[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris pars est operis
Belli Jugurthini

C. Sallusti Crispi

a Loeb Classical Library editi
MCMXXI (recensiti MCMXXXI)

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p296 C. Sallusti Crispi
Bellum Jugurthinum
Capitula LXXVII‑CXIV

77 [link to English translation] Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepci ad Metellum venerant, orantes uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem, factiosum, novis rebus studere, advorsum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent. Ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum socios fore. 2 Nam Lepcitani iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum. 3 Deinde, ubi ea impetrata, semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino Metelloque imperata nave fecerant. 4 Itaque ab imperatore facile quae petebant adepti. Emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.

78 [link to English translation] Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis navibus p298in eos locos venisse; ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum. 2 Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa impares magnitudine, pari natura. Quorum proxuma terrae praealta sunt, cetera, uti fors tulit, alta,102 alia in tempestate103 vadosa, 3 nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur, Syrtes ab tractu nominatae.

4 [link to English translation] Eius civitatis lingua modo convorsa conubio Numidarum; legum cultusque pleraque Sidonica, quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. 5 Inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant.

79 [link to English translation] Sed quoniam in eas regiones per Lepcitanorum negotia venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit. 2 Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa104 imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. 3 Ager in medio harenosus, una specie; neque flumen neque mons erat, qui finis eorum discerneret. Quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit.

4 [link to English translation] Postquam utrimque legiones item classes saepe fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum p300attriverant, veriti ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per indutias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. 5 Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere. Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu acciderit parum cognovi. 6 Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere. Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus harenam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque implere solet; ita prospectu impedito morari iter. 7 Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem corruptam domi poenas metuunt, criminari Carthaginiensis ante tempus domo digressos, conturbare rem, denique omnia malle quam victi abire. 8 Sed cum Poeni aliam condicionem, tantum modo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur, vel eadem condicione sese quem in locum vellent processuros. 9 Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonavere: ita vivi obruti. 10 Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere aliique illis domi honores instituti. Nunc ad rem redeo.

p302 80 [link to English translation] Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus, pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani. 2 Eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines habere, signa sequi, imperium observare, item alia militaria facere. 3 Praeterea regis Bocchi proxumos magnis muneribus et maioribus promissis ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem aggressus, impellit uti advorsus Romanos bellum incipiat. 4 Id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum, 5 quam rem opportunissumam incepto bello pauci impediverant caeci avaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat. 6 Etiam antea Iugurthae filia Boccho105 nupserat. Verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam plurumas uxores, denas alii, alii pluris habent, sed reges eo amplius. 7 Ita animus multitudine distrahitur; nulla pro socia optinet, pariter omnes viles sunt.

81 [link to English translation] Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. Ibi, fide data et accepta, Iugurtha Bocchi animum oratione accendit; Romanos iniustos, profunda avaritia communis omnium hostis esse; eandem illos causam belli cum Boccho habere, quam p304secum et cum aliis gentibus, lubidinem imperitandi, quis omnia regna advorsa sint. Tum sese, paulo ante Carthaginiensis, item regem Persen, post uti quisque opulentissumus videatur, ita Romanis hostem fore. 2 Eis atque aliis talibus dictis ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod ibi106 Metellus praedam captivosque et impedimenta locaverat. 3 Ita Iugurtha ratus aut capta urbe operae pretium fore aut, si dux Romanus auxilio suis venisset, proelio sese certaturos. 4 Nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem imminuere, ne moras agitando aliud quam bellum mallet.

82 [link to English translation] Imperator postquam de regum societate cognovit, non temere neque, uti saepe iam victo Iugurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam facit. Ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus cognitis Mauris, quoniam is novos hostis accesserat, ex commodo pugnam facere. 2 Interim Roma per litteras certior fit provinciam Numidiam Mario datam, nam consulem factum ante acceperat. Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus, neque lacrumas tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati. 3 Quam rem alii in superbiam vortebant, alii bonum ingenium contumelia p306accensum esse, multi, quod iam parta victoria ex manibus eriperetur. Nobis satis cognitum est illum magis honore Mari quam iniuria sua excruciatum neque tam anxie laturum fuisse, si adempta provincia alii quam Mario traderetur.

83 [link to English translation] Igitur eo dolore impeditus, et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum ne sine causa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniungendae, quae potior bello esset, et quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare; omne bellum sumi facile, ceterum aegerrume desinere; non in eiusdem potestate initium eius et finem esse; incipere cuivis, etiam ignavo licere, deponi, cum victores velint; proinde sibi regnoque suo consuleret, neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret.

2 [link to English translation] Ad ea rex satis placide verba facit: sese pacem cupere, sed Iugurthae fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret, omnia conventura. 3 Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille probare partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis, tempus procedere et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.

p308 84 [link to English translation] At Marius, ut supra dixumus, cupientissuma plebe consul factus, postquam ei provinciam Numidiam popuIus iussit, antea iam infestus nobilitati, tum vero multus atque ferox instare, singulos modo, modo univorsos laedere, dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse, alia praeterea magnifica pro se et illis dolentia. 2 Interim quae bello opus erant prima habere, postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus arcessere, praeterea ex Latio sociisque107 fortissumum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos accire et ambiundo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci.

