[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris pars est operis
Belli Jugurthini

C. Sallusti Crispi

a Loeb Classical Library editi
MCMXXI (recensiti MCMXXXI)

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p132 C. Sallusti Crispi
Bellum Jugurthinum
Capitula I‑XXXV

1 [link to English translation] Falso queritur de natura sua genus humanum, quod imbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. 2 Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. 3 Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe1 probitatem, industriam, aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. 4 Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur; suam quisque culpam auctores2 ad negotia transferunt.

5 [link to English translation] Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.

p134 2 [link to English translation] Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam secuntur. 2 Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiuscemodi brevi dilabuntur, at ingeni egregia facinora sicuti anima immortalia sunt.

3 [link to English translation] Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt; animus incorruptus, aeternus, rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur. 4 Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

3 [link to English translation] Verum ex eis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minime mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur, neque illi quibus per fraudem ius3 fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. 2 Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam, aliaque hostilia portendant. 3 Frustra autem p136niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est, nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

4 [link to English translation] Ceterum ex aliis negotiis quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum. 2 Cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere. 3 Atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae imponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. 4 Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim et quales viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum.

5 [link to English translation] Nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur, vehementissume p138sibi animum ad virtutem accendi. 6 Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit.

7 [link to English translation] At contra quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur; 8 proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est. 9 Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque. Nunc ad inceptum redeo.

5 [link to English translation] Bellum scripturus sum quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est. 2 Quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. 3 Sed priusquam p140huiuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscundum omnia illustria magis magisque in aperto sint.

4 [link to English translation] Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume attriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat. Ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat regi dono dedit. 5 Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit. Sed imperi vitaeque eius finis idem fuit. 6 Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. 7 Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

6 [link to English translation] Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxu4 neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare, et cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora p142in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire, plurumum facere, et minumum ipse de se loqui.

2 [link to English translation] Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. 3 Terrebat eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit; ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur anxius erat.

7 [link to English translation] His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare. 2 Igitur bello Numantino Micipsa cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis quos in Hispaniam mittebat.

3 [link to English translation] Sed ea res longe aliter ac ratus erat, evenit. 4 Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, p144ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. 5 Ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerumque solet. 6 Igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. 7 Huc accedebat munificentia animi atque ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.

8 [link to English translation] Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romae omnia venalia esse.

2 [link to English translation] Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit ut potius publice quam privatim amicitiam populi p146Romani coleret neu quibus largiri insuesceret; periculose a paucis emi, quod multorum esset. Si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum.

9 [link to English translation] Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum sententia haec erat: 2 "Iugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo Masinissa."

3 [link to English translation] Igitur rex ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. 4 Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiuscemodi verba cum Iugurtha habuisse.

10 [link to English translation] "Parvom ego, Iugurtha, te amisso patre sine spe sine opibus in meum regnum accepi, existumans p148non minus me tibi, quam5 si genuissem, ob beneficia carum fore. Neque ea res falsum me habuit. 2 Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti; in Hispania nomen familiae renovatum est. Postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. 3 Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. 4 Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas; officio et fide pariuntur. 5 Quis autem amicior quam frater fratri aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? 6 Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur. 7 Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat providere decet. Nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur. 8 Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, p150observate talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse."

11 [link to English translation] Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. 2 Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. 3 Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Iugurtha foret. 4 Dein tamen ut aetati concederet fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est.

5 [link to English translation] Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit, oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. 6 Tum idem Hiempsal placere sibi respondit; nam ipsum illum tribus proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. 7 Quod verbum in pectus Iugurthae altius quam quisquam ratus erat descendit. 8 Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere, p152quibus Hiempsal per dolum caperetur. 9 Quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

12 [link to English translation] Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperi singulis constitui. 2 Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. 3 Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo utebatur qui, proxumus lictor Iugurthae, carus acceptusque ei semper fuerat. Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque uti tamquam suam visens domum eat, portarum clavis adulterinas paret — nam verae ad Hiempsalem referebantur —, ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. 4 Numida mandata brevi conficit, atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. 5 Qui postquam in aedis irrupere, divorsi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere; cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugurtham referunt.

p154 13 [link to English translation] Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divolgatur. Adherbalem omnisque qui sub imperio Micipsae fuerant metus invadit. In duas partis discedunt Numidae: plures Adherbalem secuntur, sed illum alterum bello meliores. 2 Igitur Iugurtha quam maxumas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat. 3 Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. 4 Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit.

