[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour cette page en français.]
Français

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:

3.1: init. 1 2 3 ext.1
3.2: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6 ext.7 ext.8 ext.9
3.3: init. 1 2 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6 ext.7 • 3.4: init. 1 2 3 4 5 6 ext.1 ext.2
3.5: init. 1 2 3 4 • 3.6: init. 1 2 3 4 5 6 7
3.7: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6 ext.7 ext.8
3.8: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6

Valeri Maximi
Factorum et Dictorum Memorabilium

Liber III

3.1.init. Adtingam quasi cunabula quaedam et elementa virtutis, animique procedente tempore ad summum gloriae cumulum perventuri certo cum indolis experimento datos gustus referam.

3.1.1 Aemilius Lepidus puer etiam tum progressus in aciem hostem interemit, civem servavit. cuius tam memorabilis operis index est in Capitolio statua bullata et incincta praetexta senatus consulto posita: iniquum enim putavit eum honori nondum tempestivum videri, qui iam virtuti maturus fuisset. praecucurrit igitur Lepidus aetatis stabilimentum fortiter faciendi celeritate duplicemque laudem e proelio retulit, cuius eum vix spectatorem anni esse patiebantur: arma enim infesta et destricti gladii et discursus telorum et adventantis equitatus fragor et concurrentium exercituum impetus iuvenibus quoque aliquantum terroris incutit, inter quae gentis Aemiliae pueritia coronam mereri, spolia rapere valuit.

3.1.2 Hic spiritus ne M. quidem Catonis pueritiae defuit: nam cum in domo M. Drusi avunculi sui educaretur, et ad eum tribunum pl. Latini de civitate inpetranda convenissent, a Q. Poppedio Latii principe, Drusi autem hospite, rogatus ut socios apud avunculum adiuvaret, constanti vultu non facturum se respondit. iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. tunc Poppedius in excelsam aedium partem levatum abiecturum inde se, nisi precibus obtemperaret, minatus est: nec hac re ab incepto moveri potuit. expressa est itaque illa vox homini: 'gratulemur nobis, Latini et socii, hunc esse tam parvum, quo senatore ne sperare quidem nobis civitatem licuisset'. tenero ergo animo Cato totius curiae gravitatem percepit perseverantiaque sua Latinos iura nostrae civitatis adprehendere cupientes reppulit. Idem, cum salutandi gratia praetextatus ad Sullam venisset et capita proscriptorum in atrium adlata vidisset, atrocitate rei commotus paedagogum suum nomine Sarpedonem interrogavit quapropter nemo inveniretur, qui tam crudelem tyrannum occideret: cumque is non voluntatem hominibus, sed facultatem deesse, quod salus eius magno praesidio militum custodiretur, respondisset, ut ferrum sibi daret obsecravit, adfirmando perfacile se eum interfecturum, quod in lecto illius considere soleret. paedagogus et animum Catonis agnovit et propositum exhorruit eumque postea ad Sullam excussum semper adduxit. nihil hoc admirabilius: puer in officina crudelitatis deprehensum victorem non extimuit tum maxime consules, municipia, legiones, equestris ordinis maiorem partem trucidantem. ipsum Marium illo loci statuisses, celerius aliquid de sua fuga quam de Sullae nece cogitasset.

3.1.3 Cuius filium Faustum C. Cassius condiscipulum suum in schola proscriptionem paternam laudantem ipsumque, cum per aetatem potuisset, idem facturum minitantem colapho percussit. dignam manum, quae publico parricidio se non contaminaret.

3.1.ext. 1 Et ut a Graecis aliquid, Alcibiades ille, cuius nescio utrum bona an vitia patriae perniciosiora fuerint++illis enim cives suos decepit, his adflixit++, cum adhuc puer ad Periclen avunculum suum venisset eumque secreto tristem sedentem vidisset, interrogavit quid ita tantam in vultu confusionem gereret. at illo dicente mandatu se civitatis propylaea Minervae, quae sunt ianuae arcis, aedificasse consumptaque in id opus ingenti pecunia non invenire quo pacto ministerii rationem redderet atque ideo conflictari, 'ergo' inquit 'quaere potius quemadmodum rationem non reddas'. itaque vir amplissimus et prudentissimus suo consilio defectus puerili usus est atque id egit, ut Athenienses finitimo inplicati bello rationibus exigendis non vacarent. sed viderint Athenae utrum Alcibiadem lamententur an glorientur, quoniam adhuc inter execrationem hominis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur.

3.2.init. Nos quia iam initia procursusque virtutis patefecimus, actum ipsum persequemur, cuius ponderosissima vis et efficacissimi lacerti in fortitudine consistunt. Nec me praeterit, conditor urbis nostrae, Romule, principatum hoc tibi in genere laudis adsignari oportere. sed patere, obsecro, uno te praecurri exemplo, cui et ipse aliquantum honoris debes, quia beneficio illius effectum est ne tam praeclarum opus tuum Roma dilaberetur.

3.2.1 Etruscis in urbem ponte sublicio inrumpentibus Horatius Cocles extremam eius partem occupavit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit atque, ut patriam periculo inminenti liberatam vidit, armatus se in Tiberim misit. cuius fortitudinem dii immortales admirati incolumitatem sinceram ei praestiterunt: nam neque altitudine deiectus quassatusve nec pondere armorum pressus nec ullo verticis circuitu actus, ne telis quidem, quae undique congerebantur, laesus tutum natandi eventum habuit. unus itaque tot civium, tot hostium in se oculos convertit, stupentis illos admiratione, hos inter laetitiam et metum haesitantis, unusque duos acerrima pugna consertos exercitus, alterum repellendo, alterum propugnando distraxit. denique unus urbi nostrae tantum scuto suo quantum Tiberis alveo munimenti attulit. quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt: Romanos vicimus, ab Horatio victi sumus.

3.2.2 Immemorem me propositi mei Cloelia facit, paene eadem enim tempestate, certe adversus eundem hostem et in eodem Tiberi inclytum ausa facinus: inter ceteras enim virgines obses Porsennae data hostium nocturno tempore custodiam egressa equum conscendit celerique traiectu fluminis non solum obsidio se, sed etiam metu patriam solvit, viris puella lumen virtutis praeferendo.

3.2.3 Redeo nunc ad Romulum, qui ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum provocatus, quamquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu quam solum in aciem descendere, sua potissimum dextera omen victoriae corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima de eo spolia Iovi Feretrio retulit. hactenus istud, quia publica religione consecrata virtus nulla privata laudatione indiget.

3.2.4 Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem deo spolia consecravit, cum magister equitum ducem Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus initio huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: Cosso quoque multum adquisitum est, quod imitari Romulum valuit.

3.2.5 Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his exemplis separare debemus, in quo tantus vigor animi fuit, ut apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum cum paucis equitibus invaderet, quem protinus obtruncatum armis exuit eaque Iovi Feretrio dicavit.

3.2.6 Eodem et virtutis et pugnae genere usi sunt T. Manlius Torquatus et Valerius Corvinus et Aemilianus Scipio. hi etiam ultro provocatos hostium duces interemerunt, sed quia sub alienis auspiciis rem gesserant, spolia Iovi Feretrio non posuerunt consecranda. Idem Scipio Aemilianus, cum in Hispania sub Lucullo duce militaret atque Intercatia, praevalidum oppidum, circumsederetur, primus moenia eius conscendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut nobilitate aut animi indole aut futuris actis, cuius magis saluti parci et consuli deberet. sed tunc clarissimus quisque iuvenum pro amplificanda et tuenda patria plurimum laboris ac periculi sustinebat, deforme sibi existimans, quos dignitate praestaret, ab his virtute superari. ideoque Aemilianus hanc militiam aliis propter difficultatem vitantibus sibi depoposcit.

3.2.7 Magnum inter haec fortitudinis exemplum antiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsi, cum se in Capitolium et in arcem conferrent, inque his collibus morari omnes non possent, necessarium consilium in plana parte urbis relinquendorum seniorum ceperunt, quo facilius iuventus reliquias imperii tueretur. ceterum ne illo quidem tam misero tamque luctuoso tempore civitas nostra virtutis suae oblita est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in curulibus sellis cum insignibus magistratuum, quos gesserant, sacerdotiorumque, quae erant adepti, consederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta praeteritae vitae retinerent et plebi ad fortius sustinendos casus suos * * * . venerabilis eorum aspectus primo hostibus fuit et novitate rei et magnificentia cultus et ipso audaciae genere commotis. sed quis dubitaret quin et Galli et victores illam admirationem mox in risum et in omne contumeliae genus conversuri essent? non expectavit igitur hanc iniuriae maturitatem M. Atilius, verum barbam suam permulcenti Gallo scipionem vehementi ictu capiti inflixit eique propter dolorem ad se occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo virtus nescit, patientiae dedecus ignorat, fortunae succumbere omni fato tristius ducit, nova et speciosa genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui sic extinguitur.

