[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur carmen
de Reditu suo

Rutili Namatiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXXIV

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p764 Rutilius Namatianus
De Reditu Suo

[et hic invenies adiutorium ad usum formae, si opus fuerit; meis cum symbolis aliisque rebus.]

Liber Primus

[link to English translation] Velocem potius reditum mirabere, lector,

tam cito Romuleis posse carere bonis.

quid longum toto Romam venerantibus aevo?

nil umquam longum est quod sine fine placet,

5 o quantum1 et quotiens possum numerare beatos

nasci felici qui meruere solo!

qui Romanorum procerum generosa propago

ingenitum cumulant urbis honore decus!

semina virtutum demissa et tradita caelo

10 non potuere aliis dignius esse locis.

Felices etiam qui proxima munera primis

sortiti Latias obtinuere domos!

religiosa patet peregrinae curia laudi,

nec putat externos quos decet esse suos;

15 ordinis imperio collegarumque fruuntur

et partem Genii quem venerantur habent:

p766 quale per aetherios mundani verticis axes2

concilium summi credimus esse dei.

[link to English translation] at mea dilectis fortuna revellitur oris,

20 indigenamque suum Gallica rura vocant.

Illa quidem longis nimium deformia bellis,

sed quam grata minus, tam miseranda3 magis.

securos levius crimen contemnere cives:

privatam repetunt publica damna fidem.

25 praesentes lacrimas tectis debemus avitis:

prodest admonitus saepe dolore labor.

nec fas ulterius longas nescire ruinas

quas mora suspensae multiplicavit opis:

iam tempus laceris post saeva incendia fundis

30 vel pastorales aedificare casas.

ipsi quin etiam fontes si mittere vocem

ipsaque si possent arbuta nostra loqui,

cessantem iustis poterant urgere querelis

et desideriis addere vela4 meis.

35 iam iam laxatis carae complexibus urbis

vincimur et serum vix toleramus iter.

[link to English translation] electum pelagus, quoniam terrena5 viarum

plana madent fluviis, cautibus alta rigent.

postquam Tuscus ager postquamque Aurelius agger,

40 perpessus Geticas ense vel igne manus,

non silvas domibus, non flumina ponte coercet,

incerto satius credere vela mari.

p768 crebra reliquendis infigimus oscula portis:

inviti superant limina sacra pedes.

45 oramus veniam lacrimis et laude litamus,

in quantum fletus currere verba sinit:

[link to English translation] "exaudi, regina tui pulcherrima mundi,

inter sidereos Roma recepta polos,

exaudi, genetrix hominum genetrixque deorum,

50 non procul a caelo per tua templa sumus:

te canimus semperque, sinent dum fata, canemus:

sospes6 nemo potest immemor esse tui.

obruerint citius scelerata oblivia solem,

quam tuus ex nostro corde recedat honos.

55 nam solis radiis aequalia munera tendis,

qua circumfusus fluctuat Oceanus.

volvitur ipse tibi, qui continet omnia, Phoebus

eque tuis ortos7 in tua condit equos.

te non flammigeris Libye tardavit harenis,

60 non armata suo reppulit Ursa gelu:

quantum vitalis natura tetendit in axes,

tantum virtuti pervia terrae tuae.

fecisti patriam diversis gentibus unam:

profuit iniustis8 te dominante capi.

65 dumque offers victis proprii consortia iuris,

urbem fecisti quod prius orbis erat.

[link to English translation] "auctores generis Venerem Martemque fatemur,

Aeneadum matrem Romulidumque patrem:

p770 mitigat armatas victrix clementia vires,

70 convenit in mores nomen9 utrumque tuos:

hinc tibi certandi bona parcendique voluptas:

quos timuit superat, quos superavit amat.

inventrix oleae colitur vinique repertor

et qui primus humo pressit aratra puer;

75 aras Paeoniam meruit medicina per artem,

factus10 et Alcides nobilitate deus:

tu quoque, legiferis mundum complexa triumphis,

foedere communi vivere cuncta facis.

te, dea, te celebrat Romanus ubique recessus

80 pacificoque gerit libera colla iugo.

omnia perpetuo quae servant sidera motu,11

nullum viderunt pulchrius imperium.

quid simile Assyriis connectere contigit armis?

Medi finitimos condomuere12 suos;

85 magni Parthorum reges Macetumque tyranni

mutua per varias iura dedere vices.

nec tibi nascenti plures animaeque manusque,

sed plus consilii iudiciique fuit.

iustis bellorum causis nec pace superba

90 nobilis ad summas gloria venit opes.

quod regnas minus est quam quod regnare mereris:

excedis factis grandia fata tuis.

p772 percensere labor densis decora alta tropaeis

ut si quis stellas pernumerare velit;

95 confunduntque vagos delubra micantia visus:

ipsos crediderim sic13 habitare deos.

quid loquar aerio pendentes fornice rivos,

qua vix imbriferas tolleret Iris aquas?

hos potius dicas crevisse in sidera montes;

100 tale giganteum Graecia laudat opus.

intercepta tuis conduntur flumina muris;

consumunt totos celsa lavacra lacus.

nec minus et propriis celebrantur roscida venis

totaque nativo moenia fonte sonant.

