[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

Liber VII

[imago inanis]
i
[imago inanis]
1

Mundus et in eo terrae, gentes, maria, . . . . insignia, insulae, urbes ad hunc modum se habent, animantium in eodem natura nullius prope partis contemplatione minore, etsi ne hic quidem omnia exsequi humanus animus queat.

Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura, magna, saeva mercede contra tanta sua munera, non ut sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit.

2

ante omnia unum animantium cunctorum alienis velat opibus. ceteris sua varie tegimenta tribuit, testas, cortices, coria, spinas, villos, saetas, p2pilos, plumam, pinnas, squamas, vellera; truncos etiam arboresque cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est: hominem tantum nudum et in nuda humo natali die abicit ad vagitus statim et ploratum, nullumque tot animalium aliud ad lacrimas, et has protinus vitae principio; at Hercule risus praecox ille et celerrimus ante XL diem nulli datur.

3

ab hoc lucis rudimento quae ne feras quidem inter nos genitas vincula excipiunt et omnium membrorum nexus; itaque feliciter natus iacet manibus pedibusque devinctis, flens animal ceteris imperaturum, et a suppliciis vitam auspicatur unam tantum ob culpam, qua natum est. heu dementia ab his initiis existimantium ad superbiam se genitos!

4

prima roboris spes primumque temporis munus quadripedi similem facit. quando homini incessus! quando vox! quando firmum cibis os! quam diu palpitans vertex, summae inter cuncta animalia inbecillitatis indicium! iam morbi totque medicinae contra mala excogitatae, et hae quoque subinde novitatibus victae! et cetera sentire naturam suam, alia pernicitatem usurpare, alia praepetes volatus, alia nare: hominem nihil scire, nihil sine doctrina, non fari, non p3ingredi, non vesci, breviterque non aliud naturae sponte quam flere! itaque multi extitere qui non nasci optimum censerent aut quam ocissime aboleri.

5

uni animantium luctus est datus, uni luxuria et quidem innumerabilibus modis ac per singula membra, uni ambitio, uni avaritia, uni inmensa vivendi cupido, uni superstitio, uni sepulturae cura atque etiam post se de futuro. nulli vita fragilior, nulli rerum omnium libido maior, nulli pavor confusior, nulli rabies acrior. denique cetera animantia in suo genere probe degunt. congregari videmus et stare contra dissimilia: leonum feritas inter se non dimicat, serpentium morsus non petit serpentes, ne maris quidem belvae ac pisces nisi in diversa genera saeviunt. at Hercule homini plurima ex homine sunt mala.

6

Et de universitate quidem generis humani magna ex parte in relatione gentium diximus. neque enim ritus moresque nunc tractabimus innumeros ac totidem paene quot sunt coetus hominum, quaedam tamen haut omittenda duco maximeque longius ab mari degentium, in quibus prodigiosa aliqua et incredibilia multis visum iri haud dubito. quis enim Aethiopas ante quam cerneret credidit? aut quid non miraculo est, cum primum in notitiam venit? quam multa fieri non posse prius quam sunt facta iudicantur?

7

naturae vero rerum vis atque maiestas in omnibus momentis fide caret, si quis modo partes eius ac non totam complectatur animo. ne pavonis ac tigrium pantherarumque p4maculas et tot animalium picturas commemorem, parvum dictu, sed inmensum aestimatione, tot gentium sermones, tot linguae, tanta loquendi varietas, ut externus alieno paene non sit hominis vice!

8

iam in facie vultuque nostro cum sint decem aut paulo plura membra, nullas duas in tot milibus hominum indiscretas effigies existere, quod ars nulla in paucis numero praestet adfectando! nec tamen ego in plerisque eorum obstringam fidem meam potiusque ad auctores relegabo, qui dubiis reddentur omnibus, modo ne sit fastidio Graecos sequi, tanto maiore eorum diligentia vel cura vetustiore.

[imago inanis]
ii
[imago inanis]
9

Esse Scytharum genera et quidem plura, quae corporibus humanis vescerentur, indicavimus. id ipsum incredibile fortasse, ni cogitemus in medio orbe terrarum [ac Sicilia et Italia] fuisse gentes huius monstri, Cyclopas et Laestrygonas, et nuperrime trans Alpis hominem immolari gentium earum more solitum, quod paulum a mandendo abest.

10

sed iuxta eos, qui sunt ad septentrionem versi, haut procul ab ipso aquilonis exortu specuque eius dicto, quem locum Ges clithron appellant, produntur Arimaspi, quos diximus, uno oculo in fronte media insignes. quibus adsidue bellum esse circa metalla cum grypis, ferarum volucri genere, quale vulgo traditur, eruente ex cuniculis aurum, mira cupiditate et feris custodientibus et Arimaspis rapientibus, multi, sed maxime inlustres Herodotus et Aristeas p5Proconnesius scribunt.

11

super alios autem Anthropophagos Scythas in quadam convalle magna Imavi montis regio est quae vocatur Abarimon, in qua silvestres vivunt homines aversis post crura plantis, eximiae velocitatis, passim cum feris vagantes. hos in alio non spirare caelo ideoque ad finitimos reges non pertrahi neque ad Alexandrum Magnum pertractos Baeton itinerum eius mensor prodidit.

12

priores Anthropophagos, quos ad septentrionem esse diximus, decem dierum itinere supra Borysthenen amnem ossibus humanorum capitum bibere cutibusque cum capillo pro mantelibus ante pectora uti Isigonius Nicaeensis. idem in Albania gigni quosdam glauca oculorum acie, a pueritia statim canos, qui noctu plus quam interdiu cernant. idem itinere dierum XIII supra Borysthenen Sauromatas tertio die cibum capere semper.

13

Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium genus hominum fuisse, quos Ophiogenes vocat, serpentium ictus contactu levare solitos et manu inposita venena extrahere corpori. Varro etiamnum esse paucos ibi, quorum salivae contra ictus serpentium medeantur.

14

similis et in Africa Psyllorum gens fuit, ut Agatharchides scribit, a Psyllo rege dicta, cuius sepulcrum in parte Syrtium Maiorum est. horum corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus et cuius odore sopirent eas; mos vero liberos genitos protinus obiciendi saevissimis earum eoque genere pudicitiam coniugum experiendi, non profugientibus adulterino sanguine natos serpentibus. haec gens ipsa quidem prope internicione sublata est a Nasamonibus, qui nunc eas tenent sedes. genus tamen hominum ex iis, qui profugerant aut cum pugnatum est afuerant, hodieque remanet in paucis.

15

simile et in Italia Marsorum genus durat, quos a Circae filio ortos ferunt et ideo inesse iis vim naturalem eam. et tamen omnibus hominibus contra serpentes inest venenum: ferunt ictas saliva ut ferventis aquae contactu fugere; quod si in fauces penetraverit, etiam mori, idque maxime humani ieiuni oris.

Supra Nasamonas confinesque illis Machlyas androgynos esse utriusque naturae, inter se vicibus coeuntes, Calliphanes tradit. Aristoteles adicit dextram mammam iis virilem, laevam muliebrem esse.

16

in eadem Africa familias quasdam effascinantium Isigonus et Nymphodorus, quorum laudatione intereant probata, arescant arbores, emoriantur infantes. esse eiusdem generis in Triballis et Illyris p7adicit Isigonus, qui visu quoque effascinent interemantque quos diutius intueantur, iratis praecipue oculis, quod eorum malum facilius sentire puberes; notabilius esse quod pupillas binas in oculis singulis habeant.

17

huius generis et feminas in Scythia, quae Bitiae vocantur, prodit Apollonides. Phylarchus et in Ponto Thibiorum genus multosque alios eiusdem naturae, quorum notas tradit in altero oculo geminam pupillam, in altero equi effigiem; eosdem praeterea non posse mergi, ne veste quidem degravatos. haut dissimile iis genus Pharmacum in Aethiopia Damon, quorum sudor tabem contactis corporibus afferat.

18

feminas quidem omnes ubique visu nocere quae duplices pupillas habeant, Cicero quoque apud nos auctor est. adeo naturae, cum ferarum morem vescendi humanis visceribus in homine genuisset, gignere etiam in toto corpore et in quorundam oculis quoque venena placuit, ne quid usquam mali esset quod in homine non esset.

19

Haut procul urbe Roma in Faliscorum agro familiae sunt paucae quae vocantur Hirpi. hae sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur et ob id perpetuo senatus consulto militiae omniumque aliorum munerum vacationem habent.

20

quorundam corpori partes nascuntur ad aliqua mirabiles, sicut Pyrro regi pollex in dextro pede, cuius tactu lienosis medebatur. hunc cremari cum reliquo corpore non potuisse tradunt conditumque loculo in templo.

21

Praecipue India Aethiopumque tractus miraculis scatent. maxima in India gignuntur animalia. indicio sunt canes grandiores ceteris. arbores quidem tantae proceritatis traduntur, ut sagittis superiaci nequeant — et facit ubertas soli, temperies caeli, aquarum abundantia, si libeat credere, ut sub una fico turmae condantur equitum —, harundines vero tantae proceritatis, ut singula internodia alveo navigabili ternos interdum homines ferant.

22

multos ibi quina cubita constat longitudine excedere, non expuere, non capitis aut dentium aut oculorum ullo dolore adfici, raro aliarum corporis partium: tam moderato solis vapore durari. philosophos eorum, quos gymnosophistas vocant, ab exortu ad occasum perstare contuentes solem inmobilibus oculis, ferventibus harenis toto die alternis pedibus insistere. in monte, cui nomen est Nulo, homines esse aversis plantis octonos digitos in singulis habentes auctor est Megasthenes;

23

in multis autem montibus genus hominum capitibus caninis ferarum pellibus velari, pro voce latratum edere, unguibus armatum venatu et aucupio vesci; horum supra centum viginti milia fuisse prodente se Ctesias scribit, et in quadam gente Indiae feminas semel in vita parere genitosque confestim canescere. idem hominum genus, qui Monocoli vocarentur, singulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum; eodem Sciapodas vocari, quod in maiore aestu humi iacentes resupini umbra se pedum protegant. non longe eos a Trogodytis abesse, rursusque ab his occidentem versus quosdam sine cervice oculos in umeris habentes.

24

sunt et satyri subsolanis Indorum montibus (Catarcludorum dicitur regio), pernicissimum animal, iam quadripedes, iam recte currentes humana effigie; propter velocitatem nisi senes aut aegri non capiuntur. Choromandarum gentem vocat Tauron silvestrem, sine voce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meridianis Indiae viris plantas esse cubitales, feminis adeo parvas, ut Struthopodes appellentur.

25

Megasthenes gentem inter Nomadas Indos narium loco foramina tantum habentem, anguium modo loripedem, vocari Sciratas. ad extremos fines Indiae ab oriente circa fontem Gangis Astomorum gentem sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine, halitu tantum viventem et odore, quem naribus trahant. nullum illis cibum nullumque potum, radicum tantum florumque varios odores et silvestrium malorum, quae secum portant longiore itinere, ne desit olfactus; graviore paulo odore haut difficulter exanimari.

26

super hos extrema in parte montium Trispithami Pygmaeique narrantur, ternas spithamas longitudine, hoc est ternos dodrantes, non excedentes, salubri caelo semperque vernante montibus ab aquilone oppositis, quos a gruibus infestari Homerus quoque prodidit. fama est insidentes arietum caprarumque dorsis armatos sagittis veris tempore universo agmine ad mare descendere et ova pullosque earum alitum consumere; ternis expeditionem eam mensibus confici; aliter futuris gregibus non resisti. casas eorum luto pinnisque et ovorum putaminibus construi.

27

Aristoteles in cavernis vivere Pygmaeos tradit, cetera de iis ut reliqui. Cyrnos Indorum genus Isigonus annis centenis quadragenis vivere, item Aethiopas Macrobios et Seras existimat et qui Athon montem incolant, hos quidem, quia viperinis carnibus alantur; itaque nec capiti nec vestibus eorum noxia corpori inesse animalia.

28

Onesicritus, quibus locis Indiae umbrae non sint, corpora hominum cubitorum quinum et binorum palmorum existere, et vivere annos CXXX nec senescere, sed ut medio aevo mori. Crates Pergamenus Indos, qui centenos annos excedant, Gymnetas appellat, non pauci Macrobios. Ctesias gentem ex his, quae appellatur Pandae, in convallibus sitam annos ducenos vivere, in iuventa candido capillo, qui in senectute nigrescat,

29

contra alios quadragenos non excedere annos, iunctos Macrobiis, quorum feminae semel pariant. idque et Agatharchides tradit, praeterea locustis eos ali et esse pernices. Mandorum nomen iis dedit Clitarchus, et Megasthenes trecentos quoque eorum vicos adnumerat. feminas septimo aetatis anno parere, senectam quadragesimo accidere.

