[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est operis
C. Suetonii Tranquilli

a Loeb Classical Library editi
MCMXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[inanis]

p494 Suetonius
Vita Auli Persi Flacci

[Link to the English translation] Aulus Persius Flaccus natus est pridie Nonas Decembris Fabio Persico L. Vitellio coss., decessit VIII Kalendas Decembris P.1 Mario Afinio2 Gallo coss.

Natus in Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et affinitate primi ordinis viris coniunctus. Decessit ad octavum miliarium via Appia in praediis suis.

[Link to the English translation] Pater eum Flaccus pupillum reliquit moriens annorum fere sex. Fulvia Sisennia mater eius3 nupsit postea Fusio4 equiti Romano et eum quoque extulit intra paucos annos.

[Link to the English translation] Studuit Flaccus usque ad annum XII aetatis suae Volaterris, inde Romae apud grammaticum Remmium Palaemonem et apud rhetorem Verginium Flavum.

Cum esset annorum XVI, amicitia coepit uti Annaei Cornuti ita ut nusquam ab eo discederet; a quo inductus aliquatenus in philosophiam est.

[Link to the English translation] Amicos habuit a prima adulescentia Caesium Bassum poetam et Calpurnium Staturam, qui vivo eo iuvenis decessit. Coluit ut5 patrem Servilium Nonianum. Cognovit per Cornutum etiam Annaeum p496Lucanum aequaevum auditorem Cornuti.6 Lucanus mirabatur adeo scripta Flacci, ut vix se retineret recitante eo de more quin illa esse vera poemata, sua ludos diceret.7 Sero cognovit et Senecam, sed non ut caperentur eius ingenio. [Link to the English translation] Usus est apud Cornutum duorum convictu doctissimorum et sanctissimorum virorum acriter tunc philosophantium, Claudi Agathurni medici Lacedaemonii et Petroni Aristocratis Magnetis, quos unice miratus est et aemulatus, cum aequales essent Cornuti, minor esset ipse.8

Idem decem fere annis summe dilectus a Paeto Thrasea est ita ut peregrinaretur quoque cum eo aliquando, cognatam eius Arriam uxorem habente.

[Link to the English translation] Fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis.

Fuit frugi, pudicus.

[Link to the English translation] Reliquit circa HS viciens matri et sorori scriptis tantum ad matrem codicillis. Cornuto rogavit ut daret sestertia, ut quidam dicunt, C, ut alii, L et argenti facti pondo viginti et libros circa septingentos Chrysippi sive bibliothecam suam omnem. Verum a Cornuto sublatis libris pecunia sororibus, quas heredes frater fecerat, relicta est.9

p498 [Link to the English translation] Scriptitavit et raro et tarde. Hunc ipsum librum imperfectum reliquit. Versus aliqui dempti10 sunt ultimo libro, ut quasi finitus esset. Leviter correxit11 Cornutus et Caesio Basso petenti, ut ipse ederet, tradidit edendum.

[Link to the English translation] Scripserat in pueritia Flaccus etiam praetextam et hodoeporicon librum unum et paucos in socrum12 Thraseae13 versus, quae se ante virum occiderat. Omnia ea auctor fuit Cornutus matri eius ut aboleret.

Editum librum continuo mirari homines et diripere coeperunt.

Decessit autem vitio stomachi anno aetatis XXX.14

[Link to the English translation] Sed mox ut a schola magistrisque devertit, lecto Lucili libro decimo vehementer saturas componere studuit. Cuius libri principium imitatus est sibi primo, mox omnibus detrectaturus cum tanta recentium poetarum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem principem illius temporis inculpaverit. Cuius versus in Neronem cum ita se haberet "auriculas asini Mida rex habet," in eum modum a Cornuto ipso tantum nomine mutato est emendatus "auriculas asini quis non habet?" ne hoc in se Nero dictum arbitraretur.


Adnotationes Editoris:

1 Publio, Lipsius; rubio or rubrioMSS.

2 AsinioMSS.; cf. Tac. Ann. 14.48.

3 mater eius, omitted by some MSS.

4 Fuscio or RuscioMSS.

5 ut, omitted by the MSS.

6 After Cornuti the MSS. have Nam Cornutus illo tempore tragicus (grammaticus, Martinius) sectae poeticae (stoicae, Pithoeus), qui libros philosophiae reliquit. Sed . . .

7 suo ludo faceretMSS.

8 minores ipseMSS.; minor esset ipse, Owen.

9 pecuniam . . . reliquit etMSS.

10 Owen suggests additi.

11 correxit, Laurentianus; contraxit or recitavitMSS.

12 in socrum, Casaubon; sororumMSS.

13 After Thraseae the MSS. have in Arriam matrem.

14 XXIIX, Reizius.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: 4 Feb 09