105 frigidus aestivas hinc temperat halitus auras

innocuamque levat purior unda sitim.

nempe tibi subitus calidarum gurges aquarum

rupit Tarpeias hoste premente vias.

si foret aeternus,14 casum fortasse putarem:

110 auxilio fluxit, qui rediturus erat.

quid loquar inclusas inter15 laquearia silvas,

vernula qua16 vario carmine ludit17 avis?

vere tuo numquam mulceri desinit annus;

deliciasque tuas victa tuetur hiemps.

115 p774 [link to English translation] "erige crinales lauros seniumque sacrati

verticis in virides, Roma, refinge18 comas.

aurea turrigero radient diademata cono,

perpetuosque ignes aureus umbo vomat!

abscondat tristem deleta iniuria casum:

120 contemptus solidet vulnera clausa dolor.

adversis solenne tuis sperare secunda:

exemplo caeli ditia damna subis.

astrorum flammae renovant occasibus ortus;

lunam finiri cernis, ut incipiat.

125 victoris Brenni non distulit Allia poenam;

Samnis servitio foedera saeva luit;

post multas Pyrrhum clades superata fugasti;

flevit successus Hannibal ipse suos:

quae mergi nequeunt, nisu maiore resurgunt

130 exsiliuntque imis altius acta vadis;

utque novas vires fax inclinata resumit,

clarior ex humili sorte superna petis.

porrige victuras Romana in saecula leges,

solaque fatales non vereare colos,

135 quamvis sedecies denis et mille peractis

annus praeterea iam tibi nonus eat.

quae restant nullis obnoxia tempora metis,19

dum stabunt terrae, dum polus astra feret!

illud te reparat quod cetera regna resolvit:

140 ordo renascendi est crescere posse malis.

p776 [link to English translation] ergo age, sacrilegae tandem cadat hostia gentis:

submittant trepidi perfida colla Getae.

ditia pacatae dent vectigalia terrae:

impleat augustos barbara praeda sinus.

145 aeternum tibi Rhenus aret, tibi Nilus inundet,

altricemque suam fertilis orbis alat.

quin et fecundas tibi conferat Africa messes,

sole suo dives, sed magis imbre tuo.

interea et Latiis consurgant horrea sulcis,

150 pinguiaque Hesperio nectare prela fluant.

ipse triumphali redimitus arundine Thybris

Romuleis famulas usibus aptet aquas;

atque opulenta tibi placidis commercia ripis

devehat hinc ruris, subvehat inde maris.

155 [link to English translation] pande, precor, gemino pacatum Castore pontum;

temperet aequoream dux Cytherea viam,

si non displicui, regerem cum iura Quirini,

si colui sanctos consuluique patres;

nam quod nulla meum strinxerunt crimina ferrum,

160 non sit praefecti gloria, sed populi.

sive datur patriis vitam componere terris,

sive oculis umquam restituere meis,

fortunatus agam votoque beatior omni,

semper digneris si meminisse mei."

165 p778 [link to English translation] his dictis iter arripimus: comitantur amici:

dicere non possunt lumina sicca "vale."20

iamque aliis Romam redeuntibus haeret eunti

Rufius, Albini gloria viva patris;

qui Volusi antiquo derivat stemmate nomen

170 et reges Rutulos teste Marone refert.

huius facundae commissa palatia linguae;

primaevus meruit principis ore loqui.

rexerat ante puer populos pro consule Poenos;

aequalis Tyriis terror amorque fuit.

175 sedula promisit summos instantia21 fasces:

si fas est meritis fidere, consul erit.

invitum tristis tandem remeare coegi:

corpore divisos mens tamen una tenet.22

[link to English translation] tum demum ad naves gradior, qua fronte bicorni

180 dividuus Tiberis dexteriora secat.23

laevus inaccessis fluvius vitatur harenis;

hospitis Aeneae gloria sola manet.

p780 et iam nocturnis spatium laxaverat horis

Phoebus Chelarum pallidiore polo.

185 cunctamur temptare salum portuque sedemus,

nec piget oppositis otia ferre moris,

occidua infido dum saevit gurgite Plias

dumque procellosi temporis ira calet.24

respectare iuvat vicinam saepius urbem

190 et montes visu deficiente sequi,

quaque duces oculi grata regione fruuntur,25

dum se, quod cupiunt, cernere posse putant.

nec locus ille mihi cognoscitur indice fumo,

qui dominas arces et caput orbis habet

195 (quamquam signa levis fumi commendat Homerus,

dilecto quotiens surgit in astra solo);

sed caeli plaga candidior tractusque serenus

signat septenis culmina clara iugis.

illic perpetui soles atque ipse videtur

200 quem sibi Roma facit purior esse dies.

saepius attonitae resonant Circensibus aures;

nuntiat accensus plena theatra favor:

pulsato notae redduntur ab aethere voces,

vel quia perveniunt vel quia fingit amor.