30

Artemidorus in Taprobane insula longissimam vitam sine ullo corporis languore traduci. Duris Indorum quosdam cum feris coire mixtosque et semiferos esse partus. in Calingis eiusdem Indiae gente quinquennes concipere feminas, octavum vitae annum non excedere. et alibi cauda villosa homines nasci pernicitatis eximiae, alios auribus totos contegi.

Oritas ab Indis Arabis fluvius disterminat. hi nullum alium cibum novere quam piscium, quos unguibus dissectos sole torreant atque ita panem ex iis faciant, ut refert Clitarchus.

31

Trogodytas super Aethiopiam velociores equis esse Pergamenus Crates, item Aethiopas octona cubita longitudine excedere; Syrbotas vocari gentem eam. Nomadum Aethiopum secundum flumen Astragum ad septentrionem vergentium gens Menisminorum appellata abest ab oceano dierum itinere viginti. animalium, quae cynocephalos vocamus, lacte vivit, quorum armenta pascit maribus interemptis praeterquam subolis causa.

32

in Africae solitudinibus hominum species obviae subinde fiunt momentoque evanescunt.

Haec atque talia ex hominum genere ludibria sibi, nobis miracula ingeniosa fecit natura. ex singulis quidem quae facit in dies ac prope horas, quis enumerare valeat? ad detegendam eius potentiam satis sit inter prodigia posuisse gentes. hinc ad confessa in homine pauca.

[imago inanis]
iii
[imago inanis]
33

Tergeminos nasci certum est Horatiorum Curiatiorumque exemplo. super inter ostenta ducitur praeterquam in Aegypto, ubi fetifer potu Nilus amnis. proxime supremis Divi Augusti Fausta quaedam e plebe Ostiae duos mares, totidem feminas enixa famem, quae consecuta est, portendit haud dubie. reperitur et in Peloponneso quinos quater enixa, maioremque partem ex omni eius vixisse partu. et in Aegypto septenos uno utero simul gigni auctor est Trogus.

34

Gignuntur et utriusque sexus quos hermaphroditos vocamus, olim androgynos vocatos et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis. Pompeius Magnus in ornamentis theatri mirabiles fama posuit effigies, ob id diligentius magnorum artificum ingeniis elaboratas, inter quas legitur Eutychis a XX liberis rogo inlata Trallibus, enixa XXX partus, Alcippe elephantum. quamquam id inter ostenta est. namque et serpentem peperit inter initia Marsici belli ancilla, et multiformes pluribus modis inter monstra partus eduntur.

35

Claudius Caesar scribit hippocentaurum in Thessalia natum eodem die interisse, et nos principatu eius adlatum illi ex Aegypto in melle vidimus. est inter exempla in uterum protinus reversus infans Sagunti quo anno deleta ab Hannibale est.

[imago inanis]
iv
[imago inanis]
36

Ex feminis mutari in mares non est fabulosum. invenimus in annalibus P. Licinio Crasso C. Cassio Longino cos. Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit visum a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisse, nupsisse etiam, mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se visum. ipse in Africa vidi mutatum in marem nuptiarum die L. Consitium civem Thysdritanum, vivebatque cum proderem haec.

vivebatque cum proderem haec: Mayhoff merely writes: "ego e Gellio." The text is in Gell. 9.4.15.
37

. . . . editis geminis raram esse aut puerperae aut puerperio praeterquam alteri vitam; si vero utriusque sexus editi sint gemini, rariorem utrique salutem. feminas celerius gigni quam mares, sicuti celerius senescere. saepius in utero moveri mares et in dextera fere geri parte, in laeva feminas.

[imago inanis]
v
[imago inanis]
38

Ceteris animantibus statum et pariendi et partus gerendi tempus est; homo toto anno et incerto gignitur spatio, alius septimo mense, alius octavo et usque ad initia undecimi. ante septimum mensem haut umquam vitalis est. septimo non nisi pridie posterove pleniluni die aut interlunio concepti nascuntur.

39

tralaticium in Aegypto est et octavo gigni, iam quidem et in Italia tales partus esse vitales, contra priscorum opiniones. variant haec pluribus modis. Vistilia, Gliti ac postea Pomponi atque Orfiti clarissimorum civium coniunx, ex iis quattuor partus enixa septimo semper mense, genuit Suillium Rufum undecimo, Corbulonem septimo, utrumque consulem, postea Caesoniam, Gai principis coniugem, octavo.

40

in quo mensum numero genitis intra quadragensimum diem maximus labor, gravidis autem quarto et octavo mense, letalesque in iis abortus. Masurius auctor est L. Papirium praetorem secundo herede lege agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus diceret tulisse, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum videretur.

[imago inanis]
vi
[imago inanis]
41

A conceptu decimo die dolores capitis, oculorum vertigines tenebraeque, fastidium in cibis, redundatio stomachi indices sunt hominis inchoati. melior color marem ferenti et facilior partus, motus in utero quadragensimo die. contraria omnia in altero sexu, ingestabile onus, crurum et inguinis levis tumor, primus autem XC die motus.

42

sed plurimum languoris in utroque sexu capillum germinante partu et in plenilunio, quod tempus editos quoque infantes praecipue infestat. adeoque incessus atque omne quicquid dici potest in gravida refert, ut salsioribus cibis usae carentem unguiculis partum edant et, si respiravere, difficilius enitantur. oscitatio quidem in enixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum.

[imago inanis]
vii
[imago inanis]
43

Miseret atque etiam pudet aestimantem quam sit frivola animalium superbissimi origo, cum plerisque abortus causa odor a lucernarum fiat extinctu. his principiis nascuntur tyranni, his carnifex animus! tu qui corporis viribus fidis, tu qui fortunae munera amplexaris et te ne alumnum quidem eius existimas, sed partum,

44

tu cuius imperatoria est mens, tu qui te deum credis aliquo successu tumens, tanti perire potuisti! atque etiam hodie minoris potes, quantulo serpentis ictus dente aut etiam, ut Anacreon poeta, acino uvae passae, ut Fabius Senator praetor, in lactis haustu uno pilo strangulatus. is demum profecto vitam aequa lance pensitabit, qui semper fragilitatis humanae memor fuerit.

[imago inanis]
viii
[imago inanis]
45

In pedes procidere nascentem contra naturam est, quo argumento eos appellavere Agrippas ut aegri partus, qualiter et M. Agrippam ferunt genitum, unico prope felicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis. quamquam is quoque adversa pedum valitudine, misera iuventa, exercito aevo inter arma mortesque ac noxia accessu, infelici terris stirpe omni, sed per utrasque Agrippinas maxime, quae Gaium, quae Domitium Neronem principes genuere totidem faces generis humani,

46

praeterea brevitate aevi, quinquagensimo uno raptus anno in tormentis adulteriorum coniugis socerique praegravi servitio, luisse augurium praeposteri natalis existimatur. Neronem quoque, paulo ante principem et toto principatu suo hostem generis humani, pedibus genitum scribit parens eius Agrippina. ritus naturae hominem capite gigni, mos est pedibus efferri.

[imago inanis]
ix
[imago inanis]
47

Auspicatius enecta parente gignuntur, sicut Scipio Africanus prior natus primusque Caesarum a caeso matris utero dictus, qua de causa et Caesones appellati. simili modo natus et Manilius, qui Carthaginem cum exercitu intravit.

[imago inanis]
x
[imago inanis]

Vopiscos appellabant e geminis qui retenti utero nascerentur altero interempto abortu. namque maxima, etsi rara, circa hoc miracula existunt.

[imago inanis]
xi
[imago inanis]
48

Praeter mulierem pauca animalia coitum novere gravida; unum quidem omnino aut alterum superfetat. extat in monimentis et medicorum et quibus talia consectari curae fuit uno abortu duodecim puerperia egesta. sed ubi paululum temporis inter duos conceptus intercessit, utrumque perfertur,

49

ut in Hercule et Iphicle fratre eius apparuit et in ea quae gemino partu alterum marito similem alterumque adultero genuit, item in Proconnesia ancilla, quae eiusdem diei coitu alterum domino similem, alterum procuratori eius, et in alia, quae iusto partu quinque mensum alterum edidit, rursus in alia, quae septem mensum edito puerperio insecutis in mensibus geminos enixa est.a

50

Iam illa vulgata sunt: varie ex integris truncos gigni, ex truncis integros; eadem parte truncos, signa quaedam naevosque et cicatrices etiam regenerari, quarto partu Dacorum originis nota in brachio reddita

[imago inanis]
xii
[imago inanis]
51

(in Lepidorum gente tres, intermisso ordine, obducto membrana oculo genitos accepimus); similes quidem alios avo, et ex geminis quoque alterum patri, alterum matri, annoque post genitum maiori similem fuisse ut geminum; quasdam sibi similes semper parere, quasdam viro, quasdam nulli, quasdam feminam patri, marem sibi. indubitatum exemplum est Nicaei nobilis pyctae Byzanti geniti, qui, adulterio Aethiopis nata matre nihil a ceteris colore differente, ipse avum regeneravit Aethiopem.

52

Similitudinem quidem inmensa reputatio est et in qua credantur multa fortuita pollere, visus, auditus, memoria haustaeque imagines sub ipso conceptu. cogitatio etiam utriuslibet animum subito transvolans effingere similitudinem aut miscere existimatur, ideoque plures in homine quam in ceteris omnibus animalibus differentiae, quoniam velocitas cogitationum animique celeritas et ingenii varietas multiformes notas inprimit, cum ceteris animantibus inmobiles sint animi et similes omnibus singulis in suo cuique genere.

53

Antiocho regi Syriae e plebe nomine Artemo in tantum similis fuit, ut Laodice coniunx regia necato iam Antiocho mimum per eum commendationis regnique successionis peregerit. Magno Pompeio Vibius quidam e plebe et Publicius etiam servitute liberatus indiscreta prope specie fuere similes, illud os probum reddentes ipsumque honorem eximiae frontis.

54

qualis causa patri quoque eius Menogenis coci sui cognomen inposuit, iam Strabonis a specie oculorum habentis vitium imitato item servo; Scipioni Serapionis indiderat suarii negotiatoris vile mancipium. eiusdem familiae Scipioni post eum nomen Salvitto mimus dedit, sicut Spinther secundarum tertiarumque Pamphilus collegio Lentuli et Metelli consulum, in quo perquam inportune fortuitum hoc quoque fuit, duorum simul consulum in scaena imagines cerni.

55

e diverso L. Plancus orator histrioni Rubrio cognomen inposuit, rursus Curioni patri Burbuleius itemque Messalae censorio Menogenes, perinde histriones. Surae quidem proconsulis etiam rictum in loquendo intractionemque linguae et sermonis tumultum, non imaginem modo, piscator quidam in Sicilia reddidit. Cassio Severo, celebri oratori, Armentari murmillonis obiecta similitudo est. [modo in Iunia domo Gallionem a Castellano liberto non discernebat, nec a Sannio mimo Paride cognominato Agrippinum senatorem.]

56

Toranius mango Antonio iam triumviro eximios forma pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpis, ut geminos vendidit: tanta unitas erat. postquam deinde sermone puerorum detecta fraude a furente increpitus Antonio est, inter alia magnitudinem preti conquerente (nam ducentis erat mercatus sestertiis), respondit versutus ingenii mango, id ipsum se tanti vendidisse, quoniam non esset mira similitudo in ullis eodem utero editis; diversarum quidem gentium natales tam concordi figura reperire super omnem esse taxationem; adeoque tempestivam admirationem intulit, ut ille proscriptor animus, modo et contumelia furens, non aliud in censu magis ex fortuna sua duceret.

[imago inanis]
xiii
[imago inanis]
57

Est quaedam privatim dissociatio corporum, et inter se steriles, ubi cum aliis iunxere se, gignunt, sicut Augustus et Livia. item alii aliaeque feminas tantum generant aut mares, plerumque et alternant, sicut Gracchorum mater duodeciens et Agrippina Germanici noviens. aliis sterilis est iuventa, aliis semel in vita datur gignere.

