Brevis URL huic paginae:
bit.ly/PlinyNHReception


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
Link to a page in English
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

Selecta antiquorum & recentium
de C. Plinio Secundo
testimonia

a Gabriele Brotier (1779) collecta

Lib. III Epist. V
C. Plinius Caecilius Macro suo S.

Pergratum est mihi, quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis, quaerasque qui sint. Fungar indicis partibus, atque etiam, quo sint ordine scripti, notum tibi faciam. Est enim haec quoque studiosis non injucunda cognitio. De jaculatione equestri, unus. Hunc, cum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque composuit. De vita Pomponii Secundi duo, a quo singulariter amatus, hoc memoriae amici, quasi debitum munus, exsolvit. Bellorum Germaniae viginti, quibus omnia quae cum Germanis gessimus bella, collegit. Inchoavit cum in Germania militaret, somnio monitus. Adstitit enim ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit. Commendabat memoriam suam, orabatque, ut se ab injuria oblivionis adsereret. Studiosi tres, in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit. Dubii sermonis octo scripsit sub Nerone novissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius et erectius, periculosum servitus fecisset. A fine Aufidii Bassi, triginta unus. Naturae historiarum triginta septem, opus diffusum, eruditum, nec minus varium, quam ipsa natura. Miraris, quod tot volumina, multaque in iis tam scrupulosa, homo occupatus absolverit? Magis miraberis, si scieris illum aliquandiu causas actitasse, decessisse anno sexto et quinquagesimo: medium tempus distentum impeditumque qua officiis maximis, qua amicitia principum egisse. Sed erat aere ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare a Vulcanalibus incipiebat, non auspicandi causa, sed studendi, statim a nocte multa: hieme vero ab hora septima, vel cum tardissime, octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, nonnumquam etiam inter ipsa studia instantis, et deferentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem: nam ille quoque noctibus utebatur: inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod reliquum temporis, studiis reddebat. Post cibum saepe, quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat, aestate, si quid otii, jacebat in Sole: liber legebatur, adnotabat, excerpebatque. Nihil enim umquam legit, quod non excerperet. Dicere etiam solebat, nullum esse librum tam malum, ut non aliqua ex parte prodesset. Post Solem plerumque frigida lavabatur. Deinde gustabat, dormiebatque minimum. Mox quasi alio die, studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur, adnotabatur, et quidem cursim. Memini quemdam ex amicis, cum lector quaedam pronuntiasset perperam, revocasse, et reperi coegisse, huic avunculum meum dixisse, Intellexeras nempe? cum ille annuisset, "Cur ergo revocabas? decem amplius versus hac tua interpellatione perdimus." Tanta erat parsimonia temporis. Surgebat aestate a cena luce, hieme inter primam noctis, et tamquam aliqua lege cogente. Haec inter medios labores Urbisque fremitum. In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur. Cum dico balinei, de interioribus loquor. Nam dum destringitur, tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat. In itinere, quasi solutus ceteris curis, huic uni vacabat. Ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cujus manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studiis tempus eriperet. Qua ex causa Romae quoque sella vehebatur. Repeto me correptum ab eo, cum ambularem: "Poteras, inquit, has horas non perdere". Perire enim omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impertiretur. Hac intentione tot ista volumina peregit, electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opistographos quidem, et minutissime scriptos: qua ratione multiplicatur hic numerus. Referebat ipse, potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendre hos commentarios Lartio Licinio CCCC. millibus nummum, et tunc aliquanto pauciores erant. Nonne videtur tibi recordanti quantum legerit, quantum scripserit, nec in officiis ullis, nec in amicitia principum fuisse? Rursus cum audis quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis, nec legisse? Quid est enim, quod non aut illae occupationes impedire, aut haec instantia non possit efficere! Itaque soleo ridere, cum me quidam studiosum vocant, qui, si comparer illi, sum desidiosissimus. Ego autem tantum, quem partim publica, partim amicorum officia destringunt? Quis ex istis qui tota vita literis assident, collatus illi, non quasi somno et inertiae deditus erubescat? Extendi epistolam, quamvis hoc solum, quod requirebas, scribere destinassem, quos scilicet libros reliquisset. Confido tamen haec quoque tibi non minus grata, quam ipsos libros, futura, quae te non tantum ad legendos eos, visum etiam ad simile aliquid elaborandum, possunt aemulationis stimulis excitare. Vale.

