[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour cette page en français.]
Français

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:

Praef. 
4.1: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6 ext.7 ext.8 ext.9
4.2: init. 1 2 3 4 5 6 7
4.3: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4
4.4: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
4.5: init. 1 2 3 4 5 6 ext.1 ext.2
4.6: init. 1 2 3 4 5 ext.1 ext.2 ext.3
4.7: init. 1 2 3 4 5 6 7 ext.1 ext.2
4.8: init. 1 2 3 4 5 ext.1 ext.2

Valeri Maximi
Factorum et Dictorum Memorabilium

Liber IV

4.1.init. Transgrediar ad saluberrimam partem animi, moderationem, quae mentes nostras inpotentiae et temeritatis incursu transuersas ferri non patitur. quo evenit ut reprehensionis morsu sit vacua et laudis quaestu sit opulentissima. itaque effectus suos in claris viris recognoscat.

4.1.1 Atque ut ab incunabulis summi honoris incipiam, P. Valerius, qui populi maiestatem venerando Publicolae nomen adsecutus est, cum exactis regibus imperii eorum vim universam omniaque insignia sub titulo consulatus in se translata cerneret, invidiosum magistratus fastigium moderatione ad tolerabilem habitum deduxit fasces securibus vacuefaciendo et in contione populo summittendo. numerum quoque eorum dimidia ex parte minuit ultro Sp. Lucretio collega adsumpto, ad quem, quia maior natu erat, priorem fasces transferri iussit. legem etiam comitiis centuriatis tulit, ne quis magistratus civem Romanum adversus provocationem verberare aut necare vellet. ita, quo civitatis condicio liberior esset, imperium suum paulatim destruxit. quid quod aedes suas diruit, quia excelsiore loco positae instar arcis habere videbantur, nonne quantum domo inferior, tantum gloria superior evasit?

4.1.2 Vix iuvat abire a Publicola, sed venire ad Furium Camillum libet, cuius tam moderatus ex magna ignominia ad summum imperium transitus fuit, ut, cum praesidium eius cives capta urbe a Gallis Ardeae exulantis petissent, non prius Veios ad accipiendum exercitum iret quam de dictatura sua omnia sollemni iure acta conperisset. magnificus Camilli Veientanus triumphus, egregia Gallica victoria, sed ista cunctatio longe admirabilior: multo enim multoque se ipsum quam hostem superare operosius est, nec adversa praepropera festinatione fugientem nec secunda effuso gaudio adprehendentem.

4.1.3 Par Furio moderatione Marcius Rutilus Censorinus: iterum enim censor creatus ad contionem populum vocatum quam potuit gravissima oratione corripuit, quod eam potestatem bis sibi detulisset, cuius maiores, quia nimis magna videretur, tempus coartandum iudicassent. uterque recte, et Censorinus et populus: alter enim ut moderate honores crederent praecepit, alter se moderato credidit.

4.1.4 Age, L. Quintius Cincinnatus qualem consulem gessit! cum honorem eius patres conscripti continuare vellent non solum propter illius egregia opera, sed etiam quod populus eosdem tribunos in proximum annum creare conabatur, quorum neutrum iure fieri poterat, utrumque discussit senatus simul studium inhibendo et tribunos verecundiae suae exemplum sequi cogendo atque unus causa fuit, ut amplissimus ordo populusque tutus esset ab iniusti facti reprehensione.

4.1.5 Fabius vero Maximus, cum a se quinquies et a patre, avo, proavo maioribusque suis saepe numero consulatum gestum animadverteret, comitiis, quibus filius eius summo consensu consul creabatur, quam potuit constanter cum populo egit ut aliquando vacationem huius honoris Fabiae genti daret, non quod virtutibus filii diffideret, erat enim inluster, sed ne maximum imperium in una familia continuaretur. quid hac moderatione efficacius aut valentius, quae etiam patrios adfectus, qui potentissimi habentur, superavit?

4.1.6 Non defuit maioribus grata mens ad praemia superiori Africano exsolvenda, si quidem maxima eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. voluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, in ipsa denique Iovis optimi maximi cella ponere, voluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam Capitolinis puluinaribus adplicare, voluerunt ei continuum per omnes vitae annos consulatum perpetuamque dictaturam tribuere: quorum nihil sibi neque plebiscito dari neque senatus consulto decerni patiendo paene tantum se in recusandis honoribus gessit, quantum egerat in emerendis.

Eodem robore mentis causam Hannibalis in senatu protexit, cum eum cives sui missis legatis tamquam seditiones apud eos moventem accusarent. adiecit quoque non oportere patres conscriptos se rei publicae Karthaginiensium interponere altissimaque moderatione alterius saluti consuluit, alterius dignitati, victoria tenus utriusque hostem egisse contentus.

4.1.7 At M. Marcellus, qui primus et Hannibalem vinci et Syracusas capi posse docuit, cum in consulatu eius Siculi de eo questum in urbem venissent, nec senatum illa de re habuit, quia collega Valerius Laevinus forte aberat, ne ob id Siculi in querendo timidiores essent, et, ut is rediit, ultro de his admittendis retulit querentisque de se patienter sustinuit. iussos etiam a Laevino discedere remanere, ut suae defensioni interessent, coegit, ac deinde, ~ utraque parte perorata excedentes curia subsecutus est, quo liberius senatus sententias ferret. inprobatis quoque eorum querellis supplices et orantes ut ab eo in clientelam reciperentur clementer excepit. super haec Siciliam sortitus ea provincia collegae cessit. totiens laudatio Marcelli variari non potest, quotiens ipse novis gradibus moderationis adversus socios usus est.

4.1.8 Quam Ti. etiam Gracchus admirabilem se exhibuit! tribunus enim pl., cum ex professo inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereret, et Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset atque ideo a consule in vincula publica duci iussus esset appellassetque collegium tribunorum, nullo volente intercedere secessit a collegis decretumque conposuit. nec quisquam dubitavit quin in eo scribendo ira tinctis adversus Asiaticum verbis usurus esset. at is primum iuravit se cum Scipionibus in gratiam non redisse, deinde tale decretum recitavit: cum L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante currum actos hostium duces in carcerem coniecerit, indignum et alienum maiestate rei publicae videri, eodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. libenter tunc opinionem suam populus Romanus a Graccho deceptam cognovit moderationemque eius debita laude prosecutus est.

4.1.9 C. quoque Claudius Nero inter cetera praecipuae moderationis exempla numerandus est. Livi Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi quam triumpho, quem senatus ei aeque decreverat, uti maluit, quia res in provincia Salinatoris gesta erat. atque ita sine curru triumphavit, eo quidem clarius, quod illius victoria tantummodo laudabatur, huius etiam moderatio.

4.1.10 Ne Africanus quidem posterior nos de se tacere patitur. qui censor, cum lustrum conderet inque solitaurilium sacrificio scriba ex publicis tabulis sollemne ei precationis carmen praeiret, quo di immortales ut populi Romani res meliores amplioresque facerent rogabantur, 'satis' inquit 'bonae et magnae sunt: itaque precor ut eas perpetuo incolumes servent', ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum carmen emendari iussit. qua votorum verecundia deinceps censores in condendis lustris usi sunt: prudenter enim sensit tunc incrementum Romano imperio petendum fuisse, cum intra septimum lapidem triumphi quaerebantur, maiorem autem totius terrarum orbis partem possidenti ut avidum esse quicquam ultra adpetere, ita abunde felix, si nihil ex eo, quod optinebat, amitteret. Neque alia eius in censura moderatio pro tribunali apparuit. centurias recognoscens equitum, postquam C. Licinium Sacerdotem citatum processisse animadvertit, dixit se scire illum verbis conceptis peierasse: proinde, si quis eum accusare vellet, usurum testimonio suo. sed nullo ad id negotium accedente 'transduc equum' inquit, 'Sacerdos, ac lucrifac censoriam notam, ne ego in tua persona et accusatoris et testis et iudicis partes egisse videar'.