58

quaedam non perferunt partus, quales, si quando medicina et cura vicere, feminam fere gignunt. Divus Augustus in reliqua exemplorum raritate neptis suae nepotem vidit genitum quo excessit anno, M. Silanum, qui, cum Asiam obtineret post consulatum Neronis principis successione, veneno eius interemptus est.

59

Q. Metellus Macedonicus, cum sex liberos relinqueret, XI nepotes reliquit, nurus vero generosque et omnes, qui se patris appellatione salutarent, XXVII.

60

in actis temporum Divi Augusti invenitur duodecimo consulatu eius L.que Sulla collega a. d. III idus Aprilis C. Crispinium Hilarum ex ingenua plebe Faesulana cum liberis VIII, in quo numero filiae duae fuere, nepotibus XXVII, pronepotibus XVIII, neptibus VIII, praelata pompa tum omnibus, in Capitolio immolasse.

[imago inanis]
xiv
[imago inanis]
61

Mulier post quinquagensimum annum non gignit, maiorque pars XL profluvium genitale sistit. nam in viris Masinissam regem post LXXXVI annum generasse filium, quem Methimannum appellaverit, clarum est, Catonem censorium octogensimo exacto e filia Salonis clientis sui.

62

qua de causa aliorum eius liberum propago Liciniani sunt cognominati, hi Saloniani, ex quis Uticensis fuit. nuper etiam L. Volusio Saturnino in urbis praefectura extincto notum est e Cornelia Scipionum gentis Volusium Saturninum, qui fuit consul, genitum post LXII annum. et usque ad LXXV apud ignobiles vulgaris reperitur generatio.

[imago inanis]
xv
[imago inanis]
63

Solum autem animal menstruale mulier est; inde unius utero quas appellaverunt molas. ea est caro informis, inanima, ferri ictum et aciem respuens. movetur sistitque et menses, ut partus, alias letalis, alias una senescens, aliquando alvo citatiore excidens. simile quiddam et viris in ventre gignitur, quod vocant scirron, sicut Oppio Capitoni praetorio viro.

64

sed nihil facile reperiatur mulierum profluvio magis monstrificum. acescunt superventu musta, sterilescunt tactae fruges, moriuntur insita, exuruntur hortorum germina, fructus arborum, quibus insidere, decidunt, speculorum fulgor aspectu ipso hebetatur, acies ferri praestringitur, eboris nitor, alvi apium moriuntur, aes etiam ac ferrum robigo protinus corripit odorque dirus aera, et in rabiem aguntur gustato eo canes atque insanabili veneno morsus inficitur.

65

quin et bituminum sequax alioqui ac lenta natura in lacu Iudaeae, qui vocatur Asphaltites, certo tempore anni supernatans non quit sibi avelli, ad omnem contactum adhaerens praeterquam filo . . ., quem tale virus infecerit. etiam formicis, animali minimo, inesse sensum eius ferunt abicique gustatas fruges nec postea repeti.

66

et hoc tale tantumque omnibus tricenis diebus malum in muliere existit et trimenstri spatio largius, quibusdam vero saepius mense, sicut aliquis numquam. sed tales non gignunt, quando haec est generando homini materia, germine e maribus coaguli modo hoc in sese glomerante, quod deinde tempore ipso animatur corporaturque. ergo cum gravidis fluxit, invalidi aut non vitales partus eduntur aut saniosi, ut auctor est Nigidius; —

[imago inanis]
xvi
[imago inanis]
67

(Idem lac feminae non corrumpi alenti partum, si ex eodem viro rursus conceperit, arbitratur) — incipiente autem hoc statu aut desinente conceptus facillimi traduntur. fecunditatis in feminis praerogativum accepimus inunctis medicamine oculis salivam infici.

68

Ceterum editis primores septimo mense gigni dentes priusque in supera fere parte, haud dubium est, septimo eosdem decidere anno aliosque suffici, quosdam et cum dentibus nasci, sicut M'. Curium, qui ob id Dentatus cognominatus est, et Cn. Papirium Carbonem, praeclaros viros. in feminis ea res inauspicati fuit exempli regum temporibus.

69

cum ita nata esset Valeria, exitio civitati in quam delata esset futuram responso haruspicum vaticinante, Suessam Pometiam illa tempestate florentissimam deportata est, veridico exitu consecuto. — (Quasdam concreto genitali gigni infausto omine Cornelia Gracchorum mater indicio est) — aliqui vice dentium continuo osse gignuntur, sicuti Prusiae regis Bithynorum filius superna parte oris.

70

dentes autem in tantum invicti sunt ignibus, ut nec crementur cum reliquo corpore, iidemque flammis indomiti cavantur tabe pituitae. candorem trahunt quodam medicamine. usu atteruntur multoque prius in aliquis deficiunt. nec cibo tantum et alimentis necessarii, quippe vocis sermonisque regimen primores tenent, concentu quodam excipientes ictum linguae serieque structurae atque magnitudine mutilantes mollientesve aut hebetantes verba et, cum defuere, explanationem omnem adimentes.

71

quin et augurium in hac esse creditur parte. triceni bini viris adtribuuntur excepta Turdulorum gente: quibus plures fuere, longiora promitti vitae putant spatia. feminis minor numerus: quibus in dextra parte gemini superne a canibus cognominati, fortunae blandimenta pollicentur, sicut in Agrippina Domiti Neronis matre; contra in laeva. —

72

(Hominem prius quam genito dente cremari mos gentium non est) — sed mox plura de hoc, cum membratim historia decurret.

Risisse eodem die quo genitus esset unum hominum accepimus Zoroastren; eidem cerebrum ita palpitasse, ut inpositam repelleret manum, futurae praesagio scientiae.

73

In trimatu suo cuique dimidiam esse mensuram futurae certum est. in plenum autem cuncto mortalium generi minorem in dies fieri propemodum observatur rarosque patribus proceriores, consumente ubertatem seminum exustione, in cuius vices nunc vergat aevum. in Creta terrae motu rupto monte inventum est corpus stans XLVI cubitorum, quod alii Orionis, alii Oti esse tradunt.

74

Orestis corpus oraculi iussu refossum VII cubitorum fuisse monumentis creditur. iam vero ante annos prope mille vates ille Homerus non cessavit minora corpora mortalium quam prisca conqueri. Naevii Pollionis amplitudinem annales non tradunt, sed quia populi concursu paene sit interemptus, vice prodigii habitum. procerissimum hominum aetas nostra Divo Claudio principe Gabbaram nomine ex Arabia advectum novem pedum et totidem unciarum vidit.

75

fuere sub Divo Augusto semipede addito, quorum corpora eius miraculi gratia in conditorio Sallustianorum adservabantur hortorum; Pusioni et Secundillae erant nomina. eodem praeside minimus homo duos pedes et palmum Conopas nomine in deliciis Iuliae neptis eius fuit, et mulier Andromeda, liberta Iuliae Augustae. Manium Maximum et M. Tullium equites Romanos binum cubitorum fuisse auctor est M. Varro, et ipsi vidimus in loculis adservatos. sesquipedales gigni, quosdam longiores, in trimatu inplentes vitae cursum, haud ignotum est.

76

Invenimus in monumentis Salamine Euthymenis filium in tria cubita triennio adcrevisse, incessu tardum, sensu hebetem, puberem etiam factum, voce robusta, absumptum contractione membrorum subita triennio circumacto. ipsi non pridem vidimus eadem ferme omnia praeter pubertatem in filio Corneli Taciti, equitis Romani Belgicae Galliae rationes procurantis. ἐκτραπέλους Graeci vocant eos; in Latio non habent nomen.

[imago inanis]
xvii
[imago inanis]
77

Quod sit homini spatium a vestigio ad verticem, id esse pansis manibus inter longissimos digitos observatum est, sicuti vires dextra parte maiores, quibusdam aequas utraque, aliquis laeva manu praecipuas, nec id umquam in feminis; mares praestare pondere et defuncta viventibus corpora omnium animalium et dormientia vigilantibus; virorum cadavera supina fluitare, feminarum prona, velut pudori defunctarum parcente natura.

[imago inanis]
xviii
[imago inanis]
78

Concretis quosdam ossibus ac sine medullis vivere accepimus. signum eorum esse nec sitim sentire nec sudorem emittere, quamquam et voluntate scimus sitim victam equitemque Romanum Iulium Viatorem e Vocontiorum gente foederata in pupillaribus annis aquae subter cutem fusae morbo prohibitum umore a medicis naturam fecisse consuetudinem atque in senecta caruisse potu. nec non et alii multa sibi imperavere.

[imago inanis]
xix
[imago inanis]
79

Ferunt Crassum, avum Crassi in Parthis interempti, numquam risisse, ob id Agelastum vocatum, sicuti nec flesse multos. Socratem clarum sapientia eodem semper visum vultu nec aut hilaro magis aut turbato. exit hic animi tenor aliquando in rigorem quendam torvitatemque naturae duram et inflexibilem affectusque humanos adimit, quales ἀπαθεῖς Graeci vocant, multos eius generis experti, — quod mirum sit —

80

auctores maxime sapientiae, Diogenen Cynicum, Pyrrhonem, Heraclitum, Timonem, hunc quidem etiam in totius odium generis humani evectum. sed haec parva naturae insignia in multis varia cognoscuntur, ut in Antonia Drusi numquam expuisse, in Pomponio consulari poeta non ructasse. — (Quibus natura concreta sunt ossa, qui sunt rari admodum, cornei vocantur) —

[imago inanis]
xx
[imago inanis]
81

Corpore vesco, sed eximiis viribus Tritanum, in gladiatorio ludo Samnitium armatura celebrem, filiumque eius militem Magni Pompei et rectos et traversos cancellatim toto corpore habuisse nervos, in brachiis etiam manibusque, auctor est Varro prodigiosa virium relatione atque etiam hostem ab eo ex provocatione dimicante inermi dextera * superatum et postremo correptum * uno digito * in castra tralatum.

82

at Vinnius Valens meruit in praetorio Divi Augusti centurio, vehicula vini culleis onusta, donec exinanirentur, sustinere solitus, carpenta adprehensa una manu retinere, obnixus contra nitentibus iumentis, et alia mirifica facere, quae insculpta monumento eius spectantur.

83

idem M. Varro: Rusticelius, inquit, Hercules appellatus mulum suum tollebat, Fufius Salvius duo centenaria pondera pedibus, totidem manibus et ducenaria duo umeris contra scalas ferebat. nos quoque vidimus Athanatum nomine prodigiosae ostentationis quingenario thorace plumbeo indutum cothurnisque quingentum pondo calciatum per scaenam ingredi. Milonem athletam, cum constitisset, nemo vestigio educebat, malum tenenti modo digitum corrigebat.

84

Cucurrisse MCXL stadia ab Athenis Lacedaemonem biduo Philippidem magnum erat, donec Anystis cursor Lacedaemonius et Philonides Alexandri Magni a Sicyone Elim uno die MCCCV cucurrerunt. nunc quidem in circo quosdam CLX passuum tolerare non ignoramus nuperque Fonteio et Vipstano cos. annos VIII genitum a meridie ad vesperam LXXV passuum cucurrisse. cuius rei admiratio ita demum solida perveniat, si quis cogitet nocte ac die longissimum iter vehiculis Tib. Neronem emensum festinantem ad Drusum fratrem aegrotum in Germaniam. ea fuerunt CC passuum.

[imago inanis]
xxi
[imago inanis]
85

Oculorum acies vel maxime fidem excedentia invenit exempla. in nuce inclusam Iliadem Homeri carmen in membrana scriptum tradit Cicero. idem fuisse qui pervideret CXXXV passuum. huic et nomen M. Varro reddit: Strabonem vocatum; solitum autem Punico bello a Lilybaeo Siciliae promunturio, exeunte classe e Carthaginis portu, etiam numerum navium dicere. Callicrates ex ebore formicas et alia tam parva fecit animalia, ut partes eorum a ceteris cerni non possent. Myrmecides quidem in eodem genere inclaruit quadriga ex eadem materia, quam musca integeret alis, fabricata et nave, quam apicula pinnis absconderet.

[imago inanis]
xxii
[imago inanis]
86

Auditus unum exemplum habet mirabile proelium, quo Sybaris deleta est, eo die quo gestum erat auditum Olympiae. nam fama Cimbricae victoriae Castoresque, Romam qui Persicam victoriam ipso die quo contigit nuntiavere, visus et numinum fuere praesagia.

[imago inanis]
xxiii
[imago inanis]
87

Patientia corporis, ut est crebra sors calamitatium, innumera documenta peperit, clarissimum in feminis Leaenae meretricis, quae torta non indicavit Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas, in viris Anaxarchi, qui, simili de causa cum torqueretur, praerosam dentibus linguam unamque spem indicii in tyranni os expuit.