5 [link to English translation] Tum Iugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum neque advorsus iram eius usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. 6 Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit,6 primum uti veteres amicos muneribus expleant, deinde novos adquirant, postremo quaecumque possint largiendo parare ne cunctentur.

7 [link to English translation] Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugurtha veniret. 8 Quorum pars spe, alii praemio inducti, singulos ex p156senatu ambiundo nitebantur ne gravius in eum consuleretur. 9 Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:

14 [link to English translation] "Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantum modo procurationem existumarem meam, ceterum ius et imperium eius penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam maxumo usui esse populo Romano, vos mihi cognatorum, vos adfinium loco7 ducerem: si ea fecissem, in vostra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum. 2 Quae cum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium quos terra sustinet sceleratissumus, contempto imperio vostro, Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit.

3 [link to English translation] "Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum benificia posse me8 a vobis auxilium petere, ac maxume deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. 4 Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est neque mihi in manu fuit Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, p158patres conscripti, quibus, quod mihi miserrumum est, cogor prius oneri quam usui esse. 5 Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus societatem vostram appetiverunt. Familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides eius quam fortuna petunda erat. 6 Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere.

7 [link to English translation] "Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere, fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere. 8 Verum ego eis finibus eiectus sum quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et avos meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginiensis. Vostra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis. 9 Eheu me miserum! hucine, Micipsa pater, beneficia tua evasere ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae extinctor sit?

[link to English translation] "Numquamne ergo familia nostra quieta erit? Semperne in sanguine, ferro, fuga vorsabitur? 10 Dum Carthaginienses incolumes fuere, iure omnia saeva p160patiebamur; hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa eiecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. 11 Ecce autem ex improviso Iugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia sese9 ecferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum eius sceleris sui praedam fecit; post, ubi me eisdem dolis nequit10 capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vostro, sicut videtis extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem.

12 [link to English translation] "Ego sic existumabam, patres conscripti, uti praedicantem audiveram patrem meum, qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxume tutos esse. 13 Quod in familia nostra fuit, praestitit uti in omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus, in vostra manu est, patres conscripti. 14 Pater nos duos fratres reliquit, tertium Iugurtham beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. 15 Quid agam? Aut quo potissumum infelix accedam? Generis praesidia omnia extincta sunt. Pater, uti necesse erat, naturae concessit. Fratri, quem minime decuit, propincus per scelus vitam eripuit. Adfinis, amicos, propinquos ceteros meos alium alia p162clades oppressit; capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et11 luctu morte graviorem vitam exigunt. 16 Si omnia quae aut amisi aut ex necessariis advorsa facta sunt incolumia manerent, tamen, siquid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et iniurias omnis curae esse decet. 17 Nunc vero exul patria, domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem? Nationesne an reges? Qui omnes familiae nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt? An quoquam mihi adire licet, ubi non maiorum, meorum hostilia monumenta pluruma sint? Aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? 18 Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, nequem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne12 foedera nova acciperemus: abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia fore; si huic imperio fortuna mutaretur, una occidundum nobis esse.

19 [link to English translation] "Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia sunt; quo facilius sociorum iniurias curare licet. 20 Tantum illud vereor, nequos privata amicitia Iugurthae parum cognita transvorsos agat, quos ego audio maxuma ope niti, ambire, fatigare vos singulos, nequid de absente p164incognita causa statuatis: fingere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno manere. 21 Quod utinam illum, cuius13 impio facinore in has miserias proiectus sum, eadem haec simulantem videam et aliquando aut apud vos aut apud deos immortalis rerum humanarum cura oriatur; ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum gravis poenas reddat.

22 [link to English translation] "Iam iam frater, animo meo carissume, quamquam tibi immaturo et unde minume decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum. 23 Non enim regnum sed fugam, exsilium, egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas, cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. 24 Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset, neu iure14 contemptus viderer si defessus malis iniuriae concessissem. Nunc neque vivere lubet neque mori licet sine dedecore.

25 [link to English translation] "Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentes vostros, per maiestatem populi Romani, p166subvenite mihi misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."

