[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est operis
C. Suetonii Tranquilli

a Loeb Classical Library editi
MCMXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[inanis]

p464 Suetonius, Vita Vergili

1 [Link to the English translation] P. Vergilius1 Maro Mantuanus parentibus modicis fuit ac praecipue patre, quem quidam opificem figulum, plures Magi cuiusdam viatoris initio mercennarium, mox ob industriam generum tradiderunt, egregieque substantiae silvis coemendis et apibus curandis auxisse reculam.2 2 Natus est Gn. Pompeio Magno M. Licinio Crasso primum conss. Iduum Octobrium die in pago qui Andes dicitur et abest a Mantua non procul. 3 Praegnas eo3 mater somniavit enixam se laureum ramum, quem contactu terrae coaluisse et excrevisse ilico in speciem maturae arboris refertaeque variis pomis et floribus, ac sequenti luce cum marito rus propinquum petens ex itinere devertit atque in subiecta fossa partu levata est. 4 Ferunt infantem ut sit editus neque vagisse et adeo miti vultu fuisse, ut haud dubiam spem prosperioris geniturae iam tum daret. 5 Et accessit aliud praesagium, siquidem virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta ita brevi evaluit tempore, ut multo ante satas populos adaequavisset, quae arbor Vergilii ex eo dicta atque etiam consecrata est summa gravidarum p466ac fetarum religione suscipientium ibi et solventium vota.

6 [Link to the English translation] Initia aetatis Cremonae egit usque ad virilem togam, quam XV4 anno natali suo accepit iisdem illis consulibus iterum duobus,5 quibus erat natus, evenitque ut eo ipso die Lucretius poeta decederet. 7 Sed Vergilius a Cremona Mediolanum et inde paulo post transiit in urbem. 8 Corpore et statura fuit grandi, aquilo colore, facie rusticana, valetudine varia; nam plerumque a stomacho et a faucibus ac dolore capitis laborabat, sanguinem etiam saepe reiecit. 9 Cibi vinique minimi; libidinis in pueros pronioris,6 quorum maxime dilexit Cebetem et Alexandrum, quem secunda "Bucolicorum" egloga Alexim appellat, donatum sibi ab Asinio Pollione, utrumque non ineruditum, Cebetem vero et poetam. Vulgatum est consuesse eum et cum Plotia Hieria. 10 Sed Asconius Pedianus adfirmat, ipsam postea maiorem natu narrare solitam, invitatum quidem a Vario ad communionem sui, verum pertinacissime recusasse. 11 Cetera sane vitae et ore et animo tam probum constat, ut Neapoli Parthenias vulgo appellatus sit, ac si quando Romae, quo rarissime commeabat, viseretur in publico, sectantis demonstrantisque se subterfugeret7 in proximum tectum. 12 Bona autem cuiusdam exsulantis offerente Augusto non sustinuit accipere. 13 Possedit prope p468centiens sestertium ex liberalitatibus amicorum habuitque domum Romae Esquiliis iuxta hortos Maecenatianos, quamquam secessu Campaniae Siciliaeque plurimum uteretur. 14[Link to the English translation] Parentes iam grandis amisit, ex quibus patrem captum oculis, et duos fratres germanos, Silonem inpuberem, Flaccum iam adultum, cuius exitum sub nomine Daphnidis deflet. 15 Inter cetera studia medicinae quoque ac maxime mathematicae operam dedit. Egit et causam apud iudices unam omnino nec amplius quam semel; 16 nam et in sermone tardissimum eum ac paene indocto similem fuisse Melissus tradidit.

17 [Link to the English translation] Poeticam puer adhuc auspicatus in Ballistam ludi magistrum ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus distichon fecit:

"Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus;

Nocte die tutum carpe, viator, iter."