4.1.11 Quod animi temperamentum etiam in Q. Scaevola excellentissimo viro adnotatum est: testis namque in reum productus, cum id respondisset, quod salutem periclitantis magnopere laesurum videbatur, discedens adiecit ita sibi credi oportere, si et alii idem adseverassent, quoniam unius testimonio aliquem cadere pessimi esset exempli. et religioni igitur suae debitam fidem et communi utilitati salubre consilium reddidit.

4.1.12 Sentio quos cives quaeve facta eorum ac dicta quam angusto ambitu orationis amplectar. sed cum magna mihi atque permulta breviter dicenda sint, claritate excellentibus infinitis personis rebusque circumfusus utrumque praestare non potuit. itaque propositi quoque nostri ratio non laudanda sibi omnia, sed recordanda sumpsit. quapropter bona cum venia duo Metelli, Macedonicus et Numidicus, maxima patriae ornamenta strictim se narrari patientur.

Acerrime cum Scipione Africano Metellus Macedonicus dissenserat, eorumque ab aemulatione virtutis profecta concitatio ad graves testatasque inimicitias progressa fuerat: sed tamen, cum interemptum Scipionem conclamari audisset, in publicum se proripuit maestoque vultu et voce confusa 'concurrite, concurrite' inquit, 'cives! moenia nostrae urbis eversa sunt: Scipioni enim Africano intra suos penates quiescenti nefaria vis allata est'. o rem publicam pariter Africani morte miseram et Macedonici tam humana tamque civili lamentatione felicem! eodem enim tempore et quantum amisisset principem et qualem haberet recognovit. idem filios suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerent, atque huic exequiarum illum honorem vocis adiecit, non fore ut postea id officium ab illis maiori viro praestari posset. ubi illa tot in curia iurgia? ubi tot multae pro rostris altercationes? ubi maximorum civium et ducum tantum non togata proelia? omnia nimirum ista praecipua veneratione prosequenda delevit moderatio.

4.1.13 Numidicus autem Metellus populari factione patria pulsus in Asiam secessit. in qua cum ei forte ludos Trallibus spectanti litterae redditae essent, quibus scriptum erat maximo senatus et populi consensu reditum illi in urbem datum, non e theatro prius abiit quam spectaculum ederetur, non laetitiam suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecit, sed summum gaudium intra se continuit. eundem constat pari vultu et exulem fuisse et restitutum. adeo moderationis beneficio medius semper inter secundas et adversas res animi firmitate versatus est.

4.1.14 Tot familiis in uno genere laudis enumeratis Porcium nomen velut expers huiusce gloriae silentio ~ praetereundum se negat fieri debere posterior Cato non paruo summae moderationis fisus indicio. Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia et sanctitate in urbem deportaverat. cuius ministerii gratia senatus relationem interponi iubebat, ut praetoriis comitiis extra ordinem ratio eius haberetur. sed ipse id fieri passus non est, iniquum esse adfirmans quod nulli alii tribueretur sibi decerni, ac ne quid in persona sua novaretur, campestrem experiri temeritatem quam curiae beneficio uti satius esse duxit.

4.1.15 Ad externa iam mihi exempla transire conanti M. Bibulus vir amplissimae dignitatis et summis honoribus functus manus inicit. qui, cum in Syria provincia moraretur, duos egregiae indolis filios suos a Gabinianis militibus Aegypti occisos cognovit. quorum interfectores ad eum vinctos regina Cleopatra misit, ut gravissimae cladis ultionem arbitrio suo exigeret. at ille oblato beneficio, quo nullum maius lugenti tribui poterat, dolorem moderationi cedere coegit carnificesque sanguinis sui intactos e vestigio ad Cleopatram reduci iussit, dicendo potestatem huius vindictae non suam, sed senatus esse debere.

4.1.ext.1 Tarentinus Archytas, dum se Pythagorae praeceptis Metaponti penitus inmergit, magno labore longoque tempore solidum opus doctrinae conplexus, postquam in patriam revertit ac rura sua revisere coepit, animadvertit neglegentia vilici corrupta et perdita intuensque male meritum 'sumpsissem' inquit 'a te supplicium, nisi tibi iratus essem': maluit enim inpunitum dimittere quam propter iram iusto gravius punire.

4.1.ext. 2 Nimis liberalis Archytae moderatio, temperatior Platonis: nam cum adversus delictum servi vehementius exarsisset, veritus ne ipse vindictae modum dispicere non posset, Speusippo amico castigationis arbitrium mandavit deforme sibi futurum existimans, si conmisisset ut parem reprehensionem culpa servi et animadversio Platonis mereretur.

Quo minus miror quod in Xenocrate discipulo suo tam constanter moderatus fuit. audierat eum de se multa inpie locutum: sine ulla cunctatione criminationem respuit. instabat certo vultu index causam quaerens, cur sibi fides non haberetur: adiecit non esse credibile ut, quem tantopere amaret, ab eo invicem non diligeretur. postremo, cum ad ius iurandum inimicitias serentis malignitas confugisset, ne de periurio eius disputaret, adfirmavit numquam Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici expedire sibi iudicasset. non in corpore mortali, sed in arce caelesti et quidem armatum animum eius vitae stationem putes peregisse, humanorum vitiorum incursus a se invicta pugna repellentem cunctosque virtutis numeros altitudinis suae sinu clausos custodientem.

4.1.ext.3 Nequaquam Platoni litterarum commendatione par Syracusanus Dio, sed quod ad praestandam moderationem adtinuit, vehementioris experimenti. patria pulsus a Dionysio tyranno Megaram petierat ubi cum Theodorum principem eius urbis domi convenire vellet neque admitteretur, multum diuque ante fores retentus comiti suo 'patienter hoc ferendum est' ait: 'forsitan enim et nos, cum in gradu dignitatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus'. qua tranquillitate consilii ipse sibi condicionem exilii placidiorem reddidit.

4.1.ext.4 Thrasybulus etiam hoc loci adprehendendus est, qui populum Atheniensem xxx tyrannorum saevitia sedes suas relinquere coactum dispersamque et vagam vitam miserabiliter exigentem, animis pariter atque armis confirmatum in patriam reduxit. insignem deinde restitutione libertatis victoriam clariorem aliquanto moderationis laude fecit: plebei enim scitum interposuit, ne qua praeteritarum rerum mentio fieret. haec oblivio, quam Athenienses amnestian vocant, concussum et labentem civitatis statum in pristinum habitum revocavit.

4.1.ext.5 Non minoris admirationis illud. Stasippus Tegeates hortantibus amicis ut gravem in administratione rei publicae aemulum, sed alioqui probum et ornatum virum qualibet ratione vel tolleret vel summoveret negavit se facturum, ne quem in tutela patriae bonus civis locum obtineret, malus et inprobus occuparet, seque potius vehementer ab adversario urgueri quam patriam egregio aduocato carere praeoptavit.

4.1.ext.6 Pittaci quoque moderatione pectus instructum. qui Alcaeum poetam et amaritudine odii et viribus ingenii adversus se pertinacissime usum tyrannidem a civibus delatam adeptus tantum modo quid in eo opprimendo posset admonuit.

4.1.ext.7 Huius viri mentio subicit ut de septem sapientium moderatione referam. a piscatoribus in Milesia regione everriculum trahentibus quidam iactum emerat. extracta deinde magni ponderis aurea Delphica mensa orta controversia est, illis piscium se capturam vendidisse adfirmantibus, hoc fortunam ductus emisse dicente. qua cognitione propter novitatem rei et magnitudinem pecuniae ad universum civitatis eius populum delata placuit Apollinem Delphicum consuli cuinam adiudicari mensa deberet. deus respondit illi esse dandam, qui sapientia ceteros praestaret, his verbis:

zzz tum Milesii consensu Thaleti mensam dederunt. ille cessit ea Bianti, Bias Pittaco, is protinus alii, deincepsque per omnium vii sapientium orbem ad ultimum ad Solonem pervenit, qui et titulum amplissimae prudentiae et praemium ad ipsum Apollinem transtulit.