205 p782 [link to English translation] explorata26 fides pelagi ter quinque diebus

dum melior lunae se daret27 aura novae.

tum discessurus studiis urbique remitto

Palladium, generis spemque decusque mei.

facundus iuvenis Gallorum nuper ab arvis

210 missus Romani discere iura Fori.

ille meae secum dulcissima vincula curae,28

filius affectu, stirpe propinquus, habet:

cuius Aremoricas pater Exuperantius oras

nunc postliminium pacis amare docet;

215 leges restituit libertatemque reducit

et servos famulis non sinit esse suis.

[link to English translation] solvimus Aurorae dubio, quo tempore primum

agnosci patitur redditus arva color.

progredimur parvis per litora proxima cymbis,

220 quorum perfugio crebra pateret humus.

aestivos penetrent oneraria carbasa fluctus:

tutior autumnus mobilitate fugae.

Alsia praelegitur tellus, Pyrgique recedunt —

nunc villae grandes, oppida parva prius.

225 iam Caeretanos demonstrat navita fines:

aevo deposuit nomen Agylla vetus.

stringimus hinc effractum29 et fluctu et tempore Castrum:

index semiruti porta vetusta loci.

p784 praesidet, exigui formatus imagine saxi,

230 qui pastorali cornua fronte gerit:30

multa licet priscum nomen deleverit aetas,

hoc Inui31 castrum fama fuisse putat,

seu Pan Tyrrhenis mutavit Maenala silvis,

sive sinus patrios incola Faunus init;

235 dum renovat32 largo33 mortalia semina34 fetu,

fingitur in venerem pronior esse deus.

[link to English translation] ad Centumcellas forti defleximus Austro;

tranquilla puppes in statione sedent.

molibus aequoreum concluditur amphitheatrum,

240 angustosque aditus insula facta tegit;

attollit geminas turres bifidoque meatu

faucibus artatis pandit utrumque latus.

nec posuisse satis laxo navalia portu:

ne vaga vel tutas ventilet aura rates,

245 interior medias sinus invitatus in aedes

instabilem fixis aera nescit aquis;

qualis in Euboicis captiva natatibus unda

sustinet alterno bracchia lenta sinu.

Civitavecchia hodie: temporibus Romanis nuncupabatur Centumcellae. Portus minor ad occasum novissimus est; fortasse dispositiones portus maioris aliquantum debeunt aevo Romano. (Thermas a Rutilio postea notas si vis videre, zooma retro et ad orientem aestivum; planissime videntur in photographia satellitica.)

[et hic invenies adiutorium ad usum formae, si opus fuerit; meis cum symbolis aliisque rebus.]

[link to English translation] nosse iuvat tauri dictas de nomine thermas;

250 nec mora difficilis35 milibus ire tribus.

p786 non illic gustu latices vitiantur amaro

lymphave fumifico sulphure tincta calet:

purus odor mollisque sapor dubitare lavantem36

cogit qua melius parte petantur aquae.

255 credere si dignum famae, flagrantia taurus

investigato fonte lavacra dedit,

ut solet excussis pugnam praeludere glaebis,

stipite cum rigido cornua prona terit:

sive deus, faciem mentitus et ora iuvenci,

260 noluit ardentis dona latere soli;

qualis Agenorei rapturus gaudia furti37

per freta virgineum sollicitavit onus.

ardua non solos deceant miracula Graios!38

auctorem pecudem fons Heliconis habet:

265 elicitas39 simili credamus origine lymphas,40

Musarum ut41 latices ungula fodit equi.

haec quoque Pieriis spiracula comparat antris

carmine Messallae nobilitatus ager;

intrantemque capit discedentemque moratur

270 postibus affixum dulce poema sacris.

hic est qui primo seriem de consule ducit,

usque ad Publicolas si redeamus avos;

p788 hic et praefecti nutu praetoria rexit.

sed menti et linguae gloria maior inest.

275 hic docuit qualem poscat facundia sedem:

ut bonus esse velit, quisque disertus erit.

[link to English translation] roscida puniceo fulsere42 crepuscula caelo:

pandimus obliquo lintea flexa sinu.

paulisper litus fugimus Munione vadosum:

280 suspecto trepidant ostia parva salo.

inde Graviscarum fastigia rara videmus,

quas premit aestivae saepe paludis odor;

sed nemorosa viret densis vicinia lucis

pineaque extremis fluctuat umbra fretis.

285 cernimus antiquas nullo custode ruinas

et desolatae moenia foeda Cosae.

ridiculam cladis pudet inter seria causam

promere, sed risum dissimulare piget.

dicuntur cives quondam migrare coacti

290 muribus infestos deseruisse Lares!

credere maluerim Pygmaeae damna cohortis

et coniuratos in sua bella grues.

haud procul hinc petitur signatus ab Hercule portus;

vergentem sequitur mollior aura diem.

295 p790 inter castrorum vestigia sermo retexit

Sardoam Lepido praecipitante fugam;

litore namque Cosae cognatos depulit hostes

virtutem Catuli Roma secuta ducis.

ille tamen Lepidus peior civilibus armis

300 qui gessit sociis impia bella tribus,

qui libertatem Mutinensi Marte receptam

obruit auxiliis urbe pavente43 novis.

insidias paci moliri tertius ausus

tristibus excepit congrua facta reis.

305 quartus, Caesareo dum vult irrepere regno,

incesti poenam solvit adulterii.

nunc quoque — sed melius de nostris fama queretur:

iudex posteritas semina dira notet.

nominibus certos credam decurrere mores?

