[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

Laterculus

p545 IV

Quae sint Romae.

Montes septem: Caelius, Aventinus, Palatinus (inter quos duos circus est in valle Murcia), Tarpeius, Esquilinus, Vaticanus ec (sic) Ianiculensis.

Campi octo: Vimenalis, Coditanus, Agrippae, Octavius, Martus, pecuarius, lanatarius e (sic) Brucianus.

Pontes VIIII: Aelius, Aurilius, Aemilius, Milvius, Staricius, Ercius, Gratiani, Probi et Adriani.

Termarum paria X: Deoclisianae, Antoninianae, Alexandie (sic), Commodianae, Agrippianae (al. c. agr. suppl. in marg. m. antiqua) et Suranae.

Fora XIIII: Romanum, Traiani, Martisi, Vespasiani, Pacis, transitorium, Aproniani, magnum, Cesares, Nervae, Augusta, suaruum et boarium, ubi Cacus habitavit.

Basilicae XI: Iulia, Ulpia, Pauli, Hostilia, Neptuni, Constantini, Mathidie, Marcianae, vacezzzllaria, floscellaria et Claudi.

Aquae XVIIII: Traiani, et Atica, Anena, Claudia, Marcia, Heracliana, Virgo, Iulia, Ciminiana, Aurilia, Agustea, Alsitina, Appia, Severiana, Antoniana, Alexandriana, Cerule et Dotraciana.

Obilisci VI.

Circi duo: maximus et Flaminius.

Theatra III: Marcelli, Balbi et Pompei.

Columnae cocledes II: Traiani et Antonini (corr. ex -nii)

Anfitheatra II: magnum et castorensem.

Ludi IIII.

Portae XXXVI.

Arci marmorei tot.

Naumatie.

Vici CCCCXXIIII.

Insularum quadraginta V milia extra orrea puplica CCC, domus nobiliorum vel fanorum aedis atque pestrina sive religiosa aedificia cum innumeris (corr. ex numeris) cellolis martyrum consecratis.

Inter quae omnia VII sunt mira praecipua, id est Ianicolum, cloacae, aquaeducti, forum Traiani, amfpitheatrum,º odeum et turmae Antoniane.


Excerpta hae ex appendice Notitiae urbis satis habui ita repraesentare ut in codice perscripta sunt tractata satis a Notitiae editoribus, inter quos nomino Iordanum cum in topographiae vol. 2 (1871) p539 seq. tum in forma urbis (1874) p47 seq. — Quem ad editionem priorem adieci locum de ambitu urbium quattuor Carthaginis Babylonis Romae Alexandreae repertum in cod. Paris. 8319 saec. XI (unde receperunt eum Iordanus topogr. 2 p176; Urlichs cod. urb. Romae top. p49; Riese geogr. min. p140) non repetivi, quoniam sumptus est ex Alexandri Polemii commentariis de rebus gestis Alexandri Macedonis I.1 c. 26. — Iis quae ex Notitia urbis Romae Silvius expilavit adieci montium et aquaeductum urbis Romae recensum inventum cum in Laur. 89, 67 (vide supra p529 not. 2) tum in apographis codicis Spirensis (supra p528 c. 3). prodiit iam praemissus Notitiae urbis Romae in editione eius libelli principe opinor Romae a. 1505 per Ioannem de Besicken; deinde cum ex Laurentiano edidit Preller (Regionen der Stadt Rom a. 1846 p37). hoc loco exhibetur ad codices duos Monacensem 10291 (M) et Laurentianumº 89, 67 (L).

Septem montes urbis Romae

Tarpeius

Esquilinus

p546 Palatinusa

Caeliusb

Aventinus

Quirinalis1a

Viminalis.1b

c Nunc nomina aquarum, quaed usibus aeternae urbise formarum constructionibus advectaef sunt, indicemus.

Claudia inventa et adducta estg a Claudio Caesare.

Martia inventa est a Marco Agrippa.2

Traiana inventa adductaqueh est a Traiano Augusto.

Tepula item a Marco Agrippa3 inventa deductaque est.i

Iulia inventa ab Aurelioj perductaque est.4

Alsiatina item inventa perductaque est a Claudio Caesare.5

Alexandrinak inventa perductaque est ab Alexandro.

Virgo inventa est deductaquel ab Agrippa Caesare.6

Drusia inventa perductaquem est a Druso.n7

Praeter haec repletur etiam indigeniso nymphis, quasp admiratus Vergilius Aeneam faciº inter alia dicere [Aen. 8.71]: Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est


Apparatus Criticus:

a om. L

b celius M

c ante nunc ins. de aquarum ductibus romam rigantibus L

d aquarum quae] quarumcunque M, quorum L

e urbisM, urbis aquae L

f confluctionibus avectae M

g et adducta est M, est et adducta L

h adductaque] et adducta L

i inu. adductaque est a. m. agr. L

j aureliano M

k alexandriana M

l deductaque est L

m que om. M

n drusio L

o indegis L

p quas . . . inter alia dicere] scripsi dubitans, quae admiratus (ammiratur M) uirgo aeneam taliter italiam dixit LM


Adnotationes Editoris:

1a 1b Notitia p546 edita concordat in nominibus quattuor primis, pro Quirinali et Viminali substituit Vaticanum et Ianiculensem.

2 Marciam non duxit, sed restituit Agrippa teste Frontino c. 9.

3 Hoc aliquatenus defendit relatio Frontini c. 9.

4 Fuerunt aquae tam Iulia quam Aurelia; sine dubio post inventa quaedam exciderunt.

5 Immo ab Augusto teste Frontino c. 11.

6 Recte; videatur Frontinus c. 9.

7 Haec quo pertineant, non perspicitur.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita XVII Kal. Aug. 07