Deinde "Catalepton"8 et "Priapea" et "Epigrammata" et "Diras," item "Cirim" et "Culicem," cum esset annorum XVI. 18 Cuius materia talis est. Pastor fatigatus aestu cum sub arbore condormisset et serpens ad eum proreperet,9 e palude culex provolavit atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuo culicem contrivit10 et serpentem interemit p470ac sepulchrum culici statuit et distichon fecit:

"Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti

Funeris officium vitae pro munere reddit."11

19 [Link to the English translation] Scripsit etiam de qua ambigitur "Aetnam." Mox cum res Romanas inchoasset, offensus materia ad "Bucolica" transiit, maxime ut Asinium Pollionem, Alfenum Varum et Cornelium Gallum celebraret, quia in distributione agrorum, qui post Philippensem victoriam veteranis triumvirorum iussu trans Padum dividebantur, indemnem se praestitissent. 20 Deinde scripsit "Georgica" in honorem Maecenatis, qui sibi mediocriter adhuc noto opem tulisset adversus veterani cuiusdam violentiam, a quo in altercatione litis agrariae paulum afuit quin occideretur. 21 Novissime "Aeneidem" inchoavit, argumentum varium ac multiplex et quasi amborum Homeri carminum instar, praeterea nominibus ac rebus Graecis Latinisque commune, et in quo, quod maxime studebat, Romanae simul urbis et Augusti origo contineretur. 22 Cum "Georgica" scriberet, traditur cotidie meditatos mane plurimos versus dictare solitus ac per totum diem retractando ad paucissimos redigere, non p472absurde carmen se more ursae parere dicens et lambendo demum effingere. 23 "Aeneida" prosa prius oratione formatam digestamque in XII libros particulatim componere instituit, prout liberet quidque, et nihil in ordinem arripiens. 24 Ac12 ne quid impetum moraretur, quaedam inperfecta transmisit, alia levissimis verbis veluti fulsit, quae per iocum pro tibicinibus interponi aiebat ad sustinendum opus, donec solidae columnae advenirent. 25[Link to the English translation] "Bucolica" triennio, "Georgica" VII, "Aeneida" XI perfecit annis. 26 "Bucolica" eo successu edidit, ut in scena13 quoque per cantores crebro pronuntiarentur. 27 "Georgica" reverso post Actiacam victoriam Augusto atque Atellae reficiendarum faucium causa commoranti per continuum quadriduum legit, suscipiente Maecenate legendi vicem, quotiens interpellaretur ipse vocis offensione. 28 Pronuntiabat autem cum suavitate et14 lenociniis miris. 29 Ac15 Seneca tradidit, Iulium Montanum poetam solitum dicere, involaturum se Vergilio quaedam, si et vocem posset et os et hypocrisin; eosdem enim versus ipso pronuntiante bene sonare, sine illo inanes esse mutosque. 30 "Aeneidos" vixdum coeptae tanta exstitit fama, ut Sextus Propertius non dubitaverit sic praedicare:

"Cedite, Romani scriptores, cedite Grai:

Nescio quid maius nascitur Iliade."

p474 31 [Link to the English translation] Augustus vero — nam forte expeditione Cantabrica aberat — supplicibus atque etiam minacibus per iocum litteris efflagitarat, ut "sibi de 'Aeneide,' " ut ipsius verba sunt, "vel prima carminis ὑπογραφή vel quodlibet κῶλον mitteretur." 32 Cui tamen multo post perfectaque demum materia tres omnino libros recitavit, secundum, quartum et sextum, sed hunc notabili Octaviae adfectione, quae cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus, "tu Marcellus eris," defecisse fertur atque aegre focilata est. 33 Recitavit et pluribus, sed neque frequenter et ea fere de quibus ambigebat, quo magis iudicium hominum experiretur. 34 Erotem librarium et libertum eius exactae iam senectutis tradunt referre solitum, quondam eum in recitando duos dimidiatos versus complesse ex tempore. Nam cum hactenus haberet: "Misenum Aeoliden" adiecisse: "quo non praestantior alter," item huic: "aere ciere viros," simili calore iactatum subiunxisse: "Martemque accendere cantu," statimque sibi imperasse ut utrumque volumini ascriberet.

35 [Link to the English translation] Anno aetatis quinquagesimo secundo inpositurus "Aeneidi" summam manum statuit in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare, ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. Sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti destinaretque16 p476non absistere atque etiam una redire, dum Megara vicinum oppidum ferventissimo sole cognoscit, languorem nactus est eumque non intermissa navigatione auxit ita ut gravior17 aliquanto Brundisium appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal. Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio conss. 36 Ossa eius Neapolim translata sunt tumuloque condita qui est via Puteolana intra lapidem secundum, in quo distichon fecit tale:

"Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc

Parthenope; cecini pascua rura duces."