310 moribus an potius nomina certa dari?

quicquid id est, mirus Latiis annalibus ordo,

quod Lepidum totiens reccidit ense malum.

[link to English translation] necdum discussis44 pelago permittimur45 umbris;

natus vicino vertice ventus adest.

315 p792 tenditur in medias mons Argentarius undas

ancipitique iugo caerula curva premit;

transversos colles bis ternis46 milibus artat;

circuitu ponti ter duodena patet:

qualis per geminos fluctus Ephyreius Isthmos

320 Ionias bimari litore findit aquas.

vix circumvehimur sparsae dispendia rupis,

nec sinuosa gravi cura47 labore caret:

mutantur totiens vario spiramina flexu:

quae modo profuerant vela repente nocent.

325 eminus Igilii silvosa cacumina miror,

quam fraudare nefas laudis honore suae.

haec proprios nuper tutata est insula saltus,

sive loci ingenio seu domini genio,

gurgite cum modico victricibus obstitit armis

330 tamquam longinquo dissociata mari:

haec multos lacera suscepit ab urbe fugatos,

hic fessis posito certa timore salus.

plurima terreno populaverat aequora bello

contra naturam classe timendus eques:

335 p794 unum mira fides vario discrimine portum

tam prope Romanis, tam procul esse Getis.

tangimus Umbronem; non est ignobile flumen,

quod tuto trepidas excipit ore rates:

tam facilis pronis48 semper patet alveus undis,

340 in pontum quotiens saeva procella ruit.

hic ego tranquillae volui succedere ripae;

sed nautas avidos longius ire sequor.

sic festinantem49 ventusque diesque reliquit:

nec proferre pedem nec revocare licet.

345 litorea noctis requiem metamur harena:

dat vespertinos myrtea silva focos:

parvula subiectis facimus tentoria remis:

transversus subito culmine contus erat.

[link to English translation] lux aderat: Tonsis progressi stare videmur,

350 sed cursum prorae terra relicta probat.

occurrit Chalybum memorabilis Ilva metallis,

qua nihil uberius Norica glaeba50 tulit;

non Biturix largo potior strictura camino,

nec quae Sardonico caespite massa fluit.

355 plus confert populis ferri fecunda creatrix

quam Tartessiaci glarea fulva Tagi.

p796 materies vitiis aurum letale51 parandis:

auri caecus amor ducit in omne nefas:

aurea legitimas expugnant munera taedas,

360 virgineosque sinus aureus imber emit:

auro victa fides munitas decipit urbes:

auri flagitiis ambitus ipse furit.

at contra ferro squalentia rura coluntur;

ferro vivendi prima reperta via est:

365 saecula semideum, ferrati nescia Martis,

ferro crudeles sustinuere feras:

humanis manibus non sufficit usus inermis,

si non sint aliae ferrea tela manus.

his mecum pigri solabar taedia venti,

370 dum resonat variis vile celeuma modis.

[link to English translation] lassatum52 cohibet vicina Faleria cursum,

quamquam vix medium Phoebus haberet iter.

et tum forte hilares per compita rustica pagi53

mulcebant sacris pectora fessa iocis:

375 illo quippe die tandem revocatus Osiris

excitat in fruges germina laeta novas.

egressi villam petimus lucoque vagamur:54

stagna placent septo deliciosa vado.

p798 ludere lascivos intra55 vivaria pisces

380 gurgitis inclusi laxior unda sinit.

sed male pensavit requiem stationis amoenae

hospite conductor durior56 Antiphate!

namque loci querulus curam Iudaeus agebat,

humanis animal dissociale cibis:

385 vexatos frutices, pulsatas imputat algas

damnaque libatae grandia clamat aquae.

reddimus obscaenae convicia debita genti

quae genitale caput propudiosa metit:

radix stultitiae, cui frigida sabbata cordi,

390 sed cor frigidius religione sua.

septima quaeque dies turpi damnata veterno,

tamquam lassati mollis imago dei.

cetera mendacis deliramenta catastae

nec puerum in somnis57 credere posse reor.

395 atque utinam numquam Iudaea subacta58 fuisset

Pompeii bellis imperiisque59 Titi!

latius excisae pestis contagia serpunt,

victoresque suos natio victa premit.

[link to English translation] adversus surgit Boreas; sed nos quoque remis

400 surgere certamus, dum tegit astra dies.

proxima securum reserat Populonia litus,

qua naturalem ducit in arva sinum.

p800 non illic positas extollit in aethera moles

lumine nocturno conspicienda Pharos;

405 sed speculam validae rupis sortita vetustas,

qua fluctus domitos arduus urget apex,

castellum geminos hominum fundavit in usus,

praesidium terris indiciumque fretis.

agnosci nequeunt aevi monumenta prioris:

410 grandia consumpsit moenia tempus edax.

sola manent interceptis vestigia muris:

ruderibus latis tecta sepulta iacent.

non indignemur mortalia corpora solvi:

cernimus exemplis oppida posse mori.

Ruinae Populoniae. Statio, ad occasum notae meae, vehiculos non continet ultra LXXX, nec hic usque ad dimidium impleta: si vis ruinas Romanas videre, ecce tibi locus tranquillus.