4.1.ext.8 Atque ut Theopompo quoque Spartanorum regi moderationis testimonium reddamus, qui cum primus instituisset ut ephori Lacedaemone crearentur, ita futuri regiae potestati oppositi, quemadmodum Romae consulari imperio tribuni pl. sunt obiecti, atque illi cum uxor dixisset id egisse illum, ut filiis minorem potestatem relinqueret, 'relinquam' inquit, 'sed diuturniorem'. optime quidem: ea enim demum tuta est potentia, quae viribus suis modum inponit. igitur Theopompus regnum legitimis vinculis constringendo, quo longius a licentia retraxit, hoc ad benivolentiam civium propius admovit.

4.1.ext.9 Antiochus autem a L. Scipione ultra Taurum montem imperii finibus summotis, cum Asiam provinciam vicinasque ei gentes amisisset, gratias agere populo Romano non dissimulanter tulit, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur. et sane nihil est tam praeclarum aut tam magnificum, quod non moderatione temperari desideret.

4.2.init Quae quoniam multis et claris auctoribus inlustrata est, transgrediamur ad egregium humani animi ab odio ad gratiam deflexum et quidem eum laeto stilo persequamur: nam si placidum mare ex aspero caelumque ex nubilo serenum hilari aspectu sentitur, si bellum pace mutatum plurimum gaudii adfert, offensarum etiam acerbitas deposita candida relatione celebranda est.

4.2.1 M. Aemilius Lepidus, bis consul et pontifex maximus splendorique honorum pari vitae gravitate, diutinas ac vehementes inimicitias cum Fulvio Flacco eiusdem amplitudinis viro gessit. quas, ut simul censores renuntiati sunt, in campo deposuit existimans non oportere eos privatis inimicitiis dissidere, qui publice summa iuncti essent potestate. id iudicium animi eius et praesens aetas conprobavit et nobis veteres annalium scriptores laudandum tradiderunt.

4.2.2 Sicuti Livi quoque Salinatoris finiendarum simultatium inlustre consilium ignotum posteritati esse noluerunt: is namque, etsi Neronis odio ardens in exilium profectus fuerat testimonio eius praecipue adflictus, tamen, postquam eum inde revocatum cives collegam illi in consulatu dederunt, et ingenii sui, quod erat acerrimum, et iniuriae, quam gravissimam acceperat, oblivisci sibi imperavit, ne, si dissidente animo consortionem imperii usurpare voluisset, pertinacem exhibendo inimicum malum consulem ageret. quae quidem mentis ad tranquilliorem habitum inclinatio in aspero ac difficili temporum articulo plurimum salutis urbi atque Italiae attulit, quia pari virtutis inpetu conisi terribilis Punicas vires contuderunt.

4.2.3 Clarum etiam in Africano superiore ac Ti. Graccho depositarum inimicitiarum exemplum, si quidem ad cuius mensae sacra odio dissidentes venerant, ab ea et amicitia et adfinitate iuncti discesserunt: non contentus enim Scipio auctore senatu in Capitolio Iovis epulo cum Graccho concordiam communicasse filiam quoque ei Corneliam protinus ibi despondit.

4.2.4 Sed huiusce generis humanitas etiam in M. Cicerone praecipua apparuit: Aulum namque Gabinium repetundarum reum summo studio defendit, qui eum in consulatu suo urbe expulerat, idemque P. Vatinium dignitati suae semper infestum duobus publicis iudiciis tutatus est, ut sine ullo crimine levitatis, ita cum aliqua laude, quia speciosius aliquanto iniuriae beneficiis vincuntur quam mutui odii pertinacia pensantur.

4.2.5 Ciceronis autem factum adeo visum est probabile, ut imitari id ne inimicissimus quidem illi P. Pulcher dubitaverit. qui incesti crimine a tribus Lentulis accusatus unum ex his ambitus reum patrocinio suo protexit atque in animum induxit et iudices et praetorem et Vestae aedem intuens amicum Lentulo agere, inter quae ille salutem eius foedo crimine obruere cupiens hostili voce peroraverat.

4.2.6 Caninius autem Gallus reum pariter atque accusatorem admirabilem egit, et C. Antonii, quem damnaverat, filiam in matrimonium ducendo et M. Colonium, a quo damnatus fuerat, rerum suarum procuratorem habendo.

4.2.7 Caeli vero Rufi ut vita inquinata, ita misericordia, quam Q. Pompeio praestitit, probanda. cui a se publica quaestione prostrato, cum mater Cornelia fidei commissa praedia non redderet, atque iste auxilium suum litteris inplorasset, pertinacissime absenti adfuit: recitavit etiam eius epistolam in iudicio ultimae necessitatis indicem, qua impiam Corneliae avaritiam subuertit. factum propter eximiam humanitatem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum.

4.3.init. Magna cura praecipuoque studio referendum est quantopere libidinis et avaritiae furori similis impetus ab inlustrium virorum pectoribus consilio ac ratione summoti sint, quia ii demum penates, ea civitas, id regnum aeterno in gradu facile steterit, ubi minimum virium veneris pecuniaeque cupido sibi vindicaverit: nam quo istae generis humani certissimae pestes penetrarunt, iniuria dominatur, infamia flagrat, vis habitat, bella gignuntur. faventibus igitur linguis contrarios his tam diris vitiis mores commemoremus.

4.3.1 Quartum et vicesimum annum agens Scipio, cum in Hispania Karthagine oppressa maioris Karthaginis capiendae sumpsisset auspicia multosque obsides, quos in ea urbe Poeni clausos habuerant, in suam potestatem redegisset, eximiae inter eos formae virginem aetatis adultae et iuvenis et caelebs et victor, postquam comperit inlustri loco inter Celtiberos natam nobilissimoque gentis eius Indibili desponsam, arcessitis parentibus et sponso inviolatam tradidit. aurum quoque, quod pro redemptione puellae allatum erat, summae dotis adiecit. qua continentia ac munificentia Indibilis obligatus Celtiberorum animos Romanis adplicando meritis eius debitam gratiam retulit.

4.3.2 Verum ut huius viri abstinentiae testis Hispania, ita M. Catonis Epiros, Achaia, Cyclades insulae, maritima pars Asiae, provincia Cypros. unde cum pecuniae deportandae ministerium sustineret, tam aversum animum ab omni venere quam a lucro habuit in maxima utriusque intemperantiae materia versatus: nam et regiae divitiae potestate ipsius continebatur et fertilissimae deliciarum tot Graeciae urbes necessaria totius navigationis deverticula erant. atque id Munatius Rufus Cypriacae expeditionis fidus comes scriptis suis significat. cuius testimonium non amplector: propio enim argumento laus ista nititur, quoniam ex eodem naturae utero et continentia nata est et Cato.

4.3.3 Drusum etiam Germanicum, eximiam Claudiae familiae gloriam patriaeque rarum ornamentum, et quod super omnia est, operum suorum pro habitu aetatis magnitudine vitrico pariter ac fratri Augustis duobus rei publicae divinis oculis mirifice respondentem, constitit usum veneris intra coniugis caritatem clausum tenuisse. Antonia quoque, femina laudibus virilem familiae suae claritatem supergressa, amorem mariti egregia fide pensavit, quae post eius excessum forma et aetate florens conuictum socrus pro coniugio habuit, in eodemque toro alterius adulescentiae vigor extinctus est, alterius viduitatis experientia consenuit. hoc cubiculum talibus experimentis summam inponat.

