantur.

32

abest ab Lepi CCCLXXV, ab ea Arsinoe, Teuchira vocitata, XLIII et deinde Ptolemais, antiquo nomine Barce, XXII. mox XL promunturium Phycuus per Creticum mare excurrit, distans CCCL p. a Taenaro Laconicae promunturio, a Creto vero ipsa CXXV. post id Cyrene, ab mari XI passuum, a Phycunte Apolloniam XXIIII, ad Cherronesum LXXXVIII, unde Catabathmum CCXVI.

In view of the ablative form Phycunte, I imagine the nominative Phycuus in both Teubner and Loeb presumably following it is a typesetter's error in the former, and it should be Phycuns?
33

accolunt Marmaridae, a Paraetoni ferme regione ad Syrtim Maiorem usque porrecti. post eos Acrauceles ac iam in ora Syrtis Nasamones, quos antea Mesamnones Grai appellavere ab argumento loci, medios inter harenas sitos. Cyrenaicus ager XV p. latitudine a litore et arboribus fertilis habetur, intus eodem spatio frugibus tantum, mox XXX latitudine et CCL longitudine lasere modo.

34

post Nasamones Asbytae et Macae vivunt; ultra eos Amantes XI dierum itinere a Syrtibus Maioribus ad occidentem et ipsi versus harenis circumdati, puteos tamen haut difficile binum ferme cubitorum altitudine inveniunt ibi restagnantibus Mauretaniae aquis. domos sale montibus suis exciso ceu lapide construunt. ab iis ad Trogodytas hiberni occasus plaga dierum septem iter, cum quibus commercium gemmae tantum, quam carbunculum vocamus, ex Aethiopia invectae.

35

intervenit ad solitudines Africae super Minorem Syrtim dictas versa Phazania, ubi gentem Phazaniorum urbesque Alelen et Cillibam subegimus, item Cidamum e regione Sabratae. ab iis mons longo spatio in occasu ab ortu tendit, Ater nostris dictus a natura, adusto similis aut solis repercussu accenso.

36

ultra eum deserta, Mathelgae oppidum Garamantum itemque Debris adfuso fonte a medio die ad mediam noctem aquis ferventibus totidemque horis ad medium diem rigentibus, clarissimumque Garama, caput Garamantum, omnia armis Romanis superata et a Cornelio Balbo triumphata, unius omnium curru externo et Quiritum iure donato; quippe Gadibus genito civitas Romana cum maiore Balbo patruo data est. et hoc mirum, supra dicta oppida ab eo capta auctores nostros prodidisse, ipsum in triumpho praeter Cidamum et Garamam omnium aliarum gentium urbiumque nomina ac simulacra duxisse, quae iere hoc ordine:

37

Tabudium oppidum, Niteris natio, Miglis Gemella oppidum, Bubeium natio vel oppidum, Enipi natio, Thuben oppidum, mons nomine Niger, Nitibrum, Rapsa oppida, Viscera natio, Decri oppidum, flumen Nathabur, Thapsagum oppidum, Tamiagi natio, Boin oppidum, Pege oppidum, flumen Dasibari, mox oppida continua Baracum, Buluba, Alasit, Galsa, Balla, Maxalla, Cizania, mons Gyri, in quo gemmas nasci titulus praecessit.

38

ad Garamantas iter inexplicabile adhuc fuit, latronibus gentis eius puteos — qui sunt non alte fodiendi, si locorum notitia adsit — harenis operientibus. proxumo bello, quod cum Oeensibus gessere initiis Vespasiani Imperatoris, conpendium viae quadridui deprehensum est. hoc iter vocatur Praeter Caput Saxi. finis Cyrenaicus Catabathmos appellatur, oppidum et vallis repente convexa. ad eum terminum Cyrenaica Africa a Syrti Minore |XLX in longitudinem patet, in latitudinem, qua cognitum est, DCCCCX.

[imago inanis]
vi
[imago inanis]
39

Quae sequitur regio Mareotis Libya appellatur, Aegypto contermina. tenent Marmarides, Adyrmachidae, dein Mareotae. mensura a Catabathmo Paraetonium LXXXVI. in eo tractu intus Apis interest, nobilis religione Aegypti locus. ab eo Paraetonium LXX·D, inde Alexandriam CC. latitudo CLXVIIII est. Eratosthenes a Cyrenis Alexandriam terrestri itinere DXXV prodit.

40

Agrippa totius Africae a mari Atlantico cum inferiore Aegypto |XXXXXXX longitudinem, Polybius et Eratosthenes, diligentissimi existimati, ab oceano ad Carthaginem magnam |XI|, ab ea Canopum, Nili proximum ostium, |XVILXXXVIII fecerunt, Isidorus a Tingi Canopum |XXXVIXCVII, Artemidorus XL M minus quam Isidorus.

[imago inanis]
vii
[imago inanis]
41

Insulas non ita multas complectuntur haec maria. clarissima est Meninx, longitudine XXV, latitudine XXII, ab Eratosthene Lotophagitis appellata; oppida habet duo, Meningen ab Africae latere et altero Thoar, ipsa a dextro Syrtis Minoris promunturio passibus MD sita. ab ea C p. contra laevum Cercina cum urbe eiusdem nominis libera, longa XXV, lata dimidium eius, ubi plurimum, at in extremo non plus V. huic perparva Carthaginem versus Cercinitis ponte iungitur.

42

ab iis L fere passuum Lepadusa, longa VI; mox Gaulos, Galata, cuius terra scorpiones, dirum animal Africae, necat. dicuntur et in Clupea emori, cuius ex adverso Cossyra cum oppido. at contra Carthaginis sinum duae Aegiomeroe, Arae autem scopuli verius quam insulae, inter Siciliam maxime et Sardiniam auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse.

[imago inanis]
viii
[imago inanis]
43

Interiore autem ambitu Africae ad meridiem versus superque Gaetulos, intervenientibus desertis, primi omnium Libyes Aegyptii, deinde Leucoe Aethiopes habitant. super eos Aethiopum gentes Nigritae a quo dictum est flumine, Gymnetes Pharusi, iam oceanum attingentes quos in Mauretaniae fine diximus Perorsi. ab his omnibus vastae solitudines orientem versus usque ad Garamantas Augilasque et Trogodytas, verissima opinione eorum, qui desertis Africae duas Aethiopias superponunt, et ante omnes Homeri, qui bipertitos tradit Aethiopas, ad orientem occasumque versos.

44

Nigri fluvio eadem natura quae Nilo. calamum ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque temporibus augescit. oritur inter Tarraelios Aethiopas et Oechalicas. horum oppidum Magium. quidam solitudinibus interposuerunt Atlantes, iuxta eas Aegipanas semiferos et Blemmyas et Gamphasantas et Satyros et Himantopodas.

45

Atlantes degeneres sunt humani ritus, si credimus. nam neque nominum ullorum inter ipsos appellatio est et solem orientem occidentemque dira inprecatione contuentur ut exitialem ipsis agrisque, neque in somno visunt qualia reliqui mortales. Trogodytae specus excavant; hae illis domus, victus serpentium carnes, stridorque, non vox: adeo sermonis commercio carent. Garamantes matrimoniorum exortes passim cum feminis degunt. Augilae inferos tantum colunt. Gamphasantes, nudi proeliorumque expertes, nulli externo congregantur.

46

Blemmyes traduntur capita abesse, ore et oculis pectore adfixis; Satyris praeter figuram nihil moris humani; Aegipanum qualis vulgo pingitur forma; Himantopodes loripedes quidam, quibus serpendo ingredi natura sit; Pharusi, quondam Persae, comites fuisse Herculis ad Hesperidas tendentis. nec de Africa plura quae memorentur occurrunt.

[imago inanis]
ix
[imago inanis]
47

Adhaeret Asia, quam patere a Canopico ostio ad Ponti ostio Timosthenes |XXVIXXXVIII p. tradit, ab ore autem Ponti ad os Maeotis Eratosthenes |XVXLV, universam vero cum Aegypto ad Tanain Artemidorus et Isidorus |LXIII·DCCL. maria eius conplura ab accolis traxere nomina; quare simul indicabuntur.