[et hic invenies adiutorium ad usum formae, si opus fuerit; meis cum symbolis aliisque rebus.]

415 [link to English translation] laetior hic nostras crebrescit fama per aures:

consilium Romam paene redire fuit.

hic praefecturam sacrae cognoscimus urbis

delatam meritis, dulcis amice, tuis.

optarem verum complecti carmine nomen,

420 sed quosdam refugit regula dura pedes.

cognomen versu  veniet,60 carissime Rufi;

illo te dudum pagina nostra canit.

festa dies pridemque meos dignata Penates

poste coronato vota secunda colat:

425 p802 exornent virides communia gaudia rami:

provecta est animae portio magna meae.

sic mihi, sic potius, placeat geminata potestas:

per quem malueram, rursus honore fruor.

[link to English translation] currere curamus velis Aquilone reverso,

430 cum primum roseo fulsit Eous equo.

incipit obscuros ostendere Corsica montes,

nubiferumque caput concolor umbra levat:

sic dubitanda solet gracili vanescere cornu

defessisque oculis luna reperta latet.

435 haec ponti brevitas auxit mendacia famae:

armentale ferunt quippe natasse pecus,

tempore Cyrnaeas quo primum venit in oras

forte secuta vagum femina Corsa bovem.

[link to English translation] processu pelagi iam se Capraria tollit;

440 squalet lucifugis insula plena viris.

ipsi se monachos Graio cognomine dicunt,

quod soli nullo vivere teste volunt.

munera Fortunae metuunt, dum damna verentur:

quisquam sponte miser, ne miser esse queat?

445 quaenam perversi rabies tam stulta cerebri,

dum mala formides, nec bona posse pati?

p804 sive suas repetunt factorum61 ergastula poenas,

tristia seu nigro viscera felle tument,

sic nimiae bilis morbum assignavit Homerus

450 Bellerophonteis sollicitudinibus:

nam iuveni offenso saevi post tela doloris

dicitur humanum displicuisse genus.

[link to English translation] in Volaterranum, vero Vada nomine, tractum

ingressus dubii tramitis alta lego:

455 despectat prorae custos clavumque sequentem

dirigit62 et puppim voce monente regit.

incertas gemina discriminat arbore fauces

defixasque offert limes63 uterque sudes:

illis proceras mos est adnectere lauros

460 conspicuas ramis et fruticante coma,

ut praebente algam64 densi symplegade limi

servet inoffensas semita clara notas.

illic me rapidus65 consistere Corus adegit,

qualis silvarum frangere lustra solet.

465 vix tuti domibus saevos toleravimus imbres:

Albini patuit proxima villa mei.

p806 namque meus, quem Roma meo subiunxit honori,

per quem iura meae continuata togae.

non exspectatos pensavit laudibus annos;

470 vitae flore puer, sed gravitate senex.

mutua germanos iunxit reverentia mores66

et favor alternis crevit amicitiis.

praetulit ille meas, cum vincere posset, habenas;

at decessoris maior amore fuit.

475 [link to English translation] subiectas villae vacat adspectare salinas;

namque hoc censetur nomine salsa palus,

qua mare terrenis declive canalibus intrat

multifidosque lacus parvula fossa rigat.

ast ubi flagrantes admovit Sirius ignes,

480 cum pallent herbae, cum sitit omnis ager,

tum cataractarum claustris excluditur aequor,

ut fixos latices torrida duret humus.

concipiunt acrem nativa coagula Phoebum

et gravis aestivo crusta calore coit;

485 haud aliter quam cum glacie riget horridus Hister

grandiaque adstricto flumine plaustra vehit.

rimetur solitus naturae67 expendere causas

inque pari dispar fomite quaerat opus:

vincta fluenta gelu concepto68 sole liquescunt,

490 et rursus liquidae sole gelantur aquae.

p808 [link to English translation] o, quam saepe malis generatur origo bonorum!

tempestas dulcem fecit amara moram;

Victorinus enim, nostrae pars69 maxima mentis,70

congressu explevit mutua vota suo.

495 errantem Tuscis considere compulit agris

et colere externos capta Tolosa Lares.

nec tantum duris nituit sapientia rebus:

pectore non alio prosperiora tulit.

conscius Oceanus virtutum, conscia Thule

500 et quaecumque ferox arva Britannus arat,

qua praefectorum vicibus frenata potestas

perpetuum magni faenus amoris habet.

extremum pars illa quidem discedit71 in orbem,

sed tamquam media rector in urbe72 fuit.

505 plus palmae est illos inter voluisse placere,

inter quos minor est displicuisse pudor.

illustris nuper sacrae Comes additus aulae

contempsit summos ruris amore gradus.

hunc ego complexus ventorum adversa fefelli,

510 dum videor patriae iam mihi parte frui.

[link to English translation] lutea protulerat sudos Aurora iugales:

antemnas tendi litoris aura iubet.

p810 inconcussa vehit tranquillus aplustria flatus,

mollia securo vela rudente tremunt.