Lib. VI Epist. XVI
C. Plinius Tacito suo S.

Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis. Gratias ago. Nam video morti ejus, si celebretur a te, immortalem gloriam esse propositam. Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi, ut urbes, memorabili casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima scripserit, plura tamen perpetuitati ejus scriptorum tuorum aeternitas addet. Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est, aut facere scribenda, aut scribere legenda: beatissimos vero, quibus utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo libentius suscipio, deposco etiam, quod injungis.

Erat Miseni, classemque imperio praesens regebat: Nonum Kalend. Septembres hora fere septima, mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine, et specie. Surgit ille, ut e Sole solebat, frigida gustata: jacens enim studebat. Poposcit soleas, ascendit locum, ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes incertum procul intuentibus ex quo monte (Vesuvium fuisse postea cognitum est) oriebatur: cujus similitudinem et formam non alia magis arbor, quam pinus, expresserit. Nam longissimo velut trunco efflata in altum, quibusdam ramis diffundebatur. Credo, quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta, aut etiam pondere suo victa, in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa, prout terram cineremve sustulerat. Magnum id, propiusque noscendum, ut eruditissimo viro visum est. Jubet liburnicam aptari: mihi, si venire una vellem, facit copiam. Respondi "studere me malle": et forte ipse, quod scriberem dederat. Egrediebatur domo: accepit codicillos. Retinae classiarii, imminente periculo exterriti, (nam villa ea subjacebat: nec ulla, nisi navibus, fuga:) ut se tanto discrimini eriperet, orabant. Vertit ille consilium, et quod studioso animo inchoaverat, obit maximo. Deduxit quadriremes, ascendit ipse, non Retinae modo, sed multis (erat enim frequens amoenitas orae) laturus auxilium: properat illuc, unde alii territi fugiunt, rectumque cursum, recta gubernacula in periculum tenet: adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus, omnes figuras ut deprehenderat oculis, dictaret, enotaretque. Jam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior: jam pumices etiam, nigrique et ambusti et fracti igne lapides: jam vadum subitum, ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum, an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti, "Fortes, inquit, fortuna juvat: Pomponianum pete". Stabiis erat, diremptus sinu medio. Nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur. Ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen, et cum cresceret, proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae, si contrarius ventus resedisset, quo tunc avunculus meus secundissimo invectus complectitur trepidantem, consolatur, hortatur; utque timorem ejus sua securitate leniret, deferri se in balineum jubet: lotus accubat, cenat, atque hilaris, aut, quod aeque magnum est, similis hilari. Interim a Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae atque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille "agrestium trepidatione ignes relictos, desertasque villas per solitudinem ardere", in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit, et quievit verissimo quidem somno. Nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis, qui limini observabantur, audiebatur. Sed area, ex qua diaeta adibatur, ita jam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior cubiculo mora esset, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano, ceterisque qui pervigilarant, reddit. In commune consultant, intra tectane subsistant, an in aperto vagentur: nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis, nunc huc, nunc illuc abire aut referri videbantur. Sub dio rursus, quamquam levium exeforumque pumicum casus metuebatur, quod tamen malorum collatio elegit; et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt. Id munimentum adversus incidentia fuit. Jam dies alibi, illic nox omnibus nigrior densiorque: quam tamen faces multae variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere ecquid jam mare admitteret, quod adhuc vastum et adversum permanebat. Ibi super abjectum linteum recubans sedit, atque iterum frigidam poposcit, hausitque. Deinde flammae, flammarumque praenuntius odor sulphuris, alios in fugam vertunt: excitant illum, qui innixus servis duobus assurrexit et statim concidit (ut ego conjecto) crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho, qui illi natura invalidus, et angustus, et frequenter interaestuans erat. Ubi dies redditus (is ab eo, quem novissime viderat, tertius) corpus inventum integrum, illaesum, opertumque ut fuerat indutus. Habitus corporis quiescenti, quam defuncto, similior. Interim Miseni ego et mater. Sed nihil ad historiam.

