![[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]](
Images/Utility/empty.gif
)
| mail: Bill Thayer |
![]() English |
![]() Italiano |
Adiutorium |
Altius |
Ostium |
|||
| ||||||||
Plinius Secundus Novocomensis equestribus militiis industrie functus procurationes quoque splendidissimas et continuas summa integritate administravit, et tamen liberalibus studiis tantam operam dedit, ut non temere quis plura in otio scripserit. Itaque bella omnia, quae unquam2 cum Germanis gesta sunt, XX3 voluminibus comprehendit, itemque "Naturalis Historiae" XXXVII libros absolvit. Periit clade4 Campaniae; cum enim Misenensi classi praeesset et flagrante Vesubio ad explorandas propius causas liburnica5 pertendisset,6 nec adversantibus ventis remeare posset, vi pulveris ac favillae oppressus est, vel ut quidam existimant a servo suo occisus, quem aestu deficiens ut necem sibi maturaret oraverat.7
1 MSS.: various manuscripts of Pliny, dating from the eleventh to the fifteenth century. V = cod. Vaticanus, 1951, fifteenth century; T = cod. Toletanus, thirteenth century.
❦
❦
3 XX], the MSS. have XXXVII.
❦
4 clade, Hermolaus Barbarus; gades (gadis, V) or grades, MSS.
❦
5 laburnica, T; the other MSS. have liburnicas (V) or liburnicam.
❦
6 pertendisset, Burmann; praetendisset, MSS.
❦
7 oraverat, MSS.; oraverit, Vinetus.
|
Images with borders lead to more information.
|
||||||
| ALTIVS: |
Suetonii ostium |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Home |
||
|
A page or image on this site is in the public domain ONLY
|
||||||
Pagina recensita: XVII Kal. Aug. 08