3.2.8 Reddendus est nunc Romanae iuventuti debitus gloriae titulus, quae C. Sempronio Atratino consule cum Volscis apud Verruginem parum prospere dimicante, ne acies nostra iam inclinata propelleretur, equis delapsa se ipsa centuriavit atque in hostium exercitum inrupit. quo demoto proximum tumulum occupavit effecitque ut omnis Volscorum conversus impetus legionibus nostris ad confirmandos animos salutare laxamentum daret. itaque, cum iam de tropaeis statuendis cogitarent, proelium nocte dirimente victoresne an victi discederent incerti abierunt.

3.2.9 Strenuus ille quoque flos ordinis equestris, cuius mira virtute Fabius Maximus Rullianus magister equitum bello, quod adversus Samnites gerebatur, male commissi proelii crimine levatus est: namque Papirio Cursore propter auspicia repetenda in urbem proficiscente castris praepositus ac vetitus in aciem exercitum ducere, nihilo minus manus cum hoste, sed tam infeliciter quam temere conservit: procul enim dubio superabatur. ceterum optimae indolis iuventus detractis equorum frenis vehementer eos calcaribus stimulatos in adversos Samnites egit obstinataque animi praesentia extortam manibus hostium victoriam et cum ea spem maximi civis Rulliani patriae restituit.

3.2.10 Qualis deinde roboris illi milites, qui vehementi ictu remorum concitatam fuga Punicam classem nantes lubricis pelagi quasi camporum firmitate pedites in litus retraxerunt?

3.2.11 Eiusdem temporis et notae miles, qui Cannensi proelio, quo Hannibal magis vires Romanorum contudit quam animos fregit, cum ad retinenda arma inutiles vulneribus manus haberet, spoliare se conantis Numidae cervicem conplexus os naribus et auribus corrosis deforme reddidit inque plenis ultionis morsibus expiravit. sepone iniquum pugnae eventum, quantum interfectore fortior interfectus! Poenus enim in victoria obnoxius morienti solacio fuit, Romanus in ipso fine vitae vindex sui extitit.

3.2.12 Militis hic in adverso casu tam egregius virilis animus, quem relaturus sum imperatoris: P. enim Crassus cum Aristonico bellum in Asia gerens a Thracibus, quorum is magnum numerum in praesidio habebat, inter Elaeam et Zmyrnam exceptus, ne in dicionem eius perveniret, dedecus arcessita ratione mortis effugit: virgam enim, qua ad regendum equum usus fuerat, in unius barbari oculum direxit. qui vi doloris accensus latus Crassi sica confodit, dumque se ulciscitur, Romanum imperatorem maiestatis amissae turpitudine liberavit. ostendit fortunae Crassus quam indignum virum tam gravi contumelia adficere voluisset, quoniam quidem iniectos ab ea libertati suae miserabiles laqueos prudenter pariter ac fortiter rupit donatumque se iam Aristonico dignitati suae reddidit.

3.2.13 Eodem mentis proposito usus est Scipio Metellus: namque infeliciter Cn. Pompei generi sui defensis in Africa partibus classe Hispaniam petens, cum animadvertisset navem, qua vehebatur, ab hostibus captam, gladio praecordia sua transverberavit, ac deinde prostratus in puppi quaerentibus Caesarianis militibus ubinam esset imperator respondit 'imperator se bene habet', tantumque eloqui valuit, quantum ad testandam animi fortitudinem aeternae laudi satis erat.

3.2.14 Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Utica monumentum est, in qua ex fortissimis vulneribus tuis plus gloriae quam sanguinis manavit: si quidem constantissime in gladium incumbendo magnum hominibus documentum dedisti, quanto potior esse debeat probis dignitas sine vita quam vita sine dignitate.

3.2.15 Cuius filia minime muliebris animi. quae, cum Bruti viri sui consilium, quod de interficiendo ceperat Caesare, ea nocte, quam dies taeterrimi facti secutus est, cognosset, egresso cubiculum Bruto cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque velut forte elapso se vulneravit. clamore deinde ancillarum in cubiculum revocatus Brutus obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. cui secreto Porcia 'non est hoc' inquit 'temerarium factum meum, sed in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum indicium: experiri enim volui, si tibi propositum parum ex sententia cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemptura'.

3.2.16 Felicior progenie sua superior Cato, a quo Porciae familiae principia manarunt. qui cum ab hoste in acie vehementer ~ parvulo peteretur, vagina gladius eius elapsus decidit. quem subiectum proeliantium globo atque undique hostilibus pedibus circumdatum postquam abesse sibi animadvertit, adeo constanti animo in suam potestatem redegit, ut illum non periculo oppressus rapere, sed metu vacuus sumere videretur. quo spectaculo adtoniti hostes postero die ad eum supplices pacem petentes venerunt.

3.2.17 Togae quoque fortitudo militaribus operibus inserenda est, quia eandem laudem foro atque castris edita meretur. cum Ti. Gracchus in tribunatu profusissimis largitionibus favore populi occupato rem publicam oppressam teneret palamque dictitaret interempto senatu omnia per plebem agi debere, in aedem Fidei Publicae convocati patres conscripti a consule Mucio Scaevola quidnam in tali tempestate faciendum esset deliberabant, cunctisque censentibus ut consul armis rem publicam tueretur, Scaevola negavit se quicquam vi esse acturum. tum Scipio Nasica, 'quoniam' inquit 'consul, dum iuris ordinem sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet me privatus voluntati vestrae ducem offero', ac deinde laevam manum ima parte togae circumdedit sublataque dextra proclamavit: 'qui rem publicam salvam esse volunt me sequantur', eaque voce cunctatione bonorum civium discussa Gracchum cum scelerata factione quas merebatur poenas persolvere coegit.

3.2.18 Item, cum tr. pl. Saturninus et praetor Glaucia et Equitius designatus tr. pl. maximos in civitate nostra seditionum motus excitavissent, nec quisquam se populo concitato opponeret, primum M. Aemilius Scaurus C. Marium consulatum sextum gerentem hortatus est ut libertatem legesque manu defenderet protinusque arma sibi adferri iussit. quibus allatis ultima senectute confectum et paene dilapsum corpus induit spiculoque innixus ante fores curiae constitit ac parvulis et extremis spiritus reliquiis ne res publica expiraret effecit: praesentia enim animi sui senatum et equestrem ordinem ad vindictam exigendam inpulit.

3.2.19 Sed ut armorum togaeque prius, nunc etiam siderum clarum decus, divum Iulium, certissimam verae virtutis effigiem, repraesentemus, cum innumerabili multitudine et feroci impetu Nerviorum inclinari aciem suam videret, timidius pugnanti militi scutum detraxit eoque tectus acerrime proeliari coepit. quo facto fortitudinem per totum exercitum diffudit labentemque belli fortunam divino animi ardore restituit. idem alio proelio legionis Martiae aquiliferum ineundae fugae gratia iam conversum faucibus conprehensum in contrariam partem ~ detraxit dexteramque ad hostem tendens 'corsum tu' inquit 'abis? illic sunt cum quibus dimicamus'. et manibus quidem unum militem, adhortatione vero tam acri omnium legionum trepidationem correxit vincique paratas vincere docuit.

3.2.20 Ceterum ut humanae virtutis actum exequamur, cum Hannibal Capuam, in qua Romanus exercitus erat, obsideret, Vibius Accaus Paelignae cohortis praefectus vexillum trans Punicum vallum proiecit, se ipsum suosque conmilitones, si signo hostes potiti essent, execratus, et ad id petendum subsequente cohorte primus impetum fecit. quod ut Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexit, conversus ad suos 'spectatores' inquit, 'ut video, alienae virtutis huc venimus, sed absit istud dedecus a sanguine nostro, ut Romani gloria cedere Latinis velimus. ego certe aut speciosam optans mortem aut felicem audaciae exitum vel solus procurrere paratus sum'. his auditis Pedanius centurio convulsum signum dextra retinens 'iam hoc' inquit 'intra hostile vallum mecum erit: proinde sequantur qui id capi nolunt', et cum eo in castra Poenorum inrupit totamque secum traxit legionem. ita trium hominum fortis temeritas Hannibalem, paulo ante spe sua Capuae potitorem, ne castrorum quidem suorum potentem esse passa est.

3.2.21 Quorum virtuti nihil cedit Q. Occius, qui propter fortitudinem Achilles cognominatus est: nam ut reliqua eius opera non exequar, abunde tamen duobus factis, quae relaturus sum, quantus bellator fuerit cognoscetur. Q. Metello consuli legatus in Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum gerens, postquam cognovit a quodam gentis huius iuvene se ad dimicandum provocari++erat autem illi forte prandendi gratia posita mensa++, relicta ea arma sua extra vallum deferri equumque educi clam iussit, ne a Metello inpediretur, et illum Celtiberum insolentissime obequitantem consectatus interemit detractasque corpori eius exuvias ovans laetitia in castra retulit. idem Pyrresum nobilitate ac virtute omnes Celtiberos praestantem, cum ab eo in certamen pugnae devocatus esset, succumbere sibi coegit. nec erubuit flagrantissimi pectoris iuvenis gladium ei suum et sagulum utroque exercitu spectante tradere. ille vero etiam petiit ut hospitii iure inter se iuncti essent, quando inter Romanos et Celtiberos pax foret restituta.