[imago inanis]
xxiv
[imago inanis]
88

Memoria necessarium maxime vitae bonum cui praecipua fuerit, haut facile dictu est, tam multis eius gloriam adeptis. Cyrus rex omnibus in exercitu suo militibus nomina reddidit, L. Scipio populo Romano, Cineas Pyrrhi regis legatus senatui et equestri ordini Romae postero die quam advenerat. Mithridates, duarum et viginti gentium rex, totidem linguis iura dixit, pro contione singulas sine interprete adfatus.

89

Charmadas quidem in Graecia quae quis exegerat volumina in bibliothecis legentis modo repraesentavit. ars postremo eius rei facta et inventa est a Simonide melico, consummata a Metrodoro Scepsio, ut nihil non isdem verbis redderetur auditum.

90

nec aliud est aeque fragile in homine: morborum et casus iniurias atque etiam metus sentit, alias particulatim, alias universa. ictus lapide oblitus est litteras tantum; ex praealto tecto lapsus matris et adfinium propinquorumque cepit oblivionem, alius aegrotus servorum, etiam sui vero nominis Messala Corvinus orator. itaque saepe deficere temptat ac meditatur vel quieto corpore et valido. somno quoque serpente amputatur, ut inanis mens quaerat ubi sit loci.

[imago inanis]
xxv
[imago inanis]
91

Animi vigore praestantissimum arbitror genitum Caesarem dictatorem, nec virtutem constantiamque nunc commemoro nec sublimitatem omnium capacem quae caelo continentur, sed proprium vigorem celeritatemque quodam igne volucrem. scribere aut legere, simul dictare et audire solitum accepimus, epistulas vero tantarum rerum quaternas pariter dictare [librariis aut, si nihil aliud ageret, septenas].

92

idem signis conlatis bis et quinquagiens dimicavit, solus M. Marcellum transgressus, qui undequadragiens dimicavit. nam praeter civiles victorias undeciens centena et nonaginta duo milia hominum occisa proeliis ab eo non equidem in gloria posuerim, tantam etiam coactam humani generis iniuriam, quod ita esse confessus est ipse bellorum civilium stragem non prodendo.

93

Iustius Pompeio Magno tribuatur DCCCXLVI naves piratis ademisse: Caesari proprium et peculiare sit praeter supra dicta clementiae insigne, qua usque ad paenitentiam omnes superavit. idem magnanimitatis perhibuit exemplum, cui comparari non possit aliud.

94

spectacula enim edita effusasque opes aut operum magnificentiam in hac parte enumerare luxuriae faventis est: illa fuit vera et incomparabilis invicti animi sublimitas, captis apud Pharsaliam Pompei Magni scriniis epistularum iterumque apud Thapsum Scipionis concremasse ea optima fide atque non legisse.

[imago inanis]
xxvi
[imago inanis]
95

Verum ad decus imperii Romani, non solum ad viri unius, pertinet victoriarum Pompei Magni titulos omnes triumphosque hoc in loco nuncupari, aequato non modo Alexandri Magni rerum fulgore, sed etiam Herculis prope ac Liberi patris.

96

igitur Sicilia recuperata, unde primum Sullanus in rei publicae causa exoriens auspicatus est, Africa vero tota subacta et in dicionem redacta Magnique nomine in spolium inde capto, eques Romanus, id quod antea nemo, curru triumphali revectus et statim ad solis occasum transgressus, excitatis in Pyrenaeo tropaeis, oppida DCCCLXXVI ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in dicionem redacta victoriae suae adscripsit et maiore animo Sertorium tacuit, belloque civili, quod omnia externa conciebat, extincto iterum triumphales currus eques R. induxit, totiens imperator ante quam miles.

97

postea ad tota maria et deinde solis ortus missus hos retulit patriae titulos more sacris certaminibus vincentium — neque enim ipsi coronantur, sed patrias suas coronant —, hos ergo honores urbi tribuit in delubro Minervae, quod ex manubiis dicabat:

CN·POMPEIVS MAGNVS IMPERATOR BELLO XXX ANNORVM CONFECTO FVSIS FVGATIS OCCISIS IN DEDITIONEM ACCEPTIS HOMINVM CENTIENS VICIENS SEMEL LXXXIII DEPRESSIS AVT CAPTIS NAVIBVS DCCCXLVI OPPIDIS CASTELLIS MDXXXVIII IN FIDEM RECEPTIS TERRIS A MAEOTIS AD RVBRVM MARE SVBACTIS VOTVM MERITO MINERVAE.

98

Hoc est breviarium eius ab oriente. triumphi vero, quem duxit a. d. III kal. Oct. M. Pisone M. Messala cos., praefatio haec fuit:

CVM ORAM MARITIMAM PRAEDONIBVS LIBERASSET ET IMPERIVM MARIS POPVLO ROMANO RESTITVISSET EX ASIA PONTO ARMENIA PAPHLAGONIA CAPPADOCIA CILICIA SYRIA SCYTHIS IVDAEIS ALBANIS HIBERIA INSVLA CRETA BASTERNIS ET SVPER HAEC DE REGE MITHRIDATE ATQVE TIGRANE TRIVMPHAVIT.

99

Summa summarum in illa gloria fuit (ut ipse in conditione dixit, cum de rebus suis disseret) Asiam ultimam provinciarum accepisse eandemque mediam patriae reddidisse. si quis e contrario simili modo velit percensere Caesaris res, qui maior ille apparuit, totum profecto terrarum orbem enumeret, quod infinitum esse conveniet.

disseret should surely be dissereret; Loeb so corrects.
[imago inanis]
xxvii
[imago inanis]
100

Ceteris virtutum generibus varie et multi fuere praestantes. Cato primus Porciae gentis tres summas in homine res praestitisse existimatur, ut esset optimus orator, optimus imperator, optimus senator, quae mihi omnia, etiamsi non prius, attamen clarius fulsisse in Scipione Aemiliano videntur, dempto praeterea plurimorum odio, quo Cato laboravit. itaque sit proprium Catonis quater et quadragiens causam dixisse, nec quemquam saepius postulatum et semper absolutum.

[imago inanis]
xxviii
[imago inanis]
101

Fortitudo in quo maxime exstiterit inmensae quaestionis est, utique si poetica recipiatur fabulositas. Q. Ennius T. Caecilium Teucrum fratremque eius praecipue miratus propter eos sextum decimum adiecit annalem. L. Siccius Dentatus, qui tribunus plebei fuit Sp. Tarpeio A. Aternio cos. haud multo post exactos reges, vel numerosissima suffragia habet centiens viciens proeliatus, octiens ex provocatione victor, quadraginta quinque cicatricibus adverso corpore insignis, nulla in tergo.

102

idem spolia cepit XXXIIII, donatus hastis puris duodeviginti, phaleris viginti quinque, torquibus tribus et octoginta, armillis CLX, coronis XXVI, in iis civicis XIIII, aureis octo, muralibus tribus, obsidionali una, fisco aeris, X captivis et viginti simul bubus, imperatores novem ipsius maxime opera triumphantes secutus, praeterea (quod optimum in operibus eius reor) uno ex ducibus T. Romilio ex consulatu ad populum convicto male imperatae rei militaris.

103

Haut minora forent Capitolini decora, ni perdidisset illa exitu vitae. ante decem et septem annos bina ceperat spolia. primus omnium eques muralem acceperat coronam, sex civicas, XXXVII dona, XXIII cicatrices adverso corpore exceperat, P. Servilium magistrum equitum servaverat, ipse vulneratus umerum, femur. super omnia Capitolium summamque rem in eo solus a Gallis servaverat, si non regno suo servasset.

104

Verum in his sunt quidem virtutis opera magna, sed maiora fortunae. M. Sergio, ut equidem arbitror, nemo quemquam hominum iure praetulerit, licet pronepos Catilina gratiam nomini deroget. secundo stipendio dextram manum perdidit; stipendis duobus ter et viciens vulneratus est, ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, uno tantum salvus, plurimis postea stipendiis debilis miles. his ab Hannibale captus — neque enim cum quolibet hoste res fuit —, his vinculorum eius profugus, in viginti mensibus nullo non die in catenis aut compedibus custoditus.

105

sinistra manu sola quater pugnavit, uno die duobus equis insidente eo suffossis. dextram sibi ferream fecit eaque religata proeliatus Cremonam obsidione exemit, Placentiam tutatus est, duodena castra hostium in Gallia cepit, quae omnia ex oratione eius apparent habita cum in praetura sacris arceretur a collegis ut debilis, quos hinc coronarum acervos constructurus hoste mutato!

106

etenim plurimum refert, in quae cuiusque virtus tempora inciderit. quas Trebia Ticinusve aut Trasimennus civicas dedere? quae Cannis corona merita, unde fugisse virtutis summum opus fuit? ceteri profecto victores hominum fuere, Sergius vicit etiam fortunam.

[imago inanis]
xxix
[imago inanis]
107

Ingeniorum gloriae quis possit agere dilectum per tot disciplinarum genera et tantam rerum operumque varietatem, nisi forte Homero vate Graeco nullum felicius extitisse convenit, sive operis forma sive materie aestimetur?

108

itaque Alexander Magnus — etenim insignibus iudiciis optime citraque invidiam tam superba censura peragetur — inter spolia Darii Persarum regis unguentorum scrinio capto, quod erat auro, margaritis gemmisque pretiosum, varios eius usus amicis demonstrantibus, quando taedebat unguenti bellatorem et militia sordidum: immo Hercule, inquit, librorum Homeri custodiae detur, ut pretiosissimum humani animi opus quam maxime diviti opere servaretur.

109

idem Pindari vatis familiae penatibusque iussit parci, cum Thebas raperet, Aristotelis philosophi patriam suam credidit tantaeque rerum claritati tam benignum testimonium miscuit. Archilochi poetae interfectores Apollo arguit Delphis. Sophoclem tragici cothurni principem defunctum sepelire Liber pater iussit, obsidentibus moenis Lacedaemoniis, Lysandro eorum rege in quiete saepius admonito ut pateretur humari delicias suas. requisivit rex, qui supremum diem Athenis obissent, nec difficulter ex his quem deus significasset intellexit pacemque funeri dedit.

[imago inanis]
xxx
[imago inanis]
110

Platoni sapientiae antistiti Dionysius tyrannus, alias saevitiae superbiaeque natus, vittatam navem misit obviam, ipse quadrigis albis egredientem in litore excepit. viginti talentis unam orationem Isocrates vendidit. Aeschines Atheniensis summus orator, cum accusationem, qua fuerat usus, Rhodiis legisset, legit et defensionem Demosthenis, qua in illud pulsus fuerat exilium mirantibusque tum magis fuisse miraturos dixit, si ipsum orantem audivissent, calamitate testis ingens factus inimici.

111

Thucydiden imperatorem Athenienses in exilium egere, rerum conditorem revocavere, eloquentiam mirati cuius virtutem damnaverant. magnum et Menandro in comico socco testimonium regum Aegypti et Macedoniae contigit classe et per legatos petito, maius ex ipso, regiae fortunae praelata litterarum conscientia.

112

Perhibuere et Romani proceres etiam exteris testimonia. Cn. Pompeius confecto Mithridatico bello intraturus Posidonii sapientiae professione clari domum forem percuti de more a lictore vetuit et fasces litterarum ianuae summisit is cui se oriens occidensque summiserat. Cato censorius in illa nobili trium sapientiae procerum ab Athenis legatione audito Carneade quam primum legatos eos censuit dimittendos, quoniam illo viro argumentante quid veri esset haut facile discerni posset.

113

quanta morum commutatio! ille semper alioquin universos ex Italia pellendos censuit Graecos, at pronepos eius Uticensis Cato unum ex tribunatu militum philosophum, alterum ex Cypria legatione deportavit, eandemque linguam ex duobus Catonibus in illo abegisse, in hoc importasse memorabile est.

114

Sed et nostrorum gloriam percenseamus. prior Africanus Q. Ennii statuam sepulcro suo inponi iussit clarumque illud nomen, immo vero spolium ex tertia orbis parte raptum, in cinere supremo cum poetae titulo legi. Divus Augustus carmina Vergili cremari contra testamenti eius verecundiam vetuit, maiusque ita vati testimonium contigit quam si ipse sua probavisset.