15 [link to English translation] Postquam rex finem loquendi fecit, legati Iugurthae, largitione magis quam causa freti, paucis respondent. Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum, Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri quod iniuriam facere nequivisset; Iugurtham ab senatu petere ne se alium putarent ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent.

2 [link to English translation] Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum, praeterea senatus magna pars gratia depravata Adherbalis dicta contemnere, Iugurthae virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio sua quasi pro gloria nitebantur. 3 At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subveniundum Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant; 4 sed ex omnibus maxume Aemilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiae, honoris, divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. 5 Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta lubidine continuit.

p168 16 [link to English translation] Vicit tamen in senatu pars illa, quae vero pretium aut gratiam anteferebat. 2 Decretum fit uti decem legati regnum, quod Micipsa optinuerat, inter Iugurtham et Adherbalem dividerent. Cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul15 C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis acerrume victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. 3 Eum Iugurtha tametsi Romae in inimicis16 habuerat, tamen accuratissume recepit, dando et pollicendo multa perfecit, uti fama, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. 4 Reliquos legatos eadem via aggressus plerosque capit, paucis carior fides quam pecunia fuit. 5 In divisione quae pars Numidiae Mauretaniam attingit, agro virisque opulentior, Iugurthae traditur, illam alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.

17 [link to English translation] Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere. 2 Sed quae loca et nationes ob calorem aut asperitatem, item solitudines minus p170frequentata sunt, de eis haud facile compertum narraverim. Cetera quam paucissumis absolvam.

3 [link to English translation] In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantum modo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa. 4 Ea finis habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant. 5 Mare saevom, inportuosum, ager frugum fertilis, bonus pecori, arbori17 infecundus, caelo terraque penuria aquarum. 6 Genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum. Plerosque18 senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere; nam morbus haud saepe quemquam superat. Ad hoc malefici generis pluruma animalia.

7 [link to English translation] Sed qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint, aut quo modo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama quae plerosque optinet divorsum est, tamen uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, utique rem sese habere cultores eius terrae putant, quam paucissumis dicam. Ceterum fides eius rei penes auctores erit.

18 [link to English translation] Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque p172humi pabulum uti pecoribus. 2 Ei neque moribus neque lege aut imperio cuiusquam regebantur; vagi, palantes, quas nox coegerat sedes habebant.

3 [link to English translation] Sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, compositus ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus, brevi dilabitur. 4 Ex eo numero Medi, Persae et Armenii, navibus in Africam transvecti, 5 proxumos nostro mari locos occupavere, sed Persae intra Oceanum magis; eique alveos navium invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat; 6 mare magnum et ignara lingua commercio prohibebant. 7 Ei paulatim per conubia Gaetulos secum19 miscuere, et, quia saepe temptantes agros alia deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere. 8 Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga incurvis lateribus tecta quasi navium carinae sunt.

9 [link to English translation] Medis autem et Armeniis accessere Libyes — nam ei propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus — eique mature oppida habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare p174res inter se instituerant. 10 Nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes.

11 [link to English translation] Sed res Persarum brevi adolevit ac postea nomine Numidae propter multitudinem a parentibus digressi possedere ea loca, quae proxume20 Carthagine21 Numidia appellatur. 12 Deinde utrique alteris freti finitumos armis aut metu sub imperium suum coegere, nomen gloriamque sibi addidere, magis ei, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. Denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est, victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.

19 [link to English translation] Postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Lepcim aliasque urbis in ora marituma condidere eaeque brevi multum auctae, pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere. 2 Nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet.

p176 3 [link to English translation] Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes interque eas Lepcis; deinde Philaenon arae, quem locum Aegyptum vorsus finem imperi habrere Carthaginienses; post aliae Punicae urbes. 4 Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent, proxumi22 Hispania23 Mauri sunt. 5 Super Numidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare, post eos Aethiopas esse, 6 dehinc loca exusta solis ardoribus.

7 [link to English translation] Igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis oppida et finis Carthaginiensium, quos novissume habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat; Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen Muluccham sub Iugurtha erant; Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus populi Romani itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus.

8 [link to English translation] De Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.