3.2.22 Ne Acilium quidem praeterire possumus, qui, cum decumae legionis miles pro C. Caesaris partibus maritima pugna proeliaretur, abscisa dextra, quam Massiliensium navi iniecerat, laeva puppim adprehendit nec ante dimicare destitit quam captam profundo mergeret. quod factum parum iusta notitia patet. at Cynaegirum Atheniensem simili pertinacia in consectandis hostibus usum verbosa cantu laudum suarum Graecia omnium saeculorum memoriae litterarum praeconio inculcavit.

3.2.23 Classicam Acilii gloriam terrestri laude M. Caesius Scaeva eiusdem imperatoris centurio subsecutus est: cum pro castello enim, cui praepositus erat, dimicaret, Gnaeique Pompei praefectus Iustuleius summo studio et magno militum numero ad eum capiendum niteretur, omnes, qui propius accesserant, interemit ac sine ullo regressu pedis pugnans super ingentem stragem, quam ipse fecerat, conruit. cuius capite, umero, femine saucio, oculo eruto, scutum C et XX ictibus perfossum apparuit. talis in castris divi Iuli disciplina milites aluit, quorum alter dextera, alter oculo amisso hostibus inhaesit, ille post hanc iacturam victor, hic ne hac quidem iactura victus. Tuum vero, Scaevi, inexuperabilem spiritum in utra parte rerum naturae admiratione prosequar nescio, quoniam excellenti virtute dubium reliquisti inter undasne pugnam fortiorem edideris an in terra vocem miseris: bello namque, quo C. Caesar non contentus opera sua litoribus Oceani claudere Britannicae insulae caelestis iniecit manus, cum quattuor conmilitonibus rate transvectus in scopulum vicinum insulae, quam hostium ingentes copiae obtinebant, postquam aestus regressu suo spatium, quo scopulus et insula dividebantur, in vadum transitu facile redegit, ingenti multitudine barbarorum adfluente, ceteris rate ad litus regressis solus immobilem stationis gradum retinens, undique ruentibus telis et ab omni parte acri studio ad te invadendum nitentibus, quinque militum diurno proelio suffectura pila una dextera hostium corporibus adegisti. ad ultimum destricto gladio audacissimum quemque modo umbonis inpulsu, modo mucronis ictu depellens hinc Romanis, illinc Britannicis oculis incredibili, nisi cernereris, spectaculo fuisti. postquam deinde ira ac pudor cuncta conari fessos coegit, tragula femur traiectus saxique pondere ora contusus, galea iam ictibus discussa et scuto crebris foraminibus absumpto, profundo te credidisti ac duabus loricis onustus inter undas, quas hostili cruore infe ceras, enasti, visoque imperatore armis non amissis, sed bene inpensis, cum laudem merereris, veniam petisti, quod sine scuto redisses, magnus proelio, sed maior disciplinae militaris memoria. itaque ab optimo virtutis aestimatore cum facta tum etiam verba tua centurionatus honore donata sunt.

3.2.24 Sed quod ad proeliatorum excellentem fortitudinem adtinet, merito L. Sicci Dentati commemoratio omnia Romana exempla finierit, cuius opera honoresque operum ultra fidem veri excedere iudicari possent, nisi ea certi auctores, inter quos M. Varro, monumentis suis testata esse voluissent. quem centies et vicies in aciem descendisse tradunt, eo robore animi atque corporis utentem, ut maiorem semper victoriae partem traxisse videretur: sex et xxx spolia ex hoste retulisse, quorum in numero octo fuisse eorum, cum quibus inspectante utroque exercitu ex provocatione dimicasset, xiiii cives ex media morte raptos servasse, V et XL vulnera pectore excepisse, tergo cicatricibus vacuo: novem triumphales imperatorum currus secutum, totius civitatis oculos in se numerosa donorum pompa convertentem: praeferebantur enim aureae coronae octo, civicae xiiii, murales iii, obsidionalis i, torques lxxxiii, armillae clx, hastae xviii, phalerae xxv, ornamenta etiam legioni, nedum militi satis multa.

3.2.ext.1 Ille quoque ex pluribus corporibus in unum magna cum admiratione Calibus cruor confusus est. in quo oppido cum Fulvius Flaccus Campanam perfidiam principes civitatis ante tribunal suum capitali supplicio adficiendo vindicaret litterisque a senatu acceptis finem poenae eorum statuere cogeretur, ultro se ei T. Iubellius Taurea Campanus obtulit et quam potuit clara voce 'quoniam' inquit, 'Fulvi, tanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri teneris, quid cessas in me cruentam securem destringere, ut gloriari possis fortiorem aliquanto virum quam ipse es tuo iussu esse interemptum?' eo deinde dicente libenter id se fuisse facturum, nisi senatus voluntate inpediretur, adfirmante, 'at me' inquit, 'cui nihil patres conscripti praeceperunt, aspice, oculis quidem tuis gratum, animo vero tuo maius opus edentem', protinusque interfecta coniuge ac liberis gladio incubuit. quem illum virum putemus fuisse, qui suorum ac sua caede testari voluit se Fulvii crudelitatem suggillare quam senatus misericordia uti maluisse?

3.2.ext.2 Age, Darei quantus ardor animi! qui, cum sordida et crudeli magorum tyrannide Persas liberaret unumque ex his obscuro loco abiectum corporis pondere urgueret, praeclari operis socio plagam ei inferre dubitanti, ne, dum magum petit, ipsum vulneraret, 'tu vero' inquit 'nihil est quod respectu mei timidius gladio utaris: vel per utrumque illum agas licet, dum hic quam celerrime pereat'.

3.2.ext.3 Hoc loci Leonidas nobilis Spartanus occurrit, cuius proposito, opere, exitu nihil fortius: nam cum ccc civibus apud Thermopylas toti Asiae obiectus gravem illum et mari et terrae Xerxen, nec hominibus tantum terribilem, sed Neptuno quoque conpedes et caelo tenebras minitantem, pertinacia virtutis ad ultimam desperationem redegit. ceterum perfidia et scelere incolarum eius regionis et loci opportunitate, qua plurimum adiuvabatur, spoliatus occidere dimicans quam adsignatam sibi a patria stationem deserere maluit adeoque alacri animo suos ad id proelium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceret 'sic prandete, conmilitones, tamquam apud inferos cenaturi'. mors erat denuntiata: Lacedaemonii, perinde ac victoria esset promissa, dicto intrepidi paruerunt.

3.2.ext.4 Othryadae quoque pugna pariter ac morte ~ speciosa Thyreatium laude quam spatio latius solum cernitur. qui sanguine suo scriptis litteris dereptam hostibus victoriam tantum non post fata sua in sinum patriae cruento tropaei titulo retulit.

3.2.ext.5 Excellentissimos Spartanae virtutis proventus miserabilis lapsus sequitur. Epaminondas, maxima Thebarum felicitas idemque Lacedaemonis prima clades, cum vetustam eius urbis gloriam invictamque ad id tempus publicam virtutem apud Leuctram et Mantineam secundis proeliis contudisset, traiectus hasta, sanguine et spiritu deficiens recreare se cocantes primum an clypeus suus salvus esset, deinde an penitus fusi hostes forent interrogavit. quae postquam ex animi sententia conperit, 'non finis' inquit, 'conmilitones, vitae meae, sed melius et ~ athius initium advenit: nunc enim vester Epaminondas nascitur, quia sic moritur. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae factas video, et fortis et animosa civitas Spartana iacet armis nostris abiecta: amara dominatione Graecia liberata est. orbus quoque, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas filias Leuctram et Mantineam relinquo'. e corpore deinde suo hastam educi iussit eoque vultu expiravit, quo, si eum di inmortales victoriis suis perfrui passi essent, sospes patriae moenia intrasset.

3.2.ext.6 Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in publica custodia mori coacti parva mentis constantia, in qua xxx tyrannorum iussu porrectam veneni potionem non dubitanter hausit quodque ex ea superfuerat iocabundus inlisum humo clarum edere sonum coegit renidensque servo publico, qui eam tradiderat, 'Critiae' inquit 'propino: vide igitur ut hoc poculum ad eum continuo perferas'. erat autem is ex xxx tyrannis crudelissimus. profecto supplicio est se liberare tam facile supplicium perpeti. itaque Theramenes perinde atque in domestico lectulo moriens vita excessit, inimicorum existimatione punitus, suo iudicio finitus.