115

M. Varronis in bibliotheca, quae prima in orbe ab Asinio Pollione ex manubiis publicata Romae est, unius viventis posita imago est, haut minore, ut equidem reor, gloria, principe oratore et cive ex illa ingeniorum quae tunc fuit multitudine uni hanc coronam dante quam cum eidem Magnus Pompeius piratico ex bello navalem dedit.

116

innumerabilia deinde sunt exempla Romana, si persequi libeat, cum plures una gens in quocumque genere eximios tulerit quam ceterae terrae. sed quo te, M. Tulli, piaculo taceam, quove maxime excellentem insigni praedicem? quo potius quam universi populi illius gentium amplissimi testimonio, e tota vita tua consulatus tantum operibus electis?

117

te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt tribus; te suadente Roscio theatralis auctori legis ignoverunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt; te orante proscriptorum liberos honores petere puduit; tuum Catilina fugit ingenium; tu M. Antonium praescripsisti. salve primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarumque litterarum parens aeque (ut dictator Caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit) omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promovisse quam imperii.

[imago inanis]
xxxi
[imago inanis]
118

Reliquis animi bonis praestitere ceteros mortales: sapientia ob id Cati, Corculi apud Romanos cognominati, apud Graecos Socrates, oraculo Apollinis Pythii praelatus cunctis.

[imago inanis]
xxxii
[imago inanis]
119

rursus mortales oraculorum societatem dedere Chiloni Lacedaemonio tria praecepta eius Delphis consecrando aureis litteris, quae sunt haec: nosse se quemque, et nihil nimium cupere, comitemque aeris alieni atque litis esse miseriam. quin et funus eius, cum victore filio Olympiae expirasset gaudio, tota Graecia prosecuta est.

[imago inanis]
xxxiii
[imago inanis]

Divinitas et quaedam caelitum societas nobilissima ex feminis in Sibylla fuit, ex viris in Melampode apud Graecos, apud Romanos in Marcio.

[imago inanis]
xxxiv
[imago inanis]
120

Vir optimus semel a condito aevo iudicatus est Scipio Nasica ab iurato senatu, idem in toga candida bis repulsa notatus a populo. in summa ei in patria mori non licuit, non Hercule magis quam extra vincula illi sapientissimo ab Apolline iudicato Socrati.

[imago inanis]
xxxv
[imago inanis]

Pudicissima femina semel matronarum sententia iudicata est Sulpicia Paterculi filia, uxor Fulvi Flacci, electa ex centum praeceptis quae simulacrum Veneris ex Sibyllinis libris dedicaret, iterum religionis experimento Claudia inducta Romam deum matre.

[imago inanis]
xxxvi
[imago inanis]
121

Pietatis exempla infinita quidem toto orbe extitere, sed Romae unum, cui comparari cuncta non possint. humilis in plebe et ideo ignobilis puerpera, supplicii causa carcere inclusa matre cum impetrasset aditum, a ianitore semper excussa ante, ne quid inferret cibi, deprehensa est uberibus suis alens eam. quo miraculo matris salus donata pietati est, ambaeque perpetuis alimentis, et locus ille quidem consecratus deae, C. Quinctio M'. Acilio cos. templo Pietatis extructo in illius carceris sede, ubi nunc Marcelli theatrum est.

122

Gracchorum pater anguibus prehensis in domo, cum responderetur ipsum victurum alterius sexus interempto: immo vero, inquit, meum necate, Cornelia enim iuvenis est et parere adhuc potest. hoc erat uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox consecutum est. M. Lepidus Appuleiae uxoris caritate post repudium obiit. P. Rutilius morbo levi impeditus nuntiata fratris repulsa in consulatus petitione ilico expiravit. P. Catienus Philotimus patronum adeo dilexit, ut heres omnibus bonis institutus in rogum eius se iaceret.

[imago inanis]
xxxvii
[imago inanis]
123

Variarum artium scientia innumerabiles enituere, quos tamen attingi par sit florem hominum libantibus: astrologia Berosus, cui ob divinas praedictiones Athenienses publice in gymnasio statuam inaurata lingua statuere; grammatica Apollodorus, cui Amphictyones Graeciae honorem habuere; Hippocrates medicina, qui venientem ab Illyriis pestilentiam praedixit discipulosque ad auxiliandum circa urbes dimisit, quod ob meritum honores illi quos Herculi decrevit Graecia. eandem scientiam in Cleombroto Ceo Ptolemaeus rex Megalensibus sacris donavit centum talentis servato Antiocho rege.

124

magna et Critobulo fama est extracta Philippi regis oculo sagitta et citra deformitatem oris curata orbitate luminis, summa autem Asclepiadi Prusiensi condita nova secta, spretis legatis et pollicitationibus Mithridatis regis, reperta ratione qua vinum aegris medetur, relato e funere homine et conservato, sed maxime sponsione facta cum fortuna, ne medicus crederetur, si umquam invalidus ullo modo fuisset ipse. et vicit suprema in senecta lapsu scalarum exanimatus.

125

Grande et Archimedi geometricae ac machinalis scientiae testimonium M. Marcelli contigit interdicto, cum Syracusae caperentur, ne violarentur unus, nisi fefellisset imperium militaris inprudentia. laudatus est et Chersiphron Gnosius aede Ephesi Dianae admirabili fabricata, Philon Athenis armamentario CD navium, Ctesibius pneumatica ratione et hydraulicus organisº repertis, Dinochares metatus Alexandro condente in Aegypto Alexandriam. idem hic imperator edixit ne quis ipsum alius quam Apelles pingeret, quam Pyrgoteles scalperet, quam Lysippus ex aere duceret. quae artes pluribus inclaruere exemplis.

[imago inanis]
xxxviii
[imago inanis]
126

Aristidis Thebani pictoris unam tabulam centum talentis rex Attalus licitus est, octoginta emit duas Caesar dictator, Mediam et Aiacem Timomachi, in templo Veneris Genetricis dicaturus. Candaules rex Bularchi picturam Magnetum exitii, haut mediocris spati, rependit auro. Rhodum non incendit rex Demetrius expugnator cognominatus, ne tabulam Protogenis cremaret a parte ea muri locatam.

127

Praxiteles marmore nobilitatus est Cnidiaque Venere praecipue vesano amore cuiusdam iuvenis insigni et Nicomedis aestimatione regis grandi Cnidiorum aere alieno permutare eam conati. Phidiae Iuppiter Olympius cotidie testimonium perhibet, Mentori Capitolinus et Diana Ephesia, quibus fuere consecrata artis eius vasa.

[imago inanis]
xxxix
[imago inanis]
128

Pretium hominis in servitio geniti maximum ad hanc diem, quod equidem conpeperim, fuit grammaticae artis, Daphnin Attio Pisaurense vendente et M. Scauro principe civitatis IIi DCC licente. excessere hoc in nostro aevo, nec modice, histriones, sed hi libertatem suam mercati, quippe cum iam apud maiores Roscius histrio IIi D annua meritasse prodatur,

129

nisi si quis in hoc loco desiderat Armeniaci belli paulo ante propter Tiridaten gesti dispensatorem, quem Nero IIi|CXXX| manumisit. sed hoc pretium belli, non hominis, fuit tam Hercules quam libidinis, non formae, Paezontem e spadonibus Seiani IIi|D| mercante Clutorio Prisco. quam quidem iniuriam lucri fecit ille mercatus in luctu civitatis, quoniam arguere nulli vacabat.

[imago inanis]
xl
[imago inanis]
130

Gentium in toto orbe praestantissima una omnium virtute haud dubie Romana extitit. felicitas cui praecipua fuerit homini, non est humani iudicii, cum prosperitatem ipsam alius alio modo et suopte ingenio quisque determinet. si verum facere iudicium volumus ac repudiata omni fortunae ambitione decernere, nemo mortalium est felix. abunde agitur atque indulgenter a fortuna deciditur cum eo, qui iure dici non infelix potest. quippe ut alia non sint, certe ne lassescat fortuna metus est, quo semel recepto solida felicitas non est.

131

quid, quod nemo mortalium omnibus horis sapit? utinamque falsum hoc et non ut a vate dictum quam plurimi iudicent! vana mortalitas et ad circumscribendam se ipsam ingeniosa conputat more Thraciae gentis, quae calculos colore distinctos pro experimento cuiusque diei in urnam condit ac supremo die separatos dinumerat atque ita de quoque pronuntiat.

132

quid, quod iste calculi candore illo laudatus dies originem mali habuit? quam multos accepta adflixere imperia! quam multos bona perdidere et ultimis mersere suppliciis, ista nimirum bona, cum interim illa hora in gaudio fuit! ita est profecto: alius de alio iudicat dies et tantum supremus de omnibus, ideoque nullis credendum est. quid, quod bona malis paria non sunt etiam pari numero, nec laetitia ulla minimo maerore pensanda? heu vana et inprudens diligentia! numerus dierum conparatur, ubi quaeritur pondus!

[imago inanis]
xli
[imago inanis]
133

Una feminarum in omni aevo Lampido Lacedaemonia reperitur, quae regis filia, regis uxor, regis mater fuerit, una Berenice, quae filia, soror, mater Olympionicarum; una familia Curionum, in qua tres continua serie oratores extiterint, una Fabiorum, in qua tres continui principes senatus, M. Fabius Ambustus, Fabius Rullianus filius, Q. Fabius Gurges nepos.

[imago inanis]
xlii
[imago inanis]
134

Cetera exempla fortunae variantis innumera sunt. etenim quae facit magna gaudia nisi ex malis aut quae mala inmensa nisi ex ingentibus gaudiis?

[imago inanis]
xliii
[imago inanis]

servavit proscriptum a Sulla M. Fidustinum senatorem annis XXXVI, sed iterum proscriptura. superstes Sullae vixit, sed usque ad Antonium, constatque nulla alia de causa ab eo proscriptum quam quia proscriptus fuisset.

135

triumphare P. Ventidium de Parthis voluit quidem solum, sed eundem in triumpho Asculano Cn. Pompei duxit puerum, quamquam Masurius auctor est bis in triumpho ductum, Cicero mulionem castrensis furnariae fuisse, plurimi iuventam inopem in caliga militari tolerasse.

136

fuit et Balbus Cornelius maior consul, sed accusatus atque de iure virgarum in eum iudice in consilium misso, primus externorum atque etiam in oceano genitorum usus illo honore, quem maiores Latio quoque negaverint. est et L. Fulvius inter insignia exempla, Tusculanorum rebellantium consul, eodemque honore, cum transisset, exornatus confestim a populo Romano, qui solus eodem anno, quo fuerat hostis, Romae triumphavit ex iis quorum consul fuerat.

137

unus hominum ad hoc aevi Felicis sibi cognomen adseruit L. Sulla, civili nempe sanguine ac patriae oppugnatione adoptatus. et quibus felicitatis inductus argumentis? quod proscribere tot milia civium ac trucidare potuisset? o prava interpretatio et futuro tempore infelix! non melioris sortis tunc fuere pereuntes, quorum miseremur hodie, cum Sullam nemo non oderit?

138

age, non exitus vitae eius omnium proscriptorum ab illo calamitate crudelior fuit erodente se ipso corpore et supplicia sibi gignente? quod ut dissimulaverit et supremo somnio eius, cui inmortuus quodammodo est, credamus ab uno illo invidiam gloria victam, hoc tamen nempe felicitati suae defuisse confessus est quod Capitolium non dedicavisset.

139

Q. Metellus in ea oratione, quam habuit supremis laudibus patris sui L. Metelli pontificis, bis consulis, dictatoris, magistri equitum, XVviri agris dandis, qui plurimos elephantos ex primo Punico bello duxit in triumpho, scriptum reliquit decem maximas res optimasque, in quibus quaerendis sapientes aetatem exigerent, consummasse eum:

140

voluisse enim primarium bellatorem esse, optimum oratorem, fortissimum imperatorem, auspicio suo maximas res geri, maximo honore uti, summa sapientia esse, summum senatorem haberi, pecuniam magnam bono modo invenire, multos liberos relinquere et clarissimum in civitate esse; haec contigisse ei nec ulli alii post Romam conditam.

141

longum est refellere et supervacuum abunde uno casu refutante, siquidem is Metellus orbam luminibus exegit senectam, amissis incendio, cum Palladium raperet ex aede Vestae, memorabili causa, sed eventu misero. quo fit ut infelix quidem dici non debeat, felix tamen non possit. tribuit ei populus Romanus quod nulli alii ab condito aevo, ut, quotiens in senatum iret, curru veheretur ad curiam: magnum ei et sublime, sed pro oculis datum.