4.3.4 Deinceps et his vacemus, quorum animus aliquo in momento ~ ponendi pecuniam numquam vacuit. Cn. Marcius patriciae gentis adulescens, Anci regis clara progenies, cui Corioli Volscorum oppidum capti cognomen adiecerunt, cum editis conspicuae fortitudinis operibus a Postumo Cominio consule accurata oratione apud milites laudatus omnibus donis militaribus et agri centum iugeribus et X captivorum electione et totidem ornatis equis, centenario boum grege argentoque, quantum sustinere valuisset, donaretur, nihil ex his praeter unius hospitis captivi salutem equumque, quo in acie uteretur, accipere voluit. qua tam circumspecta animi moderatione nescias utrum maiore cum laude praemia elegerit an reiecerit.

4.3.5 M'. autem Curius, exactissima norma Romanae frugalitatis idemque fortitudinis perfectissimum specimen, Samnitium legatis agresti se in scamno adsidentem foco eque ligneo catillo cenantem++quales epulas apparatus indicio est++spectandum praebuit: ille enim Samnitium divitias contempsit, Samnites eius paupertatem mirati sunt: nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, benignis verbis invitatus ut eo uti vellet, vultum risu soluit et protinus 'superuacuae' inquit, 'ne dicam ineptae legationis ministri, narrate Samnitibus M'. Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem, atque istud ut pretiosum, ita malo hominum excogitatum munus refertote et mementote me nec acie vinci nec pecunia corrumpi posse'. Idem, cum Italia Pyrrum regem exegisset, nihil omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque ditaverat, adtigit. decretis etiam a senatu septenis iugeribus agri populo, sibi autem quinquaginta, popularis adsignationis modum non excessit parum idoneum rei publicae civem existimans qui eo, quod reliquis tribueretur, contentus non esset.

4.3.6 Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et auctoritate omni civitate temporibus suis maior, censu par unicuique pauperrimo, qui a Samnitibus, quos universos in clientela habebat, X aeris et V pondo argenti et decem servos sibi missos in Samnium remisit, continentiae suae beneficio sine pecunia praedives, sine usu familiae abunde comitatus, quia locupletem illum faciebat non multa possidere, sed modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum aere et argento et mancipiis Samnitium vacua, ita gloria ex iis parta referta fuit. Consentanea repudiatis donis Fabricii vota extiterunt: legatus enim ad Pyrrum profectus, cum apud eum Cineam Thessalum narrantem audisset quendam Athenis esse clarum sapientia suadentem ne quid aliud homines quam voluptatis causa facere vellent, pro monstro eam vocem accepit continuoque Pyrro et Samnitibus istam sapientiam deprecatus est. licet Athenae doctrina sua glorientur, vir tamen prudens Fabricii detestationem quam Epicuri maluerit praecepta. quod eventus quoque indicavit: nam quae urbs voluptati plurimum tribuit, imperium maximum amisit, quae labore delectata est, occupavit, et illa libertatem tueri non valuit, haec etiam donare potuit.

4.3.7 Curi et Fabrici Q. Tuberonem cognomine Catum discipulum fuisse merito quis existimaverit. cui consulatum gerenti cum Aetolorum gens omnis usus vasa argentea magno pondere et exquisita arte fabricata per legatos misisset, qui superiore tempore gratulandi causa ad eum profecti retulerant fictilia se in eius mensa vidisse, monitos ne continentiae quasi paupertati succurrendum putarent cum suis sarcinis abire iussit. quam bene Aetolicis domestica praetulerat, si frugalitatis eius exemplum posterior aetas sequi voluisset! nunc quo ventum est? a servis impetrari vix potest ne eam supellectilem fastidiant, qua tunc consul uti non erubuit.

4.3.8 At Perse rege devicto Paulus, cum Macedonicis opibus veterem atque hereditariam urbis nostrae paupertatem eo usque satiasset, ut illo tempore primum populus Romanus tributi praestandi onere se liberaret, penates suos nulla ex parte locupletiores fecit, praeclare secum actum existimans, quod ex illa victoria alii pecuniam, ipse gloriam occupasset.

4.3.9 Atque huic animi eius iudicio Q. Fabius Gurges, N. Fabius Pictor, Q. Ogulnius subscripserunt. qui legati ad Ptolomaeum regem missi munera, quae ab eo privatim acceperant, in aerarium, et quidem prius quam ad senatum legationem referrent, detulerunt, scilicet de publico ministerio nihil cuiquam praeter laudem bene administrati officii accedere debere iudicantes. iam illud humanitatis senatus et attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt enim legatis quae in aerarium reposuerant non solum patrum conscriptorum decreto, sed etiam populi permissu ~ rum at quem legata quaestores prompta uni cuique distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei liberalitas, legatorum abstinentia, senatus ac populi aequitas debitam probabilis facti portionem obtinuit.

4.3.10 Fabiorum et Ogulni continentiae Calpurnium Pisonem in consimili genere laudis aemulum fuisse res ipsa documento est. consul gravi fugitivorum bello a se liberata Sicilia eos, quorum praecipua opera usus fuerat, imperatorio more donis prosequebatur. inter quos filium suum aliquot locis proeliatum fortissime titulo trium librarum aureae coronae decoravit praefatus non oportere a magistratu e publica pecunia erogari quod in ipsius domum rediturum esset tantumque ponderis se testamento adulescenti legaturum promisit, ut honorem publice a duce, pretium privatim a patre reciperet.

4.3.11 Age, si quis hoc saeculo vir inluster pellibus haedinis pro stragulis utatur tribusque servis comitatus Hispaniam regat et quingentorum assium sumptu transmarinam provinciam petat, eodem cibo eodemque vino quo nautae contentus sit, nonne miserabilis existimetur? atqui ista patientissime superior Cato toleravit, quia illum grata frugalitatis consuetudo in hoc genere vitae cum summa dulcedine continebat.

4.3.12 Multum a prisca continentia spatio annorum posterior Cato discedit, utpote in civitate iam divite et lautitia gaudente natus. is tamen, cum bellis civilibus interesset, filium secum trahens xii servos habuit, numero plures quam superior, temporum diversis moribus pauciores.

4.3.13 Exultat animus maximorum virorum memoriam percurrens. Scipio Aemilianus post duos inclytos consulatus totidemque suae praecipuae gloriae triumphos septem servis sequentibus officio legationis functus est. et, puto, Karthaginis ac Numantiae spoliis conparare plures potuerat, nisi operum suorum ad se laudem, manubias ad patriam redundare maluisset. itaque, cum per socios et exteras gentes iter faceret, non mancipia eius, sed victoriae numerabantur, nec quantum auri et argenti, sed quantum amplitudinis pondus secum ferret aestimabatur.

4.3.14 Continentia vero etiam in universae plebis animis saepe numero cognita est, sed abunde erit ex his duo exempla longe inter se distantium saeculorum retulisse. Pyrrus impetus sui terrore soluto ac iam Epiroticis armis languentibus benivolentiam populi Romani mercari, quia virtutem debilitare nequiverat, cupiens paene totum regiarum opum apparatum in urbem nostram transtulerat. ceterum cum et magni pretii et varii generis a legatis eius tam virorum quam feminarum apta usui munera circa domos ferrentur, nulla cuiusquam dono ianua patuit, Tarentinaeque petulantiae animosus magis quam efficax defensor haud scio maiore cum gloria huius urbis moribus an armis repulsus sit.

In illa quoque procella, quam C. Marius et L. Cinna rei publicae inflixerant, abstinentia populi Romani mirifica conspecta est: nam cum a se proscriptorum penates vulgi manibus diripiendos obiecissent, inveniri nemo potuit, qui civili luctu praedam peteret: unus enim quisque se ab his perinde ac si a sacris aedibus abstinuit. quae quidem tam misericors continentia plebis tacitum crudelium victorum conuicium fuit.

4.3.ext.1 Ac ne eiusdem laudis commemorationem externis invideamus, Pericles Atheniensium princeps, cum tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura collegam haberet, atque is publico officio una districtus pueri ingenui praetereuntis formam inpensioribus verbis laudasset, intemperantiam eius increpans dixit praetoris non solum manus a pecuniae lucro, sed etiam oculos a libidinoso aspectu continentes esse debere.