20 [link to English translation] Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia p178sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus quos paulo ante muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. 2 Ipse acer, bellicosus, at is quem petebat quietus, imbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus. 3 Igitur ex improviso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit; 4 deinde cum omni multitudine in regnum suum convortit, existumans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore. 5 At ille, quod neque se parem armis existumabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit. Qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat. 6 Neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat. 7 Itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere. 8 Ceterum qua pergebat urbis, agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere.

p180 21 [link to English translation] Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum, necessario copias parat et Iugurthae obvius procedit. 2 Interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et quia diei extremum erat proelium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine, milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos partim, alios arma sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret. 3 Igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxume festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat.

4 [link to English translation] Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab armis discedere, de controvorsiis suis iure potius quam bello disceptare;24 ita seque illisque dignum esse.

22 [link to English translation] Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis quod Romae, dum proficisci parant, de proelio p182facto et oppugnatione Cirtae audiebatur; sed is rumor clemens erat. 2 Quorum Iugurtha accepta oratione respondit sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse; ab adulescentia ita se enisum ut ab optumo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artis a Micipsa, non penuria liberorum in regnum adoptatum esse. 3 Ceterum quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum iniuriam minus tolerare. 4 Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri eius obviam isse. Populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit. Postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum. 5 Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.

23 [link to English translation] Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est, neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat; praeterea dies noctisque aut per vim aut dolis temptare; defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem arrigere,25 prorsus intentus cuncta parare.

2 [link to English translation] Adherbal ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxili spem nullam, p184penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex eis qui una Cirtam profugerant duos maxume impigros delegit. Eos multa pollicendo ac miserando casum suum confirmat uti per hostium munitiones noctu ad proxumum mare, dein Romam pergerent.

24 [link to English translation] Numidae paucis diebus iussa efficiunt. Litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit:

2 [link to English translation] "Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem tanta lubido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos immortalis in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit. 3 Itaque quintum iam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque mihi Micipsae patris mei benificia neque vostra decreta auxiliantur; ferro an fame acrius urgear incertus sum. 4 Plura de Iugurtha scribere dehortatur me fortuna mea. Etiam antea expertus sum parum fidei miseris esse. 5 Nisi tamen intellego illum supra quam ego sum petere neque simul amicitiam vostram et regnum meum sperare. Utrum gravius existumet, nemini occultum est. 6 Nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit. Quae sane fuerint nostrae iniuriae, nihil ad vos. 7 Verum nunc vostrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem p186Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant. 8 Quid est reliquom nisi vis vostra, quo moveri possit? 9 Nam ego quidem vellem et haec quae scribo et illa quae antea in senatu questus sum vana forent potius quam miseria mea fidem verbis faceret. 10 Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantum modo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. Regno Numidiae, quod vostrum est, uti lubet consulite; me manibus impiis eripite, per maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae."

25 [link to English translation] His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittundum censerent et quam primum Adherbali subveniundum; de Iugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset. 2 Sed ab eisdem illis regis fautoribus summa ope enisum est ne tale decretum fieret. 3 Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum. 4 Legantur tamen in Africam maiores natu nobiles, amplis honoribus usi. In quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum senatus princeps.

5 [link to English translation] Ei, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navem ascendere. Dein brevi p188Uticam appulsi litteras ad Iugurtham mittunt: quam ocissume ad provinciam accedat seque ad eum ab senatu missos. 6 Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo commotus metu atque lubidine divorsus agitabatur. 7 Timebat iram senatus, ni paruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebatur. 8 Vicit tamen in avido ingenio pravom consilium. 9 Igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam irrumpere nititur, maxume sperans diducta26 manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum. 10 Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut prius quam legatos conveniret Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurumum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in provinciam venit. 11 Ac tametsi senati verbis graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frustra discessere.

26 [link to English translation] Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent uti seque et oppidum Iugurthae tradat, 2 tantum ab eo vitam paciscatur, de ceteris senatui curae fore. At ille, tametsi omnia potiora fide Iugurthae rebatur, tamen p190quia penes eosdem, si advorsaretur, cogundi potestas erat, ita uti censuerant Italici deditionem facit. 3 Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus27 obvius fuerat, interficit.