515 adsurgit ponti medio circumflua Gorgon

inter Pisanum Cyrnaicumque latus.

aversor scopulos, damni monumenta recentis;

perditus73 hic vivo funere civis erat.

noster enim nuper iuvenis maioribus amplis,

520 nec censu inferior coniugiove minor,

impulsus furiis homines terrasque reliquit

et turpem latebram credulus exsul adit.74

infelix putat illuvie caelestia pasci

seque premit laesis saevior ipse deis.

525 num,75 rogo, deterior Circaeis secta venenis?

tunc mutabuntur corpora, nunc animi.

[link to English translation] inde Triturritam petimus: sic villa vocatur,

quae iacet76 expulsis insula paene fretis.

namque manu iunctis procedit in aequora saxis,

530 quique domum posuit condidit ante solum.

contiguum stupui portum, quem fama frequentat

Pisarum emporio divitiisque maris.

mira loci facies: pelago pulsatur77 aperto,

inque omnes ventos litora nuda patent;

535 non ullus tegitur per bracchia tuta recessus,

Aeolias possit qui prohibere minas;

p812 sed procera suo praetexitur alga profundo

molliter offensae non nocitura rati,

et tamen insanas cedendo78 interligat79 undas

540 nec sinit ex alto grande volumen agi.

[link to English translation] tempora navigii clarus reparaverat Eurus;

sed mihi Protadium visere cura fuit:

quem qui forte velit certis cognoscere signis,

virtutis specimen80 corde videre putet:81

545 nec magis efficiet similem pictura colore

quam quae de meritis mixta figura venit.

adspicienda procul certo prudentia vultu

formaque iustitiae suspicienda micat.

sit fortasse minus, si laudet Gallia civem:

550 testis Roma sui praesulis esse potest.

substituit patriis mediocres Umbria sedes:

virtus fortunam fecis utramque82 parem.

mens invicta viri pro magis parva tuetur,

pro parvis animo magna fuere suo.

555 exiguus regum victores83 caespes habebat,

et Cincinnatos iugera pauca dabant.

haec etiam nobis non inferiora feruntur

vomere Serrani Fabriciique foco.

p814 [link to English translation] puppibus ergo meis fida84 in statione locatis

560 ipse vehor Pisas qua solet ire pedes.

praebet equos, offert etiam carpenta tribunus,

ex commilitio carus et ipse mihi,

officiis regerem cum regia tecta magister

armigerasque pii principis excubias.

565 Alpheae veterem contemplor originis urbem,

quam cingunt geminis Arnus et Ausur aquis;

conum pyramidis coeuntia flumina ducunt:

intratur modico frons patefacta solo;

sed proprium retinet communi in gurgite nomen,

570 et pontum solus scilicet Arnus adit.

ante diu quam Troiugenas fortuna Penates

Laurentinorum regibus insereret,

Elide85 deductas suscepit Etruria Pisas,

nominis indicio testificata genus.

575 hic oblata mihi sancti genitoris imago,

Pisano proprio quam posuere foro.

laudibus amissi cogor lacrimare parentis:

fluxerunt madidis gaudia maesta genis.

namque pater quondam Tyrrhenis praefuit arvis,

580 fascibus et senis credita iura dedit.

p816 narrabat, memini, multos emensus honores,

Tuscorum regimen plus placuisse sibi;

nam neque opum curam, quamvis sit magna, sacrarum

nec ius quaesturae grata fuisse magis;

585 ipsam, si fas est, postponere praefecturam

pronior in Tuscos non dubitat amor.

nec fallebatur, tam carus et ipse probatis:

aeternas grates mutua cura canit;

constantemque sibi pariter mitemque fuisse

590 insinuant natis qui meminere senes.

ipsum me gradibus non degenerasse parentis

gaudent, et duplici sedulitate fovent.

haec eadem, cum Flaminiae regionibus irem,

splendoris patrii saepe reperta fides:

595 famam Lachanii veneratur numinis instar

inter terrigenas Lydia tota suos.

grata bonis priscos retinet provinicia mores

dignaque rectores semper habere bonos,

qualis nunc Decius, Lucilli nobile pignus,

600 per Corythi populos arva beata regit.

nec mirum, magni si redditus indole nati

felix tam simili posteritate pater.

p818 huius vulnificis satira ludente86 Camenis

nec Turnus potior nec Iuvenalis erit.

605 restituit veterem censoria lima pudorem;

dumque malos carpit, praecipit esse bonos.

non olim sacri iustissimus arbiter auri

circumsistenses reppulit Harpyias? —

Harpyias, quarum discerpitur unguibus orbis,

610 quae pede glutineo quod tetigere trahunt,

quae luscum faciunt Argum, quae Lyncea caecum,

inter custodes87 publica furta volant;88

sed non Lucillum Briareia praeda fefellit,

totque simul manibus restitit una manus.

615 [link to English translation] iamque Triturritam Pisaea ex urbe reversus

aptabam nitido pendula vela Noto,

cum subitis tectus nimbis insorduit aether;

sparserunt radios nubila rupta vagos.

substitimus. quis enim sub tempestate maligna

620 insanituris audeat ire fretis?

otia vicinis terimus navalia silvis,

sectandisque iuvat membra movere feris.

instrumenta parat venandi villicus hospes

atque olidum doctas nosse cubile canes.