4.3.ext.2 Sophocles autem aetate iam senior, cum ab eo quidam quaereret an etiam nunc rebus veneriis uteretur, 'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc tamquam ex aliqua furiosa profugi dominatione'.

4.3.ext.3 Aeque abstinentis senectae Xenocratem fuisse accepimus. cuius opinionis non parua fides erit narratio, quae sequitur. in peruigilio Phryne nobile Athenis scortum iuxta eum vino gravem accubuit pignore cum quibusdam iuvenibus posito, an temperantiam eius corrumpere posset. quam nec tactu nec sermone aspernatus, quoad voluerat in sinu suo moratam, propositi inritam dimisit. factum sapientia inbuti animi abstinens, sed meretriculae quoque dictum perquam facetum: deridentibus enim se adulescentibus, quod tam formosa tamque elegans poti senis animum inlecebris pellicere non potuisset, pactumque victoriae pretium flagitantibus de homine se cum iis, non de statua pignus posuisse respondit. potestne haec Xenocratis continentia a quoquam magis vere magisque proprie demonstrari quam ab ipsa meretricula expressa est? Phryne pulchritudine sua nulla parte constantissimam eius abstinentiam labefecit: quid? rex Alexander divitiis quatere potuit? ab illo quoque statuam et quidem aeque frustra temptatam putes. legatos ad eum cum aliquot talentis miserat. quos in academiam perductos solito sibi, id est modico apparatu et admodum paruulis copiis excepit. postero die interrogantibus cuinam adnumerari pecuniam vellet, 'quid? vos' inquit 'hesterna cena non intellexistis ea me non indigere?' ita rex philosophi amicitiam emere voluit, philosophus regi suam vendere noluit.

4.3.ext.4 Alexander vero cognomen invicti adsecutus continentiam Diogenis cynici vincere non potuit. ad quem cum in sole sedentem accessisset hortareturque ut, si qua praestari sibi vellet, indicaret, quemadmodum erat in crepidine conlocatus, sordidae appellationis, sed robustae vir praestantiae, 'mox' inquit 'de ceteris, interim velim a sole mihi non obstes'. quibus verbis illa nimirum inhaesit sententia: Alexander Diogenen gradu suo divitiis pellere temptat, celerius Dareum armis. Idem Syracusis, cum holera ei lavanti Aristippus dixisset, si 'Dionysium adulari velles, ista non esses', 'immo', inquit 'si tu ista esse velles, non adularere Dionysium'.

4.4.init. Maxima ornamenta esse matronis liberos, apud Pomponium Rufum collectorum libro [. . .] sic invenimus: Cornelia Gracchorum mater, cum Campana matrona apud illam hospita ornamenta sua pulcherrima illius saeculi ostenderet, traxit eam sermone, donec e schola redirent liberi, et 'haec' inquit 'ornamenta sunt mea'. omnia nimirum habet qui nihil concupiscit, eo quidem certius ~ quam cuncta possidet, quia dominium rerum conlabi solet, bonae mentis usurpatio nullum tristioris fortunae recipit incursum. itaque quorsum attinet aut divitias in prima felicitatis parte aut paupertatem in ultimo miseriarum statu ponere, cum et illarum frons hilaris multis intus amaritudinibus sit referta et huius horridior aspectus solidis et certis bonis abundet? quod melius personis quam verbis repraesentabitur.

4.4.1 Regio imperio propter nimiam Tarquinii superbiam finito consulatus initium Valerius Publicola cum Iunio Bruto auspicatus est idemque postea tres consulatus acceptissimos populo Romano gessit et plurimorum ac maximorum operum praetexto titulum imaginum suarum amplificavit, cum interim fastorum illud columen patrimonio ne ad exequiarum quidem inpensam sufficiente decessit, ideoque publica pecunia ductae sunt. non adtinet ulteriore disputatione tanti viri paupertatem scrutari: abunde enim patet quid vivus possederit, cui mortuo lectus funebris et rogus defuit.

4.4.2 Quantae amplitudinis Menenium Agrippam fuisse arbitremur, quem senatus et plebs pacis inter se faciendae auctorem legit? quantae scilicet esse debuit arbiter publicae salutis. hic, nisi a populo conlatis in capita sextantibus funeratus esset, ++ita pecuniae inops decessit++sepulturae honore caruisset. verum idcirco perniciosa seditione dividua civitas manibus Agrippae in unum contrahi voluit, quia eas pauperes quidem, sed sanctas animadverterat. cuius ut superstitis nullum fuit, quod in censum deferretur, ita extincti hodieque amplissimum est patrimonium Romana concordia.

4.4.3 In C. vero Fabricii et Q. Aemilii Papi prin cipum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear oportet: uterque enim patellam deorum et salinum habuit, sed eo lautius Fabricius, quod patellam suam corneo pediculo sustineri voluit. Papus quoque satis animose, qui cum hereditatis nomine ea accepisset, religionis causa abalienanda non putavit.

4.4.4 Illi etiam praedivites, qui ab aratro arcessebantur, ut consules fierent, voluptatis causa sterile atque aestuosissimum Pupiniae solum versabant deliciarumque gratia vastissimas glebas plurimo cum sudore dissipabant? immo vero, quos pericula rei publicae imperatores adserebant, angustiae rei familiaris++quid cesso proprium nomen veritati reddere?++bubulcos fieri cogebant.

4.4.5 Atilium autem, qui ad eum arcessendum a senatu missi erant ad imperium populi Romani suscipiendum, semen spargentem viderunt. sed illae rustico opere adtritae manus salutem publicam stabilierunt, ingentes hostium copias pessum dederunt, quaeque modo arantium boum iugum rexerant, triumphalis currus habenas retinuerunt, nec fuit his rubori eburneo scipione deposito agrestem stivam aratri repetere. potest pauperes consolari Atilius, sed multo magis docere locupletes quam non sit necessaria solidae laudis cupidini anxia divitiarum conparatio.

4.4.6 Eiusdem nominis et sanguinis Atilius Regulus, primi Punici belli qua gloria, qua clades maxima, cum in Africa insolentissimae Karthaginis opes crebris victoriis contunderet ac prorogatum sibi ob bene gestas res in proximum annum imperium cognosset, consulibus scripsit vilicum in agello, quem vii iugerum in Pupinia habebat, mortuum esse, occasionemque nanctum mercennarium amoto inde rustico instrumento discessisse, ideoque petere ut sibi successor mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor ac liberi sui alerentur. quae postquam senatus a consulibus accepit, et agrum Atili ilico colendum locari et alimenta coniugi eius acliberis praeberi resque, quas amiserat, redimi publice iussit. tanti aerario nostro virtutis Atilianae exemplum, quo omnis aetas Romana gloriabitur, stetit.

4.4.7 Aeque magna latifundia L. Quinti Cincinnati fuerunt: vii enim iugera agri possedit ex hisque tria, quae pro amico ad aerarium subsignaverat, multae nomine amisit. poenam quoque pro filio Caesone, quod ad causam dicendam non occurrisset, huius agelli reditu soluit. et tamen ei quattuor iugera aranti non solum dignitas patris familiae constitit, sed etiam dictatura delata est. anguste se habitare nunc putat cuius domus tantum patet, quantum Cincinnati rura patuerunt.

4.4.8 Quid Aelia familia, quam locuples! xvi eodem tempore Aeli fuerunt, quibus una domuncula erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta, et unus in agro Veiente fundus minus multos cultores desiderans quam dominos habebat inque circo maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem loca ob virtutem publice donata possidebant.