(Ptolemy,
Geog. 4.5)
48

Proxima Africae incolitur Aegyptus, introrsus ad meridiem recedens, donec a tergo praetendantur Aethiopes. inferiorem eius partem Nilus dextera laevaque divisus amplexu suo determinat, Canopico ostio ab Africa, ab Asia Pelusiaco, CLXX passuum intervallo. quam ob causam inter insulas quidam Aegyptum retulere, ita se findente Nilo, ut triquetram terrae figuram efficiat, ideoque multi Graecae litterae vocabulo Delta appellavere Aegyptum. mensura ab unitate alvei, unde se primum findit in latera, ad Canopicum ostium CLXVI, ad Pelusiacum CLVI est.

CLXVI in Teubner; surely CLXVI is intended.
49

summa pars contermina Aethiopiae Thebais vocatur. dividitur in praefecturas oppidorum, quas νομους vocant: Ombiten, Apollonopoliten, Hermonthiten, Thiniten, Phaturiten, Coptiten, Tentyriten, Diospoliten, Antaeopoliten, Aphroditopoliten, Lycopoliten. quae iuxta Pelusium est regio nomos habet Pharbaethiten, Bubastiten, Sethroiten, Taniten. reliqua autem Arabicum, Hammoniacum tendentem ad Hammonis Iovis oraculum, Oxyrynchiten, Leontopoliten, Athribiten, Cynopoliten, Hermopoliten, Xoiten, Mendesium, Sebennyten, Cabasiten, Latopoliten, Heliopoliten, Prosopiten, Panopoliten, Busiriten, Onuphiten, Saiten, Ptenethum, Ptemphum, Naucratiten, Meteliten, Gynaecopoliten, Menelaiten, Alexandriae regionem, item Libyae, Mareotis.

50

Heracleopolites est in insula Nili longa p. L, in qua et oppidum, Herculis appellatum. Arsinoitae duo sunt; hi et Memphites usque ad summum Delta perveniunt, cui sunt contermini ex Africa duo Oasitae. quidam ex iis aliqua nomina permutant et substituunt alios nomos, ut Heroopoliten et Crocodilopoliten. inter Arsenoiten autem ac Memphiten lacus fuit circuitu CCL aut, ut Mucianus tradit, CCCCL et altitudinis quinquaginta passuum, inde LXII p. abest Memphis, quondam arx Aegypti regum, unde ad Hammonis oraculum XII dierum iter, ad scissuram autem Nili, quod appellavimus Delta, XV.

[imago inanis]
x
[imago inanis]
51

Nilus incertis ortus fontibus, ut per deserta et ardentia et inmenso longitudinis spatio ambulans famaque tantum inermi quaesitus sine bellis, quae ceteras omnes terras invenere, originem, ut Iuba rex potuit exquirere, in monte inferioris Mauretaniae non procul oceano habet lacu protinus stagnante, quem vocant Nilidem. ibi pisces reperiuntur alabetae, coracini, siluri. crocodilus quoque inde ob argumentum hoc Caesareae in Iseo dicatus ab eo spectatur hodie. praeterea observatum est, prout in Mauretania nives imbresve satiaverint, ita Nilum increscere.

52

ex hoc lacu profusus indignatur fluere per harenosa et squalentia conditque se aliquot dierum itinere, mox alio lacu maiore in Caesariensis Mauretaniae gente Masaesylum erumpit et hominum coetus veluti circumspicit, isdem animalium argumentis. iterum harenis receptus conditur rursus XX dierum desertis ad proximos Aethiopas atque, ubi iterum sensit hominem, prosilit, fonte, ut verisimile est, illo quem Nigrim vocavere.

53

inde Africam ab Aethiopia dispescens, etiamsi non protinus populis, feris tamen et beluis frequens silvarumque opifex, medios Aethiopas secat, cognominatus Astapus, quod illarum gentium lingua significat aquam e tenebris profluentem. insulas ita innumeras spargit quasdamque tam vastae magnitudinis, quamquam rapida celeritate, ut tamen dierum V cursu, non breviore, transvolet, circa clarissimam earum Meroen Astabores laevo alveo dictus, hoc est ramus aquae venientis e tenebris, dextra vera Astosapes, quod lateris significationem adicit, nec ante Nilus quam se totum aquis rursus concordibus iunxit, sic quoque etiamnum Giris ante nominatus per aliquot milia et in totum Homero Aegyptus aliisque Triton.

54

subinde insulis impactus, totidem incitatus inritamentis, postremo inclusus montibus, nec aliunde torrentior, vectus aquis properantibus ad locum Aethiopum, qui Catadupi vocantur, novissimo catarracte inter occursantes scopulos non fluere inmenso fragore creditur, sed ruere. postea lenis et confractis aquis domitaque violentia, aliquid et spatio fessus, multis quamvis faucibus in Aegyptium mare se evomat, certis tamen diebus auctu magno per totam spatiatus Aegyptum fecundus innatat terrae.

55

Causas huius incrementi varias prodidere, sed maxime probabiles etesiarum eo tempore ex adverso flantium repercussum, ultra in ora acto mari, aut imbres Aethiopiae aestivos, isdem etesiis nubila illo ferentibus e reliquo orbe. Timaeus mathematicus occultam protulit rationem: Phialam appellari fontem eius, mergique in cuniculos ipsum amnem vapore anhelantem, fumidis cautibus ubi conditur. verum sole per eos dies comminus facto extrahi ardoris vi et suspensum abundare ac, ne devoretur, abscondi.

56

id evenire a canis ortu per introitum solis in leonem, contra perpendiculum fontis sidere stante, cum eo tractu absumantur umbrae, plerisque e diverso opinatis largiorem fluere ad septentriones sole discedente, quod in cancro et leone evenit, ideoque tunc minus siccari, rursus in capricornum et austrinum polum reverso sorberi et ob id parcius fluere. sed Timaeo si quis extrahi posse credat, umbrarum defectus iis diebus et locis sine fine adest.

57

Incipit crescere luna nova, quaecumque post solstitium est, sensim modiceque cancrum sole transeunte, abundantissime autem leonem, et residit in virgine isdem quibus adcrevit modis. in totum autem revocatur intra ripas in libra, ut tradit Herodotus, centesimo die. cum crescit, reges aut praefectos navigare eo nefas iudicatum est. auctus per puteos mensurae notis deprehenduntur. iustum incrementum est cubitorum XVI.

58

minores aquae non omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo. hae serendi tempora absumunt solo madente, illae non dant sitiente. utrumque reputat provincia. in XII cubitis famem sentit, in XIII etiamnum esurit, XIIII cubita hilaritatem adferunt, XV securitatem, XVI delicias. maximum incrementum ad hoc aevi fuit cubitorum XVIII Claudio principe, minimum V Pharsalico bello, veluti necem Magni prodigio quodam flumine adversante. cum stetere aquae, apertis molibus admittuntur. ut quaeque liberata est terra, seritur. idem amnis unus omnium nullas exspirat auras.

59

Dicionis Aegyptiae esse incipit a fine Aethiopiae Syene; ita vocatur paeninsula M passuum ambitu, in qua castra sunt, latere Arabiae, et ex adverso insula est IIII, Philae, DC p. a Nili fissura, unde appellari diximus Delta. hoc spatium edidit Artemidorus et in eo CCL oppida fuisse, Iuba CCCC p., Aristocreon ab Elephantide ad mare DCCL. Elephantis insula intra novissimum catarracten IIII p. et supra Syenen XVI habitatur, navigationis Aegyptiae finis, ab Alexandria DLXXXV p.: in tantum erravere supra scripti. ibi Aethiopicae venerunt naves; namque eas plicatiles umeris transferunt, quotiens ad catarractas ventum est.

[imago inanis]
xi
[imago inanis]
60

Aegyptus super ceteram antiquitatis gloriam XX urbium sibi Amase regnante habitata praefert, nunc quoque multis etiamsi ignobilibus frequens. celebrantur tamen Apollinis, mox Leucotheae, Diospolis Magna, eadem Thebe portarum centum nobilis fama, Coptos, Indicarum Arabicarumque mercium Nilo proximum emporium, mox Veneris oppidum et iterum Iovis ac Tentyris, infra quod Abydus, Memnonis regia et Osiris templo inclutum, VII·D p. in Libyam remotum a flumine.

61

dein Ptolemais et Panopolis ac Veneris iterum et in Libyco Lycon, ubit montes finiunt Thebaidem. ab iis oppida Mercuri, Alabastron, Canum et supra dictum Herculis. deinde Arsinoes ac iam dicta Memphis, inter quam et Arsinoiten nomon in Libyco turres quae pyramides vocantur, et labyrinthus, in Moeridis lacu nullo addito ligno exaedificatus, et oppidum Crialon. unum praeterea intus et Arabiae conterminum claritatis magnae, Solis oppidum.