3.2.ext.7 Sed Theramenes a litteris et doctrina virilitatem traxit, Numantino vero Rhoetogeni ad consimilem virtutem capessendam quasi magistra gentis suae ferocitas extitit: perditis namque et adflictis rebus Numantinorum, cum omnes cives nobilitate, pecunia, honoribus praestaret, vicum suum, qui in ea urbe speciosissimus erat, contractis undique nutrimentis ignis incendit protinusque strictum gladium in medio posuit ac binos inter se dimicare iussit, ut victus incisa cervice ardentibus tectis superiaceretur. qui, cum tam forti lege mortis omnis absumpsisset, ad ultimum se ipse flammis inmersit.

3.2.ext.8 Verum ut aeque populo Romano inimicae urbis excidium referam, Karthagine capta uxor Hasdrubalis exprobrata ei impietate, quod a Scipione soli sibi impetrare vitam contentus fuisset, dextra laevaque communes filios mortem non recusantis trahens incendio se flagrantis patriae obiecit.

3.2.ext.9 Mulieris fortitudinis exemplo aeque fortem duarum puellarum casum adiciam. cum pestifera seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps evidentissimis exhausta cladibus ad unicam filiam Harmoniam virginem esset redacta et in eam certatim ab inimicis impetus fieret, nutrix eius aequalem illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis subiecit, quae, ne cum ferro quidem trucidaretur, cuius esset condicionis ediceret proclamavit. admirata illius animum Harmonia et tantae fidei superesse non sustinuit revocatosque interfectores professa quaenam esset in caedem suam convertit. ita alteri tectum mendacium, alteri veritas aperta finis vitae fuit.

3.3.init. Egregiis virorum pariter ac feminarum operibus fortitudo se oculis hominum subiecit patientiamque in medium procedere hortata est, non sane infirmioribus radicibus stabilitam aut minus generoso spiritu abundantem, sed ita similitudine iunctam, ut cum ea vel ex ea nata videri possit.

3.3.1 quid enim his, quae supra retuli, facto Mucii convenientius? cum a Porsenna rege Etruscorum urbem nostram gravi ac diutino bello urgueri aegre ferret, castra eius clam ferro cinctus intravit immolantemque ante altaria conatus occidere est. ceterum inter molitionem pii pariter ac fortis propositi oppressus nec causam adventus texit et tormenta quantopere contemneret mira patientia ostendit: perosus enim, credo, dexteram suam, quod eius ministerio in caede regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. nullum profecto di inmortales admotum aris cultum adtentioribus oculis viderunt. ipsum quoque Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam vertere in admirationem coegit: nam 'revertere' inquit 'ad tuos, Muci, et eis refer te, cum vitam meam petieris, a me vita donatum'. cuius clementiam non adulatus Mucius tristior Porsennae salute quam sua laetior urbi se cum aeternae gloriae cognomine Scaevolae reddidit.

3.3.2 Pompei etiam probabilis virtus, qui, dum legationis officio fungitur, a rege Gentio interceptus, cum senatus consilia prodere iuberetur, ardenti lucernae admotum digitum cremandum praebuit eaque patientia regi simul et desperationem tormentis quicquam ex se cognoscendi incussit et expetendae populi Romani amicitiae magnam cupiditatem ingeneravit. ac ne plura huiusce generis exempla domi scrutando saepius ad civilium bellorum detestandam memoriam progredi cogar, duobus Romanis exemplis contentus, quae ut clarissimarum familiarum commendationem, ita nullum publicum maerorem continent, externa subnectam.

3.3.ext.1 Vetusto Macedoniae more regi Alexandro nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. e quibus unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit. in cuius brachium carbo ardens delapsus est. quo etsi ita urebatur, ut adusti corporis eius odor ad circumstantium nares perveniret, tamen et dolorem silentio pressit et brachium inmobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut concusso turibulo impediret aut edito gemitu religione aspergeret. rex, quo patientia pueri magis delectatus est, hoc certius perseverantiae experimentum sumere voluit: consulto enim sacrificavit diutius nec hac re eum proposito repulit. si huic miraculo Dareus inservisset oculos, scisset eius stirpis milites vinci non posse, cuius infirmam aetatem tanto robore praeditam animadvertisset. Est et illa vehemens et constans animi militia, litteris pollens, venerabilium doctrinae sacrorum antistes, philosophia. quae ubi pectore recepta est, omni inhonesto atque inutili adfectu dispulso, totum in solidae virtutis munimento confirmat potentiusque metu facit ac dolore.

3.3.ext.2 Incipiam autem a Zenone Eleate. qui cum esset in dispicienda rerum natura maximae prudentiae inque excitandis ad vigorem iuvenum animis promptissimus, praeceptorum fidem exemplo virtutis suae publicavit: patriam enim egressus, in qua frui secura libertate poterat, Agrigentum miserabili servitute obrutum petiit, tanta fiducia ingenii ac morum suorum fretus, ut speraverit et tyranno et Phalari vaesanae mentis feritatem a se deripi posse. postquam deinde apud illum plus consuetudinem dominationis quam consilii salubritatem valere animadvertit, nobilissimos eius civitatis adulescentes cupiditate liberandae patriae inflammavit. cuius rei cum indicium ad tyrannum manasset, conuocato in forum populo torquere eum vario cruciatus genere coepit subinde quaerens quosnam consilii participes haberet. at ille neque eorum quemquam nominavit et proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit increpitansque Agrigentinis ignaviam ac timiditatem effecit ut subito mentis inpulsu concitati Phalarim lapidibus prosternerent. senis ergo unius eculeo inpositi non supplex vox nec miserabilis eiulatus, sed fortis cohortatio totius urbis animum fortunamque mutavit.

3.3.ext.3 Eiusdem nominis philosophus, cum a Nearcho tyranno, de cuius nece consilium inierat, torqueretur supplicii pariter atque indicandorum gratia consciorum, doloris victor, sed ultionis cupidus, esse dixit quod secreto audire eum admodum expediret, laxatoque eculeo, postquam insidiis opportunum animadvertit, aurem eius morsu corripuit nec ante dimisit quam et ipse vita et ille parte corporis privaretur.

3.3.ext.4 Talis patientiae aemulus Anaxarchus, cum a tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur nec ulla vi inhiberi posset quo minus eum amarissimorum maledictorum verberibus invicem ipse torqueret, ad ultimum amputationem linguae minitanti 'non erit' inquit, 'effeminate adulescens, haec quoque pars corporis mei tuae dicionis', protinusque dentibus abscisam et conmanducatam linguam in os eius ira patens expuit. multorum aures illa lingua et in primis Alexandri regis admiratione sui adtonitas habuerat, dum terrae condicionem, habitum maris, siderum motus, totius denique mundi naturam prudentissime et facundissime expromit. paene tamen occidit gloriosius quam viguit, quia tam forti fine inlustrem professionis actum conprobavit, Anaxarchique ~ non vitam modo deservit, sed mortem reddidit clariorem.

3.3.ext.5 In Theodoto quoque viro gravissimo Hieronymus tyrannus tortorum manus frustra fatigavit: rupit enim verbera, fidiculas laxavit, soluit eculeum, lamminas extinxit prius quam efficere potuit ut tyrannicidii conscios indicaret. quin etiam satellitem, in quo totius dominationis summa quasi quodam cardine versabatur, falsa criminatione inquinando fidum lateri eius custodem eripuit beneficioque patientiae non solum quae occulta fuerunt texit, sed etiam tormenta sua ultus est. quibus Hieronymus, dum inimicum cupide lacerat, amicum temere perdidit.

3.3.ext.6 Apud Indos vero patientiae meditatio tam obstinate usurpari creditur, ut sint qui omne vitae tempus nudi exigant, modo Caucasi montis gelido rigore corpora sua durantes, modo flammis sine ullo gemitu obicientes. atque his haud parua gloria contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiae datur.

3.3.ext.7 Haec e pectoribus altis et eruditis orta sunt, illud tamen non minus admirabile servilis animus cepit. servus barbarus Hasdrubalem, quod dominum suum occidisset graviter ferens, subito adgressus interemit, cumque conprehensus omni modo cruciaretur, laetitiam tamen, quam ex vindicta ceperat, in ore constantissime retinuit. non ergo fastidioso aditu virtus: excitata vivida ingenia ad se penetrare patitur neque haustum sui cum aliquo personarum discrimine largum malignumue praebet, sed omnibus aequaliter exposita quid cupiditatis potius quam quid dignitatis attuleris aestimat inque captu bonorum suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, ut quantum subire animo sustinueris, tantum tecum auferas.

3.4.init. quo evenit ut et humili loco nati ad summam dignitatem consurgant et generosissimarum imaginum fetus in aliquod revoluti dedecus acceptam a maioribus lucem in tenebras convertant. quae quidem planiora suis exemplis reddentur, ac prius de his ordiar, quorum in meliorem statum facta mutatio splendidam relatu praebet materiam.