4.4.9 Eadem gens nullum ante scripulum argenti habuit quam Paulus Perse devicto Q. Aelio Tuberoni genero suo quinque pondo argenti ex praeda donaret: taceo enim quod princeps civitatis filiam ei nuptum dedit, cuius pecunia tam ieiunos penates videbat. qui ipse quodque adeo inops decessit, ut, nisi fundus, quem unum reliquerat, venisset, unde uxor eius dotem reciperet non extitisset. animi virorum et feminarum vigebant in civitate, eorumque bonis dignitatis aestimatio cunctis in rebus ponderabatur. haec imperia conciliabant, haec iungebant adfinitates, haec in foro, haec intra privatos parietes plurimum poterant: patriae enim rem unus quisque, non suam augere properabat pauperque in divite quam dives in paupere imperio versari malebat. atque huic tam praeclaro proposito illa merces reddebatur, quod nihil eorum, quae virtuti debentur, emere pecunia licebat, inopiaeque inlustrium virorum publice succurrebatur.

4.4.10 Itaque, cum secundo Punico bello Cn. Scipio ex Hispania senatui scripsisset petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam virginem adultae iam aetatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset, senatus, ne res publica bono duce careret, patris sibi partes desumpsit consilioque uxoris ac propinquorum Scipionis constituta dote summam eius ex aerario erogavit ac puellam nuptum dedit. dotis modus xl milia aeris fuit, quo non solum humanitas patrum conscriptorum, sed etiam habitus veterum patrimoniorum cognosci potest: namque adeo fuerunt arta, ut Tuccia Caesonis filia maximam dotem ad virum X aeris attulisse visa sit, et Megullia, quia cum quinquaginta milibus aeris mariti domum intravit, Dotatae cognomen invenerit. idem senatus Fabricii Luscini Scipionisque filias ab indotatis nuptiis liberalitate sua vindicavit, quoniam paternae hereditati praeter opimam gloriam nihil erat quod acceptum referrent.

4.4.11 M. autem Scaurus quantulam a patre hereditatem acceperit in primo libro eorum, quos de vita sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola mancipia totumque censum quinque atque xxx milium nummum relictum. in hac ille pecunia futurus senatus princeps nutritus est spiritus.

Haec igitur exempla respicere, his adquiescere solaciis debemus, qui paruulos census nostros numquam querellis vacuos esse sinimus. nullum aut admodum parui ponderis argentum, paucos servos, vii iugera aridae terrae, indigentia domesticae inpensae funera, inopes dotum filias, sed egregios consulatus, mirificas dictaturas, innumerabiles triumphos cernimus. quid ergo modicam fortunam quasi praecipuum generis humani malum diurnis atque nocturnis conuiciis laceramus, quae ut non abundantibus, ita fidis uberibus Publicolas, Aemilios, Fabricios, Curios, Scipiones, Scauros hisque paria robora virtutis aluit. exurgamus potius animis pecuniaeque aspectu debilitatos spiritus pristini temporis memoria recreemus: namque per Romuli casam perque veteris Capitolii humilia tecta et aeternos Vestae focos fictilibus etiam nunc vasis contentos iuro nullas divitias talium virorum paupertati posse praeferri.

4.5.init A qua tempestivus ad verecundiam transitus videtur: haec enim iustissimis virispraecepit ut privatas facultates neglegerent, publicas quam amplissimas esse cuperent, digna cui perinde atque caelesti numini templa extruantur araeque consecrentur, quia parens est omnis honesti consilii, tutela sollemnium officiorum, magistra innocentiae, cara proximis, accepta alienis, omni loco, omni tempore favorabilem prae se ferens vultum.

4.5.1 Sed ut a laudibus eius ad facta veniamus, a condita urbe usque ad Africanum et Ti. Longum consules promiscuus senatui et populo spectandorum ludorum locus erat. numquam tamen quisquam ex plebe ante patres conscriptos in theatro spectare sus tinuit: adeo circumspecta civitatis nostrae verecundia fuit. quae quidem certissimum sui documentum etiam illo die exhibuit, quo L. Flamininus extrema in parte theatri constitit, quia a M. Catone et L. Flacco censoribus senatu motus fuerat, consulatus iam honore defunctus, frater etiam T. Flaminini Macedoniae Philippique victoris: omnes enim transire eum in locum dignitati suae debitum coegerunt.

4.5.2 Confregit rem publicam Terentius Varro Cannensis pugnae temerario ingressu. idem delatam ab universo senatu et populo dictaturam recipere non sustinendo pudore culpam maximae cladis redemit effecitque ut acies deorum irae, modestia ipsius moribus imputaretur. itaque titulo imaginis eius speciosius non recepta dictatura quam aliorum gesta adscribi potest.

4.5.3 Nos autem ad praeclarum verecundiae opus transgrediamur. magna cum invidia fortuna praetoriis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem et scribam C. Cicereium in campum deduxerat, utque nimis inpotens sermone vulgi carpebatur, quod tanti viri sanguinem clientelamque comitiali certamine confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem Cicereius convertit: nam ut vidit omnibus se centuriis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere coepit, ut scilicet praeturam melius Africani memoriae concederet quam sibi vindicaret. ~ nec maximum esse verecundiae pretium: Scipio tunc honorem adeptus est, sed si Cicereio magis gratulati sunt.

4.5.4 Ac ne protinus comitiis abeamus, consulatum petens L. Crassus, cum omnium candidatorum more circum forum supplex populo ire cogeretur, numquam adduci potuit ut id praesente Q. Scaevola gravissimo et sapientissimo viro, socero suo, faceret. itaque rogabat eum ut a se, dum ineptae rei inserviret, discederet, maiorem verecundiam dignitatis eius quam candidae togae suae respectum agens.

4.5.5 Pompeius autem Magnus Pharsalica acie victus a Caesare, cum postero die Larisam intraret, oppidique illius universus populus obuiam ei processisset, 'ite' inquit 'et istud officium praestate victori', dicerem, non dignus qui vinceretur, nisi a Caesare esset superatus, certe modestus in calamitate: nam quia dignitate sua uti iam non poterat, usus est verecundia.

4.5.6 Quam praecipuam in C. quoque Caesare fuisse et saepe numero apparuit et ultimus eius dies significavit: conpluribus enim parricidarum violatus mucronibus inter ipsum illud tempus, quo divinus spiritus mortali discernebatur a corpore, ne tribus quidem et xx vulneribus quin verecundiae obsequeretur absterreri potuit, si quidem utraque togam manu demisit, ut inferior pars corporis tecta conlaberetur. in hunc modum non homines expirant, sed di immortales sedes suas repetunt.

4.5.ext.1 Quod sequitur externis adnectam, quia ante gestum est quam Etruriae civitas daretur. excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens nomine Spurinna, cum mira specie conplurium feminarum inlustrium sollicitaret oculos ideoque viris ac parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris decorem vulneribus confudit deformitatemque sanctitatis suae fidem quam formam inritamentum alienae libidinis esse maluit.

4.5.ext.2 Athenis quidam ultimae senectutis, cum spectatum ludos in theatrum venisset, eumque nemo e civibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum legatos forte pervenit. qui hominis aetate moti canos eius et annos adsurgendi officio venerati sunt sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienae urbis verecundiam conprobavit. ferunt tunc unum e Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed id facere neglegunt'.

4.6.init. A placido et leni adfectu ad aeque honestum, verum aliquanto ardentiorem et concitatiorem pergam legitimique amoris quasi quasdam imagines non sine maxima veneratione contemplandas lectoris oculis subiciam, valenter inter coniuges stabilitae fidei opera percurrens, ardua imitatu, ceterum cognosci utilia, quia excellentissima animadvertenti ne mediocria quidem praestare rubori oportet esse.

4.6.1 Ti. Gracchus anguibus domi suae mare ac femina deprehensis, certior factus ab aruspice mare dimisso uxori eius, femina ipsi celerem obitum instare, salutarem coniugi potius quam sibi partem augurii secutus marem necari, feminam dimitti iussit sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu serpentis occidi. itaque Corneliam nescio utrum feliciorem dixerim, quod talem virum habuerit, an miseriorem, quod amiserit. o te, Thessaliae rex Admete, crudelis et duri facti crimine sub magno iudice damnatum, qui coniugis tuae fata pro tuis permutari passus es, eaque, ne tu extinguerere, voluntario obitu consumpta lucem intueri potuisti, et certe parentum prius indulgentiam temptaveras!