3 [link to English translation] Neque illi senatus, quamquam advorsus erat, de ullo negotio abnuere audebat. Ceterum supplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti putabatur et Marius aut belli usum aut studia volgi amissurus. Sed ea res frustra sperata; tanta lubido cum Mario eundi plerosque invaserat. 4 Sese quisque praeda locupletem fore, victorem domum rediturum alia huiuscemodi animis trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius arrexerat. 5 Nam postquam omnibus quae postulaverat decretis milites scribere volt, hortandi causa simul et nobilitatem uti p310consueverat exagitandi, contionem populi advocavit. Deinde hoc modo disseruit.

85 [link to English translation] "Scio ego, Quirites, plerosque non eisdem artibus imperium a vobis petere et postquam adepti sunt gerere; primo industrios, supplices, modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. 2 Sed mihi contra ea videtur. Nam quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. 3 Neque me fallit, quantum cum maxumo vostro benificio negoti sustineam.108 Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos, occursantis, factiosos, opinione, Quirites, asperius est. 4 Ad hoc alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari. Nam alia infirma sunt.

5 [link to English translation] "Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, aequos bonosque favere, quippe mea bene facta rei publicae procedunt, nobilitatem locum invadendi quaerere. 6 Quo mihi acrius adnitundum est p312uti neque vos capiamini et illi frustra sint. 7 Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam. 8 Quae ante vostra benificia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram non est consilium, Quirites. 9 Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vortit. 10 Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrume tulit. Quaeso, reputate cum animis vostris num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi; scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui. 11 Ita plerumque evenit ut quem vos imperare iussistis, is imperatorem alium quaerat. 12 Atque ego scio, Quirites, qui postquam consules facti sunt et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint, praeposteri homines; nam gerere quam fieri tempore posterius re atque usu prius est.

13 [link to English translation] "Comparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novum. Quae illi audire et109 legere p314solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici. 14 Nunc vos existumate facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur.110 15 Quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum. 16 Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis, nisi sese liberos quam optumos voluisse?

17 [link to English translation] "Quod si iure me despiciunt, faciant111 item maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. 18 Invident honori meo; ergo invideant labori,112 innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. 19 Verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vostros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. 20 Ne illi falsi sunt, qui divorsissumas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis. 21 Atque etiam, cum apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt, eorum fortia facta memorando clariores sese putant. 22 Quod contra est. Nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. 23 Et profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in p316occulto patitur. 24 Huiusce rei ego inopiam fateor,113 Quirites, verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. 25 Nunc videte quam iniqui sint. Quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse.

26 [link to English translation] "Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere velint, abunde illis facundam et compositam orationem fore. Sed in vostro maxumo benificio cum omnibus locis me114 vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret. 27 Nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest. Quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant. 28 Sed quoniam vostra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maxumum negotium imposuistis, etiam atque etiam reputate num eorum paenitendum sit. 29 Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices advorso corpore. 30 Hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurumis laboribus et periculis quaesivi.

p318 31 [link to English translation] "Non sunt composita verba mea; parvi115 id facio. Ipsa se virtus satis ostendit. Illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. 32 Neque litteras Graecas didici; parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant. 33 At illa multo optuma rei publicae doctus sum: hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare. 34 His ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam, me opulenter, neque gloriam meam laborem illorum faciam. 35 Hoc est utile, hoc civile imperium. Namque cum tute per mollitiem116 agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum, non imperatorem esse. 36 Haec atque talia117 maiores vostri faciundo seque remque publicam celebravere. 37 Quis nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum aemulos contemnit, et omnis honores non ex merito, sed quasi debitos a vobis repetit.

38 [link to English translation] "Ceterum homines superbissumi procul errant. Maiores eorum omnia quae licebat illis reliquere: divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque poterant; ea sola neque datur dono neque accipitur. 39 Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti p320cocum quam vilicum habeo. Quae mihi lubet confiteri, Quirites. 40 Nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi: munditias mulieribus, laborem viris convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse.

41 [link to English translation] "Quin ergo, quod iuvat, quod carum aestumant, id semper faciant: ament, potent; ubi adulescentiam habuere ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissumae parti corporis. Sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis iucundiora sunt. 42 Verum non ita est. Nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissumi viri, bonorum praemia ereptum eunt. 43 Ita iniustissume luxuria et ignavia pessumae artes, illis qui coluere eas nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.

44 [link to English translation] "Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. 45 Primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites. Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis, avaritiam, imperitiam atque superbiam. Deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuos quam felix. 46 Nam magna pars eius avaritia aut temeritate ducum attrita est. 47 Quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. Egomet p322in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram. 48 Et profecto dis iuvantibus omnia matura sunt, victoria, praeda, laus. Quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat. 49 Etenim nemo ignavia immortalis factus est neque quisquam parens liberis uti aeterni forent optavit, magis uti boni honestique vitam exigerent. 50 Plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent. Nam strenuis abunde dictum puto."

86 [link to English translation] Huiusce modi oratione habita Marius, postquam plebis animos arrectos videt, propere commeatu, stipendio, armis, aliisque utilibus navis onerat; cum his A. Manlium legatum proficisci iubet. 2 Ipse interea milites scribere, non more maiorum neque ex classibus, sed uti cuiusque lubido erat, capite censos plerosque. 3 Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiam quaerenti egentissumus quisque opportunissumus, cui neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur. 4 Igitur Marius, cum aliquanto maiore numero quam decretum erat in Africam profectus, paucis diebus Uticam advehitur. p3245 Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato. Nam Metellus conspectum Mari fugerat, ne videret ea quae audita animus tolerare nequiverat.