62

Sed iure laudetur in litore Aegyptii maris Alexandria, a Magno Alexandro condita in Africae parte ab ostio Canopico XII p. iuxta Mareotim lacum, qui locus antea Rhacotes nominabatur. metatus est eam Dinochares architectus pluribus modis memorabili ingenio, XV p. laxitate insessa ad effigiem Macedonicae chlamydis orbe gyrato laciniosam, dextra laevaque anguloso procursu, iam tum tamen quinta situs parte regiae dicata.

63

Mareotis lacus a meridiana urbis parte euripo e Canopico ostio mittit ex mediterraneo commercia, insulas quoque plures amplexus, XXX traiectu, CCL ambitu, ut tradit Claudius Caesar. alii schoenos in longitudinem patere XL faciunt schoenumque stadia XXX: ita fieri longitudinis CL p., tantundem et latitudinis.

64

sunt in honore et intra decursus Nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere, non omnibus — XII enim reperiuntur superque quattuor, quae ipsi falsa ora appellant —, sed celeberrimis VII, proximo Alexandriae Canopico, dein Bolbitino, Sebennytico, Phatmitico, Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco. praeterea Butos, Pharbaethos, Leontopolis, Athribis, Isidis oppidum, Busiris, Cynopolis, Aphrodites, Sais, Naucratis, unde ostium quidam Naucraticum nominant quod alii Heracleoticum, Canopico, cui proximum est, praeferentes.

[imago inanis]
xii
[imago inanis]
65

Ultra Pelusiacum Arabia est, ad Rubrum mare pertinens et odoriferam illam ac divitem terram et Beatae cognomine inclutam. haec Catabanum et Esbonitarum et Scenitarum Arabum vocatur, sterilis, praeterquam ubi Syriae confinia attingit, nec nisi Casio monte nobilis. his Arabes iunguntur, ab oriente Canchlei, a meridie Cedrei, qui deinde ambo Nabataeis. Heroopoliticus vocatur alterque Laeaniticus vel Aelaniticus sinus Rubri maris in Aegyptum vergentis, CL intervallo inter duo oppida, Laeana et in nostro mari Gazam. Agrippa a Pelusio Arsinoen, Rubri maris oppidum, per deserta CXXV p. tradit: tam parvo distat ibi tanta rerum naturae diversitas.

[imago inanis]
xiii
(Ptolemy,
Geog. 5.14)
[imago inanis]
66

Iuxta Syria litus occupat, quondam terrarum maxuma et plurimis distincta nominibus. namque Palaestine vocabatur qua contingit Arabas, et Iudaea et Coele, dein Phoenice et qua recedit intus Damascena, ac magis etiamnum meridiana Babylonia, eadem Mesopotamia inter Euphraten et Tigrin quaque transit Taurum Sophene, citra vero eam Commagene et ultra Armeniam Adiabene, Assyria ante dicta, et ubi Ciliciam attingit Antiochia.

67

longitudo eius inter Ciliciam et Arabiam CCCCLXX p. est, latitudo a Seleucia Pieria ad oppidum in Euphrate Zeugma CLXXV. qui subtilius dividunt, circumfundi Syria Phoenicen volunt et esse oram maritimam Syriae, cuius pars sit Idumaea et Iudaea, dein Phoenicen, dein Syriam. id quod praeiacet mare totum Phoenicium appellatur. ipsa gens Phoenicum in magna gloria litterarum inventionis et siderum navaliumque ac bellicarum artium.

[imago inanis]
xiv
[imago inanis]
68

A Pelusio Chabriae castra, Casius mons, delubrum Iovis Casii, tumulus Magni Pompei. Ostracine Arabia finitur, a Pelusio LXV p. mox Idumaea incipit et Palaestina ab emersu Sirbonis lacus, quem quidam CL circuitu tradidere. Herodotus Casio monti adplicuit, nunc est palus modica. oppida Rhinocolura et intus Rhaphaea, Gaza et intus Anthedon, mons Argaris. regio per oram Samaria; oppidum Ascalo liberum, Azotos, Iamneae duae, altera intus.

69

Iope Phoenicum, antiquior terrarum inundatione, ut ferunt, insidet collem, praeiacente saxo, in quo vinculorum Andromedae vestigia ostendit. colitur illic fabulosa Ceto. inde Apollonia, Stratonis Turris, eadem Caesarea ab Herode rege condita, nunc colonia Prima Flavia a Vespasiano Imperatore deducta, finis Palaestines, CLXXXVIIII p. a confinio Arabiae. dein Phoenice; intus autem Samariae oppida Neapolis, quod antea Mamortha dicebatur, Sebaste in monte, et altiore Gamala.

[imago inanis]
xv
[imago inanis]
70

Supra Idumaeam et Samariam Iudaea longe lateque funditur. pars eius Syriae iuncta Galilaea vocatur, Arabiae vero et Aegypto proxima Peraea, asperis dispersa montibus et a ceteris Iudaeis Iordane amne discreta. reliqua Iudaea dividitur in toparchias decem quo dicemus ordine: Hiericuntem palmetis consitam, fontibus riguam, Emmaum, Lyddam, Iopicam, Acrabatenam, Gophaniticam, Thamniticam, Betholeptephenen, Orinen, in qua fuere Hierosolyma, longe clarissima urbium orientis, non Iudaeae modo, Herodium cum oppido inlustri eiusdem nominis.

71

Iordanes amnis oritur e fonte Paneade, qui cognomen dedit Caesareae, de qua dicemus. amnis amoenus et, quatenus locorum situs patitur, ambitiosus accolisque se praebens velut invitus Asphaltiten lacum dirum natura petit, a quo postremo ebibitur aquasque laudatas perdit, pestilentibus mixtas. ergo ubi prima convallium fuit occasio, in lacum se fundit, quem plures Genesarem vocant, XVI p. longitudinis, VI latitudinis, amoenis circumsaeptum oppidis, ab oriente Iuliade et Hippo, a meridie Tarichea, quo nomine aliqui et lacum appellant, ab occidente Tiberiade, aquis calidis salubri.

72

Asphaltites nihil praeter bitumen gignit, unde et nomen. nullum corpus animalium recipit, tauri camelique fluitant; inde fama nihil in eo mergi. longitudine excedit C p., latitudine maxima LXXV implet, minima VI. prospicit eum ab oriente Arabia Nomadum, a meridie Machaerus, secunda quondam arx Iudaeae ab Hierosolymis. eodem latere est calidus fons medicae salubritatis Callirrhoe, aquarum gloriam ipso nomine praeferens.

73

Ab occidente litora Esseni fugiunt usque qua nocent, gens sola et in toto orbe praeter ceteras mira, sine ulla femina, omni venere abdicata, sine pecunia, socia palmarum. in diem ex aequo convenarum turba renascitur, large frequentantibus quos vita fessos ad mores eorum fortuna fluctibus agit. ita per saeculorum milia — incredibile dictu — gens aeterna est, in qua nemo nascitur. tam fecunda illis aliorum vitae paenitentia est! infra hos Engada oppidum fuit, secundum ab Hierosolymis fertilitate palmetorumque nemoribus, nunc alterum bustum. inde Masada castellum in rupe, et ipsum haut procul Asphaltite. et hactenus Iudaea est.

[imago inanis]
xvi
[imago inanis]
74

Iungitur et latere Syriae Decapolitana regio, a numero oppidorum, in quo non omnes eadem observant, primum tamen Damascum epoto riguis amne Chrysorroa fertilem, Philadelphiam, Rhaphanam, omnia in Arabiam recedentia, Scythopolim, antea Nysam, a Libero Patre sepulta nutrice ibi Scythis deductis, Gadara, Hieromice praefluente, et iam dictum Hippon, Dion, Pellam aquis divitem, Garasam, Canatham. intercursant cinguntque has urbes tetrarchiae — regnorum instar singulae, et regna contribuuntur — Trachonitis, Paneas, in qua Caesarea cum supra dicto fonte, Abila, Arca, Ampeloessa, Gabe.