27 [link to English translation] Quod postquam Romae cognitum est et res in senatu agitari coepta, idem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum iurgiis trahundo tempus, atrocitatem facti leniebant. 2 Ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret; tanta vis gratiae atque pecuniae regis erat. 3 Sed ubi senatus delicti conscientia populum timet, lege Sempronia provinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae, consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia; 4 Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit. 5 Deinde exercitus qui in Africam portaretur scribitur; stipendium aliaque quae bello usui forent decernuntur.

28 [link to English translation] At Iugurtha, contra spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia venire28 in animo haeserat, filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos p192mittit eisque, uti illis quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit omnis mortalis pecunia aggrediantur. 2 Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus, eique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proxumis decem Italia decederent. 3 Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet; ita infectis rebus illi domum discedunt.

4 [link to English translation] Interim Calpurnius, parato exercitu, legat sibi homines nobilis, factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat. In quis fuit Scaurus, cuius de natura et habitu supra memoravimus. 5 Nam in consule nostro multae bonaeque artes animi et corporis erant, quas omnis avaritia praepediebat: patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissumus contra pericula et insidias. 6 Sed legiones per Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae. 7 Igitur Calpurnius initio, paratis commeatibus, acriter Numidiam ingressus est multosque mortalis et urbis aliquot pugnando cepit.

29 [link to English translation] Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique quod administrabat asperitatem ostendere coepit, animus aeger avaritia facile convorsus est. 2 Ceterum socius et administer omnium p194consiliorum adsumitur Scaurus, qui tametsi a principio, plerisque ex factione eius corruptis, acerrume regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in pravom abstractus est. 3 Sed Iugurtha primum tantum modo belli moram redimebat, existumans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum. Postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maxumam spem adductus recuperandae pacis, statuit cum eis de omnibus pactionibus praesens agere.

4 [link to English translation] Ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Iugurthae Vagam.29 Cuius rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat quoniam deditionis mora indutiae agitabantur. 5 Igitur rex, uti constituerat, in castra venit ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit. Dein postero die, quasi per saturam sententiis exquisitis, in deditionem accipitur. 6 Sed uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur. 7 Calpurnius p196Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur.

30 [link to English translation] Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama divolgavit, Romae per omnis locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant: probarentne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent parum constabat. 2 Ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. 3 At C. Memmius, cuius de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere ne rem publicam, ne30 libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat. 4 Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuit, decere existumavi unam ex tam multis orationem eius perscribere ac potissumum ea31 dicam, quae32 in contione post reditum bestiae huiuscemodi verbis disseruit.

31 [link to English translation] "Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet: opes factionis, vostra patientia, ius nullum, ac maxume quod innocentiae plus periculi quam honoris est. 2 Nam illa p198quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores, 3 ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem, obnoxiis inimicis, exsurgitis atque etiam nunc timetis eos quibus decet terrori esse. 4 Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. 5 Certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar. Verum id frustra an ob rem faciam, in vostra manu situm est, Quirites. 6 Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vestri fecere, uti contra iniurias armati eatis; nihil vi, nihil secessione opus est. Necesse est suomet ipsi more praecipites eant. 7 Occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt. Post C. Gracchi et C. Fulvi caedem item vostri ordinis multi mortales in carcere necati sunt. Utriusque cladis non lex verum lubido eorum finem fecit.

8 [link to English translation] "Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere. Quidquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit. 9 Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam ut maxumas divitias esse. Tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere itaque p200postremo leges, maiestas vostra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. 10 Neque eos, qui ea fecere, pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vostra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes; proinde quasi ea honori non praedae habeant.

11 [link to English translation] "Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, in imperio nati, aequo animo servitutem toleratis? 12 At qui sunt ei, qui rem publicam occupavere? Homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi et eidem superbissumi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt. 13 Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent. 14 Ita quam quisque pessume fecit tam maxume tutus est. Metum ab scelere suo ad ignaviam vostram transtulere, quos omnis eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit. 15 Sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. 16 Quodsi tam vos libertatis curam haberetis quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica, sicuti nunc, vastaretur et benificia vostra penes optumos non audacissumos forent. 17 Maiores vostri parandi iuris et maiestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere. p202Vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini? Atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam omnino non paravisse.