87 [link to English translation] Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat, dein castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur, proelia multa, ceterum levia, alia118 aliis locis facere. 2 Interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientis capi aut occidi, fortissumum quemque tutissumum, armis libertatem patriam parentisque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri. 3 Sic brevi spatio novi veteresque coaluere et virtus omnium aequalis facta.

4 [link to English translation] At reges ubi de adventu Mari cognoverunt, divorsi in locos difficilis abeunt. Ita Iugurthae placuerat speranti mox effusos hostis invadi posse, Romanos sicuti plerosque remoto metu laxius licentiusque futuros.

88 [link to English translation] Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissumis animis accipitur,119 plebi patribusque, postquam invidia decesserat, iuxta carus. 2 Sed Marius impigre prudenterque suorum et hostium res pariter attendere, cognoscere quid boni p326utrisque aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias eorum antevenire, nihil apud se remissum neque apud illos tutum pati. 3 Itaque et Gaetulos et Iugurtham ex sociis nostris praedas agentis saepe aggressus in itinere fuderat, ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat. 4 Quae postquam gloriosa modo neque belli patrandi cognovit, statuit urbis, quae viris aut loco pro hostibus et advorsum se opportunissumae erant, singulas circumvenire; ita Iugurtham aut praesidiis nudatum, si ea pateretur, aut proelio certaturum. 5 Nam Bocchus nuntios ad eum saepe miserat, velle populi Romani amicitiam, ne quid ab se hostile timeret. 6 Id simulaveritne, quo improvisus gravior accideret, an mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est.

89 [link to English translation] Sed consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire, partim vi, alia metu aut praemia ostentando avortere ab hostibus. 2 Ac primo mediocria gerebat, existumans Iugurtham ob suos tutandos in manus venturum. 3 Sed ubi illum procul abesse et aliis negotiis intentum accepit, maiora et magis aspera aggredi tempus visum est.

4 [link to English translation] Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens nomine Capsa, cuius conditor Hercules Libys memorabatur. Eius cives apud Iugurtham p328immunes, levi imperio et ob ea fidelissumi habebantur, muniti advorsum hostis non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate. 5 Nam praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quarum vis sicuti omnium ferarum inopia cibi acrior. Ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur. 6 Eius potiundi Marium maxuma cupido invaserat, cum propter usum belli, tum quia res aspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum iugi aqua, cetera pluvia utebantur. 7 Id ibique et120 in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat,121 eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carneº vescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae122 quaerebant; cibus illis advorsum123 famem atque sitim, non lubidini neque luxuriae erat.

90 [link to English translation] Igitur consul, omnibus exploratis, credo dis fretus — nam contra tantas difficultates consilio satis providere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidaeº pabulo pecoris magis p330quam arvo student et quodcumque natum fuerat iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum vacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat — tamen pro rei copia satis providenter exornat: 2 pecus omne quod superioribus diebus praedae fuerat equitibus auxiliariis agendum attribuit, A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locaverat, ire iubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodem venturum. 3 Sic incepto suo occultato pergit ad flumen Tanain.

91 [link to English translation] Ceterum in itinere cotidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter distribuerat et ex coriis utres uti fierent curabat, simul inopiam frumenti lenire et ignaris omnibus parare, quae mox usui forent. Denique sexto die, cum ad flumen ventum est, maxuma vis utrium effecta. 2 Ibi castris levi munimento positis, milites cibum capere atque uti simul cum occasu solis egrederentur paratos esse iubet; omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque et iumenta onerare. 3 Dein, postquam tempus visum, castris egreditur noctemque totam itinere facto consedit. Idem proxuma facit; dein tertia multo ante lucis adventum pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius duum milium intervallo, ibique quam occultissume potest cum omnibus copiis operitur. p3324 Sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum eis velocissumos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet. Deinde ipse intentus propere sequi neque milites praedari sinere. 5 Quae postquam oppidani cognovere, res trepidae, metus ingens, malum improvisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate coegere uti deditionem facerent. 6 Ceterum oppidum incensum, Numidae puberes interfecti, alii omnes venumdati, praeda militibus divisa. 7 Id facinus contra ius belli non avaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque benificio neque metu coercitum.

92 [link to English translation] Postquam tantam rem peregit124 Marius sine ullo suorum incommodo, magnus et clarus antea, maior atque clarior haberi coepit. 2 Omnia non bene consulta in virtutem trahebantur, milites modesto imperio habiti simul et locupletes ad caelum ferre, Numidae magis quam mortalem timere, postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi.

p334 3 [link to English translation] Sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, plura deserta125 propter Capsensium miserias igni corrumpit; luctu atque caede omnia complentur. 4 Denique, multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento, aliam rem aggreditur non eadem asperitate qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem.

5 [link to English translation] Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iugurthae Bocchique regnum diiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus mediocri castello satis patens, in immensum editus uno perangusto aditu relicto; nam omnis natura velut opere atque consulto praeceps. 6 Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit. Sed ea res forte quam consilio melius gesta. 7 Nam castello virorum atque armorum satis et magna vis frumenti126 et fons aquae; aggeribus turribusque et aliis127 machinationibus locus importunus, iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum. 8 Vineae cum ingenti periculo frustra agebantur. Nam cum eae paulo processerant, igni aut lapidibus corrumpebantur, 9 milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci neque inter vineas sine periculo administrare; optumus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus augeri.