[imago inanis]
xvii
[imago inanis]
75

Hinc redeundum est ad oram atque Phoenicen. fuit oppidum Crocodilon, est flumen. memoria urbium Dorum, Sycaminum. promunturium Carmelum et in monte oppidum eodem nomine, quondam Acbatana dictum. iuxta Getta, Geba, rivus Pacida sive Belus, vitri fertiles harenas parvo litori miscens; ipse e palude Cendebia a radicibus Carmeli profluit. iuxta colonia Claudi Caesaris Ptolemais, quae quondam Acce. oppidum Ecdippa, promunturium Album.

76

Tyros, quondam insula praealto mari DCC passibus divisa, nunc vero Alexandri oppugnantis operibus continens; olim partu clara, urbibus genitis Lepti, Utica et illa aemula terrarumque orbis avida Carthagine, etiam Gadibus extra orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque purpura constat. circuitus XVIIII est, intra Palaetyro inclusa; oppidum ipsum XXII stadia optimet. inde Sarepta et Ornithon oppida et Sidon, artifex vitri Thebarumque Boeotiarum parens.

77

a tergo eius Libanus mons orsus MD stadiis Zimyram usque porrigitur, quae Coeles Syriae cognominatur. huic par, interiacente valle, mons adversus Antilibanus obtenditur, quondam muro coniunctus. post eum introrsus Decapolitana regio praedictaeque cum ea tetrarchiae et Palaestines tota laxitas.

78

at in ora item subiecta Libano fluvius Magoras, Berytus colonia, quae Felix Iulia appellatur, Leontos oppidum, flumen Lycos, Palaebyblos, flumen Adonis, oppida Byblos, Botrys, Gigarta, Trieris, Calamos, Tripolis, quoniam Tyrii et Sidonii et Aradii optinent, Orthosia, Eleutheros flumen, oppida Zimyra, Marathos contraque Arados, septem stadiorum oppidum et insula ducentis passibus a continente distans, regio, in qua supradicti desinunt montes, et interiacentibus campis Bargylus mons.

[imago inanis]
xviii
[imago inanis]
79

Incipit hinc rursus Syria, desinente Phoenice. oppida Carne, Balanea, Paltos, Gabala, promunturium, in quo Laodicea libera, Dipolis, Heraclea, Charadrus, Posidium. dein promunturium Syriae Antiochiae. intus ipsa Antiochia libera, Epi Daphnes cognominata; Oronte amne dividitur. in promunturio autem Seleucia libera, Pieria appellata.

80

super eam mons eodem quo alius nomine, Casius. cuius excelsa altitudo quarta vigilia orientem per tenebras solem aspicit, brevi circumactu corporis diem noctemque pariter ostendens. ambitus ad cacumen XVIIII p. est, altitudo per derectum IIII. at in ora amnis Orontes, natus inter Libanum et Antilibanum iuxta Heliopolim. oppida Rhosos et a tergo Portae, quae Syria appellantur, intervallo Rhosiorum montium et Tauri. in ora oppidum Myriandros, mons Amanus, in quo oppidum Bomitae. ipse ab Syris Ciliciam separat.

[imago inanis]
xix
[imago inanis]
81

Nunc interiora dicantur. Coele habet Apameam, Marsya amne divisam a Nazerinorum tetrarchia, Bambycen, quae alio nomine Hierapolis vocatur, Syris vero Mabog — ibi prodigiosa Atargatis, Graecis autem Derceto dicta, colitur —, Chalcidem cognominatam Ad Belum, unde regio Chalcidena fertilissima Syriae, et inde Cyrresticae Cyrrum, Gazetas, Gindarenos, Gabenos, tetrarchias duas quae Granucomatitae vocantur, Hemesenos, Hylatas, Ituraeorum gentem et qui ex his Baethaemi vocantur, Mariamnitanos,

82

tetrarchiam quae Mammisea appellatur, Paradisum, Pagras, Penelenitas, Seleucias praeter iam dictam duas, quae Ad Euphraten et quae Ad Belum vocantur, Tardytenses. reliqua autem Syria habet, exceptis quae cum Euphrate dicentur, Arethusios, Beroeenses, Epiphanenses ad Orontem, Laodicenos, qui Ad Libanum cognominantur, Leucadios, Larisaeos, praeter tetrarchias in regna discriptas barbaris nominibus XVII.

[imago inanis]
xx
[imago inanis]
83

Et de Euphrate hoc in loco dixisse aptissimum fuerit. oritur in praefectura Armeniae Maioris Caranitide, ut prodidere ex iis, qui proxime viderunt, Domitius Corbulo, in monte Aga, Licinius Mucianus, sub radicibus montis, quem Capoten appellant, supra Zimaram XII p., initio Pyxurates nominatus. fluit Derzenen primum, mox Anaeticam, Armeniae regiones a Cappadocia excludens.

84

Dascusa abest a Zimara LXXV p; inde navigatur Sartonam L, Melitenen Cappadociae XXIIII, Elegeam Armeniae X, acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. apud Elegeam occurrit ei Taurus mons nec resistit, quamquam XII p. latitudine praevalens. Ommam vocant inrumpentem, mox ubi perfregit, Euphraten, ultra quoque saxosum et violentum.

85

Arabiam inde laeva, Orroeon dictam regionem, trischoena mensura, dextraque Commagenen disterminat, pontis tamen, etiam ubi Taurum expugnat, patiens. apud Claudiopolim Cappadociae cursum ad occasum solis agit. primo hunc illic in pugna Taurus aufert victusque et abscisus sibimet alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. ita naturae dimicatio illa aequatur, hoc eunte quo vult, illo prohibente ire qua velit. a catarractis iterum navigatur. XL p. inde Commagenes caput Samosata.

[imago inanis]
xxi
[imago inanis]
86

Arabia supra dicta habet oppida Edessam, quae quondam Antiochia dicebatur, Callirhoem, a fonte nominatam, Carrhas, Crassi clade nobile. iungitur praefectura Mesopotamiae, ab Assyriis originem trahens, in qua Anthemusia et Nicephorium oppida. mox Arabes qui Praetavi vocantur; horum caput Singara. a Samosatis autem latere Syriae Marsyas amnis influit. Cingilla Commagenen finit, Imeneorum civitas incipit. oppida adluuntur Epiphania et Antiochia, quae Ad Euphraten vocantur, item Zeugma LXXII p. a Samosatis, transitu Euphratis nobile. ex adverso Apameam Seleucus, idem utriusque conditor, ponte iunxerat.

87

qui cohaerent Mesopotamiae, Rhoali vocantur. at in Syria oppida Europum, Thapsacum quondam, nunc Amphipolis; Arabes Scenitae. ita fertur usque Suram locum, in quo conversus ad orientem relinquit Syriae Palmyrenas solitudines, quae usque ad Petram urbem et regionem Arabiae Felicis appellatae pertinent.

88

Palmyra, urbs nobilis situ, divitiis soli et aquis amoenis, vasto undique ambitu harenis includit agros ac, velut terris exempta a rerum natura, privata sorte inter duo imperia summa Romanorum Parthorumque est, prima in discordia semper utrimque cura. abest ab Seleucia Parthorum, quae vocatur Ad Tigrim, CCCXXXVII p., a proximo vero Syriae litore CCIII et a Damasco XXVII propius.

89

Infra Palmyrae solitudines Telendena regio dictaeque iam Hierapolis ac Beroae et Chalcis. ultra Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet Hemesa, item Elatium, dimidio propior Petrae quam Damascus. a Sura autem proxime est Philiscum, oppidum Parthorum ad Euphraten. ab eo Seleuciam dierum decem navigatio, totidemque fere Babylonem.

90

scinditur enim Euphrates a Zeugmate DLXXXXIIII p. circa vicum Masicen et parte laeva in Mesopotamiam vadit, per ipsam Seleuciam circaque eam praefluenti infusus Tigri, dexteriore autem alveo Babylonem, quondam Chaldaeae caput, petit mediamque permeans item quam Mothrim vocant, distrahitur in paludes. increscit autem et ipse Nili modo statis diebus, paulum differens, ac Mesopotamian inundat sole optinente XX partem cancri. minui incipit in virginem e leone transgresso, in totum vero remeat in XXVIIII parte virginis.

[imago inanis]
xxii
[imago inanis]
91

Sed redeamus ad oram Syriae, cui proxima est Cilicia. flumen Diaphanes, mons Crocodilus, Portae Amani montis, flumina Androcus, Pinarus, Lycus, sinus Issicus, oppidum Issos, item Alexandria, flumen Chlorus, oppidum Aegaeae liberum, amnis Pyramus, Portae Ciliciae, oppida Mallos, Magirsos et intus Tarsos. campi Alei, oppida Casyponis, Mopsos liberum, Pyramo inpositum, Tyros, Zephyrium, Anchiale.

