[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est operis
C. Suetonii Tranquilli

a Loeb Classical Library editi
MCMXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[inanis]

p492 Suetonius, Vita Tibulli

[Link to the English translation] "Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,

Mors iuvenem campos misit ad Elysios,

Ne foret, aut elegis molles qui fleret amores

Aut caneret forti regia bella pede."

Albius Tibullus eques Romanus,1 insignis forma cultuque corporis observabilis, ante alios Corvinum Messalam oratorem2 dilexit, cuius etiam contubernalis Aquitanico bello militaribus donis donatus est. Hic multorum iudicio principem inter elegiographos obtinet locum. Epistolae quoque eius amatoriae, quamquam breves, omnino utiles sunt. Obiit adulescens, ut indicat epigramma supra scriptum.


Adnotationes Editoris:

1 eques Romanusψ; eques RegalisA; eques R(omanus) e Gabiis Bährens.

2 oratoremψ; originemA.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVII Kal. Aug. 08