3.4.1 Incunabula Tulli Hostili agreste tugurium cepit: eiusdem adulescentia in pecore pascendo fuit occupata: validior aetas imperium Romanum rexit et duplicavit: senectus excellentissimis * * * decorata in altissimo maiestatis fastigio fulsit.

3.4.2 Verum Tullus etsi magnum admirabilis incrementi, domesticum tamen exemplum est: Tarquinium autem ad Romanum imperium occupandum fortuna in urbem nostram advexit, alienum, quod ~ exactu, alieniorem, quod ortum Corintho, fastidiendum, quod mercatore genitum, erubescendum, quod etiam exule Demarato natum patre. ceterum tam prosperum condicionis suae eventum industria sua pro invidioso gloriosum reddidit: dilatavit enim fines, cultum deorum novis sacerdotiis auxit, numerum senatus amplificavit, equestrem ordinem uberiorem reliquit, quaeque laudum eius consummatio est, praeclaris virtutibus effecit ne haec civitas paenitentiam ageret, quod regem a finitimis potius mutuata esset quam de suis legisset.

3.4.3 In Tullio vero fortuna praecipue vires suas ostendit, vernam huic urbi natum regem dando. cui quidem diutissime imperium obtinere, quater lustrum condere, ter triumphare contigit. ad summam autem unde processerit et quo pervenerit statuae ipsius titulus abunde testatur servili cognomine et regia appellationeperplexis.

3.4.4 Miro gradu Varro quoque ad consulatum macellaria patris taberna conscendit. et quidem fortuna parum duxit sordidissimae mercis capturis alito duodecim fasces largiri, nisi etiam L. Aemilium Paulum dedisset collegam. atque ita se in eius sinum infudit ut, cum apud Cannas culpa sua vires populi Romani exhausisset, Paulum, qui proelium committere noluerat, occidere pateretur, illum in urbem incolumem reduceret. quin etiam senatum gratias ei agentem, quod redire voluisset, ante portas eduxit extuditque ut gravissimae cladis auctori dictatura deferretur.

3.4.5 Non paruus consulatus rubor M. Perpenna est, utpote quam consul ante quam civis, sed in bello gerendo utilior aliquanto rei publicae Varrone imperator: regem enim Aristonicum cepit Crassianaeque stragis punitor extitit, cum interim, cuius vita trium phavit, mors Papia lege damnata est: namque patrem illius, nihil ad se pertinentia civis Romani iura conplexum Sabelli iudicio petitum redire in pristinas sedes coegerunt. ita M. Perpennae nomen adumbratum, falsus consulatus, caliginis simile imperium, caducus triumphus, ~ aliena in urbe inprobe peregrinatus est.

3.4.6 M. vero Porci Catonis incrementa publicis votis expetenda fuerunt, qui nomen suum Tusculi ignobile Romae nobilissimum reddidit: ornata sunt enim ab eo litterarum Latinarum monumenta, adiuta disciplina militaris, aucta maiestas senatus, prorogata familia, in qua maximum decus posterior ortus est Cato.

3.4.ext.1 Sed ut Romanis externa iungamus, Socrates, non solum hominum consensu, verum etiam Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus, Phaenarete matre obstetrice et Sophronisco patre marmorario genitus ad clarissimum gloriae lumen excessit. neque immerito: nam cum eruditissimorum virorum ingenia in disputatione caeca vagarentur mensurasque solis ac lunae et ceterorum siderum loquacibus magis quam certis argumentis explicare conarentur, totius etiam mundi habitum conplecti auderent, primus ab his indoctis erroribus abductum animum suum intima condicionis humanae et in secessu pectoris repositos adfectus scrutari coegit, si virtus per se ipsa aestimetur, vitae magister optimus.

3.4.ext.2 Quem patrem Euripides aut quam matrem Demosthenes habuerit ipsorum quoque saeculo ignotum fuit. alterius autem matrem holera, alterius patrem cultellos venditasse omnium paene doctorum litterae locuntur. sed quid aut illius tragica aut huius oratoria vi clarius?

3.5.init. Sequitur duplicis promissi pars adopertis inlustrium virorum imaginibus reddenda, quoniam quidem sunt referendi qui ab earum splendore degeneraverunt, taeterrimis ignaviae ac nequitiae sordibus inbuta nobilia portenta.

3.5.1 Quid enim monstro similius quam superioris Africani filius Scipio, qui in tanta domestica gloria ortus a paruulo admodum regis Antiochi praesidio capi sustinuit, cum ei voluntaria morte absumi satius fuerit quam inter duo fulgentissima cognomina patris et patrui, altero maiori oppressa Africa iam parto, altero maiore ex parte recuperata Asia surgere incipiente, manus vinciendas hosti tradere eiusque beneficio precarium spiritum obtinere, de quo mox L. Scipio speciosissimum deorum hominumque oculis subiecturus erat triumphum. Idem praeturae petitor candidam togam adeo turpitudinis maculis obsolefactam in campum detulit, ut, nisi gratia Cicerei, qui patris eius scriba fuerat, adiutus esset, honorem a populo impetraturus non videretur. quamquam quid interfuit utrum repulsam an sic adeptam praeturam domum referret? quam cum propinqui ab eo pollui animadverterent, id egerunt, ne aut sellam ponere aut ius dicere auderet, insuperque e manu eius anulum, in quo caput Africani sculptum erat, detraxerunt. dii boni, quas tenebras e quo fulmine nasci passi estis!

3.5.2 Age Q. Fabi Maximi Allobrogici et civis et imperatoris clarissimi filius Q. Fabius Maximus quam perditam luxuria vitam egit! cuius ut cetera flagitia obliterentur, tamen abunde illo dedecore mores nudari possunt, quod ei Q. Pompeius praetor urbanus paternis bonis interdixit, neque in tanta civitate qui illud decretum reprehenderet inventus est: dolenter enim homines ferebant pecuniam, quae Fabiae gentis splendori servire debebat, flagitiis dissici. ergo quem nimia patris indulgentia heredem reliquerat publica severitas exheredavit.

3.5.3 Possedit favorem plebis Clodius Pulcher adhaerensque Fulvianae stolae pugio militare decus muliebri imperio subiectum habuit. quorum filius Pulcher, praeterquam quod eneruem et frigidam iuventam egit, perdito etiam amore vulgatissimae meretricis infamis fuit mortisque erubescendo genere consumptus est: avide enim abdomine devorato foedae ac sordidae intemperantiae spiritum redditit.

3.5.4 Nam Q. quidem Hortensi, qui in maximo et ingeniosorum civium et amplissimorum proventu summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit, nepos Hortensius Corbio omnibus scortis abiectiorem et obsceniorem vitam exegit, ad ultimumque lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit quam avi pro salute civium in foro excubuerat.

3.6.init Animadverto in quam periculosum iter processerim. itaque me ipse revocabo, ne, si reliqua eiusdem generis naufragia consectari perseveravero, aliqua inutili relatione inplicer. referam igitur pedem deformesque umbras in imo gurgite turpitudinis suae iacere patiar: satius est enim narrare qui inlustres viri in cultu ceteroque vitae ritu aliqua ex parte novando sibi indulserint.

3.6.1 P. Scipio, cum in Sicilia augendo traiciendoque exercitu in Africam opportunum quaerendo gradum Karthaginis ruinam animo volueret, inter consilia ac molitiones tantae rei operam gymnasio dedit pallioque et crepidis usus est. nec hac re segniores Punicis exercitibus manus intulit, sed nescio an ideo alacriores, quia vegeta et strenua ingenia, quo plus recessus sumunt, hoc vehementiores impetus edunt. crediderim etiam favorem eum sociorum uberiorem se adepturum existimasse, si victum eorum et sollemnes exercitationes conprobasset. ad quas tamen veniebat, cum multum ac diu * * * fatigasset umeros et cetera membra ac militari agitatione firmitatem suam probare coegisset, consistebatque in his labor eius, in illis remissio laboris.

3.6.2 L. vero Scipionis statuam chlamydatam et crepidatam in Capitolio cernimus. quo habitu videlicet, quia aliquando usus erat, effigiem suam formatam poni voluit.

3.6.3 L. quoque Sulla, cum imperator esset, chlamydato sibi et crepidato Neapoli ambulare deforme non duxit.

3.6.4 C. autem Duellius, qui primus navalem triumphum ex Poenis retulit, quotienscumque publice epulatus erat, ad funalem cereum praeeunte tibicine et fidicine a cena domum reverti solitus est, insignem bellicae rei successum nocturna celebratione testando.

3.6.5 Nam Papirius quidem Masso, cum bene gesta re publica triumphum a senatu non inpetravisset, in Albano monte triumphandi et ipse initium fecit et ceteris postea exemplum praebuit proque laurea corona, cum alicui spectaculo interesset, myrtea usus est.