37 [Link to the English translation] Heredes fecit ex dimidia parte Valerium Proculum fratrem alio patre, ex quarta Augustum, ex duodecima Maecenatem, ex reliqua L. Varium et Plotium Tuccam, qui eius "Aeneida" post obitum iussu Caesaris emendaverunt. 38 De qua re Sulpicii Carthaginiensis exstant huiusmodi versus:

"Iusserat haec rapidis aboleri carmina flammis

Vergilius, Phrygium quae cecinere ducem.

Tucca vetat Variusque; simul tu, maxime Caesar,

Non sinis et Latiae consulis historiae.

Infelix gemino cecidit prope Pergamon igni,

Et paene est alio Troia cremata18 rogo."

p478 39 [Link to the English translation] Egerat cum Vario, priusquam Italia decederet, ut siquid sibi accidisset, "Aeneida" combureret; at is19 ita facturum se pernegarat; igitur in extrema valetudine assidue scrinia desideravit, crematurus ipse; verum nemine offerente nihil quidem nominatim de ea cavit. 40 Ceterum eidem Vario ac simul Tuccae scripta sua sub ea condicione legavit, ne quid ederent, quod non a se editum esset. 41 Edidit autem auctore Augusto Varius, sed summatim emendata, ut qui versus etiam inperfectos sicut20 erant reliquerit; quos multi mox supplere conati non perinde valuerunt ob difficultatem, quod omnia fere apud eum hemistichia absoluto perfectoque sunt sensu, praeter illud: "quem tibi iam Troia." 42 Nisus grammaticus audisse se a senioribus aiebat, Varium duorum librorum ordinem commutasse, et qui tunc secundus esset21 in tertium locum transtulisse, etiam primi libri correxisse principium, his versibus demptis:

"Ille ego qui quondam gracili modulatus avena

Carmina et egressus silvis vicina coegi,

Ut quamvis avido parerent arva colono,

Gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis —

Arma virumque cano."

p480 43 [Link to the English translation] Obtrectatores Vergilio numquam defuerunt, nec mirum; nam nec Homero quidem. Prolatis "Bucolicis" Numitorius quidam rescripsit "Antibucolica," duas modo eglogas, sed insulsissime παρῳδήσας quarum prioris initium est:

"Tityre, si toga calda tibi est, quo tegmine fagi?"

sequentis:

"Dic mihi Damoeta: 'cuium pecus' anne Latinum?

Non. Verum Aegonis nostri, sic rure locuntur."

Alius recitante eo ex "Georgicis": "nudus ara, sere nudus" subiecit: "habebis frigore febrem." 44 Est et adversus "Aeneida" liber Carvili Pictoris, titulo "Aeneomastix." M. Vipsanius a Maecenate eum suppositum appellabat novae cacozeliae repertore, non tumidae nec exilis, sed ex communibus verbis, atque ideo latentis. Herennius tantum vitia eius, Perellius Faustus furta contraxit. 45 Sed et Q. Octavi Aviti Ὁμοιοτήτων octo volumina quos et unde versus transtulerit continent. 46 Asconius Pedianus libro, quem "Contra obtrectatores Vergilii" scripsit, pauca admodum obiecta ei proponit eaque circa historiam fere et quod pleraque ab Homero sumpsisset; sed p482hoc ipsum crimen sic defendere adsuetum ait: cur non illi quoque eadem furta temptarent? Verum intellecturos facilius esse Herculi clavam quam Homero versum subripere. Et tamen destinasse secedere ut omnia ad satietatem malevolorum decideret.


Adnotationes Editoris:

1 The MSS. all have the spelling Vergilius throughout.

2 regulamMSS.

3 eoϛ; eumG; cumBP.

4 XVIIBP; VIIG.

5 duobus, omitted by G.

6 promorisG; pronior hisBP.

7 subter fugereG; subterfugere solitumϛ; suffugereBP; suffugeret, Reiff.

8 The MSS. have catalecton.

9 proriperetB1P; praereperetG.

10 attrivit (adt-), BP.

11 Culex, 413 f.

12 acG; utBP.

13 scenamBP; senaG.

14 suavitate etϛ; suavitate cumBP; suavitatemG.

15 ac, Hagen; et, Reiff; utMSS.

16 destinaretqueG; destinarequeB1P.

17 graviorMSS.; aegrior, Hagen.

18 cremata sepultaG; sepulta, Hagen.

19 at is, Hagen; sed is, Reiff.; et isBP; omitted (Italia . . . at is) by G.

20 sicut, Gronov.; si quiMSS.

21 tunc . . . esset, Hagen; nunc . . . sitMSS.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVII Kal. Aug. 08