92

amnes Saros, Cydnos, Tarsum liberam urbem procul a mari secans. regio Celenderitis cum oppido, locus Nymphaeum, Soloe Cilicii, nunc Pompeiopolis, Adana, Cibyra, Pinare, Pedalie, Alae, Selinus, Arsinoe, Iotape, Dorion iuxtaque mare Corycos, eodem nomine oppidum et portus et specus. mox flumen Calycadnus, promunturium Sarpedon, oppida Holmoe, Myle, promunturium et oppidum Veneris, a quo proxime Cyprus insula.

93

sed in continente oppida Mysanda, Anemurium, Coracesium, finisque antiquus Ciliciae Melas amnis. intus autem dicendi Anazarbeni, qui nunc Caesarea, Augusta, Castabala, Epiphania, quae ante Oeniandos, Elëusa, Iconium, Seleucia supra amnem Calycadnum, Tracheotis cognomine, ab mari relata ubi vocabatur Hermia. praeterea intus flumina Liparis, Bombos, Paradisus, mons Imbarus.

[imago inanis]
xxiii
[imago inanis]
94

Ciliciae Pamphyliam omnes iunxere neglecta gente Isaurica. oppida eius intus Isaura, Clibanus, Lalasis; decurrit autem ad mare Anemuri e regione supra dicti. simili modo omnibus, qui eadem composuere, ignorata est contermina illi gens Omanadum, quorum intus oppidum Omana. cetera castella XLIIII inter asperas convalles latent.

[imago inanis]
xxiv
[imago inanis]

Insident verticem Pisidae, quondam appellati Solymi, quorum colonia Caesarea, eadem Antiochia. oppida Oroanda, Sagalessos.

[imago inanis]
xxv
[imago inanis]
95

Hos includit Lycaonia, in Asiaticam iurisdictionem versa, cum qua conveniunt Philomelienses, Tymbriani, Leucolithi, Pelteni, Tyrienses. datur et tetrarchia ex Lycaonia, qua parte Galatiae contermina est, civitatium XIIII, urbe celeberrima Iconio. ipsius Lycaoniae celebrantur Thebasa in Tauro, Ide in confinio Galatiae atque Cappadociae. a latere autem eius super Pamphyliam veniunt Thracum suboles Milyae, quorum Arycanda oppidum.

[imago inanis]
xxvi
[imago inanis]
96

Pamphylia ante Mopsopia appellata est. mare Pamphylium Cilicio iungitur. oppida Side et in monte Apendum, Plantanistum, Perga. promunturium Leucolla, mons Sardemisus. amnes Eurymedon, iuxta Aspendum fluens, Catarractes, iuxta quem Lyrnesus et Olbia ultimaque eius orae Phaselis.

[imago inanis]
xxvii
[imago inanis]
97

Iunctum mare Lycium est gensque Lycia, unde vastus sinus. Taurus mons, ab Eois veniens litoribus, Chelidonio promunturio disterminat, inmensus ipse et innumerarum gentium arbiter, dextro latere septentrionalis, ubi primum ab Indico mari exsurgit, laevo meridianus et ad occasum tendens mediamque distrahens Asiam, nisi opprimenti terras occurrerent maria. resilit ergo ad septentriones flexusque inmensum iter quaerit, velut de industria rerum natura subinde aequora opponente, hinc Phoenicium, hinc Ponticum, illinc Caspium et Hyrcanium contraque Maeotium lacum.

98

torquetur itaque collisus inter haec claustra et tamen victor flexuosus evadit usque ad cognata Ripaeorum montium iuga, numerosis nominibus et novis, quacumque incedit, insignis: Imaus prima parte dictus, mox Emodus, Paropanisus, Circius, Cambades, Pariades, Choatras, Oreges, Oroandes, Niphates, Taurus atque, ubi se quoque exuperat, Caucasus, ubi brachia emittit subinde temptanti maria similis, Sarpedon, Coracesius, Cragus, iterumque Taurus,

99

etiam ubi dehiscit seque populis aperit, Portarum tamen nomine unitatem sibi vindicans, quae aliubi Armeniae, aliubi Caspiae, aliubi Ciliciae vocantur. quin etiam confractus, effugiens quoque maria, plurimis se gentium nominibus hinc et illinc implet, a dextra Hyrcanius, Caspius, a laeva Parihedrus, Moschicus, Amazonicus, Coraxicus, Scythicus appellatus, in universum vero Graece Ceraunius.

[imago inanis]
xxviii
[imago inanis]
100

In Lycia igitur a promunturio eius oppidum Simena, mons Chimaera, noctibus flagrans, Hephaestium civitas, et ipsa saepe flagrantibus iugis. oppidum Olympus ibi fuit, nunc sunt montana Gagae, Corydalla, Rhodiopolis. iuxta mare Limyra cum amne, in quem Arycandus influit, mons Masicytus, Andria civitas, Myra, oppida Aperlae et Antiphellos, quae quondam Habesos, atque in recessu Phellos. dein Pyrrha, item Xanthus, a mari XV, flumenque eodem nomine. deinde Patara, quae prius Pataros, et in monte Sidyma, promunturium Cragus.

101

ultra par sinus priori; ibi Pinara et quae Lyciam finit Telmesus. Lycia LXX quondam oppida habuit, nunc XXXVI habet. ex his celeberrima praeter supra dicta Canas, Candyba, ubi laudatur Eunias nemus, Podalia, Choma praefluente Aedesa, Cyaneae, Ascandiandalis, Amelas, Noscopium, Tlos, Telandrus. conprehendit in mediterraneis et Cabaliam, cuius tres urbes Oenianda, Balbura, Bubon.

102

a Telmeso Asiaticum mare sive Carpathium et quae proprie vocatur Asia. in duas eam partes Agrippa divisit: unam inclusit ab oriente Phrygia et Lycaonia, ab occidente Aegaeo mari, a meridie Aegypto, a septentrione Paphlagonia; huius longitudinem CCCCLXX, latitudinem CCCXX fecit. alteram determinavit ab oriente Armenia Minore, ab occidente Phrygia, Lycaonia, Pamphylia, a septentrione provincia Pontica, a meridie mari Pamphylio, longam DLXXV, latam CCCXXV.

[imago inanis]
xxix
[imago inanis]
103

In proxima ora Caria est, mox Ionia, ultra eam Aeolis. Caria mediae Doridi circumfunditur, ad mare utroque latere ambiens. in ea promunturium Pedalium, amnis Glaucus, deferens Telmedium, oppida Daedala, Crya fugitivorum, flumen Axon, oppidum Calynda. amnis Indus, in Cibyratarum iugis ortus, recipit LX perennes fluvios, torrentes vero amplius centum.

104

oppidum Caunos liberum, dein Pyrnos. portus Cressa, a quo Rhodus insula passuum XX. locus Loryma, oppida Tisanusa, Paridon, Larymna, sinus Thymnias, promunturium Aphrodisias, oppidum Hydas, sinus Schoenus, regio Bubassus. oppidum fuit Acanthus, alio nomine Dulopolis. est in promunturio Cnidos libera, Triopia, dein Pegusa et Stadia appellata. ab ea Doris incipit.

105

Sed prius terga et mediterraneas iurisdictiones indicasse conveniat. una appellatur Cibyratica; ipsum oppidum Phrygiae est. conveniunt eo XXV civitates, celeberrima urbe Laodicea. imposita est Lyco flumini, latera adluentibus Asopo et Capro, appellata primo Diospolis, dein Rhoas. reliqui in eo conventu, quos nominare non pigeat, Hydrelitae, Themisones, Hierapolitae. alter conventus a Synnade accepit nomen; conveniunt Lycaones, Appiani, Corpeni, Dorylaei, Midaei, Iulienses et reliqui ignobiles populi XV.

106

tertius Apameam vadit, ante appellatam Celaenas, deinde Ciboton. sita est in radice montis Signiae, circumfusa Marsya, Obrima, Orba fluminibus in Maeandrum cadentibus. Marsyas ibi redditur, ortus ac paulo mox conditus. ubi certavit tibiarum cantu cum Apolline, Aulocrene est; ita vocatur convallis, X p. ab Apamea Phrygiam petentibus. ex hoc conventu deceat nominare Metropolitas, Dionysopolitas, Euphorbenos, Acmonenses, Peltenos, Silbianos. reliqui ignobiles VIIII.