625 funditur insidiis et rara fraude plagarum

terribilisque cadit fulmine dentis aper,

p820 quem Meleagrei vereantur adire lacerti,

qui laxet nodos Amphitryonidae.

tum responsuros persultat bucina colles,

630 fitque reportando89 carmine praeda levis.

[link to English translation] interea madidis non desinit Africus alis

continuos picea nube negare dies.90

iam matutinis Hyades occasibus udae:

iam latet hiberno conditus imbre Lepus,

635 exiguum radiis sed magnis fluctibus astrum,

quo madidam nullus navita linquit humum;

namque procelloso subiungitur Oarioniº

aestiferumque Canem roscida praeda fugit.

vidimus excitis pontum favescere harenis

640 atque eructato vertice rura tegi;

qualiter Oceanus mediis infunditur agris,

destituenda vago cum premit arva salo,

sive alio91 refluus nostro colliditur orbe

sive corusca suis sidera pascit aquis.

p822 Liber Secundus

[link to English translation] Nondum longus erat nec multa volumina passus,

iure suo poterat longior esse liber:

taedia continuo timui incessura92 labori,

sumere ne lector iuge paveret opus.

5 saepe cibis affert serus fastidia finis,

gratior est modicis haustibus unda siti:

intervalla viae fessis praestare videtur

qui notat inscriptus milia crebra lapis.

partimur trepidum per opuscula bina ruborem,

10 quem satius fuerat sustinuisse semel.

[link to English translation] tandem nimbosa maris obsidione solutis

Pisano portu contigit alta sequi.

arridet placidum radiis crispantibus aequor,

et sulcata levi murmurat unda sono.

15 incipiunt Appennini devexa videri,

qua fremit aerio monte repulsa Thetis.

[link to English translation] Italiam rerum dominam qui cingere visu

et totam pariter cernere mente velit,

inveniet quernae similem procedere frondi,

20 artatam laterum conveniente sinu.

p824 milia per longum decies centena teruntur

a Ligurum terris ad freta Sicaniae;

in latum variis damnosa anfractibus intrat

Tyrrheni rabies Hadriacique sali.

25 qua tamen est iuncti maris angustissima tellus,

triginta et centum milia sola patet.

diversas medius mons obliquatur in undas,

qua fert atque refert Phoebus uterque diem:

urget Dalmaticos Eoo vertice fluctus

30 caerulaque occiduis frangit Etrusca iugis.

si factum certa mundum ratione fatemur

consiliumque dei machina tanta fuit,

excubiis Latiis praetexuit Appenninum

claustraque montanis vix adeunda viis.93

35 invidiam timuit Natura parumque putavit

Arctois Alpes opposuisse minis,

sicut vallavit multis vitalia membris

nec semel inclusit quae pretiosa tulit:

iam tum multiplici meruit munimine cingi

40 sollicitosque habuit Roma futura deos.

[link to English translation] quo magis est facinus diri Stilichonis acerbum,

proditor arcani quod94 fuit imperii.

p826 Romano generi dum nititur esse superstes,

crudelis summis miscuit ima furor;

45 dumque timet quicquid se fecerat ipse timeri,

immisit Latiae barbara tela neci:

visceribus nudis armatum condidit hostem,

illatae cladis liberiore dolo.95

ipsa satellitibus pellitis Roma patebat

50 et captiva prius quam caperetur erat.

nec tantum Geticis grassatus proditor armis:

ante Sibyllinae fata cremavit opis.

odimus Althaeam consumpti funere torris;

Nisaeum crinem flere putantur avis.

55 at Stilicho aeterni fatalia pignora regni

et plenas voluit praecipitare colos.

omnia Tartarei cessent tormenta Neronis;

consumat Stygias tristior umbra faces.

hic immortalem, mortalem perculit ille,

60 hic mundi matrem perculit, ille suam.

p828 [link to English translation] sed deverticulo fuimus fortasse loquaces:

carmine propositum96 iam repetamus iter.

advehimur celeri candentia moenia lapsu:a

nominis est auctor Sole corusca soror.

65 indigenis superat ridentia lilia saxis,

et levi radiat picta nitore silex.

dives marmoribus tellus, quae luce coloris

provocat intactas luxuriosa nives.

*
[ALT imaginis: spatium inane]
	*
[ALT imaginis: spatium inane]
	*
[ALT imaginis: spatium inane]
	*
[ALT imaginis: spatium inane]
	*


Adnotationes Editoris:

1 quater Heinsius, Mueller, Baehrens.

2 aetherias . . . arces Baehrens.

3 veneranda R: miseranda VB.

4 verba vir doctus apud Wernsdorf: accepit Baehrens.

5 vetabant Baehrens.

6 sospes VRB: hospes Cuperus, Baehrens.

7 ortus VB: ortas R: ortos Castalio.

8 iniustis VB: inustis R: invitis Juretus, Damm, Mueller, Baehrens: invcitis Castalio: infestis Schrader.

9 numen Barth, Baehrens.

10 fretus VRB (in marg. factus · f · V): factus multi editores: cretus Canneg.: fertur Baehrens: fretus it Barth.

11 perpetuos . . . motus VRB: corr. Baehrens.