93 [link to English translation] At Marius, multis diebus et laboribus consumptis, anxius trahere cum animo suo omitteretne p336inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat. 2 Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli quod avorsum proeliantibus erat, animum advortit inter saxa repentis cocleas; quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legundi paulatim prope ad summum montis egressus est. 3 Ubi postquam solitudinem intellexit, more ingeni humani cupido difficilia faciundi animum adorta. 4 Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert. Cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus, Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant. 5 Exploratis omnibus quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur non temere, uti adscenderat, sed temptans omnia et circumspiciens. 6 Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur ab ea parte qua ipse adscenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.

7 [link to English translation] Marius cum Ligure promissa eius cognitum ex praesentibus misit, quorum uti cuiusque ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem nuntiavere. Consulis animus tamen paulum arrectus. 8 Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam p338velocissumos delegit et cum eis praesidio qui forent quattuor centuriones,128 omnisque Liguri parere iubet et ei negotio proxumum diem constituit.

94 [link to English translation] Sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis compositisque omnibus ad locum pergit. Ceterum illi, qui escensuri129 erant, praedocti ab duce arma ornatumque mutaverant, capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa facilius foret; super terga gladii et scuta, verum ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo levius streperent. 2 Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae vetustae130 radices eminebant laqueis vinciebat, quibus allevati milites facilius escenderent,131 interdum timidos insolentia itineris levare manu, ubi paulo asperior ascensus erat singulos prae132 se inermos mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi, quae dubia nisui videbantur potissumus temptare ac saepius eadem ascendens descendensque, dein statim digrediens, ceteris audaciam addere. 3 Igitur diu multumque fatigati tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea parte, quod omnes sicut aliis diebus advorsum hostis aderant.

p340  [link to English translation] Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus, testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere. 4 At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subvorsis item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.

5 [link to English translation] Interim omnibus Romanis hostibusque proelio intentis, magna utrimque vi pro gloria atque imperio his, illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere. Ac primo mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proxumus erat, postremo cuncti armati inermesque. 6 Quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tantum modo sauciare, dein super occisorum corpora vadere, avidi gloriae certantes murum petere neque quemquam omnium praeda morari. Sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.

95 [link to English translation] Ceterum dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum magno equitatu in castra venit, quos p342uti ex Latio et a sociis cogeret, Romae relictus erat. 2 Sed quoniam nos tanti viri res admonuit, idoneum visum est de natura cultuque eius paucis dicere. Neque enim alio loco de Sullae rebus dicturi sumus et L. Sisenna, optume et diligentissume omnium qui eas res dixere persecutus, parum mihi libero ore locutus videtur.

3 [link to English translation] Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta atque doctissume133 eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum sed gloriae cupidior, otio luxurioso esse; tamen ab negotiis numquam voluptas remorata, nisi quod de uxore potuit honestius consuli; facundus, callidus, et amicitia facilis; ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis; multarum rerum ac maxume pecuniae largitor. 4 Atque illi, felicissumo omnium ante civilem victoriam, numquam super industriam fortuna fuit, multique dubitavere fortior an felicior esset. Nam postea quae fecerit, incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere.

96 [link to English translation] Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in castra Mari cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, sollertissumus omnium in paucis tempestatibus factus est. 2 Ad hoc p344milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare benificia, invitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare ut illi quam plurumi deberent; 3 ioca atque seria cum humillimis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse neque interim, quod prava ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantum modo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire. Quibus rebus et artibus brevi Mario militibusque carissumus factus.

97 [link to English translation] At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis, simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios misit, quam primum in Numidiam copias adduceret, proeli faciundi tempus adesse. 2 Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere, rursus uti antea proxumos eius donis corrupit, ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris suis finibus bellum compositum foret. 3 Eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham accedit. Ita amborum exercitu coniuncto, Marium iam in hiberna proficiscentem vix decuma parte die reliqua invadunt, rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento p346fore et, si vicissent nullo impedimento, quia locorum scientes erant, contra Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem fore. 4 Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit et ipsi hostes aderant, et priusquam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique antequam signum aut imperium ullum accipere quivit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed catervatim, uti quosque fors conglobaverat, in nostros incurrunt.

5 [link to English translation] Qui omnes trepidi improviso metu ac tamen virtutis memores aut arma capiebant aut capientis alios ab hostibus defensabant; pars equos ascendere,134 obviam ire hostibus, pugna latrocinio magis quam proelio similis fieri, sine signis, sine ordinibus equites peditesque permixti cedere alii, alii135 obtruncari, multi136 contra advorsos acerrume pugnantes ab tergo circumveniri; neque virtus neque arma satis tegere, quia hostes numero plures et undique circumfusi erant. Denique Romani novi veteresque137 et ob ea scientes belli, si quos locus aut casus coniunxerat, orbis fecere atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vim sustentabant.