107

Doridis in sinu Leucopolis, Hamaxitos, Eleus, Etene. dein Cariae oppida Pitaium, Eutane, Halicarnasus. sex oppida contributa ei sunt a Magno Alexandro, Thangela, Side, Medmassa, Uranium, Pedasum, Telmisum. habitatur inter duos sinus, Ceramicum et Iasium. inde Myndos et ubi fuit Palaemyndus, Nariandos, Neapolis, Caryanda, Termera libera, Bargylia et, a quo sinus Iasius, oppidum Iasus.

108

Caria interiorum nominum fama praenitet. quippe ibi sunt oppida Mylasa libera, Antiochia, ubi fuere Symmaethos et Cranaos oppida; nunc eam circumfluunt Maeander et Morsynus. fuit in eo tractu et Maeandropolis, est Eumenia, Cludro flumini adposita, Glaucus amnis, Lysias oppidum et Orthosia, Berecynthius tractus, Nysa, Trallis, eadem Euanthia et Seleucia et Antiochia dicta; adluitur Eudone amne, perfunditur Thebaite.

109

quidam ibi Pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt Thydonos, Pyrrha, Eurome, Heraclea, Amyzon, Alabanda libera, quae conventum eum cognominavit, Stratonicea libera, Labrayndos, Ceramus, Troezene, Phorontis. longinquiores eodem foro disceptant Orthronienses, Alindienses, Euhippini, Xystiani, Hydissenses, Apolloniatae, Trapezopolitae, Aphrodisienses liberi. praeter haec sunt Coscinus, Harpasa, adposita fluvio Harpaso, quo et Trallicon, cum fuit, adluebatur.

[imago inanis]
xxx
[imago inanis]
110

Lydia autem perfusa flexuosis Maeandri amnis recursibus super Ioniam procedit, Phrygiae ab exortu solis vicina, ad septentrionem Mysiae, meridiana parte Cariam amplectens, Maeonia ante appellata. celebratur maxime Sardibus in latere Tmoli montis, qui ante Timolus appellabatur, conditis; ex quo profluente Pactolo eodemque Chrysorroa ac fonte Tarni a Maeonis civitas ipsa Hyde vocitata est, clara stagno Gygaeo.

111

Sardiana nunc appellatur ea iurisdictio, conveniuntque in eam extra praedictos Macedones Cadieni, Philadelphini et ipsi in radice Tmoli Cogamo flumini adpositi Maeonii, Tripolitani, iidem et Antoniopolitae — Maeandro adluuntur —, Apollonhieritae, Mysotimolitae et alii ignobiles.

[imago inanis]
xxxi
[imago inanis]
112

Ionia, ab Iasio sinu incipiens, numerosiore ambitu flectitur. in ea primus sinus Basilicus, Posideum promunturium et oppidum, Oraculum Branchidarum appellatum, nunc Didymei Apollinis litore stadiis XX, et inde CLXXX Miletus, Ioniae caput, Lelegeis ante et Pityusa et Anactoria nominata, super LXXXX urbium per cuncta maria genetrix nec fraudanda cive Cadmo, qui primus prorsam orationem condere instituit.

113

amnis Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque adfusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus flexibus, ut saepe credatur reverti, Apamenam primum pervagatur regionem, mox Eumeneticam ac deinde Hyrgaleticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos agros fertilissimo rigans limo, ad decumum a Mileto stadium lenis inlabitur mari. inde mons Latmus, oppida Heraclea, montis eius cognominis Carice, Myuus, quod primo condidisse Iones narrantur Athenis profecti, Naulochum, Priene, in ora, quae Troglea appellatur, Gaesus amnis, regio omnibus Ionibus sacra et ideo Panionia appellata;

114

iuxta fugitivis conditum, uti nomen indicio est, Phygela fuit et Marathesium oppidum. supra haec Magnesia Maeandri cognomine insignis, Thessalica Magnesia orta. abest Epheso XV p., Trallibus eo amplius MMM. antea Thessaloche et Mandrolytia nominata et litori adposita Derasidas insulas secum abstulit mari.

115

intus et Thyatira adluitur Lyco, Pelopia aliquando et Euhippia cognominata. in ora autem Matium, Ephesus, Amazonum opus, multis antea expetita nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox Ortygiae, Amorges. vocata et Smyrna est, cognomine Trachia, et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione, adluitur Caystro, in Cilbianis iugis orto multosque amnis expellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat mediisque iam campis Syrien insulam adiecit. fons in urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis regionibus duo Selenuntes.

116

ab Epheso Matium aliud Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso adfluente. inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos — fuit et Notium oppidum —, promunturium Cyrenaeum, mons Mimas CL p. excurrens atque in continentibus campis residens. quo in loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat VII·D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque cum Mimante circumfunderet.

117

iuxta eas fuerunt oppida Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum, Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi, Chytrophoria appellatae, cum insulae essent. iusserat Alexander idem per duo stadia continenti adnecti. interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum, quod ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est stagnum Sale. obiit et Archaeopolis, substituta Sipylo, et inde illi Colpe et huic Libade.

118

regredientibus inde abest XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in ora Zmyrna, amne Melete gaudens non procul orto. montes Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: Mastusia a tergo Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus iunctus in Dracone desinit, Draco in Tmolo, Tmolus in Cadmo, ille in Tauro.

119

a Zmyrna Hermus amnis campos secat et nomini suo adoptat. oritur iuxta Dorylaum, Phrygiae civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem, qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum et Cryon, ipsos Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio, quod insula fuit, finisque Ioniae Phocaea.

120

Zmyrnaeum conventum magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat praeterque Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a Sipylo. verum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores conveniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani Inferiores et Superiores, Mysomacedones, Mastaurenses, Briullitae, Hypaepeni, Dioshieritae.

[imago inanis]
xxxii
[imago inanis]
121

Aeolis proxima est, quondam Mysia appellata, et quae Hellesponto adiacet Troas. ibi a Phocaea Ascanius portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme, Myrina quae Sebastopolim se vocat, et intus Aegaeae, Itale, Posidea, Neon Tichos, Temnos. in ora autem Titanus amnis et civitas ab eo cognominata — fuit et Grynia, nunc tantum portus, olim insula adprehensa —, oppidum Elsea et ex Mysia veniens Caicus amnis, oppidum Pitane, Canaitis amnis.

122

intercidere Canae, Lysimachea, Atarnea, Carene, Cisthene, Cilla, Cocylium, Thebe, Astyre, Chrysa, Palaescepsis, Gergitha, Neandros; nunc est Perperene civitas, Heracleotes tractus, Coryphas oppidum, amnes Grylios, Ollius, regio Aphrodisias quae antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen Euenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos, Miletos. in hoc tractu Ide mons et in ora, quae sinum cognominavit et conventum, Adramytteos, olim Pedasus dicta, flumina Astron, Cormalos, Crianos, Alabastros, Hieros ex Ida; intus mons Gargara eodemque nomine oppidum.

123

rursus in litore Antandros, Edonis prius vocata, dein Cimmeris, Assos, eadem Apollonia — fuit et Palamedium oppidum —, promunturium Lectum disterminans Aeolida et Troada. fuit et Polymedia civitas, Chrysa et Larisa alia. Zminthium templum durat. intus Colone intercidit. deportant Adramytteum negotia Apollonitae a Rhyndaco amne, Eresi, Miletopolitae, Poemaneni, Macedones Asculacae, Polichnaei, Pionitae, Cilices Mandacandeni, Mysi Abretteni et Hellespontii appellati et alii ignobiles.

[imago inanis]
xxxiii
[imago inanis]
124

Troadis primus locus Hamaxitus, dein Cebrenia ipsaque Troas, Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia Romana, oppidum Nee, Scamander amnis navigabilis et in promunturio quondam Sigeum oppidum; dein portus Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus stagnumque prius faciens Palaescamander; ceteri Homero celebrati, Rhesus, Heptaporus, Carsus, Rhodius, vestigia non habent. Granicus diverso tractu in Propontida fluit. est tamen, ut prius, Scamandria civitas parva ac MM·D p. remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum claritas.