18 [link to English translation] "Dicet aliquis 'quid igitur censes?' Vindicandum in eos qui hosti prodidere rem publicam. Non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae. 19 Qui si dediticius est, profecto iussis vostris oboediens erit, sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maxumae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint. 20 Nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, cum regna, provinciae, leges, iura, iudicia, bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant, vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere; nam servitutem quidem quis vostrum recusare audebat?

21 [link to English translation] "Atque ego, tametsi viro33 flagitiosissumum existumo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. 22 Nam et illis, quantum importunitatis habent, p204parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis aeterna34 sollicitudo remanebit, cum intellegetis aut serviundum esse aut per manus libertatem retinendam.

23 [link to English translation] "Nam fidei quidem aut concordiae quae spes est? Dominari illi volunt, vos liberi esse; facere illi iniurias, vos prohibere; postremo sociis nostris veluti hostibus, hostibus35 pro sociis utuntur. 24 Potestne in tam divorsis mentibus pax aut amicitia esse? 25 Qua re moneo hortorque vos ne tantum scelus impunitum omittatis. Non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur. Hosti acerrumo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vostrum est; domi militiaeque res publica venalis fuit. 26 Quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit relicum, nisi ut illis, qui ea fecere, oboedientes vivamus? Nam impune quae lubet facere, id est regem esse. 27 Neque ego vos, Quirites, hortor ut malitis civis vostros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscundo malis bonos perditum eatis. 28 Ad hoc in re publica multo praestat benifici quam malifici immemorem esse. Bonus tantum modo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior. 29 Ad hoc si iniuriae non sint, haud saepe auxili egeas."

p206 32 [link to English translation] Haec atque alia huiuscemodi saepe in contione dicundo36 Memmius populo persuadet uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae arcessebat, delicta patefierent.

2 [link to English translation] Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui, pluruma et flagitiosissuma facinora fecere. 3 Fuere qui auro corrupti elephantos Iugurthae traderent, alii perfugas vendere,37 pars ex pacatis praedas agebant; 4 tanta vis avaritiae in animos eorum veluti tabes invaserat. 5 At Cassius praetor, perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate, ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet. Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat; talis ea tempestate fama de Cassio erat.

33 [link to English translation] Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam maxume miserabili cum Cassio Romam venit. 2 Ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium p208tribunum plebis magna mercede parat, cuius impudentia contra ius et iniurias omnis munitus foret. 3 At C. Memmius advocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare, fidem publicam per sese inviolatam fore. 4 Post, ubi silentium coepit, producto Iugurtha verba facit, Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera in patrem fratresque ostendit. Quibus iuvantibus quibusque ministris ea egerit quamquam intellegat populus Romanus, tamen velle manifesta magis ex illo habere. Si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam, sin reticeat, non sociis saluti fore sed se suasque spes corrupturum.

34 [link to English translation] Deinde ubi Memmius dicundi finem fecit et Iugurtha respondere iussus est, C. Baebius tribunus plebis quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere iubet; ac tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, voltu, saepe impetu atque aliis omnibus quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia. 2 Ita populus ludibrio p210habitus ex contione discedit, Iugurthae Bestiaeque et ceteris quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.

35 [link to English translation] Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui quia in dissensione regum Iugurthae advorsus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat. 2 Huic Sp. Albinus, qui proxumo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae ab senatu petat. 3 Avidus consul belli gerundi movere quam senescere omnia malebat. 4 Ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari proxumo ac maxume fido sibi imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret ac maxume occulte; sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat.

5 [link to English translation] Bomilcar mature regis mandata exsequitur et per homines talis negoti artifices itinera egressusque eius, postremo loca atque tempora cuncta explorat. Deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. 6 Igitur unus ex eo numero qui ad caedem parati erant paulo inconsultius Massivam aggreditur; illum obtruncat, sed p212ipse deprehensus, multis hortantibus et in primis Albino consule, indicium profitetur. 7 Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius qui Romam fide publica venerat.

8 [link to English translation] At Iugurtha manufestus tanti sceleris non prius omisit contra verum niti, quam animadvortit supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. 9 Igitur quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quam vadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus ne reliquos popularis metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus eodem profectus est, iussus a senatu Italia decedere. 10 Sed postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse, "Urbem38 venalem et mature perituram, si emptorem invenerit!"


