[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est operis
C. Suetonii Tranquilli

a Loeb Classical Library editi
MCMXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[inanis]

p484 Suetonius, Vita Horati

[Link to the English translation] Q. Horatius Flaccus, Venusinus, patre ut ipse tradit libertino et exactionum coactore (ut vero1 creditum est salsamentario, cum illi quidam in altercatione exprobrasset:2 "Quotiens ego vidi patrem tuum brachio se emungentem!") bello Philippensi excitus a Marco Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus venia impetrata scriptum quaestorium comparavit. Ac primo Maecenati, mox Augusto insinuatus non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit3 satis testatur4 illo epigrammate:

"Ni te visceribus meis, Horati,

Plus iam diligo, tu tuum sodalem

Ninnio5 videas strigosiorem";

[Link to the English translation] sed multo magis extremis iudiciis tali ad Augustum elogio: "Horati Flacci ut mei esto memor"!

Augustus6 epistolarum quoque ei officium optulit, ut7 hoc ad Maecenatem scripto significat: "Ante p486ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum, nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum a8 te cupio abducere. Veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in epistulis scribendis iuvabit." Ac ne recusanti quidem aut suscensuit quicquam aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistulae, e quibus argumenti gratia pauca subieci: "Sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si convictor mihi fueris; recte enim et non temere feceris, quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valitudinem tuam fieri possit." Et rursus: "Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire; nam incidit ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque ἀνθυπερηφανοῦμεν."9 Praeterea saepe eum inter alios iocos "purissimum penem"10 et "homuncionem lepidissimum" appellat, unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem eius usque adeo probavit mansuraque perpetuo11 opinatus est, ut non modo Saeculare carmen componendum iniunxerit sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum suorum, eumque coegerit propter hoc tribus Carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post Sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus: "Irasci me tibi scito, quod non in p488plerisque eius modi scriptis mecum potissimum loquaris; an vereris ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse?" Expressitque eclogam ad se, cuius initium est:

"Cum tot sustineas et tanta negotia solus,

Res Italas armis tuteris, moribus ornes,

Legibus emendes: in publica commoda peccem,

Si longo sermone morer tua tempora, Caesar."

[Link to the English translation] Habitu corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in saturis describitur et ab Augusto hac epistula: "Pertulit ad me Onysius libellum tuum, quem ego ut excusantem,12 quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne maiores libelli tui sint, quam ipse es; sed tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, ut circuitus voluminis tui sit ὀγκωδέστατος, sicut est ventriculi tui."

[Link to the English translation] Ad res Venerias intemperantior traditur; nam speculato cubiculo scorta dicitur habuisse disposita, ut quocumque respexisset ibi ei imago coitus referretur. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque eius13 ostenditur circa Tiburni luculum. * * * *14 Venerunt in manus meas et elegi sub titulo eius et epistula prosa oratione quasi commendantis se Maecenati, sed utraque falsa puto; nam elegi vulgares, epistula etiam obscura, quo vitio minime tenebatur.

p490 [Link to the English translation] Natus est VI Idus Decembris L. Cotta et L. Torquato consulibus, decessit V Kl.º Decembris C. Marcio15 Censorino et C. Asinio Gallo consulibus post nonum et quinquagesimum diem quam Maecenas obierat, aetatis agens septimum et quinquagesimum16 annum, herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valitudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum.


Adnotationes Editoris:

1 vero, Muretus; vereMSS.; fere, Casaubon.

2 exprobasset.

3 dilexeritϛ; the other MSS. have dilexit.

4 testaturFλp; monstraturV.

5 nimioMSS. (ninioϕ); Ninnio, P. Pithoeus; hinnulo, Oudendorp; hinno me, Lambinus; simio, Sudhaus.

6 Augustus . . . Caesar (p488, l. 8) omitted in ϛ.

7 ut, added by Lambinus.

8 a, added by Nannius.

9 Casaubon.

10 penem, Murenus; peneMSS.

11 perpetuoV; the other MSS. have perpetua.

12 accusantemMSS.; excusantem, Reiff.; ut accusem te, Bentley.

13 eiusV; the other MSS. omit.

14 O. Jahn indicated a lacuna; there is no mention of Horace's genuine works.

15 Marcio, Bonagars marioMSS.

16 diem . . . quinquagesimum, supplied by Vahlen; see Hermes, 33.245.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVII Kal. Aug. 08