98 [link to English translation] Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit, p348sed cum turma sua, quam ex fortissumis magis quam familiarissumis paraverat, vagari passim ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi confertissumi obstiterant, invadere; manu consulere militibus, quoniam imperare conturbatis omnibus non poterat. 2 Iamque dies consumptus erat, cum tamen barbari nihil remittere atque, uti reges praeceperant, noctem pro se rati, acrius instare. 3 Tum Marius ex copia rerum consilium trahit, atque uti suis receptui locus esset, collis duos propinquos inter se occupat, quorum in uno, castris parum amplo, fons aquae magnus erat, alter usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps pauca munimenta quaerebat.138 4 Ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare iubet, ipse paulatim dispersos milites neque minus hostibus conturbatis in unum contrahit, dein cunctos pleno gradu in collem subducit. 5 Ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle multitudine circumdato effusi consedere.

6 [link to English translation] Dein, crebris ignibus factis, plerumque noctis barbari more suo laetari, exultare, strepere vocibus et ipsi duces feroces, quia non fugerant,139 pro victoribus agere. 7 Sed ea cuncta Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque hortamento erant.

p350 99 [link to English translation] Plurumum vero Marius imperitia hostium confirmatus, quam maxumum silentium haberi iubet, ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere. Deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de improviso vigiles,140 item cohortium, turmarum, legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet. 2 Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut providere quicquam poterant; 3 ita cunctos strepitu, clamore, nullo subveniente, nostris instantibus, tumultu, formidine,141 terrore142 quasi vecordia ceperat. Denique omnes fusi fugatique, arma et signa militaria pleraque capta, pluresque eo proelio quam omnibus superioribus interempti. Nam somno et metu insolito impedita fuga.

100 [link to English translation] Dein Marius, uti coeperat, in hiberna proficiscitur, nam143 propter commeatum in oppidis maritumis agere decreverat. Neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere. p3522 Sulla cum equitatu apud dextumos,144 in sinistra parte A. Manlius cum funditoribus et sagittariis, praeterea cohortis Ligurum curabat. Primos et extremos cum expeditis manipulis tribunos locaverat. 3 Perfugae, minime cari et regionum scientissumi, hostium iter explorabant. Simul consul quasi nullo imposito omnia providere, apud omnis adesse, laudare et increpare merentis. 4 Ipse armatus intentusque item milites cogebat. Neque secus atque iter facere, castra munire, excubitum in porta cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum quae imperavisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus esset. 5 Et sane Marius illoque aliisque temporibus Iugurthini belli pudore magis quam malo exercitum coercebat. Quod multi per ambitionem fieri aiebant;145 a pueritia consuetam duritiam, et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisse;146 nisi tamen res publica147 p354pariter atque saevissumo imperio bene atque decore gesta.

101 [link to English translation] Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul speculatores citi sese ostendunt, qua re hostis adesse intellegitur. 2 Sed quia divorsi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant, consul incertus quonam modo aciem instrueret, nullo ordine commutato, advorsum omnia paratus ibidem opperitur. 3 Ita Iugurtham spes frustrata, qui copias in quattuor partis distribuerat, ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos. 4 Interim Sulla, quem primum hostes attigerant, cohortatus suos turmatim et quam maxume confertis equis ipse aliique Mauros invadunt, ceteri in loco manentes ab iaculis eminus emissis corpora tegere, et si qui in manus venerant, obtruncare. 5 Dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux filius eius adduxerat neque in priore pugna in itinere morati affuerant, postremam Romanorum aciem invadunt. 6 Tum Marius apud primos agebat,148 quod ibi Iugurtha cum plurumis erat. Dein Numida cognito Bocchi adventu clam cum paucis ad pedites convortit. Ibi Latine — nam apud Numantiam loqui didicerat — exclamat nostros frustra pugnare, paulo ante Marium sua manu interfectum. Simul gladium p356sanguine oblitum ostendere, quem in pugna satis impigre occiso pedite nostro cruentaverat. 7 Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere. 8 Iamque paulum a fuga aberant, cum Sulla, profligatis eis quos advorsum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit. Bocchus statim avortitur. 9 At Iugurtha, dum sustentare suos et prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra, sinistra149 omnibus occisis solus inter tela hostium vitabundus erumpit. 10 Atque interim Marius fugatis equitibus accurrit auxilio suis, quos pelli iam acceperat. 11 Denique hostes iam undique fusi. Tum spectaculum horribile in campis patentibus: sequi, fugere, occidi, capi, equi atque viri afflicti, ac multi volneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere, postremo omnia, qua visus erat, constrata telis, armis, cadaveribus, et inter ea humus infecta sanguine.

102 [link to English translation] Post ea loci consul haud dubie iam victor pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat. 2 Eo post diem quintum quam iterum barbari male pugnaverant legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, duos quam fidissumos ad eum mitteret: velle de suo150 et de populi p358Romani commodo cum eis disserere. 3 Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire iubet. Qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere: ut ingenium aut avorsum flecterent aut cupidum pacis vehementius accenderent. 4 Itaque Sulla, cuius facundiae, non aetati a Manlio concessum, pauca verba huiuscemodi locutus.