Nec tu aliud, quam de exitu ejus, scire voluisti: finem ergo faciam. Unum adjiciam, omnia me, quibus interfueram, quaeque statim, cum maxime vera memorantur, audieram, persecutum. Tu potissima excerpes. Aliud est enim epistolam, aliud historiam, aliud amico, aliud omnibus scribere. Vale.

C. Suetonius Tranquillus.
Plinii Vita, ex Mss. Reg.

Plinius Secundus, Novocomensis, equestribus militiis industrie functus, procurationes quoque splendidissimas atque continuas, summa integritate administravit; et tamen liberalibus studiis tantam operam dedit, ut non temere quis plura in otio scripserit. Itaque bella omnia, quae umquam cum Germanis gesta sunt, viginti voluminibus comprehendit. Item naturalis historiae triginta septem libros absolvit. Periit clade Campaniae. Nam cum Misenensi classi praeesset, flagrante Vesuvio, ad explorandas propius causas, liburnicas praetendisset; neque, adversantibus ventis, remeare posset, vi pulveris ac favillae oppressus est: vel, ut quidam existimant, a servo suo occisus, quem, deficiens aestu, ut necem sibi maturaret, oraverat. Hic in his libris viginti millia rerum dignarum cura ex lectione voluminum circiter duum millium complexus est. Primus autem liber, qui index XXXVI. librorum sequentium, consummationem totius operis et species continet titulorum.

Altera Plinii vita prodiit primum Brixiae anno M. CCCCXCVI. incerto auctore, et recentes qui Plinium patre Celere, matre Marcella natum commentus est.

Aulus Gellius.
Noctes Atticae. Libr. IX cap. IV

Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae, ingenii dignitatisque gratia, auctoritate magna praeditus, non audisse, neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro naturalis historiae septimo scripsit. Verba igitur, quae infra posui, ipsius sunt ex libro sumpta: quae profecto faciunt ut neque respuenda, neque ridenda sit notissima illa veterum poetarum de Caenide et Caeneo cantilena. Ex feminis, inquit, mutari . . . vivebatque cum haec proderem. Idem Plinius eodem in libro verba haec scripsit: Gignuntur homines utriusque sexus; quos hermaphroditos vocamus, olim androgynos vocatos et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis.

Ibid. cap. XVI

Plinius Secundus existimatus est aetatis suae doctissimus. Is libros reliquit, quos studiosorum inscripsit; haud medius fidius usquequaque aspernandos. In iis libris multa varie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit: refert etiam plerasque sententias, quas, in declinandis controversiis, lepide arguteque dictas putat.

D. Hieronymus
In Isaiam, Libr. XV cap. LIV

Plinium Secundum eumdem apud Latinos oratorem et philosophum, qui in opere pulcherrimo naturalis historiae tricesimum septimum librum, qui et extremus est, lapdium atque gemmarum disputatione complevit.

In Ezechielem, Libr. IX cap. XXVIII

Liber Plinii Secundi naturalis historiae post multiplicem rerum omnium scientiam de gemmis et lapidibus disputat.

D. Aurelius Augustinus.
De Civitate Dei, Libr. XV, cap. IX

Plinius Secundus, doctissimus homo, quanto magis magisque praeterit saeculi excursus, minora corpora naturam ferre testatur.

Alcuinus.
Epist. V ad David regem, hoc est, ad Carolum Magnum.

Quid acutius, quam quod naturalium rerum devotissimus inventor Plinius Secundus de caelestium siderum ratione exposuit, investigari valet?

Cornelius Aurelius Goudanus,
Erasmi praeceptor.

Is praeterea Plinius est, quem qui non legit, censetur indoctus; qui lectum fastidit, indoctior; cui denique non sapit, indoctissimus. Nec omnino in tanta literarum jactura naufragamur, quamdiu nobis superstes est Plinius.

Justus Lipsius.

