[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est operis
C. Suetonii Tranquilli

a Loeb Classical Library editi
MCMXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[inanis]

p452 Suetonius, Vita Terenti

1 [Link to the English translation] 1 Publius Terentius Afer, Carthagine natus, serviit Romae Terentio Lucano senatori, a quo ob ingenium et formam non institutus modo liberaliter sed et mature manumissus est. Quidam captum esse existimant, quod fieri nullo modo potuisse Fenestella docet, cum inter finem secundi Punici belli et initium tertii natus sit et1 mortuus; nec si a Numidis et Gaetulis captus sit, ad ducem2 Romanum pervenire potuisse, nullo commercio inter Italicos et Afros nisi post deletam Carthaginem coepto. Hic cum multis nobilibus familiariter vixit, sed maxime cum Scipione Africano et C.3 Laelio. Quibus etiam corporis gratia conciliatus existimatur, quod et ipsum Fenestella arguit, contendens utroque maiorem natu fuisse, quamvis et Nepos aequales omnes fuisse tradat et Porcius suspicionem de consuetudine per haec faciat:

p454 "Dum lasciviam nobilium et laudes fucosas petit,

Dum Africani vocem divinam inhiat4 avidis auribus,

Dum ad Philum5 se cenitare et Laelium pulchrum putat,

Dum in Albanum crebro rapitur6 ob florem aetatis suae:

Post sublatis rebus ad summam inopiam redactus est.

Itaque e conspectu omnium abit Graeciam in terram ultimam,

Mortuust Stymphali,7 Arcadiae in8 oppido. Nil Publius9

Scipio profuit, nil illi Laelius, nil Furius,

Tres per id tempus qui agitabant nobiles facillime.

Eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,

Saltem ut esset quo referret obitum domini servulus."

2 [Link to the English translation] 1 Scripsit comoedias sex, ex quibus primam "Andriam" cum aedilibus daret, iussus ante Caecilio10 recitare, ad cenantem cum venisset, dictus est initium quidem fabulae, quod erat contemptiore vestitu, subsellio iuxta lectulum residens legisse, post paucos vero versus invitatus ut accumberet cenasse una, dein cetera percucurrisse non sine magna Caecilii11 admiratione. Et hanc autem et p456quinque reliquas aequaliter populo probavit, quamvis Vulcatius dinumeratione omnium ita scribat:

"Sumetur Hecyra sexta ex his fabula."

"Eunuchus" quidem bis die acta est meruitque pretium quantum nulla antea cuiusquam comoedia, id est octo milia nummorum; propterea summa quoque titulo ascribitur. Nam "Adelphorum" principium Varro etiam praefert principio Menandri.

3 [Link to the English translation] 1 Non obscura fama est adiutum Terentium in scriptis a Laelio et Scipione, eamque ipse auxit numquam nisi leviter refutare12 conatus, ut in prologo "Adelphorum":

"Nam quod isti dicunt malevoli, homines nobiles

Hunc adiutare assidueque una scribere;

Quod illi maledictum vehemens esse existumant,

Eam laudem hic ducit maxumam, quom illis placet

Qui vobis univorsis et populo placent,

Quorum opera in bello, in otio, in negotio

Suo quisque tempore usus est sine superbia."

Videtur autem se levius defendisse, quia sciebat et Laelio et Scipioni non ingratam esse hanc opinionem; quae tamen magis et usque ad posteriora tempora valuit. C. Memmius in oratione pro se ait: "P. Africanus, qui a Terentio personam mutuatus, quae domi luserat ipse, nomine illius in scenam detulit." p458Nepos auctore certo comperisse se ait, C. Laelium quondam in Puteolano Kal. Martiis admonitum ab uxore temperius ut discumberet petisse ab ea ne interpellaret,13 seroque tandem ingressum triclinium dixisse, non saepe in scribendo magis sibi successisse; deinde rogatum ut scripta illa proferret pronuntiasse versus qui sunt in "Heautontimorumeno":

"Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt."

4 [Link to the English translation] 1 Santra Terentium existimat, si modo in scribendo adiutoribus indiguerit, non tam Scipione et Laelio uti potuisse, qui tunc adulescentuli fuerunt, quam C. Sulpicio Gallo, homine docto et cuius consularibus14 ludis initium fabularum dandarum fecerit, vel Q. Fabio Labeone et M. Popillio, consulari utroque ac poeta; ideo ipsum non iuvenes designare qui se adiuvare dicantur,15 sed viros "quorum operam et in bello et in otio et in negotio" populus sit expertus.