Apparatus Criticus:

1 quippe quae, NK1H2MDnm, Donat. Ter. Eun. 241, Ah, Or.

[decorative delimiter]

2 auctores, BH1T1; the other MSS. have actores.

[decorative delimiter]

3 is, n2; eis, PNK2l.

[decorative delimiter]

4 luxu, Ym, Fronto, p108 Naber; Diomedes, I.341.6 K; luxui, XNTlsn; luxuriae, Macrob. V.624.24 K.

[decorative delimiter]

5 quam liberisMSS., Ah, Or.

[decorative delimiter]

6 praecipit, A2CBNln; the other MSS. have praecepit.

[decorative delimiter]

7 adfinium loco, VM2m1, Ah, Or; adfinium locum, A1C1; in adf. loco, MFm2; in adf. locum, the other MSS.

[decorative delimiter]

8 posse a, Vm1; possem ea, A1N; posse me, the other MSS. Ah, Or.

[decorative delimiter]

9 seV; P omits.

[decorative delimiter]

10 non quit, V, P2.

[decorative delimiter]

11 atqueV.

[decorative delimiter]

12 neuV.

[decorative delimiter]

13 quoius, Ah; cuius, Or.

[decorative delimiter]

14 neu iure, VP2Al, Ah, Or; ne iure, B1; ne vivere, the other MSS.

[decorative delimiter]

15 consulsP; consulibus, H2Γln.

[decorative delimiter]

16 in inimicis, editors; in amicisMSS.

[decorative delimiter]

17 arboriMSS., Ah; arbore, Arus. VI.473.18 K, Or.

[decorative delimiter]

18 ac plerosque, Fronto, p109 NAh.

[decorative delimiter]

19 Omitted by Pl.

[decorative delimiter]

20 proxima, Arusianus VII.498.17 K, Ah; proxime MSS. ("fortasse recte," Ah), Or.

[decorative delimiter]

21 Carthagine, Arus. l.c., Ah, Or; CarthaginemMSS.

[decorative delimiter]

22 proximi, Pl, Arusianus VII.498.18 K, Ah, Or; proxime, the other MSS.

[decorative delimiter]

23 Hispania, Arus., Ah, Or; Hispanias, Pl; Hispaniam, the other MSS.

[decorative delimiter]

24 The phrase de controversiisº suis . . . disceptare is omitted by all the best MSS., but is found in a few integri.

[decorative delimiter]

25 arrigere, Xls; erigere, Ynm.

[decorative delimiter]

26 diducta, NTDFsnm; deducta, Hm; ducta, Xl.

[decorative delimiter]

27 armatus, Xln; armatis, A1 and the other MSS.

[decorative delimiter]

28 venum ire, CBHs.

[decorative delimiter]

29 The form given by some good MSS. as well as in inscrr. and the Greek writers; P and some other good MSS. have Vaccam or Vacam; see Ah. Proleg. p59.

[decorative delimiter]

30 m. ne rem p. ne lib., N1m, Ah; m. rem p. (p. Rom. corr.) ne lib.A; m. P. R. ne lib., PB (movere) lsn, Or; m. ne p. Rom. ne lib.C; m. p. R. ne remp. ne lib., the other MSS.

[decorative delimiter]

31 eam, PA2CBMT.

[decorative delimiter]

32 quam, P2CB2MT.

[decorative delimiter]

33 viro, VPMm; virsF; viros, A1N1s; virum, A2N2 and the other MSS.

[decorative delimiter]

34 alterna, VXDln.

[decorative delimiter]

35 hostibus, hostibus, P1ln; the other MSS. have only hostibus (once).

[decorative delimiter]

36 indicendo, MSS.; in . . . dicendo, Jordan, who suggests that contione has fallen out; Ah deletes in and suggests contionibus; inducendo, Or.

[decorative delimiter]

37 venderentMSS., corr. by Kortte.

[decorative delimiter]

38 O urbem, AH2M2, Livy, Per. 64, Aug. Ep. 138.16, Oros. Hist. V.15.16, Ah, Or.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XIII Kal. Mai. 07