4.6.2 Vilior Graccho iniquae fortunae victima, quamvis senatorii vir ordinis, C. Plautius Numida, sed in consimili amore par exemplum: morte enim uxoris audita doloris inpotens pectus suum gladio percussit. interventu deinde domesticorum inceptum exequi prohibitus colligatusque, ut primum occasio data est, scissis fasceis ac vulnere divolso constanti dextra spiritum luctus acerbitate permixtum ex ipsis praecordiis et visceribus hausit, tam violenta morte testatus quantum maritalis flammae illo pectore clausum habuisset.

4.6.3 Eiusdem ut nominis, ita amoris quoque M. Plautius: nam cum imperio senatus classem sociorum sexaginta navium in Asiam reduceret Tarentumque appulisset, atque ibi uxor eius Orestilla, quae illuc eum prosecuta fuerat, morbo oppressa decessisset, funerata ea et in rogum inposita inter officium unguendi et osculandi stricto ferro incubuit. quem amici, sicut erat, togatum et calceatum corpori coniugis iunxerunt ac deinde subiectis facibus utrumque una cremaverunt. quorum ibi factum sepulcrum est, ++ Tarenti etiam nunc conspicitur ++ quod vocatur τῶν δύο φιλουντων. nec dubito quin, si quis modo extinctis sensus inest, Plautius et Orestilla fati consortione gestientes vultus tenebris intulerint. saneque, ubi idem et maximus et honestissimus amor est, aliquanto praestat morte iungi quam distrahi vita.

4.6.4 Consimilis adfectus Iuliae C. Caesaris filiae adnotatus est. quae, cum aediliciis comitiis Pompei Magni coniugis sui vestem cruore respersam e campo domum relatam vidisset, territa metu ne qua ei vis esset adlata, exanimis concidit partumque, quem utero conceptum habebat, subita animi consternatione et gravi dolore corporis eicere coacta est magno quidem cum totius terrarum orbis detrimento, cuius tranquillitas tot civilium bellorum truculentissimo furore perturbata non esset, si Caesaris et Pompei concordia communis sanguinis vinculo constricta mansisset.

4.6.5 Tuos quoque castissimos ignes, Porcia M. Catonis filia, cuncta saecula debita admiratione prosequentur. quae, cum apud Philippos victum et interemptum virum tuum Brutum cognosses, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitasti, muliebri spiritu virilem patris exitum imitata. sed nescio an hoc fortius, quod ille usitato, tu novo genere mortis absumpta es.

4.6.ext.1 Sunt et alienigeni amores iusti obscuritate ignorantiae non obruti, e quibus paucos attigisse satis erit. gentis Cariae regina Artemisia virum suum Mausolum fato absumptum quantopere desiderauerit leve est post conquisitorum omnis generis honorum monumentique usque ad vii miracula provecti magnificentiam argumentari: quid enim aut eos colligas aut de illo inclito tumulto loquare, cum ipsa Mausoli vivum ac spirans sepulcrum fieri concupierit eorum testimonio, qui illam extincti ossa potioni aspersa bibisse tradunt?

4.6.ext.2 Hypsicratea quoque regina Mitridatem coniugem suum effusis caritatis habenis amavit, propter quem praecipuum formae suae decorem in habitum virilem convertere voluptatis loco habuit: tonsis enim capillis equo se et armis adsuefecit, quo facilius laboribus et periculis eius interesset. quin etiam victum a Cn. Pompeio per efferatas gentes fugientem animo pariter et corpore infatigabili secuta est. cuius tanta fides asperarum atque difficilium rerum Mitridati maximum solacium et iucundissimum lenimentum fuit: cum domo enim et penatibus vagari se credidit uxore simul exulante.

4.6.ext.3 Verum quid Asiam, quid barbariae inmensas solitudines, quid latebras Pontici sinus scrutor, cum splendidissimum totius Graeciae decus Lacedaemon praecipuum uxoriae fidei specimen tantum non nostris ostentet oculis, plurimis et maximis patriae suae laudibus admiratione facti conparandum?

Minyae, quorum origo ex inclyto sociorum Iasonis numero Lemniorum in insula concepta per aliquot saeculorum vices stabili in sede manserat, ~ a Pelasgicis expulsi ramis, alienae opis indigentes excelsa Taygetorum montium iuga supplices occupaverunt. quos Spartana civitas respectu Tyndaridarum ++amque in illo nobilis famae navigio destinatum sideribus par fratrum fulserat++deductos inde legibus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum beneficium in iniuriam bene meritae urbis regnum adfectantes verterunt. igitur publicae custodiae inclusi capitali adservabantur supplicio. quod cum vetere instituto Lacedaemoniorum nocturno tempore passuri essent, coniuges eorum inlustris ibi sanguinis velut adlocuturae perituros viros inpetrato a custodibus aditu carcerem intraverunt commutataque veste per simulationem doloris velatis capitibus eos abire passae sunt. hoc loco quid aliud adiecerim quam dignas fuisse quibus Minyae nuberent? Verum quid Asiam, quid barbariae inmensas solitudines, quid latebras Pontici sinus scrutor, cum splendidissimum totius Graeciae decus Lacedaemon praecipuum uxoriae fidei specimen tantum non nostris ostentet oculis, plurimis et maximis patriae suae laudibus admiratione facti conparandum?

Minyae, quorum origo ex inclyto sociorum Iasonis numero Lemniorum in insula concepta per aliquot saeculorum vices stabili in sede manserat, ~ a Pelasgicis expulsi ramis, alienae opis indigentes excelsa Taygetorum montium iuga supplices occupaverunt. quos Spartana civitas respectu Tyndaridarum ++amque in illo nobilis famae navigio destinatum sideribus par fratrum fulserat++deductos inde legibus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum beneficium in iniuriam bene meritae urbis regnum adfectantes verterunt. igitur publicae custodiae inclusi capitali adservabantur supplicio. quod cum vetere instituto Lacedaemoniorum nocturno tempore passuri essent, coniuges eorum inlustris ibi sanguinis velut adlocuturae perituros viros inpetrato a custodibus aditu carcerem intraverunt commutataque veste per simulationem doloris velatis capitibus eos abire passae sunt. hoc loco quid aliud adiecerim quam dignas fuisse quibus Minyae nuberent?

4.7.init. Contemplemur nunc amicitiae vinculum potens et praevalidum neque ulla ex parte sanguinis viribus inferius, hoc etiam certius et exploratius, quod illud nascendi sors, fortuitum opus, hoc unius cuiusque solido iudicio inchoata voluntas contrahit. itaque celerius sine reprehensione propinquum aversere quam amicum, quia altera diremptio non utique iniquitatis, altera utique levitatis crimini subiecta est: cum enim deserta sit futura vita hominis nullius amicitiae cincta praesidio, tam necessarium subsidium temere adsumi non debet, semel autem recte adprehensum sperni non convenit. sincerae vero fidei amici praecipue in adversis rebus cognoscuntur, in quibus quidquid praestatur totum a constanti benivolentia proficiscitur. felicitatis cultus maiore ex parte adulatione quam caritate erogatur, certe suspectus est perinde ac plus semper petat quam inpendat. accedit huc, quod infractae fortunae homines magis amicorum studia desiderant vel praesidii vel solacii gratia: nam laeta quidem et prospera negotia, utpote cum divina subfragatione foveantur, humana minus indigent. tenacius igitur eorum nomina posteritatis memoria adprehendit, qui adversos casus amicorum non deserverunt quam qui prosperum vitae cursum comitati sunt. nemo de Sardanapalli familiaribus loquitur, Orestes Pylade paene amico quam Agamemnone notior est patre, si quidem illorum amicitia in consortione deliciarum et luxuriae contabuit, horum durae atque asperae condicionis sodalicium ipsarum miseriarum experimento enituit. sed quid externa attingo, cum domesticis prius liceat uti?