[imago inanis]
xliv
[imago inanis]
142

Huius quoque Q. Metelli, qui illa de patre dixit, filius inter rara felicitatis humanae exempla numeratur: nam praeter honores amplissimos cognomenque Macedonici a quattuor filiis inlatus rogo, uno praetorio, tribus consularibus, duobus triumphalibus, uno censorio, quae singula quoque paucis contigere.

143

in ipso tamen flore dignationis suae ab C. Atinio Labeone, cui cognomen fuit Macerioni, tribuno plebis, quem e senatu censor eiecerat, revertens e campo meridiano tempore vacuo foro et Capitolio ad Tarpeium raptus, ut praecipitaretur, convolante quidem tam numerosa illa cohorte, quae patrem eum appellabat, sed, ut necesse erat in subito, tarde et tamquam in exequias, cum resistendi sacroque sanctum repellendi ius non esset, virtutis suae opera et censurae periturus, aegre tribuno, qui intercederet, reperto a limine ipso mortis revocatus alieno beneficio postea vixit,

144

bonis inde etiam consecratis a damnato suo, tamquam parum esset faucium reste intortarum, expressi per aureas sanguinis poenam exactam esse. equidem et Africani sequentis inimicum fuisse inter calamitates duxerim, ipso teste Macedonico, siquidem dixit: ite filii, celebrate exequias, numquam civis maioris funus videbitis. et hoc dicebat iam Baliaricis, Diadematis, iam Macedonicus ipse.

145

verum ut illa sola iniuria aestimetur, quis hunc iure felicem dixerit, periclitatum ad libidinem inimici, nec Africani saltem, perire? quos hostes vicisse tanti fuit? aut quos non honores currusque illa sua violentia fortuna retroegit, per mediam urbem censore tracto — etenim sola haec morandi ratio fuerat —, tracto in Capitolium idem, in quod triumphans ipse deorum exuviis ne captivos quidem sic traxerat?

146

maius hoc scelus felicitate consecuta factum est, periclitato Macedonico vel funus tantum [tale] perdere, in quo a triumphalibus liberis portaretur in rogum velut exequiis quoque triumphans. nulla est profecto solida felicitas, quam contumelia ulla vitae rupit, nedum tanta. quod superest, nescio morum gloriae an indignationis dolori accedat, inter tot Metellos tam sceleratam C. Atini audaciam semper fuisse inultam.

[imago inanis]
xlv
[imago inanis]
147

In Divo quoque Augusto, quem universa mortalitas in hac censura nuncupet, si diligenter aestimentur cuncta, magna sortis humanae reperiantur volumina: repulsa in magisterio equitum apud avunculum et contra petitionem eius praelatus Lepidus, proscriptionis invidia ob collegium in triumviratu pessimorum civium, nec aequa saltem portione, sed praegravi Antonio,

148

Philippensi proelio morbi, fuga et triduo in palude aegroti et (ut fatentur Agrippa ac Maecenas) aqua subter cutem fusa turgidi latebra, naufragia Sicula et alia ibi quoque in spelunca occultatio, iam in navali fuga urguente hostium manu preces Proculeio mortis admotae, cura Perusinae contentionis, sollicitudo Martis Actiaci, Pannonicis bellis ruina e turri,

149

tot seditiones militum, tot anticipes morbi corporis, suspecta Marcelli vota, pudenda Agrippae ablegatio, totiens petita insidiis vita, incusatae liberorum mortes luctusque non tantum orbitate tristis, adulterium filiae et consilia parricidae palam facta, contumeliosus privigni Neronis secessus, aliud in nepte adulterium; iuncta deinde tot mala: inopia stipendi, rebellio Illyrici, servitiorum dilectus iuventutis penuria, pestilentia urbis, fames Italiae, destinatio expirandi et quadridui inedia maior pars mortis in corpus recepta;

150

iuxta haec Variana clades et maiestatis eius foeda suggillatio, abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem, desiderium post relegationem, inde suspicio in Fabium arcanorumque proditionem, hinc uxoris et Tiberii cogitationes, suprema eius cura. in summa deus ille caelumque nescio adeptus magis an meritus herede hostis suo filio excessit.

[imago inanis]
xlvi
[imago inanis]
151

Subeunt in hac reputatione Delphica oracula velut ad castigandam hominum vanitatem ab deo emissa. duo sunt haec: Pedium felicissimum, qui pro patria proxime occubuisset; iterum a Gyge rege tunc amplissimo terrarum consulti: Aglaum Psophidium esse feliciorem. senior hic in angustissimo Arcadiae angulo parvum, sed annuis victibus large sufficiens praedium colebat, numquam ex eo egressus atque, ut e vitae genere manifestum est, minima cupidine minimum in vita mali expertus.

[imago inanis]
xlvii
[imago inanis]
152

Consecratus est vivus sentiensque eiusdem oraculi iussi et Iovis deorum summi adstipulatu Euthymus pycta, semper Olympiae victor et semel victus. patria ei Locri in Italia; ibi imaginem eius et Olympiae alteram eodem die tactam fulmine Callimachum ut nihil aliud miratum video deumque iussisse sacrificare, quod et vivo factitatum et mortuo, nihilque de eo mirum aliud quam hoc placuisse dis.

[imago inanis]
xlviii
[imago inanis]
153

De spatio atque longinquitate vitae hominum non locorum modo situs, verum et tempora ac sua cuique sors nascendi incertum fecere. Hesiodus, qui primus aliqua de hoc prodidit, fabulose, ut reor, multa hominum aevo praeferens, cornici novem nostras attribuit aetates, quadruplum eius cervis, id triplicatum corvis, et reliqua fabulosius in phoenice ac Nymphis.

154

Anacreon poeta Arganthonio Tartesiorum regi CL tribuit annos, Cinyrae Cypriorum decem annis amplius, Aegimio CC, Theopompus Epimenidi Gnosio CLVII; Hellanicus quosdam in Aetolia Epiorum gentis ducenos explere, cui adstipulatur Damastes memorans Pictoreum ex his praecipuum corpore viribusque etiam CCC vixisse,

155

Ephorus Arcadum reges tricenis annis, Alexander Cornelius Dandonem quendam in Illyrico D vixisse, Xenophon in periplo Lutmiorum insulae regem DC atque, ut parce mentitus, filium eius DCCC. quae omnia inscitia temporum acciderunt. annum enim alii aestate determinabant et alterum hieme, alii quadripertitis temporibus, sicut Arcades, quorum anni trimenstres fuere, quidam lunae scenio, ut Aegyptii. itaque apud eos et singula milia annorum vixisse produntur.

156

sed ut ad confessa transeamus, Arganthonium Gaditanum LXXX annis regnasse prope certum est; putant quadragensimo coepisse. Masinissam LX annis regnasse indubitatum est, Gorgian Siculum CVIII vixisse. Q. Fabius Maximus LXIII annis augur fuit. M. Perpenna et nuper L. Volusius Saturninus omnium, quos in consulatu sententiam rogaverant, superstites fuere. Perpenna septem reliquit ex iis quos censor legerat; vixit annos LXXXXVIII.

157

qua in re et illud adnotare succurrit, unum omnino quinquennium fuisse quo senator nullus moreretur, cum Flaccus et Albinus censores lustrum condidere, usque ad proximos censores, ab anno urbis DLXXVIIII. M. Valerius Corvinus centum annos inplevit, cuius inter primum et sextum consulatum XLVI anni fuere. idem sella curuli semel ac viciens sedit, quotiens nemo alius. aequavit eius vitae spatia Metellus pontifex.

158

Et ex feminis Livia Rutili LXXXXVII annos excessit, Statilia Claudio principe ex nobili domo LXXXVIIII, Terentia Ciceronis CIII, Clodia Ofili CXV, haec quidem etiam enixa quindeciens. Lucceia mima C annis in scaena pronuntiavit. Galeria Copiola emboliaria reducta est in scaenam C. Poppaeo Q. Sulpicio cos. ludis pro salute Divi Augusti votivis annum CIIII agens; producta fuerat tirocinio a M. Pomponio aedile plebis C. Mario Cn. Carbone cos. ante annos XCI, a Magno Pompeio magni theatri dedicatione anus pro miraculo reducta.

159

Sammullam quoque CX vixisse auctor est Pedianus Asconius. minus miror Stephanionem, qui primus togatus saltare instituit, utrisque saecularibus ludis saltavisse, Divi Augusti et quos Claudius Caesar consulatu suo quarto fecit, quando LXIII non amplius anni interfuere, quamquam et postea diu vixit. in Tmoli montis cacumine, quod vocant Tempsin, CL annis vivere Mucianus auctor est, totidem annorum censum Claudi Caesaris censura T. Fullonium Bononiensem, idque collatis censibus, quos ante detulerat, vitaeque argumentis — etenim curae principi id erat — verum apparuit.

[imago inanis]
xlix
[imago inanis]
160

Poscere videtur locus ipse sideralis scientiae sententiam. Epigenes CXII annos inpleri negavit posse, Berosus excedi CXVI. durat et ea ratio, quam Petosiris ac Necepsos tradidere (tetartemorion appellant a trium signorum portione), qua posse in Italiae tractu CXXIIII annos vitae contingere apparet. negavere illi quemquam LXXXX partium exortivam mensuram (quod anaphoras vocant) transgredi, et has ipsas incidi occursu maleficorum siderum aut etiam radiis eorum solisque. Aesculapi rursus secta, quae stata vitae spatia a stellis accipi dicit, quantum plurimum tribuat, incertum est.

161

rara autem esse dicunt longiora quidem tempora, quoniam momentis horarum insignibus lunae dierum, ut VII atque XV, quae nocte ac die observantur, ingens turba nascuntur scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant, non fere ita genitis LIIII annum excedentibus.

162

Primum ergo ipsius artis inconstantia declarat quam incerta res sit. accedunt experimenta recentissimi census, quem intra quadriennium Imperatores Caesares Vespasiani pater filiusque censores egerunt. nec sunt omnia vasaria excutienda; mediae tantum partis inter Appenninum Padumque ponemus exempla:

163

CXX annos Parmae tres edidere, Brixilli unus, CXXV Parmae duo, CXXX Placentiae unus, Faventiae una mulier, CXXXV Bononiae L. Terentius M. filius, Arimini vero M. Aponius CXL, Tertulla CXXXVII. citra Placentiam in collibus oppidum est Veleiatum, in quo CX annos sex detulere, quattuor vero centenos vicenos, unus CXL, M. Mucius M. filius Galeria Felix.

164

ac ne pluribus moremur in re confessa, in regione Italiae octava centenum annorum censi sunt homines LIIII, centenum denum homines XIIII, centenum vicenum quinum homines duo, centenum tricenum homines quattuor, centenum quadragenum homines tres.

165

Alia mortalitatis inconstantia: Homerus eadem nocte natos Hectorem et Polydamanta tradidit, tam diversae sortis viros. C. Mario Cn. Carbone III cos. a. d. V kal. Iunias M. Caelius Rufus et C. Licinius Calvus eadem die geniti sunt, oratores quidem ambo, sed tam dispari eventu. hoc etiam isdem horis nascentibus in toto mundo cotidie evenit, pariterque domini ac servi gignuntur, reges et inopes.

[imago inanis]
l
[imago inanis]
166

P. Cornelius Rufus, qui consul M'. Curio fuit, dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere somniaret. e diverso Pheraeus Iason deploratus a medicis vomicae morbo, cum mortem in acie quaereret, vulnerato pectore medicinam invenit ex hoste. Q. Fabius Maximus consul apud flumen Isaram proelio commisso adversus Allobrogum Arvernorumque gentes a. d. VI idus Augustas, CXXX perduellium caesis, febri quartana liberatus est in acie.

167

incertum ac fragile nimirum est hoc munus naturae, quicquid datur nobis, malignum vero et breve etiam in iis quibus largissime contigit, universum utique aevi tempus intuentibus. quid, quod aestimatione nocturnae quietis dimidio quisque spatio vitae suae vivit, pars aequa morti similis exigitur aut poena est, nisi contigit quies? nec reputantur infantiae anni, qui sensu carent, non senectae in poenam vivacis, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae, totiens invocata morte, ut nullum frequentius sit votum.

168

natura vero nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius. hebescunt sensus, membra torpent, praemoritur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum instrumenta, et tamen vitae hoc tempus adnumeratur. ergo pro miraculo et id solitarium reperitur exemplum Xenophili musici, centum et quinque annis vixisse sine ullo corporis incommodo.