3.6.6 Iam C. Marii paene insolens factum: nam post Iugurthinum Cimbricumque et Teutonicum triumphum cantharo semper potavit, quod Liber pater Indicum ex Asia deducens triumphum hoc usus poculi genere ferebatur, ut inter ipsum haustum vini victoriae eius suas victorias conpararet.

3.6.7 M. autem Cato praetor M. Scauri ceterorumque reorum iudicia nulla indutus tunica, sed tantum modo praetexta amictus egit.

3.7.init Sed haec atque his similia virtutis aliquid sibi in consuetudine novanda licentiae sumentis indicia sunt: illis autem, quae deinceps subnectam, quantam sui fiduciam habere soleat cognoscetur.

3.7.1 Publio et Gnaeo Scipionibus in Hispania cum maiore parte exercitus acie Punica oppressis omnibusque provinciae eius nationibus Karthaginiensium amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum illuc ad corrigendam rem proficisci audente, P. Scipio quartum et vicesimum agens annum iturum se pollicitus est. qua quidem fiducia populo Romano salutis ac victoriae spem dedit.

Eademque in ipsa Hispania usus est: nam cum oppidum Badiam circumsederet, tribunal suum adeuntis in aedem, quae intra moenia hostium erat, vadimonia in posterum diem facere iussit continuoque urbe potitus et tempore et loco, quo praedixerat, sella posita ius eis dixit. nihil hac fiducia generosius, nihil praedictione verius, nihil celeritate efficacius, nihil etiam dignitate dignius.

Nec minus animosus minusue prosperus illius in Africam transitus, in quam ex Sicilia exercitum senatu vetante transduxit, quia, nisi plus in ea re suo quam patrum conscriptorum consilio credidisset, secundi Punici belli finis inventus non esset.

Cui facto par illa fiducia, quod, postquam Africam attigit, speculatores Hannibalis in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio adfecit nec de consiliis ac viribus Poenorum percontatus est, sed circa omnis manipulos diligentissime ducendos curavit interrogatosque an satis ea considerassent, quae speculari iussi erant, prandio dato ipsis iumentisque eorum incolumes dimisit. quo tam pleno fiduciae spiritu prius animos hostium quam arma contudit.

Verum ut ad domestica eius eximiae fiduciae acta veniamus, cum a L. Scipione ex Antiochensi pecunia sestertii quadragies ratio in curia reposceretur, prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur refellique inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae sub ipso legato administrata fuerat. quin etiam in hunc modum egit: 'non reddo, patres conscripti, aerario vestro sestertii quadragies rationem, alieni imperii minister, quod meo ductu meisque auspiciis bis milies sestertio uberius feci: neque enim huc puto eo malignitatis ventum, ut de mea innocentia quaerendum sit: nam cum Africam totam potestati vestrae subiecerim, nihil ex ea, quod meum diceretur, praeter cognomen retuli. non me igitur Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt, sed uterque nostrum invidia magis quam pecunia locupletior est'. tam constantem defensionem Scipionis universus senatus conprobavit, sicut illud factum, quod, cum ad necessarium rei publicae usum pecuniam ex aerario promi opus esset, idque quaestores, quia lex obstare videretur, aperire non auderent, privatus claves poposcit patefactoque aerario legem utilitati cedere coegit. quam quidem ei fiduciam conscientia illa dedit, qua meminerat omnes leges a se esse servatas.

Non fatigabor eiusdem facta identidem referendo, quoniam ne ille quidem in consimili genere virtutes edendo fatigatus est. diem illi ad populum M. Naevius tr. pl. aut, ut quidam memorant, duo Petilii dixerant. quo ingenti frequentia in forum deductus rostra conscendit capitique suo corona triumphali inposita 'hoc ego' inquit, 'Quirites, die Karthaginem magna spirantem leges nostras accipere iussi: proinde aecum est vos mecum ire in Capitolium supplicatum'. speciosissimam deinde eius vocem aeque clarus eventus secutus est, si quidem et senatum totum et universum equestrem ordinem et cunctam plebem Iovis optimi maximi puluinaria petens comitem habuit. restabat ut tribunus apud populum sine populo ageret desertusque in foro cum magno calumniae suae ludibrio solus moraretur. cuius devitandi ruboris causa in Capitolium processit deque accusatore Scipionis venerator factus est.

3.7.2 Aviti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, cum urbem praevalidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices spargeret omniaque vada plumbatis tabulis consterneret habentibus clavorum cacumina, ne subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos velle et timere.

3.7.3 In quamcumque memorabilium partem exemplorum convertor, velim nolimue, in cognomine Scipionum haeream necesse est: qui enim licet hoc loci Nasicam praeterire, fidentis animi dictique clarissimum auctorem? annonae caritate increscente C. Curiatius tr. pl. productos in contionem consules conpellebat ut de frumento emendo adque id negotium explicandum mittendis legatis in curia referrent. cuius instituti minime utilis interpellandi gratia Nasica contrariam actionem ordiri coepit. obstrepente deinde plebe 'tacete, quaeso, Quirites', inquit: 'plus ego enim quam vos quid rei publicae expediat intellego'. qua voce audita omnes pleno venerationis silentio maiorem auctoritatis eiusquam suorum alimentorum respectum egerunt.

3.7.4 Livi quoque Salinatoris aeternae memoriae tradendus animus. qui cum Hasdrubalem exercitumque Poenorum in Umbria delesset et ei diceretur Gallos ac Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac palantes parua manu opprimi posse, respondit in hoc eis oportere parci, ne hostibus tantae cladis domestici nuntii deessent.

3.7.5 Bellica haec praestantia animi, togata illa, sed non minus laudabilis, quam P. Furius Philus consul in senatu exhibuit: Q. enim Metellum Quintumque Pompeium consulares viros, vehementes inimicos suos, cupidam sibi profectionem in provinciam Hispaniam, quam sortitus erat, identidem exprobrantis, legatos secum illuc ire coegit: fiduciam non solum fortem, sed paene etiam temerariam, quae duobus acerrimis odiis latera sua cingere ausa est usumque ministerii vix tutum in amicis e sinu inimicorum petere sustinuit!

3.7.6 Cuius factum si cui placet, necesse est L. etiam Crassi, qui apud maiores eloquentia clarissimus fuit, propositum non displiceat: nam cum ex consulatu provinciam Galliam obtineret atque in eam C. Carbo, cuius patrem damnaverat, ad speculanda acta sua venisset, non solum eum inde non summovit, sed insuper locum ei in tribunali adsignavit nec ulla de re nisi eo in consilium adhibito cognovit. itaque acer et vehemens Carbo nihil aliud Gallica peregrinatione consecutus est quam ut animadverteret sontem patrem suum ab integerrimo viro in exilium missum.

3.7.7 Cato vero superior saepe numero ab inimicis ad causae dictionem vocatus nec ullo umquam crimine conuictus ad ultimum tantum fiduciae in sua innocentia reposuit, ut ab his in quaestionem publicam deductus Ti. Gracchum, a quo in administratione rei publicae ad multum odium dissidebat, iudicem deposceret. qua quidem animi praestantia pertinaciam eorum insectandi se inhibuit.

3.7.8 Eadem M. Scauri fortuna, aeque senectus longa ac robusta, idem animus. qui cum pro rostris accusaretur, quod ab rege Mitridate ob rem publicam prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita egit: 'est enim inicum, Quirites, cum inter alios vixerim, apud alios me rationem vitae reddere, sed tamen audebo vos, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuit, interrogare: Varius Severus Sucronensis Aemilium Scaurum regia mercede corruptum imperium populi Romani prodidisse ait, Aemilius Scaurus huic se adfinem esse culpae negat: utri creditis'? cuius admiratione populus conmotus Varium ab illa dementissima actione pertinaci clamore depulit.

3.7.9 Contra M. Antonius ille disertus++non enim respuendo, sed amplectendo causae dictionem quam innocens esset testatus est++quaestor proficiscens in Asiam, Brundisium iam pervenerat, ubi litteris certior incesti se postulatum apud L. Cassium praetorem, cuius tribunal propter nimiam severitatem scopulus reorum dicebatur, cum id vitare beneficio legis Memmiae liceret, quae eorum, qui rei publicae causa abessent, recipi nomina vetabat, in urbem tamen recurrit. quo tam pleno fiduciae bonae consilio cum absolutionem celerem tum profectionem honestiorem consecutus est.

3.7.10 Sunt et illa speciosa fiduciae publicae exempla: nam cum eo bello, quod adversus Pyrrum gerebatur, Karthaginienses C ac XXX navium classem in praesidium Romanis Ostiam ultro misissent, senatui placuit legatos ad ducem eorum ire, qui dicerent populum Romanum bella suscipere solere, quae suo milite gerere posset: proinde classem Karthaginem reducerent.