5 [link to English translation] "Rex Bocche, magna laetitia nobis est, cum te talem virum di monuere uti aliquando pacem quam bellum malles, neu te optumum cum pessumo omnium Iugurtha miscendo commaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratissumum persequi. 6 Ad hoc populo Romano iam a principio imperi151 melius visum amicos quam servos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare. 7 Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo offensae minimum, gratia par ac si prope adessemus; dein, quia parentis abunde habemus, amicorum neque nobis neque cuiquam omnium satis fuit. 8 Atque hoc utinam a principio tibi placuisset; profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus es.152 9 Sed quoniam humanarum rerum fortuna pleraque p360regit, cui scilicet placuit et vim et gratiam nostram te experiri, nunc quando per illam licet, festina atque ut coepisti perge. 10 Multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis superes. 11 Postremo hoc in pectus tuum demitte, numquam populum Romanum benificiis victum esse. Nam bello quid valeat tute scis."

12 [link to English translation] Ad ea Bocchus placide et benigne, simul pauca pro delicto suo verba facit: se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse. 13 Nam Numidiae partem, unde vi Iugurtham expulerit iure belli suam factam. Eam vastari a Mario pati nequivisse. Praeterea missis antea Romam legatis repulsum ab amicitia. 14 Ceterum vetera omittere, ac tum,153 si per Marium liceret, legatos ad senatum missurum. 15 Dein, copia facta, animus barbari ab amicis flexus, quos Iugurtha, cognita legatione Sullae et Manli, metuens id quod parabatur, donis corruperat.

103 [link to English translation] Marius interea, exercitu in hibernaculis composito, cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum turrim regiam, quo Iugurtha perfugas omnis praesidium imposuerat. 2 Tum rursus Bocchus, seu154 reputando quae sibi duobus proeliis venerant seu admonitus ab aliis amicis, quos incorruptos Iugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum quinque155 delegit, quorum et fides p362cognita et ingenia validissuma erant. 3 Eos ad Marium ac deinde, si placeat, Romam legatos ire iubet; agundarum rerum et quocumque modo belli componundi licentiam ipsis permittit. 4 Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur; deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique, pavidi sine decore ad Sullam perfugiunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro praetore reliquerat. 5 Eos ille non pro vanis hostibus, uti meriti erant, sed accurate ac liberaliter habuit. Qua re barbari et famam Romanorum avaritiaeº falsam et Sullam ob munificentiam in sese amicum rati. 6 Nam etiam tum largitio multis ignota erat; munificus nemo putabatur nisi pariter volens, dona omnia in benignitate habebantur. 7 Igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt; simul ab eo petunt uti fautor consultorque sibi adsit; copias, fidem, magnitudinem regis sui et alia, quae aut utilia aut benevolentiae156 esse credebant, oratione extollunt. Dein Sulla omnia pollicito, docti quo modo apud Marium, item apud senatum verba facerent, circiter dies quadraginta ibidem opperiuntur.

104 [link to English translation] Marius postquam confecto157 quo158 intenderat negotio Cirtam redit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et Sullam ab Utica venire iubet, item L. Bellienum praetorem Utica,159 praeterea p364omnis undique senatorii ordinis; quibuscum mandata Bocchi cognoscit. 2 In quis160 legatis potestas Romam eundi fit,161 et ab consule interea indutiae postulabantur. Ea Sullae et plerisque placuere; pauci ferocius decernunt, scilicet ignari humanarum rerum, quae fluxae et mobiles semper in advorsa mutantur.

3 [link to English translation] Ceterum Mauri, impetratis omnibus rebus, tres Romam profecti cum Cn. Octavio Rusone, qui quaestor stipendium in Africam portaverat, duo ad regem redeunt. Ex eis Bocchus cum cetera, tum maxume benignitatem et studium Sullae lubens accepit. 4 Romaeque legatis eius, postquam errasse regem et Iugurthae scelere lapsum deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur: 5 "Senatus et populus Romanus benefici et iniuriae memor esse solet. Ceterum Boccho, quoniam paenitet, delicti gratiam facit; foedus et amicitia dabuntur, cum meruerit."

105 [link to English translation] Quis rebus cognitis, Bocchus per litteras a Mario petivit162 uti Sullam ad se mitteret, cuius arbitratu communibus163 negotiis consuleretur. 2 Is missus cum praesidio equitum atque funditorum164 Balearum; praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis advorsum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti.

p366 3 Sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant. 4 Igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare, intendere; timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus et advorsum eos quos saepe vicerant. 5 Interim equites exploratum praemissi rem, uti erat, quietam nuntiant.

106 [link to English translation] Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et praesidio missum. Deinde eum et proxumum diem sine metu coniuncti eunt. 2 Post, ubi castra locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu pavens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse; simul uti noctu clam secum profugeret rogat atque hortatur. 3 Ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere: virtuti suorum satis credere; etiam si certa pestis adesset, mansurum potius quam, proditis quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret. 4 Ceterum ab eodem monitus uti noctu proficiscerentur, consilium approbat ac p368statim milites cenatos esse, in castris ignis quam creberrumos fieri, dein prima vigilia silentio egredi iubet.

5 [link to English translation] Iamque nocturno itinere fessis omnibus, Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium intervallo ante consedisse. 6 Quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit; credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos. Ac fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.

107 [link to English translation] At Sulla, quamquam eadem existumabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet. Suos hortatur uti fortem animum gererent: saepe antea a paucis strenuis advorsum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore, nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et caecum corpus ad hostis vortere. 2 Dein Volucem, quoniam hostilia faceret, Iovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet. 3 Ille lacrumans orare ne ea crederet: nihil dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae, cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset. 4 Ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset. 5 Qua re optumum factu videri per media p370eius castra palam transire; sese, vel praemissis vel ibidem relictis Mauris, solum cum Sulla iturum.