125

extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et Arisbe oppidis habitata. fuit et Achilleon oppidum, iuxta tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis et mox Atheniensibus, ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Aeantion, a Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX stadiorum intervallo a Sigeo, et ipso in statione classis suae. supra Aeolida et partem Troadis in mediterraneo est quae vocatur Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere. ibi Caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se, etiam cum totum Mysia appellaretur.

126

Pioniae, Andera, Idale, Stabulum, Conisium, Teium, Balce, Tiare, Teuthranie, Sarnaca, Haliserne, Lycide, Parthenium, Cambre, Oxyopum, Lygdamum, Apollonia longeque clarissimum Asiae Pergamum, quod intermeat Selinus, praefluit Cetius profusus Pindaso monte. abest haud procul Elaea, quam in litore diximus. Pergamena velut eius tractus iurisdictio. ad eam conveniunt Thyatireni, Mossyni, Mygdones, Bregmeni, Hierocometae, Perpereni, Tiareni, Hierolophienses, Hermocapelitae, Attalenses, Panteenses, Apollonidienses aliaeque inhonorae civitates.

127

a Rhoeteo Dardanium oppidum parvum abest stadia LXX. inde XVIII promunturium Trapeza, unde primum concitat se Hellespontus.

Ex Asia interisse gentes tradit Eratosthenes Solymorum, Lelegum, Bebrycum, Colycantiorum, Tripsedorum, Isidorus Arieneos et Capreatas, ubi sit Apamea condita a Seleuco rege inter Ciliciam, Cappadociam, Cataoniam, Armeniam, et quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio Dameam vocatam.

[imago inanis]
xxxiv
[imago inanis]
128

Insularum ante Asiam prima est in Canopico ostio Nili, a Canopo, Menelai gubernatore, ut ferunt, dicta; altera iuncta ponte Alexandriae, colonia Caesaris dictatoris, Pharos, quondam diei navigatione distans ab Aegypto, nunc e turri nocturnis ignibus cursum navium regens: namque fallacibus vadis Alexandria tribus omnino aditur alveis mari, Stegano, Posideo, Tauro. in Phoenicio deinde mari est ante Iopen Paria, tota oppidum, in qua obiectam belvae Andromedam ferunt, et iam dicta Arados, inter quam et continentem L cubita alto mari, ut auctor est Mucianus, e fonte culcis aqua turbo coriis facto usque a vado trahitur.

[imago inanis]
xxxv
[imago inanis]
129

Pamphylium mare ignobiles insulas habet, Cilicium ex quinque maximis Cyprum, ad ortum occasumque Ciliciae ac Syriae obiectam, quondam novem regnorum sedem, huius circuitum Timosthenes CCCCXXVII·D p. prodidit, Isidorus CCCLXXV. longitudinem inter duo promunturia, Clidas et Acamanta, quod est ab occasu, Artemidorus CLXII·D, Timosthenes CC; vocatam ante Acamantida Philonides, Cerastim Xenagoras et Aspeliam et Amathusiam et Macariam, Astynomus Crypton et Colinian.

130

oppida in ea XV, Nea Paphos, Palaepaphos, Curias, Citium, Corinaeum, Salamis, Amathus, Lapethos, Soloe, Tamasos, Epidaurum, Chytri, Arsinoe, Carpasium, Golgoe. fuere et Cinyria, Mareum, Idalium. abest ab Anemurio Ciliciae L mare quod praetenditur vocant Aulona Cilicium. in eodem situ Elaeusa insula est et quattuor ante promunturium ex adverso Syriae Clides rursusque ab altero capite Stiria, contra Neam Paphum Hiera Cepia, contra Salamina Salaminiae.

131

in Lycio autem mari Idyris, Telendos, Attelebussa, Cypriae tres steriles et Dionysia, prius Charaeta dicta, dein contra Tauri promunturium pestiferae navigantibus Chelidoniae totidem, ab iis cum oppido Leucolla, Pactyae, Lasia, Nymphais, Macris, Megista, cuius civitas interiit. multae deinde ignobiles, sed contra Chimaeram Dolichiste, Choerogylion, Crambusa, Rhoge, Xenagora VIII, Daedalon duae, Cryeon tres, Strongyle et contra Sidyma Antiochi Glaucumque versus amnem Lagusa, Macris, Didymae, Helbo, Scope, Aspis et, in qua oppidum interiit, Telandria proximaque Cauno Rhodusa.

[imago inanis]
xxxvi
[imago inanis]
132

Sed pulcherrima est libera Rhodos, circuitu CXXV aut, si potius Isidoro credimus, CIII, habitata urbibus Lindo, Camiro, Ialyso, nunc Rhodo. distat ab Alexandria Aegypti DLXXXIII, ut Isidorus tradit, ut Eratosthenes, CCCCLXVIIII, ut Mucianus D, a Cypro CLXXVI. vocitata est antea Ophiusa, Asteria, Aethria, Trinacrie, Corymbia, Poeeessa, Atabyria ab rege, dein Macaria et Oloessa.

133

Rhodiorum insulae Carpathus, quae mari nomen dedit, Casos, Hagne, Eulimna, Nisyros, distans a Cnido XV·D, Porphyris antea dicta, et eodem tractu media inter Rhodum Cnidumque Syme; cingitur XXXVII·D, portus benigne praebet VIII. praeter eas circa Rhodum Cyclopis, Teganon, Corydlusa, Diabatae IIII, Hymos, Chalce eum oppido, Teutlusa, Narthecusa, Dimastos, Progne et a Cnido Cisserusa, Therionarcia, Calydne cum tribus oppidis, Notio, Nisyro, Mendetero, et in Arconneso oppidum Ceramus. in Cariae ora quae vocantur Argiae numero XX et Hyetusa, Lepsia, Leros.

134

nobilissima autem in eo sinu Coos, ab Halicarnaso XV distans, circuitu C, ut plures existimant, Merope vocata, Cea, ut Staphylus, Meropis, ut Dionysius, dein Nymphaea. mons ibi Prion; et Nisyron abruptam illi putant, quae Porphyris antea dicta est. Caryanda cum oppido, nec procul ab Halicarnaso Pidossus; in Ceramico autem sinu Priaponesos, Hipponesos, Pserima, Lampsa, Aemyndus, Passala, Crusa, Pyrraethusa, Sepiusa, Melano paulumque a continente distans quae vocata est Cinaedopolis, probrosis ibi relictis a rege Alexandro.

[imago inanis]
xxxvii
[imago inanis]
135

Ioniae ora Aegeas et Corseas habet et Icaron, de qua dictum est, Laden, quae prius Late vocabatur, atque inter ignobiles aliquot duas Camelitas Mileto vicinas, Mycalae Trogilias tres, Philion, Argennon, Sandalion, Samon liberam, circuitu LXXXVII·D aut, ut Isidorus, C. Partheniam primum appellatam Aristoteles tradit, postea Dryusam, deinde Anthemusam; Aristocritus adicit Melamphyllum, dein Cyparissiam, alii Parthenoarrhusam, Stephanen. amnes in ea Imbrasus, Chesius, Hibiethes, fontes Gigartho, Leucothea, mons Cercetius. adiacent insulae Rhypara, Nymphaea, Achillea.

[imago inanis]
xxxviii
[imago inanis]
136

Par claritate ab ea distat XCIIII cum oppido Chios libera, quam Aethaliam Ephorus prisco nomine appellat, Metrodorus et Cleobulus Chiam a Chione nympha, aliqui a nive, et Macrim et Pityusam. montem habet Pelinnaeum, marmor Chium. circuitu CXXV colligit, ut veteres tradidere, Isidorus VIIII adicit. posita est inter Samum et Lesbum, ex adverso maxime Erythrarum.

137

finitimae sunt Tellusa, quam alii Paphnusam scribunt, Oenusa, Elaphitis, Euryanassa, Arginusa cum oppido. iam hae circa Ephesum et quae Pisistrati vocantur Anthinae, Myonnesos, Diarrheusa — in utraque oppida intercidere —, Poroselene cum oppido, Cerciae, Halone, Commone, Illetia, Lepria, Aethre, Sphaeria, Procusae, Bolbulae, Pheate, Priapos, Syce, Melane, Aenare, Sidusa, Pele, Drymusa, Anhydros, Scopelos, Sycusa, Marathusa, Psile, Perirrheusa multaeque ignobiles.