Idem post aliquot annos Cannensi clade exhaustis Romani imperii viribus supplementum in Hispaniam exercitu mittere ausus fecit ne locus hostilium castrorum tum maxime Capenam portam armis Hannibale pulsante minoris veniret quam si illum Poeni non obtinerent. ita se gerere in adversis rebus quid aliud est quam saevientem fortunam in adiutorium sui pudore victam convertere?

3.7.11 Magno spatio divisus est a senatu ad poetam Accium transitus. ceterum ut ab eo decentius ad externa transeamus, producatur in medium. is Iulio Caesari amplissimo ac florentissimo viro in conlegium poetarum venienti numquam adsurrexit, non maiestatis eius inmemor, sed quod in conparatione communium studiorum aliquanto se superiorem esse confideret. quapropter insolentiae crimine caruit, quia ibi voluminum, non imaginum certamina exercebantur.

3.7.ext.1 Ne Euripides quidem Athenis arrogans visus est, cum postulante vi populo ut ex tragoedia quandam sententiam tolleret progressus in scaenam dixit se, ut eum doceret, non ut ab eo disceret, fabulas conponere solere. laudanda profecto fiducia est, quae aestimationem sui certo pondere examinat, tantum sibi adrogans, quantum a contemptu et insolentia distare satis est. itaque etiam quod Alcestidi tragico poetae respondit probabile. apud quem cum quereretur quod eo triduo non ultra tres versus maximo inpenso labore deducere potuisset, atque is se centum perfacile scripsisse gloriaretur, 'sed hoc' inquit 'interest, quod tui in triduum tantum modo, mei vero in omne tempus sufficient': alterius enim fecundi cursus scripta intra primas memoriae metas conruerunt, alterius cunctante stilo elucubratum opus per omne aevi tempus plenis gloriae velis feretur.

3.7.ext.2 Adiciam scaenae eiusdem exemplum. Antigenidas tibicen discipulo suo magni profectus, sed parum feliciter populo se adprobanti cunctis audientibus dixit 'mihi cane et Musis', quia videlicet perfecta ars fortunae lenocinio defecta iusta fiducia non exuitur, quamque se scit laudem mereri, eam si eam ab aliis non impetrat, domestico tamen acceptam iudicio refert.

3.7.ext.3 Zeuxis autem, cum Helenam pinxisset, quid de eo opere homines sensuri essent expectandum non putavit, sed protinus se ad hos versus adiecit:

zzz
zzz

adeone dextrae suae multum pictor adrogavit, ut ea tantum formae conprehensum crederet, quantum aut Leda caelesti partu edere aut Homerus divino ingenio exprimere potuit?

3.7.ext.4 Phidias quoque Homeri versibus egregio dicto adlusit: simulacro enim Iovis Olympii perfecto, quo nullum praestantius aut admirabilius humanae ~ fabricae manus, interrogatus ab amico quonam mentem suam dirigens vultum Iovis propemodum ex ipso caelo petitum eboris liniamentis esset amplexus, illis se versibus quasi magistro usum respondit,

zzz
zzz

zzz

3.7.ext.5 Non patiuntur me tenuioribus exemplis diutius insistere fortissimi duces. si quidem Epaminondas, cum ei cives irati sternendarum in oppido viarum contumeliae causa curam mandarent, ++erat enim illud ministerium apud eos sordidissimum++ sine ulla cunctatione id recepit daturumque se operam ut brevi speciosissimum fieret adseveravit. mirifica deinde procuratione abiectissimum negotium pro amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit.

3.7.ext.6 Hannibal vero, cum apud regem Prusiam exularet auctorque ei conmittendi proelii esset, atque is non idem sibi extis portendi diceret, 'ain tu'? inquit, 'vitulinae carunculae quam imperatori veteri mavis credere'? si verba numeres, breviter et abscise, si sensum aestimes, copiose et valenter: Hispanias enim dereptas populo Romano et Galliarum ac Liguriae vires in suam redactas potestatem et novo transitu Alpium iuga patefacta et Trasimennum lacum dira inustum memoria et Cannas, Punicae victoriae clarissimum monumentum, et Capuam possessam et Italiam laceratam ante pedes hominis effudit uniusque hostiae iocineri longo experimento testatam gloriam suam postponi aequo animo non tulit. et sane, quod ad exploranda bellica artificia aestimandosque militaris ductus adtinebat, omnis foculos, omnis aras Bithyniae Marte ipso iudice pectus Hannibalis praegravasset.

3.7.ext.7 Capax generosi spiritus illud quoque dictum regis Cotyis: ut enim ab Atheniensibus civitatem sibi datam cognovit, 'et ego' inquit 'illis meae gentis ius dabo'. aequavit Athenis Thraciam, ne vicissitudini talis beneficii imparem iudicando humilius de origine sua sentire existimaretur.

3.7.ext.8 Nobiliter etiam uterque Spartanus, et qui increpitus a quodam, quod in aciem claudus descenderet, pugnare, non sibi fugere propositum esse respondit, et qui referente quodam sagittis Persarum solem obscurari solere, 'bene narras' inquit: 'in umbra enim proeliabimur'. eiusdem vir urbis atque animi hospiti suo patriae muros excelsos latosque ostendenti dixit, 'si mulieribus istos conparastis, recte, si viris, turpiter'.

3.8.init Apertum et animosum bonae fiduciae pectus emenso quasi debitum opus superest constantiae repraesentatio: natura enim sic conparatum est ut, quisquis se aliquid ordine ac recte mente complexum confidit, vel iam gestum, si obtrectetur, acriter tueatur, vel nondum editum, si interpelletur, sine ulla cunctatione ad effectum perducat.

3.8.1 Sed dum exempla propositae rei persequor, latius mihi circumspicienti ante omnia se Fulvi Flacci constantia offert. Capuam fallacibus Hannibalis promissis Italiae regnum nefaria defectione pacisci persuasam armis occupaverat. tam deinde culpae hostium iustus aestimator quam speciosus victor Campanum senatum impii decreti auctorem funditus delere constituit. itaque catenis onustum in duas custodias, Teanam Calenamque divisit consilium executurus, cum ea peregisset, quorum administrandorum citerior esse necessitas videbatur. rumore autem de senatus mitiore sententia orto, ne debitam poenam scelerati effugerent, nocte admisso equo Teanum contendit interfectisque qui ibi adservabantur e vestigio Cales est transgressus perseverantiae suae opus executurus et iam deligatis ad palum hostibus litteras a patribus conscriptis nequiquam salutaris Campanis accepit: in sinistra enim eas manu, sicut erant traditae, reposuit ac iusso lictore lege agere tum demum aperuit, postquam illis obtemperari non poterat. qua constantia victoriae quoque gloriam antecessit, quia, si eum intra se ipsam partita laude aestimes, maiorem punita Capua quam capta reperias.

3.8.2 Atque ista quidem severitatis, illa vero pietatis constantia admirabilis, quam Q. Fabius Maximus infatigabilem patriae praestitit. pecuniam pro captivis Hannibali numeraverat, fraudatus ea publice tacuit: dictatori ei magistrum equitum Minucium iure imperii senatus aequaverat, silentium egit: conpluribus praeterea iniuriis lacessitus in eodem animi habitu mansit nec umquam sibi rei publicae permisit irasci. tam perseverans in amore civium: quid? in bello gerendo nonne par eius constantia? imperium Romanum Cannensi proelio paene destructum vix sufficere ad exercitus conparandos videbatur. itaque frustrari et eludere Poenorum impetus quam manum cum his tota acie conserere melius ratus, plurimis conminationibus Hannibalis inritatus, saepe etiam specie bene gerendae rei oblata numquam a consilii salubritate ne parui quidem certaminis discrimine recessit, quodque est difficillimum, ubique ira ac spe superior apparuit. ergo ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando maxime civitati nostrae succurrisse visus est: alter enim celeritate sua Karthaginem oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi posset.

3.8.3 C. etiam Pisonem mirifice et constanter turbulento rei publicae statu egisse consulem narratione insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi hominis pestiferis blanditiis praereptus populi favor consularibus comitiis summum dedecus admittere conabatur amplissimum ei deferre imperium cupiens, cuius taeterrimis actis exquisitum potius supplicium quam ullus honos debebatur. nec deerat consternatae multitudini furialis fax tribunicia, quae temeritatem eius et ruentem comitaretur et languentem actionibus suis inflammaret. in hoc miserando pariter atque erubescendo statu civitatis tantum non manibus tribunorum pro rostris Piso conlocatus, cum hinc atque illinc ambissent ac Palicanum num suffragiis populi consulem creatum renuntiaturus esset interrogaretur, primo respondit non existimare se tantis tenebris offusam esse rem publicam, ut huc indignitatis veniretur. deinde, cum perseveranter instarent ac dicerent 'age, si ventum fuerit?' 'non renuntiabo' inquit. quo quidem tam absciso responso consulatum Palicano prius quam illum adipisceretur eripuit. multa et terribilia Piso contempsit, dum speciosum mentis suae flecti non volt rigorem.