6 [link to English translation] Ea res uti in tali negotio probata; ac statim profecti, quia de improviso acciderant, dubio atque haesitante Iugurtha incolumes transeunt. 7 Deinde paucis diebus quo ire intenderant perventum est.

108 [link to English translation] Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia; praeterea Dabar Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere impar — nam pater eius ex concubina ortus erat — Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque. 2 Quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus, ilico ad Sullam nuntiatum mittit paratum sese facere quae populus Romanus vellet: colloquio diem, locum, tempus ipse deligeret, neu Iugurthae legatum pertimesceret; consulto sese omnia illo integra habere, quo res communis licentius gereretur; nam ab insidiis eius aliter caveri nequivisse.

3 [link to English translation] Sed ego comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea quae praedicabat simul Romanum et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere solitum, Iugurtham Romanis an illi Sullam traderet; lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse.

p372 109 [link to English translation] Igitur Sulla respondit se pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte nullo aut quam paucissumis praesentibus; simul edocet quae sibi responderentur. 2 Postquam sicuti voluerat congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo pacem an bellum agitaturus foret. 3 Tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decimum redire iubet: ac nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die reponsurum. Deinde ambo in sua castra digressi. 4 Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur; ab utroque tantum modo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit.

110 [link to English translation] "Numquam ego ratus sum fore uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. 2 Et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigus! 3 Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor; fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud meum animum nihil carius habeo. 4 Id adeo experiri licet: arma, viros, pecuniam, postremo quidquid animo lubet, sume, utere et, quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris, semper apud me integra erit; p374denique nihil me sciente frustra voles. 5 Nam, ut ego aestumo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est.

6 [link to English translation] "Ceterum de re publica vostra, cuius curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; at finis meos advorsum armatos armis tutatus sum. 7 Id omitto, quando vobis ita placet; gerite quod voltis cum Iugurtha bellum. 8 Ego flumen Muluccham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar neque id intrare Iugurtham sinam. Praeterea siquid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis."

111 [link to English translation] Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefacit,165 quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros. Faciundum aliquid, quod illorum magis quam sua retulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam copiam Iugurthae haberet. Quem si Romanis tradidisset, fore ut illi plurumum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem quam nunc peteret, tum ultro adventuram.

2 [link to English translation] Rex primo negitare: cognationem, affinitatem, praeterea foedus intervenisse; ad hoc metuere ne fluxa fide usus popularium animos avorteret, quis et p376Iugurtha carus et Romani inuisi erant. 3 Denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit. 4 Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida defessus bello avidissumus erat, quae utilia visa constituunt. Ita composito dolo digrediuntur.

112 [link to English translation] At rex postero die Asparem Iugurthae legatum appellat dicitque sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse condicionibus bellum poni: quam ob rem regis sui sententiam exquireret. 2 Ille laetus in castra Iugurthae proficiscitur; deinde ab illo cuncta edoctus, properato itinere post diem octavum redit ad Bocchum et ei nuntiat Iugurtham cupere omnia quae imperarentur facere, sed Mario parum confidere; saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. 3 Ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet. Cum talem virum in potestatem habuisset, tum fore uti iussu senatus aut populi foedus fieret; neque hominem nobilem, non sua ignavia, sed ob rem publicam in hostium potestate relictum iri.

113 [link to English translation] Haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit, ceterum dolo an vere cunctatus parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates ut vehementes sic mobiles, saepe ipsae sibi advorsae. 2 Postea tempore et loco constituto in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo p378Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti ac spei bonae pleni esse.

3 [link to English translation] Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis ac statim immutata voluntate remotis ceteris, dicitur secum ipse multum agitavisse, voltu166 et oculis pariter atque animo varius; quae scilicet ita tacente ipso occulta pectoris patefecisse. 4 Tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit.

5 [link to English translation] Deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. 6 Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit, ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati, Iugurtha Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.

114 [link to English translation] Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et Cn. Manlio male pugnatum. 2 Quo metu Italia omnis contremuit. Illique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute non pro gloria certari. 3 Sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham p380Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus est et ei decreta provincia Gallia, isque kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphavit. 4 Et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.


Apparatus Criticus:

102 alta alia aliaA; alta alia, the other MSS.

[decorative delimiter]

103 in t. deleted by Kunze, Ah.

[decorative delimiter]

104 pleraque Africa, An, Arus. VII.481.22; pleraeque Africae, the other MSS.

[decorative delimiter]

105 Bocchi, A2CBn1.

[decorative delimiter]

106 ibiq(ue), Pl; Q. Metellus, the other MSS., Ah, Or.

[decorative delimiter]

107 regibus sociisqueMSS., Or. Wirz placed sociisque after Latio, followed by Ah.

[decorative delimiter]

108 sustineoP.

[decorative delimiter]

109 autVA, Ah, Or; et, the other MSS.

[decorative delimiter]

110 obiciuntur, VP2.

[decorative delimiter]

111 faciuntPA1; facientn.

[decorative delimiter]

112 labori innocentiae, VPM2; l. et inn., NKHM1sm; et l. inn. A.

[decorative delimiter]

113 fateorVs; patior, the other MSS. ("fortasse recte," Ah).

[decorative delimiter]

114 mequeVLn; me, the other MSS. (vos mequem).

