[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari leguntur versus
Silvarum

P. Papinii Statii

a Loeb Classical Library editarum
MCMXXVIII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p6 Statii
e Silvis

I
Equus Maximus Domitiani Imp.

[link to English translation] Quae superimposito moles geminata colosso

stat Latium complexa forum? caelone peractum

fluxit opus? Siculis an conformata caminis

effigies lassum Steropem Brontemque reliquit?

5 an te Palladiae talem, Germanice, nobis

effinxere manus, qualem modo frena tenentem

Rhenus et attoniti vidit domus ardua Daci?

[link to English translation] Nunc age Fama prior notum per saecula nomen

Dardani miretur equi, cui vertice sacro

10 Dindymon et caesis decrevit frondibus Ide:

hunc neque discissis cepissent Pergama muris

nec grege permixto pueri innuptaeque puellae

ipse nec Aeneas nec magnus duceret Hector!

adde, quod ille nocens saevosque amplexus Achivos,

15 hunc mitis commendat eques: iuvat ora tueri

mixta notis belli placidamque gerentia pacem.

[link to English translation] nec veris maiora putes: par forma decorque,

par honor. exhaustis Martem non altius armis

Bistonius portat sonipes magnoque superbit

20 pondere nec tardo1 raptus prope flumina cursu

fumat et ingenti propellit Strymona flatu.

p8 [link to English translation] Par operi sedes. hinc obvia limina pandit,

qui fessus bellis adscitae2 munere prolis

primus iter nostris ostendit in aethera divis;

25 discit et e vultu, quantum tu mitior armis,

qui nec in externos facilis saevire furores

das Cattis Dacisque fidem. te signa ferente

et minor in leges gener et Cato Caesaris iret.3

at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur,

30 illinc belligeri sublimis regia Pauli,

terga Pater, blandoque videt Concordia vultu.

[link to English translation] Ipse autem puro celsum caput aere saeptus

templa superfulges et prospectare videris,

an nova contemptis surgant Palatia flammis

35 pulchrius, an tacita vigilet face troicus ignis

atque exploratas iam laudet Vesta ministras.

dextra vetat pugnas,4 laevam Tritonia virgo

non gravat et sectae praetendens colla Medusae

ceu stimulis accendit equum; ne dulcior usquam

40 lecta deae sedes nec si, Pater, ipse teneres.

pectora, quae mundi valeant evolvere curas,

p10 et quis5 se totis Temese dedit hausta metallis;

it tergo demissa chlamys; latus ense quieto

securum, magnus quanto mucrone minatur

45 noctibus hibernis et sidera terret Orion.

at sonipes habitus animosque imitatus equestres

acrius attollit vultus cursumque minatur;

cui rigidis stant colla iubis vivusque per armos

impetus et tantis calcaribus illa late

50 suffectura patent; vacuae pro caespite terrae

aerea captivi crinem terit ungula Rheni.

hunc et Adrasteus visum extimuisset Arion

et pavet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua

Cyllarus. hic domini numquam mutabit habenas

55 perpetuus frenis atque uni serviet astro!

vix sola sufficiunt insessaque pondere tanto6

subter anhelat humus; nec ferro aut aere: laborant

sub genio, teneat quamvis aeterna crepido,

quae superingesti portaret culmina montis

60 caeliferique attrita genu durasset Atlantis.

[link to English translation] Nec longae traxere morae. iuvat ipsa labores

forma dei praesens operique intenta iuventus

miratur plus posse manus. strepit ardua pulsu

machina; continuus septem per culmina Martis7

65 it fragor et magnae vincit8 vaga murmura Romae.

p12 [link to English translation] Ipse loci custos, cuius sacrata vorago

famosique lacus nomen memorabile servant,

innumeros aeris sonitus et verbere crudo

ut sensit mugire forum, movet horrida sancto

70 ora situ meritaque caput venerabile quercu.

ac primum ingentes habitus lucemque coruscam

expavit maioris equi terque ardua mersit

colla lacu trepidans, laetus mox praeside viso:

"salve, magnorum proles genitorque deorum,

75 auditum longe numen mihi! nunc mea felix,

nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque

immortale iubar vicina sede tueri

concessum. semel auctor ego inventorque salutis

Romuleae: tu bella Iovis, tu proelia Rheni,

80 tu civile nefas, tu tardum in foedera montem

longo Marte domas. quod si te nostra tulissent

saecula, temptasses me non audente profundo

ire lacu, sed Roma tuas tenuisset habenas."

[link to English translation] Cedat equus, Latiae qui contra templa Diones

85 Caesarei stat sede fori — quem traderis ausus

Pellaeo, Lysippe, duci, mox Caesaris ora

mirata cervice tulit — vix lumine fesso

explores, quam longus in hunc despectus ab illo.

p14 quis rudis usque adeo, qui non, ut viderit ambos,

90 tantum dicat equos quantum distare regentes?

[link to English translation] Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iovis ignem

tergeminum, Aeolii non agmina carceris horret

annorumve moras: stabit, dum terra polusque,

dum Romana dies. huc et sub nocte silenti,

95 cum superis terrena placent, tua turba relicto

labetur caelo miscebitque oscula iuxta.

ibit in amplexus natus fraterque paterque

et soror: una locum cervix dabit omnibus astris.

[link to English translation] Utere perpetuum principi magnique senatus

100 munere. Apelleae cuperent te scribere cerae

optassetque novo similem te ponere templo

Atticus Elei senior Iovis, et tua mitis

ora Tarans, tua sidereas imitantia flammas

lumina contempto mallet Rhodos aspera Phoebo.

105 certus ames terras et quae tibi templa dicamus,

ipse colas; nec te caeli iuvet aula, tuosque

laetus huic dono videas dare tura nepotes.


Adnotationes Editoris:

1 tardo M: tanto or -us Pol., tantum Phill.

2 adscitae M: adsertae ϛ.

3 gener et Cato Caesaris iret Scriverius and Housman (see Manilius, p. lxvii): iret gener et Cato castris M.

4 pugnas Pol.: pugnes M.

5 et quis ϛ: et qui M, et cui ϛ; it, cui Phill.

6 tanto ϛ: toto M.

7 Martis Gronovius: montis M (from 59).

8 vincit Heinsius: fingit M, frangit conj. Phill.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: prid. Id. Oct. 07