169

at Hercule reliquis omnibus per singulas membrorum partes, qualiter nullis aliis animalibus, certis pestifer calor remeat horis aut rigor, neque horis modo, sed et diebus noctibusque trinis quadrinisve, etiam anno toto. atque etiam morbus est aliquantisper sapientiam mori.

170

morbis quoque enim quasdam leges natura posuit: quadrini circuitus febrem numquam bruma, numquam hibernis mensibus incipere, quosdam post sexagensimum vitae spatium non accedere; aliis pubertate deponi, feminis praecipue; senes minime sentire pestilentiam. namque et universis gentibus ingruunt morbi et generatim modo servitiis, modo procerum ordini aliosque per gradus. qua in re observatum a meridianis partibus ad occasum solis pestilentiam semper ire nec umquam aliter fere, non hieme, nec ut ternos excedat menses.

[imago inanis]
li
[imago inanis]
171

iam signa letalia in furoris morbo risum, sapientiae vero aegritudine fimbriarum curam et stragulae vestis plicaturas, a somno moventium neglectum, praefandi umoris e corpore effluvium, in oculorum quidem et narium aspectu indubitata maxime atque etiam supino adsidue cubitu, venarum inaequabili aut formicante percussu, quaeque alia Hippocrati principi medicinae observata sunt. et cum innumerabilia sint mortis signa, salutis securitatisque nulla sunt, quippe cum censorius Cato ad filium de validis quoque observationem ut ex oraculo aliquo prodiderit, senilem iuventam praematurae mortis esse signum.

172

morborum vero tam infinita est multitudo, ut Pherecydes Syrius serpentium multitudine ex corpore eius erumpente expiraverit. quibusdam perpetua febris est, sicut C. Maecenati; eidem triennio supremo nullo horae momento contigit somnus. Antipater Sidonius poeta omnibus annis uno die tantum natali corripiebatur febre et eo consumptus est satis longa senecta.

[imago inanis]
lii
[imago inanis]
173

Aviola consularis in rogo revixit et, quoniam subveniri non potuerat praevalente flamma, vivus crematus est. similis causa in L. Lamia praetorio viro traditur. nam C. Aelium Tuberonem praetura functum a rogo relatum Messala Rufus et plerique tradunt. haec est condicio mortalium. ad has et eius modi occasiones fortunae gignimur, uti de homine ne morti quidem debeat credi.

174

reperimus inter exempla Hermotimi Clazomenii animam relicto corpore errare solitam vagamque e longinquo multa adnuntiare, quae nisi a prasente nosci non possent, corpore interim semianimi, donec cremato eo inimici, qui Cantharidae vocabantur, remeanti animae veluti vaginam ademerint; Aristeae etiam visam evolantem ex ore in Proconneso corvi effigie, magna quae sequitur hanc fabulositate.

175

quam equidem et in Gnosio Epimenide simili modo accipio, puerum aestu et itinere fessum in specu septem et quinquaginta dormisse annis, rerum faciem mutationemque mirantem velut postero die experrectum, hinc pari numero dierum senio ingruente, ut tamen in septimum et quinquagesimum atque centesimum vitae duraret annum. feminarum sexus huic malo videtur maxime opportunus conversione volvae, quae si corrigatur, spiritus restituitur, huc pertinet nobile illud apud Graecos volumen Heraclidis septem diebus feminae exanimis ad vitam revocatae.

176

Varro quoque auctor est XXviro se agros dividente Capuae quendam, qui efferretur foro, domum remeasse pedibus. hoc idem Aquini accidisse. Romae quoque Corfidium, materterae suae maritum, funere locato revixisse et locatorem funeris ab eo elatum.

177

adicit miracula, quae tota indicasse conveniat: e duobus fratribus equestris ordinis Corfidiis maiori accidisse ut videretur expirasse, apertoque testamento recitatum heredem minorem funeri institisse; interim eum, qui videbatur exstinctus, plaudendo concivisse ministeria et narrasse a fratre se venisse, commendatam sibi filiam ab eo, demonstratum praeterea quo in loco defodisset aurum nullo conscio, et rogasse ut iis funebribus, quae comparasset, efferretur. hoc eo narrante fratris domestici propere adnuntiavere exanimatum illum, et aurum ubi dixerat repertum est.

178

plena praeterea vita est his vaticiniis, sed non conferenda, cum saepius falsa sint, sicut ingenti exemplo docebimus. bello Siculo Gabienus Caesaris classium fortissimus, captus a Sexto Pompeio, iussu eius incisa cervice et vix cohaerente, iacuit in litore toto die. deinde, cum advesperavisset, gemitu precibusque congregata multitudine petiit uti Pompeius ad se veniret aut aliquem ex arcanis mitteret; se enim ab inferis remissum habere quae nuntiaret.

179

misit plures Pompeius ex amicis, quibus Gabienus dixit inferis dis placere Pompei causas et partes pias; proinde eventum futurum quem optaret: hoc se nuntiare iussum; argumentum fore veritatis quod peractis mandatis protinus expiraturus esset. idque ita evenit. post sepulturam quoque visorum exempla sunt, nisi quod naturae opera, non prodigia, consectamur.

[imago inanis]
liii
[imago inanis]
180

In primis autem miraculo sunt summaque frequentia mortes repentinae — hoc est summa vitae felicitas —, quas esse naturales docebimus. plurimas prodidit Verrius, nos cum dilectu modum servabimus. gaudio obiere praeter Chilonem, de quo diximus, Sophocles et Dionysius Siciliae tyrannus, uterque accepto tragicae victoriae nuntio, mater illa Cannensi filio incolume viso contra nuntium falsum; pudore Diodorus sapientiae dialecticae professor, lusoria quaestione non protinus ab interrogatione Stilponis dissoluta.

181

nulla evidentibus causis obiere, dum calciantur matutino, duo Caesares, praetor et praetura perfunctus dictatoris Caesaris pater — hic Pisis exanimatus est, ille Romae —, Q. Fabius Maximus in consulatu suo pridie kal. Ian., in cuius locum C. Rebilus paucissimarum horarum consulatum petiit, item C. Volcatius Gurges senator, omnes adeo sani atque tempestivi, ut de progrediendo cogitarent, Q. Aemilius Lepidus iam egrediens incusso pollice limini cubiculi, C. Aufustius egressus, cum in senatum iret, offenso pede in comitio.

182

legatus quoque, qui Rhodiorum causam in senatu magna cum admiratione oraverat, in limine curiae protinus expiravit progredi volens, Cn. Baebius Tamphilus, praetura et ipse functus, cum a puero quaesisset horas, Aulus Pompeius in Capitolio, cum deos salutasset, M'. Iuventius Thalna consul, cum sacrificaret, C. Servilius Pansa, cum staret in foro ad tabernam hora diei secunda in P. fratrem, Baebius iudex, dum vadimonium differri iubet, M. Terentius Corax, dum tabellas scribit in foro.

183

nec non et proximo anno, dum consulari viro in aurem dicit, eques Romanus ante Apollinem eboreum qui est in foro Augusti, super omnes C. Iulius medicus, dum inunguit, specillum per oculum trahens, A. Manlius Torquatus consularis, cum in cena placentam adpeteret, L. Tuccius medicus Valla, dum mulsi potionem haurit, Appius Saufeius, e balinea reversus cum mulsum bibisset ovumque sorberet, P. Quintius Scapula, cum apud Aquilium Gallum cenaret, Decimus Saufeius scriba, cum domi suae pranderet.

184

Cornelius Gallus praetorius et T. Hetereius eques Romanus in venere obiere et, quos nostra adnotavit aetas, duo equestris ordinis in eodem pantomimo Mystico, tum forma praecellente. operosissima tamen securitas mortis in M. Ofilio Hilaro ab antiquis traditur.

185

comoediarum histrio is, cum populo admodum placuisset natali die suo conviviumque haberet, edita cena calidam potionem in pultario poposcit simulque personam eius diei acceptam intuens coronam e capite suo in eam transtulit, tali habitu rigens nullo sentiente, donec adcubantium proximus tepescere potionem admoneret.

186

Haec felicia exempla, at contra miserarum innumera: L. Domitius clarissimae gentis apud Massiliam victus, Corfinii captus ab eodem Caesare, veneno poto propter taedium vitae, postquam biberat, omni opere ut viveret adnisus est. invenitur in actis, Felice russei auriga elato, in rogum eius unum e faventibus iecisse se, frivolum dictu, ne hoc gloriae artificis daretur, adversis studiis copia odorum corruptum criminantibus. cum ante non multo M. Lepidus nobilissimae stirpis, quem divorti anxietate diximus mortuum, flammae vi e rogo eiectus recondi propter ardorem non potuisset, iuxta sarmentis aliis nudus crematus est.

[imago inanis]
liv
[imago inanis]
187

Ipsum cremare apud Romanos non fuit veteris instituti: terra condebantur. at postquam longinquis bellis obrutos erui cognovere, tunc institutum. et tamen multae familiae priscos servavere ritus, sicut in Cornelia nemo ante Sullam dictatorem traditur crematus, idque voluisse veritum talionem eruto C. Mari cadavere. [sepultus vero intellegatur quoquo modo conditus, humatus vero humo contectus].

[imago inanis]
lv
[imago inanis]
188

Post sepulturam vanae manium ambages, omnibus a supremo die eadem quae ante primum, nec magis a morte sensus ullus aut corpori aut animae quam ante natalem. eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur, alias inmortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum inferis dando et manes colendo deumque faciendo qui iam etiam homo esse desierit, ceu vero ullo modo spirandi ratio ceteris animalibus distet aut non diuturniora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem divinat inmortalitatem.

189

quod autem corpus animae per se? quae materia? ubi cogitatio illi? quo modo visus, auditus aut qui tangit? quis usus ex iis aut quod sine iis bonum? quae deinde sedes quantave multitudo tot saeculis animarum velut umbrarum? puerilium ista delenimentorum avidaeque numquam desinere mortalitatis commenta sunt. similis et de adservandis corporibus hominum ac revivescendi promisso Democriti vanitas, qui non revixit ipse.

190

quae, malum, ista dementia est iterari vitam morte? quaeve genitis quies umquam, si in sublimi sensus animae manet, inter inferos umbrae? perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae bonum, mortem, ac duplicat obituri dolorem etiam post futuri aestimatione. etenim si dulce vivere est, cui potest esse vixisse? at quanto facilius certiusque sibi quemque credere, specimen securitatis antegenitali sumere experimento?

[imago inanis]
lvi
[imago inanis]
191

Consentaneum videtur, priusquam digrediamur a natura hominum, indicare quae cuiusque inventa sint. emere ac vendere Mercurius, vindemiare instituit Liber pater; idem diadema, regium insigne, et triumphum invenit; Ceres frumenta, cum antea glande vescerentur, eadem molere et conficere in Attica, ut alii, et in Sicilia, ob id dea iudicata. eadem prima leges dedit, ut alii putavere, Rhadamanthus.

192

Litteras semper arbitror Assyrias fuisse, sed alii apud Aegyptios a Mercurio, ut Gellius, alii apud Syros repertas volunt, utrique in Graeciam attulisse e Phoenice Cadmum sedecim numero, quibus Troiano bello Palameden adiecisse quattuor hac figura ΖΨΞΧ, totidem post eum Simoniden melicum ΨΞΩΘ, quarum omnium vis in nostris recognoscitur. Aristoteles decem et octo priscas fuisse et duas ab Epicharmo additas ΨΖ quam a Palamede mavult.

193

Anticlides in Aegypto invenisse quendam nomine Menen tradit, XV annorum ante Phoronea, antiquissimum Graeciae regem, idque monumentis adprobare conatur. e diverso Epigenes apud Babylonios DCCXX annorum observationes siderum coctilibus laterculis inscriptas docet, gravis auctor in primis; qui minimum, Berosus et Critodemus, CCCCXC, ex quo apparet aeternus litterarum usus. in Latium eas attulerunt Pelasgi.

194

Laterarias ac domus constituerunt primi Euryalus et Hyperbius fratres Athenis; antea specus erant pro domibus. Gellio Toxius Caeli filius lutei aedificii inventor placet, exemplo sumpto ab hirundinum nidis. oppidum Cecrops a se appellavit Cecropiam, quae nunc est arx Athenis. aliqui Argos a Phoroneo rege ante conditum volunt, quidam et Sicyonem, Aegyptii vero multo ante apud ipsos Diospolin.