[decorative delimiter]

115 parviVP2, Nonius, p257.35 M (391.35 L); parum, the other MSS.

[decorative delimiter]

116 mollitiamVTn.

[decorative delimiter]

117 alia talia Fabri, Ah; alia, VPCB; talia, the other MSS., Or.

[decorative delimiter]

118 levia alia, Ciacconius; alia leviaMSS.

[decorative delimiter]

119 accipitur, P1A1CNl; the other MSS. have excipitur.

[decorative delimiter]

120 id ibique et, CB and m2 of AKHMDm; id ubique et, the other MSS.; idque ibi ut, Jordan.

[decorative delimiter]

121 que . . . agebatMSS.; qua . . . agebatur, Linker; qua . . . agebant, Jordan.

[decorative delimiter]

122 gulae irritamenta, Prisc. II.147.5 K.

[decorative delimiter]

123 adversusPH; advorsusOr.

[decorative delimiter]

124 peregit, A2CBn; the other MSS. omit.

[decorative delimiter]

125 deserta, found only in a few later integri.

[decorative delimiter]

126 magna vis et frumentiMSS., Ah, Or; et m. v. f., Jordan.

[decorative delimiter]

127 aliis, Ysn (cf. xxi.3); altisXl; talibusm.

[decorative delimiter]

128 centurionesMSS.; centuriatos, Eussner.

[decorative delimiter]

129 escensuri erant, Carrio; ascensuri erant, A1T2F2; e centuriis erantP; centuriis praeerant, A2CBn; et centuriae praeerantYs; centuriones erantl.

[decorative delimiter]

130 vetustaeP; vetustate, the other MSS., Ah, Or.

[decorative delimiter]

131 escenderentPAN1; ascenderent, the other MSS.

[decorative delimiter]

132 praeKTs; proP1; per, the other MSS.

[decorative delimiter]

133 atque doctissumeMSS.; omitted by Ah (Vogel).

[decorative delimiter]

134 ascendere (scandereA1), MSS., Or; esc. N1, Arus. VII.472.12 K, Ah.

[decorative delimiter]

135 alii alii, Linker, Ah; alios aliosMSS.; alius alius, Or (Klotz).

[decorative delimiter]

136 multi, Dietsch; multaA1N; multos, the other MSS.

[decorative delimiter]

137 n. veteresque, Wölfflin; v. noviqueMSS.; veteres, Ah, Or.

[decorative delimiter]

138 quaerebat, editors; gerebantXDl; gerebat, K2HTFsnm; regebant, A1(?)N1K1; regebatM.

[decorative delimiter]

139 fugerant, A2C2; fugere aut, the other MSS.

[decorative delimiter]

140 vigiles, Korrte; vectigalesMSS.

[decorative delimiter]

141 formidoMT, Or, omitting terrore.

[decorative delimiter]

142 terrorA2, Ah.

[decorative delimiter]

143 The MSS. omit proficiscitur and nam (Nipperdey); in hiberna it: propter, Ah (CBm); in h.–namOr.

[decorative delimiter]

144 dextumos, P2ACBK2Tsn; Prisc. II.95.5, 98.14 K; extimosm; extremos, the other MSS.

[decorative delimiter]

145 aiebant; a pueritia, Eussner; aiebant quod a pueritia, mss.

[decorative delimiter]

146 habuisse, PA1NK1; habuisset, the other MSS.

[decorative delimiter]

147 res publica (R.P. or r.p.), CNKMsm; Fronto, p110 N; reip. PA2BHTDF; remp.A1.

[decorative delimiter]

148 agebat, CBH; agitabatA2n; erat, the other MSS.

[decorative delimiter]

149 sinistraque, K2m, Ah.

[decorative delimiter]

150 se, A2CB.

[decorative delimiter]

151 imperi, Selling; inopi, VP2A2CBK2Hsn, Ah, Or.

[decorative delimiter]

152 essesMSS. (esseV); es, Fabri, Or ("fort. recte," Ah).

[decorative delimiter]

153 actutum, Jordan.

[decorative delimiter]

154 Bocchus seu, Cls; Bocchus, feliciter seu, the other MSS.

[decorative delimiter]

155 The codices mutili omit from quinque to pacem, cxii.3.

[decorative delimiter]

156 benevolentia, HRl; benevolentiam, CTsn; benevolentiae, the other MSS., Ah, Or.

[decorative delimiter]

157 infecto, KHMTD1, Ah; confecto, the other MSS., Or.

[decorative delimiter]

158 quod, KTDQm.

[decorative delimiter]

159 praetorem, MDQmπ, Ah, Or; praetorem Utica(m), the other MSS.

[decorative delimiter]

160 legatis, , Ah, Or; in (om. Q; aM) quibus (quisn) legatis, the other MSS.

[decorative delimiter]

161 fit omitted by C; fuitR1; fieret, Dietsch.

[decorative delimiter]

162 petiverat, HTDQm.

[decorative delimiter]

163 de communibusKF.

[decorative delimiter]

164 atque peditum (p. item f., TQmMSS.; p. deleted by Korrte.

[decorative delimiter]

165 patefacit , Ah; patefecit, the other MSS., Or.

[decorative delimiter]

166 vultu corporisMSS.; vultu et oculis, Serv. Aen. VII.251; Klotz regards both corporis and et oculis as glosses.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XIII Kal. Mai. 07