[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est operis
C. Suetonii Tranquilli

a Loeb Classical Library editi
MCMXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[inanis]

p500 Suetonius
Vita Lucani

[Link to the English translation] M. Annaeus Lucanus Cordubensis1 prima ingenii experimenta in "Neronis laudibus" dedit quinquennali certamine, dein2 "Civile Bellum," quod a3 Pompeio et Caesare gestum est, recitavit,4 ut praefatione quadam aetatem et initia sua cum Vergilio comparans ausus sit dicere:

"et quantum mihi restat

Ad Culicem?"

[Link to the English translation] Hic initio adolescentiae, cum ob infestum matrimonium patrem suum ruri agere longissime cognovisset * * * Revocatus Athenis a Nerone cohortique amicorum additus atque etiam quaestura honoratus, non tamen permansit in gratia. Siquidem aegre ferens, recitante5 se subito ac nulla nisi refrigerandi sui causa indicto senatu recessisse,6 neque verbis adversus principem neque factis exstantibus7 post haec temperavit, adeo ut quondam in latrinis publicis p502clariore cum strepitu8 ventris emissi9 hemistichium Neronis magna consessorum fuga pronuntiarit:

"Sub terris tonuisse putes."

[Link to the English translation] Sed et famoso carmine cum ipsum tum potentissimos amicorum gravissime proscidit. Ad extremum paene signifer Pisonianae coniurationis exstitit, multus10 in gloria tyrannicidarum palam praedicanda11 ac plenus minarum, usque eo intemperans ut Caesaris caput12 proximo cuique iactaret. Verum detecta coniuratione nequaquam parem animi constantiam praestitit; facile enim confessus et13 ad humillimas devolutus preces matrem quoque innoxiam inter socios nominavit, sperans impietatem sibi apud parricidam principem profuturam. Impetrato autem mortis arbitrio libero codicillos ad patrem corrigendis quibusdam versibus suis exaravit, epulatusque largiter brachia ad secandas venas praebuit medico. Poemata eius etiam praelegi memini, confici vero ac proponi venalia non tantum operose et diligenter sed inepte quoque.


Adnotationes Editoris:

1 M. . . . CordubensisMB; omitted by P.

2 Hosius indicates a lacuna after dein.

3 a, Baumgarten-Crusius; cumMSS.

4 Hosius indicates a lacuna after recitavit; the codex Berolinensis, 35 has sub tantae levitatis et immoderatae linguae fuit.

5 Reiff. and Hosius insert quod Nero se before recitante.

6 recessissetMP (Reiff., Hosius).

7 exstantibusM; excitantibus, Jahn, Hosius.

8 strepituB; crepituP; trepituM.

9 Regarded by Reiff. as due to dittography.

10 multus, Omnibonus; multisMSS.

11 praedicanda, some late MSS.; praedicendaMBP.

12 Genthe marks a lacuna; so Francken.

13 utMP; omitted by B.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVII Kal. Aug. 08