138

clara vero in alto Teos cum oppido, a Chio LXXII·D, tantundem ab Erythris. iuxta Zmyrnam sunt Peristerides, Carteria, Alopece, Elaeusa, Bacchina, Pystira, Crommyonesos, Megale, ante Troada Ascaniae, Plateae tres, dein Lamiae, Plitaniae duae, Plate, Scopelos, Getone, Arthedon, Coele, Lagusae, Didymae.

[imago inanis]
xxxix
[imago inanis]
139

Clarissima autem Lesbos, a Chio LXV, Himerte et Lasia, Pelasgia, Aegira, Aethiope, Macaria appellata. fuit VIIII oppidis incluta: ex his Pyrrha hausta est mari, Arisbe terrarum motu subversa, Antissam Methymna traxit in se, ipsa VIIII urbibus Asiae in XXXVII p. vicina. et Agamede obiit et Hiera; restant Eresos, Pyrrha et libera Mytilene, annis MD potens.

140

tota insula circuitur, ut Isidorus, CLXVIII, ut veteres, CXCV. montes habet Lepetymnum, Ordymnum, Macistum, Creonem, Olympum. a proxima continente abest VII·D p. insulae adpositae Sandalium, Leucae V, ex iis Cydonea cum fonte calido. Arginusae ab Aege IIII p. distant. dein Phellusa, Pedna, extra Hellespontum adversa Sigeo litori iacet Tenedus, Leucophrys dicta et Phoenice et Lyrnesos; abest a Lesbo LVI, a Sigeo XII·D.

[imago inanis]
xl
[imago inanis]
141

Impetum deinde sumit Hellespontus, et mare incumbit, verticibus limitem fodiens, donec Asiam abrumpat Europae. promunturium id appellavimus Trapezam. ab eo X p. Abydum oppidum, ubi angustiae VII stadiorum. deinde Percote oppidum et Lampsacum, antea Pityusa dictum, Parium colonia quam Homerus Adrastiam appellavit, oppidum Priapos, amnis Aesepus, Zelia, Propontis — ita appellatur ubi se distat mare —, flumen Granicum, Artace portus ubi oppidum fuit.

142

ultra insulam continenti iunxit Alexander, in qua oppidum Milesiorum Cyzicum, ante vocitatum Arctonnesus et Dolionis et Didymis, cuius a vertice mons Didymus. mox oppida Placia, Ariace, Scylace, quorum a tergo mons Olympus, Mysius dictus, civitas Olympena, amnes Horisius et Rhyndacus, ante Lycus vocatus; oritur in stagno Artynia iuxta Miletopolim, recipit Maceston et plerosque alios, Asiam Bithyniamque disterminans.

143

ea appellata est Cronia, dein Thessalis, dein Malianda et Strymonis. hos Homerus Halizonas dixit, quando praecingitur gens mari. urbs fuit inmensa Atussa nomine, nunc sunt XII civitates inter quas Gordiu Come, quae Iuliopolis vocatur. in ora Dascylos, dein flumen Gelbes et intus Helgas oppidum, quae Germanicopolis, alio nomine Booscoete, sicut Apamea, quae nunc Myrlea Colophoniorum, flumen Echeleos, anticus Troadis finis et Mysiae initium.

144

postea sinus in quo flumen Ascanium, oppidum Bryalion, amnes Hylas et Cios cum oppido eiusdem nominis, quod fuit emporium non procul accolentis Phrygiae, a Milesiis quidem conditum, in loco tamen qui Ascania Phrygiae vocabatur. quapropter non aliubi aptius de ea dicatur.

[imago inanis]
xli
[imago inanis]
145

Phrygia, Troadi superiecta populisque a promunturio Lecto ad flumen Echeleum praedictis, septentrionali sui parte Galatiae contermina, meridiana Lycaoniae, Pisidiae, Mygdoniae, ab oriente Cappadociam attingit. oppida ibi celeberrima praeter iam dicta Ancyra, Andria, Celaenae, Colossae, Carina, Cotiaïon, Ceraïne, Conium, Midaïum. sunt auctores transisse ex Europa Moesos et Brygos et Thynos, a quibus appellentur Mysi, Phryges, Bithyni.

[imago inanis]
xlii
[imago inanis]
146

Simul dicendum videtur et de Galatia, quae superposita agros maiore ex parte Phrygiae tenet caputque quondam eius Gordium. qui partem eam insedere Gallorum Tolostobogi et Voturi et Ambitouti vocantur; qui Maeoniae et Paphlagoniae regionem, Trogmi. praetenditur Cappadocia a septentrione et solis ortu, cuius uberrimam partem occupavere Tectosages. ac toto tractu gentes quidem hae, populi vero ac tetrarchiae omnes numero CXCV. oppida Tectosagum Ancyra, Trogmorum Tavium, Tolostobogiorum Pisinuus.

147

praeter hos celebres Attalenses, Arassenses, Comenses, Dicitenses, Hierorenses, Lystreni, Neapolitani, Oeandenses, Seleucenses, Sebasteni, Timoniacenses, Thebaseni. attingit Galatia et Pamphyliae Cabaliam et Milyas qui circa Barim sunt et Cyllanicum et Oroandicum Pisidiae tractum, item Lycaoniae partem Obizenen. flumina sunt in ea praeter iam dicta Saggarium et Gallus, a quo nomen traxere Matris deum sacerdotes.

[imago inanis]
xliii
[imago inanis]
148

Nunc reliqua in ora. a Cio intus in Bithynia Prusa, ab Hannibale sub Olympo condita — indea Nicaeam XXV p. interveniente Ascanio lacu —, dein Nicaea in ultimo Ascanio sinu, quae prius Olbia et Prusias, item altera sub Hypio monte. fuere Pythopolis, Parthenopolis, Coryphanta. sunt in ora amnes Aesius, Bryazon, Plataneus, Areus, Aesyros, Geudos, qui et Chrysorroas, promunturium in quo Megarice oppidum fuit. inde Craspedites sinus vocabatur, quoniam id oppidum velut in lacinia erat. fuit et Astacum, unde et ex eo Astacenus idem sinus; fuit et Libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantum tumulus. est in intimo sinu Nicomedia Bithyniae praeclara.

149

Leucatas promunturium, quo includitur Astacenus sinus, a Nicomedia XXXVII·D p., rursusque coeuntibus terris angustiae pertinentes usque ad Bosporum Thracium. in his Calchadon libera, a Nicomedia LXII·D p., Procerastis ante dicta, dein Colpusa, postea Caecorum oppidum, quod locum eligere nescissent, VII stadiis distante Byzantio, tanto feliciore omnibus modis sede. ceterum intus in Bithynia colonia Apamena, Agrippenses, Iuliopolitae, Bithynion. flumina Syrium, Laphias, Pharnacias, Alces, Serinis, Lilaeus, Scopas, Hieros, qui Bithyniam et Galatiam disterminat.

150

ultra Calchadona Chrysopolis fuit, dein Nicopolis, a qua nomen etiamnum sinus retinet, in quo portus Amyci. dei Naulochium promunturium, Estiae, templum Neptuni. Bosporus, D p. intervallo Asiam Europae iterum auferens, abest a Calchadone XII·D p., inde fauces primae VIII·DCCL p., ubi Spiropolis oppidum fuit. tenent oram omnem Thyni, interiora Bithyni. is finis Asiae est populorumque CCLXXXII, qui ad eum locum a fine Lyciae numerantur. spatium Hellesponti et Propontidis ad Bosporum Thracium CCXXXVIIII p. diximus. a Calchadone Sigeum Isidorus CCCXXII·D p. tradit.

[imago inanis]
xliv
[imago inanis]
151

Insulae in Propontide ante Cyzicum Elaphonnesus, unde Cyzicenum marmor, eadem Neuris et Proconnesus dicta. secuntur Ophiusa, Acanthus, Phoebe, Scopelos, Porphyrione, Halone cum oppido, Delphacie, Polydora, Artacaeon cum oppido. est et contra Nicomediam Demonnesos, item ultra Heracleam adversa Bithyniae Thynias, quam barbari Bithyniam vocant. est et Antiochia et contra fauces Rhydaci Besbicos, XVIII p. circuitu. est et Elaea et duae Rhoduae, Erebinthote, Megale, Chalcitis, Pityodes.

amp;verbose=1 "TARGET="W3C" onMouseOver="return Ebox(INARRAY,2,WIDTH,175)" onMouseOut="nd();">
[image ALT: Valid HTML 4.01.]
	-->

Pagina recensita: 16 Jun 04