195

tegulas invenit Cinyra, Agriopae filius, et metalla aeris, utrumque in insula Cypro, item forcipem, martulum, vectem, incudem; puteos Danaus ex Aegypto advectus in Graeciam qua vocabatur Argos Dipsion; lapidicinas Cadmus Thebis turres, ut Aristoteles, Cyclopes, Tirynthii, ut Theophrastus;

196

Aegyptii textilia, inficere lanas Sardibus Lydi, fusos in lanificio Closter, filius Arachnae, linum et retia Arachne, fulloniam artem Nicias Megarensis, sutrinam Tychius Boeotius. medicinam Aegyptii apud ipsos volunt repertam, alii per Arabum, Babylonis et Apollinis filium, herbariam et medicamentariam a Chirone, Saturni et Philyrae filio.

197

aes conflare et temperare Aristoteles Lydum Scythen monstrasse, Theophrastus Delam Phrygem putant, aerariam fabricam alii Chalybas, alii Cyclopas, ferrum Hesiodus in Creta eo qui vocati sunt Dactyli Idaei. argentum invenit Erichthonius Atheniensis, ut alii, Aeacus; auri metalla et flaturam Cadmus Phoenix ad Pangaeum montem, ut alii, Thoas aut Aeacus in Panchaia aut Sol Oceani filius, cui Gellius medicinae quoque inventionem ex metallis assignat. plumbum ex Cassiteride insula primus adportavit Midacritus.

198

fabricam ferrariam invenerunt Cyclopes, figlinas Coroebus Atheniensis, in iis orbem Anarcharsis Scythes, ut alii, Hyperbius Corinthius. fabricam materiariam Daedalus et in ea serram, asciam, perpendiculum, terebram, glutinum, ichthyocollam; normam autem et libellam et tornum et clavem Theodorus Samius, mensuras et pondera Phidon Argivus aut Palamedes, ut maluit Gellius; ignem e silice Pyrodes Cilicis filius, eundem adservare ferula Prometheus;

Teubner has Anarcharsis; Loeb corrects to Anacharsis. In VII.lvi.209 below, Teubner has Anacharsis.
199

vehiculum cum quattuor rotis Phryges, mercaturas Poeni, culturas vitium et arborum Eumolpus Atheniensis, vinum aquae misceri Staphylus Silieni filius, oleum et trapetas Aristaeus Atheniensis, idem mella; bovem et aratrum Buzyges Atheniensis, ut alii, Triptolemus;

200

regiam civitatem Aegyptii, popularem Attici post Theseum. tyrannus primus fuit Phalaris Agraganti. servitium invenere Lacedaemonii. iudicium capitis in Areopago primum actum est.

Proelium Afri contra Aegyptios primi fecere fustibus, quos vocant phalangas. clupeos invenerunt Proetus et Acrisius inter se bellantes sive Chalcus Athamantis filius, loricam Midias Messenius, galeam, gladium, hastam Lacedaemonii, ocreas et cristas Cares.

201

arcum et sagittam Scythen Iovis filium, alii sagittas Persen Persei filium invenisse dicunt, lanceas Aetolos, iaculum cum ammento Aetolum Martis filium, hastas velitares Tyrrenum, eundem pilum, Penthesileam Amazonem securim, Pisaeum venabula et in tormentis scorpionem, Cretas catapultam, Syrophoenicas ballistam et fundam, aeneam tubam Pisaeum Tyrreni, testudines Artemonem Clazomenium,

202

equum (qui nunc aries appellatur) in muralibus machinis Epium ad Troiam, equo vehi Bellerophontem, frenos et strata equorum Pelethronium, pugnare ex equo Thessalos, qui Centauri appellati sunt, habitantes secundum Pelium montem. bigas prima iunxit Phrygum natio, quadrigas Erichthonius. ordinem exercitus, signi dationem, tesseras, vigilias Palamedes invenit Troiano bello, specularum significationem eodem Sinon, inducias Lycaon, foedera Theseus.

203

Auguria ex avibus Car, a quo Caria appellata; adiecit ex ceteris animalibus Orpheus, aruspicia Delphus, ignispicia Amphiaraus, extispicia avium Tiresias Thebanus, interpretationem ostentorum et somniorum Amphictyon. astrologiam Atlans Libyae filius, ut alii, Aegyptii, ut alii, Assyrii, sphaeram in ea Milesius Anaximander, ventorum rationem Aeolus Hellenis filius.

204

musicam Amphion, fistulam et monaulum Pan Mercuri, obliquam tibiam Midas in Phrygia, geminas tibias Marsyas in eadem gente, Lydios modulos Amphion, Dorios Thamyras Thrax, Phrygios Marsyas Phryx, citharam Amphion, ut alii, Orpheus, ut alii, Linus. septem chordis primum cecinit III ad IIII primas additis Terpander, octavam Simonides addidit, nonam Timotheus. cithara sine voce cecinit Thamyris primus, cum cantu Amphion, ut alii, Linus. citharoedica carmina conposuit Terpander. cum tibiis canere voce Troezenius Ardalus instituit. saltationem armatam Curetes docuere, pyrrichen Pyrrus, utramque in Creta.

205

versum heroum Pythio oraculo debemus. de poematum origine magna quaestio; ante Troianum bellum probantur fuisse. prosam orationem condere Pherecydes Syrius instituit Cyri regis aetate, historiam Cadmus Milesius; ludos gymnicos in Arcadia Lycaon, funebres Acastus in Iolco, post eum Theseus in Isthmo, Hercules Olympiae; athleticam Pittheus, pilam lusoriam Gyges Lydus; picturam Aegyptii et in Graecia Euchir, Daedali cognatus, ut Aristoteli placet, ut Theophrasto, Polygnotus Atheniensis.

206

Nave primus in Graeciam ex Aegypto Danaus advenit; antea ratibus navigabatur inventis in mari Rubro inter insulas a rege Erythra. reperiuntur qui Mysos et Troianos priores excogitasse in Hellesponto putent, cum trasirent adversus Thracas. etiam nunc in Britannico oceano vitiles corio circumsutae fiunt, in Nilo ex papyro ac scirpo et harundine.

207

longe nave Iasonem primum navigasse Philostephanus auctor est, Hegesias Parhalum, Ctesias Samiramin, Archemachus Aegaeonem, biremem Damastes Erythraeos fecisse, triremem Thucydides Aminoclen Corinthium, quadriremem Aristoteles Carthaginienses,

208

quinqueremem Mnesigiton Salaminios, sex ordinum Xenagoras Syracusios, ab ea ad decemremem Mnesigiton Alexandrum Magnum, ad duodecim ordines Philostephanus Ptolemaeum Soterem, ad quindecim Demetrium Antigoni, ad XXX Ptolemaeum Philadelphum, ad XL Ptolemaeum Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est. onerariam Hippus Tyrius invenit, lembum Cyrenenses, cumbam Phoenices, celetem Rhodii, cercyrum Cyprii.

209

siderum observationem in navigando Phoenices, remum Copae, latitudinem eius Plataeae, vela Icarus, malum et antennam Daedalus, hippegum Samii aut Pericles Atheniensis, tectas longas Thasii; antea ex prora tantum et puppi pugnabatur. rostra addidit Pisaeus Tyrreni, ancoram Eupalamus, eandem bidentem Anacharsis, harpagones et manus Pericles Atheniensis, adminicula gubernandi Tiphys. classe princeps depugnavit Minos. — Animal occidit primus Hyperbius Martis filius, Prometheus bovem. —

[imago inanis]
lvii
[imago inanis]
210

Gentium consensus tacitus primus omnium conspiravit, ut Ionum litteris uteretur.

[imago inanis]
lviii
[imago inanis]

veteres Graecas fuisse easdem paene quae nunc sint Latinae, indicio erit Delphica antiqui aeris, quae est hodie in Palatio dono principum, Minervae dicata [in bibliotheca] cum inscriptione tali: ΝΑΥΣΙΚΡΑΤΗΣ ΑΝΕΘΕΤΟ ΤΑΙ ΔΙΟΣ ΚΟΡΑΙ ΤΑΝ ΔΕΚΑΤΑΝ . . . . . . . . . .

[imago inanis]
lix
[imago inanis]
211

Sequens gentium consensus in tonsoribus fuit, sed Romanis tardior. in Italiam ex Sicilia venere post Romam conditam anno CCCCLIIII adducente P. Titinio Mena, ut auctor est Varro; antea intonsi fuere. primus omnium radi cotidie instituit Africanus sequens; Divus Augustus cultris semper usus est.

[imago inanis]
lx
[imago inanis]
212

Tertius consensus fuit in horarum observatione, iam hic ratione accedens, quando et a quo in Graecia reperta, diximus secundo volumine. serius etiam hic Romae contigit. XII tabulis ortus tantum et occasus nominantur, post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso consulum id pronuntiante, cum a curia inter Rostra et Graecostasin prospexisset solem; a columna Maenia ad carcerem inclinato sidere supremam pronuntiavit, sed hoc serenis tantum diebus, usque ad primum Punicum bellum.

213

princeps solarium horologium statuisse ante XII annos quam cum Pyrro bellatum est ad aedem Quirini L. Papirius Cursor, cum eam dedicaret a patre suo votam, a Fabio Vestale proditur. sed neque facti horologii rationem vel artificem significat nec unde translatum sit aut apud quem scriptum id invenerit.

214

M. Varro primum statutum in publico secundum Rostra in columna tradit bello Punico primo a M'. Valerio Messala cos. Catina capta in Sicilia, deportatum inde post XXX annos quam de Papiriano horologio traditur, anno urbis CCCCLXXXX. nec congruebant ad horas eius lineae, paruerunt tamen ei annis undecentum, donec Q. Marcius Philippus, qui cum L. Paulo fuit censor, diligentius ordinatum iuxta posuit, idque munus inter censoria opera gratissima acceptum est.

215

etiam tum tamen nubilo incertae fuere horae usque ad proximum lustrum. tunc Scipio Nasica collega Laenati primus aqua divisit horas aeque noctium ac dierum idque horologium sub tecto dicavit anno urbis DXCV. tam diu populo Romano indiscreta lux fuit.

Nunc praevertemur ad reliqua animalia primumque terrestria.


Adnotatio Thayeri:

a This passage is somewhat ambiguous, and can be taken to mean one of two things: that these women had very short-term pregnancies immediately after giving birth; or, and to be frank this seems to be the clear intent of the passage, that in each case the woman had simultaneously carried two babies conceived at different times.

This phenomenon, referred to in the literature as superfetation or superfecundation, is usually dismissed as an impossibility and a myth, at least in humans: Pliny himself refers to the superfoetation of hares; for further discussion of both animals and humans, with examples from ancient authors, see Sir Thomas Browne, Vulgar Errors, III.XVII and Mr. Eason's notes.

The following article will therefore be of interest: it is reprinted in full from BBC News Online by their kind permission.

As to its being the first such case in history, mind you, Pliny knew better — as usual.

Woman pregnant twice

BBC. Monday, 12 November, 2001, 09:04 GMT. It should be theoretically impossible to be pregnant twice at the same time. An Italian woman is due to give birth in a hospital in Rome this week to a baby girl — before returning three months later to have triplets.

If both deliveries are successful, it is thought that this will be the first such case in history.

Flavia D'Angelo, 20, denies suggestions that she might have had hormone or fertility treatment. She has already named her first child Denise. She told Italian television: "When I was at the sixth month of my pregnancy and went to see the doctor for the usual tests and scans, he noticed that, apart from Denise, there were another three babies. I didn't believe it at first. I remember asking the doctor to make sure because I just couldn't understand how it was possible. The difficult thing is not knowing what is going to happen after Denise is born. After that it is all suppositions and theories."

Not Possible

Professor Ian Craft, director of the London fertility clinic, said it should not be theoretically possible for a woman to be pregnant twice at the same time. He said: "Normally when you are pregnant you switch off your ovulation, and you don't then ovulate again and you have no periods until your child is born and you are at least part the way through breastfeeding. "I have never seen it in my whole professional career."

Professor Craft said the condition, known technically as superfecundation, does occur rarely in animals. However, he said it was extraordinary for someone to conceive naturally and then to spontaneously ovulate three eggs again. The chance of having triplets is only one in 6,000. "How often would you expect these two combinations to go together? You are more likely to win the lottery." Professor Craft said there was a high risk that the triplets would be born prematurely. He said there were also difficult questions about how the first child should be delivered to minimise risk to the triplets.

© British Broadcasting Corporation 2001.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Id. Nov. 14