3.8.4 Metellus autem Numidicus propter consimile perseverantiae genus excepit quoque indignam maiestate ac moribus suis procellam: cum enim animadverteret quo tenderent Saturnini tribuni pl. funesti conatus quantoque malo rei publicae, nisi his occurreretur, erupturi essent, in exilium quam in legem eius ire maluit. potest aliquis hoc viro dici constantior, qui, ne sententia sua pelleretur, patria, in qua summum dignitatis gradum obtinebat, carere sustinuit?

3.8.5 Ceterum ut neminem ei praetulerim, ita Q. Scaevolam augurem merito conparaverim. dispulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla occupata urbe senatum armatus coegerat ac summa cupiditate ferebatur ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. cuius voluntati nullo obuiam ire audente solus Scaevola de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. quin etiam truculentius sibi instanti Sullae 'licet' inquit 'mihi agmina militum, quibus curiam circumsedisti, ostentes, licet mortem identidem miniteris, numquam tamen efficies ut propter exiguum senilemque sanguinem meum Marium, a quo urbs et Italia conservata est, hostem iudicem'.

3.8.6 Quid feminae cum contione? si patrius mos servetur, nihil: sed ubi domestica quies seditionum agitata fluctibus est, priscae consuetudinis auctoritas convellitur, plusque valet quod violentia cogit quam quod suadet et praecipit verecundia. itaque te, Sempronia, Ti. et C. Gracchorum soror, uxor Scipionis Aemiliani, non ut absurde te gravissimis virorum operibus inserentem, maligna relatione conprehendam, sed quia ab tribuno plebei producta ad populum in maxima confusione nihil a tuorum amplitudine degenerasti, honorata memoria prosequar. coacta es eo loci consistere, ubi principum civitatis perturbari frons solebat, instabat tibi toruo vultu minas profundens amplissima potestas, clamore imperitae multitudinis obstrepens totum forum acer rimo studio nitebatur ut Equitio, cui Semproniae gentis falsum ius quaerebatur, tamquam filio Tiberii fratris tui osculum dares. tu tamen illum, nescio quibus tenebris protractum portentum, execrabili audacia ad usurpandam alienam propinquitatem tendentem reppulisti.

3.8.7 Non indignabuntur lumina nostrae urbis, si inter eorum eximium fulgorem centurionum quoque virtus spectandam se obtulerit: nam ut humilitas amplitudinem venerari debet, ita nobilitati fovenda magis quam spernenda bonae indolis novitas est. an abigi debet Titius ab horum exemplorum contextu? qui pro Caesaris partibus excubans, Scipionis praesidio interceptus, cum uno modo salus ab eo daretur, si se futurum Cn. Pompei generi ipsius militem adfirmasset, ita respondere non dubitavit: 'tibi quidem, Scipio, gratias ago, sed mihi uti ista condicione vitae non est opus'. sine ullis imaginibus nobilem animum!

3.8.8 Idem constantiae propositum secutus Maevius centurio divi Augusti, cum Antoniano bello saepe numero excellentes pugnas edidisset, inprovisis hostium insidiis circumventus et ad Antonium Alexandriam perductus interrogatusque quidnam de eo statui deberet, 'iugulari me' inquit 'iube, quia non salutis beneficio neque mortis supplicio adduci possum ut aut Caesaris miles esse desinam aut tuus incipiam. ceterum quo constantius vitam contempsit, eo facilius impetravit: Antonius enim virtuti eius incolumitatem tribuit.

3.8.ext.1 Conplura huiusce notae Romana exempla supersunt, sed satietas modo vitanda est. itaque stilo meo ad externa iam delabi permittam. quorum principatum teneat Blassius, cuius constantia nihil pertinacius: Salapiam enim patriam suam praesidio Punico occupatam Romanis cupiens restituere Dasium acerrimo studio secum in administratione rei publicae dissidentem et alioquin toto animo Hannibalis amicitiae vacantem, sine quo propositum consilium peragi non poterat, ad idem opus adgrediendum maiore cupiditate quam spe certiore temptare ausus est. qui protinus sermonem eius, adiectis quae et ipsum commendatiorem et inimicum invisiorem factura videbantur, Hannibali retulit. a quo adesse iussi sunt, ut alter crimen probaret, alter defenderet. ceterum, cum pro tribunali res gereretur et quaestioni illi omnium oculi essent intenti, dum aliud forte citerioris curae negotium tractatur, Blassius vultu dissimulante ac voce summissa monere Dasium coepit ut Romanorum potius quam Karthaginiensium partes foveret. enimuero tunc ille proclamat se in conspectu ducis adversus eum sollicitari. quod quia et incredibile existimabatur et ad unius tantum auris penetraverat et iactabatur ab inimico, veritatis fide caruit. sed non ita multo post Blasii mira constantia Dasium ad se traxit Marcelloque et Salapiam et quingentos Numidas, qui in ea custodiae causa erant, tradidit.

3.8.ext.2 Phocion vero, cum Athenienses rem aliter atque ipse suaserat prospere administrassent, adeo perseverans sententiae suae propugnator extitit, ut in contione laetari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum aliquanto melius fuisse diceret: non enim damnavit quod recte viderat, quia quod alius male consuluerat bene cesserat, felicius illud existimans, hoc sapientius. et sane blandum animum temeritati casus facit, ubi pravo consilio propitius aspirat, quoque vehementius noceat, insperatius prodest. placidi et misericordes et liberales omnique suavitate temperati mores Phocionis, quos optime profecto consensus omnium bonitatis cognomine decorandos censuit. itaque constantia, quae natura rigidior videtur, lenis e mansueto pectore fluxit:

3.8.ext.3 Socratis autem virilitatis robore vallatus animus aliquanto praefractius perseverantiae exemplum edidit.

Universa civitas Atheniensium iniquissimo ac truculentissimo furore instincta de capite decem praetorum, qui apud Arginussas Lacedaemoniam classem deleverant, tristem sententiam tulerat. forte tunc eius potestatis Socrates, cuius arbitrio plebei scita ordinarentur, indignum iudicans tot et tam bene meritos et indigna causa impetu invidiae abripi, temeritati multitudinis constantiam suam obiecit maximoque contionis fragore et incitatissimis minis conpulsus non est ut se publicae dementiae auctorem ascriberet. quae oppositu eius legitima grassari via prohibita iniusto praetorum cruore manus suas contaminare perseveravit. nec timuit Socrates ne consternatae patriae undecimus furor mors ipsius existeret.

3.8.ext.4 Proximum, etsi non eiusdem splendoris est, at aeque certum constantiae haberi potest experimentum. efficacis operae forensis, fidei non latentis Athenis Ephialtes accusare publice iussus et inter ceteros Demostrati nomen deferre coactus est, cuius filius erat Demochares excellentis formae puer, animo eius flagrantissimo inhaerens amore. itaque communis officii sorte truculentus accusator, privati adfectus condicione miserabilis reus, puerum ad se exorandum quo parcius patris criminibus insisteret venientem neque repellere neque supplicem genibus suis aduolutum intueri sustinuit, sed operto capite flens et gemens preces expromere passus est nihilominusque sincera fide accusatum Demostratum damnavit. victoriam nescio laude an tormento maiore partam, quoniam prius quam sontem opprimeret se ipsum vicit Ephialtes.

3.8.ext.5 Quem Syracusanus Dio severitate exempli praegravat. quibusdam monentibus ut adversus Heraclidem et Callippum, quorum fidei plurimum credebat, tamquam insidias ei nectentis cautior esset respondit vita se malle excedere quam in metu violentae mortis amicos inimicis iuxta ponere.

3.8.ext.6 Quod sequitur et rei ipsius admiratione et claritate auctoris inlustre. Alexander Macedonum rex incluta iam pugna excellentissimis opibus Darei contusis aestu et itineris feruore in Cilicia percalefactus Cydno, qui aquae liquore conspicuus Tarson interfluit, corpus suum inmersit. subito deinde ex nimio haustu frigoris obstupefactis neruis ac torpore hebetatis artubus maxima cum exanimatione totius exercitus in oppidum castris propinquum defertur. iacebat aeger Tarsi, inque valitudine eius adversa instantis victoriae spes fluctuabat. itaque conuocati medici adtentissimo consilio salutis remedia circumspiciebant. quorum cum ad unam potionem se sententiae direxissent, atque eam Philippus medicus suis manibus temperatam Alexandro++erat autem ipsius amicus et comes++porrexisset, a Parmenione missae litterae superveniunt admonentes ut rex insidias Philippi perinde ac pecunia corrupti a Dareo caveret. quas cum legisset, sine ulla cunctatione medicamentum hausit ac tum legendas Philippo tradidit. pro quo tam constanti erga amicum iudicio dignissimam a dis inmortalibus mercedem recepit, qui incolumitatis eius praesidium falso interpellari indicio noluerunt.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Feb. 06