Plinii libros, qui Pandectas appellavit, me judice, haud erraverit. Omnia ille vir legit, vidit, scivit; et in unum volumen Graeciam et Latium conclusit.

Philemon Holland,
The Historie of the World (1603), pp. (ii)-(vii)

A long, interesting and well written viewpoint, but offsite.

Petrus-Joannes Mariette,
Traité des Pierres gravées, Tome I p195.

Quand on examine avec attention ce que Pline a dit sur la manière de graver sur les Pierres Précieuses, on demeure pleinement convaincu que les Anciens n'ont point connu d'autre méthode que celle qui se pratique aujourd'hui. Ils ont dû se servir comme nous du Touret, et de ces outils d'acier ou de cuivre, qu'on nomme Scies ou Bouterolles; et dans l'occasion ils ont pareillement employé la pointe du Diamant. Le témoignage de Pline, XXXVII, 4 est formel. Je ne vois dans ses expressions rien d'équivoque. Voici comme s'explique sur cette matiere cet Auteur, dont on admire l'exactitude et le profond sçavoir, à mesure que l'on fait des progrès dans l'intelligence de ses écrits.

Note de Thayer: mais le texte tel qu'il est cité par Brotier n'enchaîne pas avec la citation de Pline (très probablement 37.iv.8).

Par contre, ni là ni nulle part ailleurs Pline ne décrit-il aucun procédé de gravure des pierres. En outre, il me semble que la phrase qui aura attiré l'attention de Mariette est celle-ci: Ismeniae aetate multos post annos apparet scalpi etiam smaragdos solitos; or le mot smaragdus se rapporte non seulement à la pierre appelée de nos jours émeraude, mais à un éventail assez divers de pierres précieuses et semi-précieuses, toutes moins dures que l'émeraude.

On ne peut donc en tirer avec certitude la conclusion que les Romains gravaient à la pointe de diamant; et par conséquent, cette citation de Mariette n'a, somme toute, rien à voir avec les mérites de Pline.

Cl. de Buffon,
Discours premier de l'Histoire naturelle.

Pline a travaillé sur un plan bien plus grand (que celui d'Aristote), et peut-être trop vaste, il a voulu tout embrasser, et il semble avoir mesuré la Nature et l'avoir trouvée trop petite encore pour l'étendue de son esprit: son Histoire naturelle comprend, indépendamment de l'Histoire des animaux, des plantes et des minéraux, l'Histoire du Ciel et de la Terre, la Médecine, le Commerce, la Navigation, l'Histoire des Arts libéraux et mécaniques, l'origine des Usages, enfin toutes les Sciences naturelles et tous les Arts humains: et ce qu'il y a d'étonnant, c'est que dans chaque partie Pline est égalemement grand, l'élévation des idées, la noblesse du styleº relèvent encore sa profonde érudition; non seulement il savoit tout ce qu'on pouvoit savoir de son tems, mais il avoit cette facilité de penser en grand qui multiplie la science; il avoit cette finesse de réflexion, de laquelle dépend l'élégance et le goût, et il communique à ses lecteurs une certaine liberté d'esprit, une hardiesse de penser qui est le germe de la Philosophie. Son ouvrage, tout aussi varié que la Nature, la peint toujours en beau; c'est, si l'on veut, une compilation de tout ce qui avoit été écrit avant lui, une copie de tout ce qui avoit été fait d'excellent et d'utile à savoir; mais cette copie a de si grands traits, cette compilation contient des choses rassemblées d'une manière si neuve, qu'elle est préférable à la plûpart des Ouvrages originaux qui traitent des mêmes matières.

Lectures supplémentaires

Agradezco Prof. Dr. Alicia Canto de la Universidad Autónoma de Madrid por haberme señalado un "Plinilegium" de testimonia a la vida y la obra de Plinio:

R. König y G. Winkler: C. Plinius Secundus der Ältere. Naturkunde, I. Buch (Einführung), Tübingen, 1973, 222‑255; y pp256‑321 para textos y fragmenta comprehensivos de los numerosos autores antiguos haciendo encomios de Plinio por varias razones.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XII Kal. Mar. 03