Post editas comoedias nondum quintum atque vicesimum egressus annum,16 causa vitandae opinionis qua videbatur aliena pro suis edere, seu percipiendi Graecorum instituta moresque, quos non perinde exprimeret in scriptis, egressus17 est neque amplius rediit. De morte eius Vulcatius sic tradit:

p460 "Sed ut Afer populo sex dedit comoedias,

Iter hinc in Asiam fecit, et18 navem ut semel

Conscendit, visus numquam est; sic vita vacat."

5 [Link to the English translation] 1 Q. Cosconius redeuntem e Graecia perisse in mari dicit cum C. et VIII.19 fabulis conversis a Menandro. Ceteri mortuum esse in Arcadia Stymphali20 sive Leucadiae21 tradunt Cn. Cornelio Dolabella M. Fulvio Nobiliore consulibus, morbo implicitum22 ex dolore ac taedio amissarum sarcinarum,23 quas in nave praemiserat, ac simul fabularum, quas novas fecerat.

[Link to the English translation] Fuisse dicitur mediocri statura, gracili corpore, colore fusco. Reliquit filiam, quae post equiti Romano nupsit; item hortulos XX iugerum via Appia ad Martis villam. Quo magis miror Porcium scribere:

"Scipio nihil profuit, nihil Laelius, nihil Furius,

Tres per id tempus qui agitabant nobiles facillime;

Eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,

Saltem ut esset quo referret obitum domini servulus."24

[Link to the English translation] Hunc Afranius quidem omnibus comicis praefert scribens in "Compitalibus":

"Terenti non similem dicens quempiam."

p462 Vulcatius autem non solum Naevio et Plauto et Caecilio, sed Licinio quoque et Atilio postponit. Cicero in "Limone" hactenus laudat:

"Tu quoque, qui solus lecto sermone, Terenti,

Conversum expressumque Latina voce Menandrum

In medium nobis sedatis vocibus25 effers,

Quiddam come loquens atque omnia dulcia dicens."

Item C. Caesar:

"Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,

Poneris, et merito, puri sermonis amator.

Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis,

Comica ut aequato virtus polleret honore

Cum Graecis neve26 hac despectus parte iaceres!

Unum hoc maerorº ac doleo tibi desse,27 Terenti."


Adnotationes Editoris:

1 natus sit et, Ald.; et natus sit et, Ritschl; natus est etMSS.

2 ad ducemMSS.; ad dominum, J. Gronov (Reiff., Dz.).

3 C.AF; the other MSS. have cum.

4 vocem divinam inhiat, Muretus; vocē dum et inhuius etA; the other MSS. have voce divina inhiat.

5 Philum, Roth; fixuA; the other MSS. have furium.

6 The reading of Ritschl; A has dum se amari ab his credat crebro in Albanum rapitur; the other MSS., dum . . . credit . . . rapi.

7 Stymphali, Ritschl; mortuus est in faloA, with similar reading s in the other MSS.; Stymphalo, Roth.

8 in, added by Roth.

9 PublioE (Ritschl).

10 caerioAB; cenamG; the other MSS. have cerio.

11 caeriiA; eorumG; the other MSS. have cerii (cerrii, cerei).

12 refutareA; the other MSS. have se tutare (tutariF).

13 interpellaretA; interpollereturF; the other MSS. have interpellaretur.

14 et cuius consularibusA; et consularibusD; the other MSS. have et qui consularibus; quo consule Megalensibus, Ritschl.

15 dicantur, Roth; dicunturA; designarenturD; the other MSS. have dicerentur.

16 annum animiA; animi causa seu, Dz. (aut, Bährens).

17 egressus urbe, Muretus; urbem, St.

18 et, added by Roth; navem autem, Ritschl.

19 C. et VIII., omitted by Ritschl, Dz.

20 Omitted as interpolation by Ritschl, Reiff.

21 sive LeucadiaeA; the other MSS. have sinu Leucadiae; sinu Leucadiae after mari, Dz.; Leucadia, Erasmus.

22 implicita acA; the other MSS. have implicitum acri.

23 sarcinarumA; the other MSS. have fabularum.

24 The last two lines are regarded as an interpolation by Ritschl, Reiff.

25 vocibusMSS.; motibus, Ritschl.

26 neve, Roth; nequeMSS.

27 desse, Ritschl; deesseMSS. (derẽ, A)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVII Kal. Aug. 08