12 condomuere Mueller: cum domuere VRB.

13 credideris hic Burman.

14 externus R.

15 inter VRB: subter Baehrens,

16 quae VR: qua Castalio.

17 ludat VRB: ludit Panv.: laudat Baehrens.

18 recinge VRB, Vessereau: refinge Heinsius et fere omnes.

19 maestis Baehrens.

20 non possum sicca dicere luce vale nonnulli editores.

21 imitantia V: imitatio RB (sic etiam in marg. V, sed expunctum): instantia Mueller.

22 ter et (in marg. tenet · f ·): tenet R.

23 secat V: petit R.

24 cadit VRB: calet Mueller: cadet Ussani.

25 feruntur Baehrens.

26 explorata VRB: expectata Schrader.

27 fideret VRB: se daret Heinsius: alii alia (e.g. sideret, funderet).

28 cunę V: curę R.

29 lacunam alii aliter suppleverunt: hinc exesum Barth: hinc effractum Keene in not.: expugnatum Baehrens.

30 239‑230 distichon post 232 posuit Damm.

31 Inui VB: Iani R.

32 dumve novat Baehrens.

33 longe V: largo RB.

34 semina VRB: saecula Mueller.

35 difficilis VRB: distantis (sc. thermas) Baehrens.

36 labantem VB, corr. Simler: molisque . . . labentem R.

37 tecti Baehrens.

38 solos . . . Graios V: solum . . . Graiis R.

39 en medicas Baehrens.

40 nymphas V et pler. edd. vett.: lymphas corr. Castalio et sic legitur in R.

41 ut addidit Damm.

42 fulsere VB: luxere R.

43 pavente V: gemente R: favente B.

44 decessis VRB: discussis Almeloveen: detersis Heinsius.

45 permittitur VRB: permittimur Castalio.

46 ternis VB: denis R.

47 cura VRB: terra Almoeloveen, Baehrens.

48 pronis om. R.

49 festinantem VRB: festinantes Schrader, Baehrens.

50 qua nihil . . . gleba V: qua mihi . . . terra R.

51 fatale Burman: ferale Baehrens.

52 laxatum Castalio: lassantem Baehrens.

53 fagi VRB: pagi Castalio.

54 lucoque vagamur V: lŭtoque vagamus (contra metrum) R: petimusque luthoque vagamur B: ludoque vacamus Wernsdorf.

55 inter VRB: intra Schrader.

56 dirior Drakenborch crudior Mueller.

57 pueros omnes VB: puer õnes R: pueros parvos vel teneros coniec. Baehrens: pueros et anus Keene in not.: puerum in somnis A. M. Duff.

58 Iudea capta R.

59 imperioque B, Baehrens.

60 cogn. versu veneris VB: cognomen venens (om. versu contra metrum) R: Veneri (vocativus) Pith., Burman: cognomen serva, Veneri Barth, Schrader: c. versus servet Damm: c. versus dederis Mueller: c. versu capitur Baehrens: c. versu veniet Vessereau: c. v. veneror Helm: c. v. vehĕris Préchac.

61 fatorum (in marg. factorum · f ·V.

62 derigit Baehrens.

63 limus Baehrens.

64 algam RB: viam V, Baehrens: ulvam Kalinka, Préchac.

65 rabidus Mueller, Baehrens.

66 amores Baehrens.

67 solitas natura VRB: solitus naturae Castalio: solitus naturam Baehrens.

68 conspecto VRB et vulgo: concepto Baehrens (cf. 483).

69 laus (vel spes) Baehrens.

70 gentis Burman.

71 discessit VRB: discedit Baehrens.

72 medio . . . orbe VRB: media . . . urbe Mueller, Baehrens.

73 conditus Baehrens.

74 agit VRB: adit Burman: amat Wernsdorf.

75 num VB: nuc (sic) R: non Barth.

76 latet VRB: iacet Heinsius: patet Burman: latere Keene: late Mueller, Baehrens.

77 pulsatur VRB: pulsantur Barth, Baehrens.

78 caedendo V, Baehrens: cedendo B: credendo . . . unda R.

79 interrigat VRB: interligat Castalio: internicat Baehrens.

80 speciem VRB: specimen Castalio.

81 vidente VRB: vigente petat Baehrens: petat VB: putat R: videre putet Heinsius.

82 utraque V: utrãque R.

83 rectores VRB: victores Baehrens.

84 fida VB: tuta R.

85 Elide VB: Aulide R.

86 livente Baehrens.

87 custodes VRB (custodum · f · in marg. V).

88 volant VRB: vorant Baehrens.

89 reportando V: reportanda RB: reportanti Castalio: reportantum Heinsius, Baehrens.

90 diem Baehrens.

91 alto Baehrens.

92 timuit censura VR (censura Mueller: sessura i.e. haesura Baehrens in not.): timui incessura Purser, Keene.

93 feris Schrader: suis Baehrens: viis VRB.

94 quod VRB: qui vulgo.

95 illato Baehrens: Iliacae cladis deteriore d. J. S. Reid.

96 propositum V: preposito R: proposito B.


Adnotatio Thayeri:

a Lunae codd.? Anglicam versionem vide.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IX Kal. Dec. 11