4.7.1 Inimicus patriae fuisse Ti. Gracchus existimatus est, nec inmerito, quia potentiam suam saluti eius praetulerat. quam constantis tamen fidei amicum etiam in hoc tam pravo proposito C. Blossium Cumanum habuerit operae pretium est cognoscere. hostis iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturae honore spoliatus benivolentia tamen eius non caruit: nam cum senatus Rupilio et Laenati consulibus mandasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant, more maiorum animadverterent, et ad Laelium, cuius consilio praecipue consules utebantur, pro se Blossius deprecatum venisset familiaritatisque excusatione uteretur, atque is dixisset: 'quid? si te Gracchus templo Iovis optimi maximi faces subdere iussisset, obsecuturusne illius voluntati propter istam, quam iactas, familiaritatem fuisti?' 'numquam istud' inquit 'Gracchus imperasset'. satis, immo etiam nimium: totius namque senatus consensu damnatos eius mores defendere ausus est. verum quod sequitur multo audacius multoque periculosius: conpressus enim perseveranti interrogatione Laeli in eodem constantiae gradu stetit seque etiam hoc, si modo Gracchus annuisset, facturum respondit. quis illum sceleratum putasset fuisse, si tacuisset? quis non etiam sapientem, si pro necessitate temporis locutus esset? at Blossius nec silentio honesto nec prudenti sermone salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiae memoriam desereret, tueri voluit.

4.7.2 In eadem domo aeque robusta constantis amicitiae exempla oboriuntur: prostratis enim iam et perditis C. Gracchi consiliis rebusque, cum tota eius conspiratio late quaereretur, desertum omni auxilio duo tantum amici Pomponius et Laetorius ab infestis et undique ruentibus telis oppositu corporum suorum texerunt. quorum Pomponius, quo is facilius evaderet, concitatum insequentium agmen in porta trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec vivus pelli potuit, sed multis confectus vulneribus transitum eis super cadaver suum, credo etiam post fata invitus, dedit. Laetorius autem in ponte sublicio constitit et eum, donec Gracchus transiret, ardore spiritus sui saepsit ac vi iam multitudinis obrutus converso in se gladio celeri saltu profundum Tiberis petiit, quamque in eo ponte caritatem toti patriae Horatius Cocles exhibuerat, unius amicitiae adiecta voluntaria morte praestitit. quam bonos Gracchi, si aut patris aut materni avi sectam vitae ingredi voluissent, habere milites potuerant! quo enim impetu, qua perseverantia animi Blossius et Pomponius et Laetorius tropaea ac triumphos eorum adiuvissent, furiosi conatus tam strenui comites, sinistris quidem auspiciis amicitiae condicionem secuti, sed quo miseriora, hoc certiora fideliter cultae nobilitatis exempla.

4.7.3 L. autem Reginus, si ad debitam publico ministerio sinceritatem exigatur, posteritatis conuicio lacerandus, si amicitiae fido pignore aestimetur, in optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: tribunus enim plebis Caepionem in carcerem coniectum, quod illius culpa exercitus noster a Cimbris et Teutonis videbatur deletus, veteris artaeque amicitiae memor publica custodia liberavit nec hactenus amicum egisse contentus etiam fugae eius comes accessit. pro magnum et inexuperabile tuum, numen, amicitia! cum ex altera parte res publica manum iniceret, ex altera tua illum dextera traheret, et illa ut sacrosanctus esse vellet exigeret, tu exilium indiceres++adeo blando uteris imperio++supplicium honori praetulit.

4.7.4 Admirabile hoc opus tuum, sed quod sequitur aliquanto laudabilius: recognosce enim quo usque Volumni constantem erga amicum suum caritatem sine ullarei publicae iniuria evexeris. qui ortus equestri loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset eumque M. Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus fuerat, interemisset, in magna fugiendi licentia exanimi amico adhaesit hucusque in lacrimas et gemitus profusus, ut nimia pietate causam sibi mortis arcesseret: nam propter praecipuam et perseverantem lamentationem ad Antonium pertractus est. cuius postquam in conspectu stetit, 'iube me' inquit, 'imperator, protinus ad Luculli corpus ductum occidi: neque enim absumpto illo superesse debeo, cum ei infelicis militiae auctor extiterim'. quid hac fidelius benivolentia? mortem amici hostis odio levavit, vitam suam consilii crimine astrinxit, quoque illum miserabiliorem redderet, se fecit invisiorem. nec difficiles Antoni aures habuit ductusque, quo voluerat, dexteram Luculli avide osculatus, caput, quod abscisum iacebat, sublatum pectori suo adplicavit ac deinde demissam cervicem victori gladio praebuit. loquatur Graecia Thesea nefandis Pirithoi amoribus suscribentem Ditis se patris regnis commisisse: vani est istud narrare, stulti credere. mixtum cruorem amicorum et vulneribus innexa vulnera mortique inhaerentem mortem videre, haec sunt vera Romanae amicitiae indicia, illa gentis ad fingendum paratae monstro similia mendacia.

4.7.5 L. quoque Petronius huiusce laudis consortionem merito vindicat: paria enim in cultu amicitiae auso par gloriae portio adserenda est. admodum humili loco natus ad equestrem ordinem et splendidae militiae stipendia P. Caeli beneficio pervenerat. cui gratum animum, quia laeta in materia exhibere non contigerat, in ea, quam inicam fortuna esse voluit, cum multa fide praestitit. erat ob Octavio consule Placentiae praepositus Caelius. qua a Cinnano exercitu capta et senior iam et gravi valitudine adfectus, ne in potestatem hostium veniret, ad auxilium dexterae Petroni confugit. quem is ab incepto consilio frustra conatus abstrahere in isdem perseverantem precibus interemit caedique eius suam iunxit, ne eo iacente, per quem omnia dignitatis incrementa adsecutus fuerat, superesset. ita alterius fato verecundia, alterius pietas causam praebuit.

4.7.6 Iungendus Petronio Ser. Terentius est, quamquam ei, sicut cupierat, pro amico suo perire non contigit: incepto namque egregio, non inrito eventu aestimari debet, quia, quantum in illo fuit, et ipse extinctus est et D. Brutus periculum evasit mortis. qui fugiens a Mutina, ut ad se interficiendum ab Antonio missos equites advenisse cognovit, quodam in loco iustae poenae debitum spiritum tenebris furari conabatur, eoque iam facta inruptione Terentius fideli mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse simulavit et corpus suum trucidandum equitibus obiecit. verum cognitus a Furio, cui Brutianae ultionis officium mandatum fuerat, nece sua amici supplicium discutere non potuit. sic invitus fortuna cogente vixit.

4.7.7 Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiae ad laetum et serenum vultum transeamus atque inde eam evocatam, ubi omnia lacrimis, gemitu, caedibus fuerant referta, in eo, quo dignior est, felicitatis domicilio conlocemus, gratia, honore abundantissimisque opibus fulgentem. orere igitur ab illa, quae sanctorum umbris dicata esse creditur, sede hinc Decime Laeli, illinc M. Agrippa, alter virorum, deorum alter maximum amicum et certa mente et secundis ominibus sortiti, totumque beatae turbae gregem, qui vestro ductu veneranda sincerae fidei stipendia laudibus et praemiis onustus peregit, in lucem vobiscum protrahite: vestros enim constantis animos, vestra strenua ministeria, vestram inexpugnabilem taciturnitatem proque dignitate et salute amicorum perpetuam excubationem et stationem benivolentiae et rursus harum rerum uberrimos fructus posterior intuens aetas in excolendo iure amicitiae qua libentius qua etiam religiosius erit operata.

4.7.ext.1 Haeret animus in domesticis, sed aliena quoque bene facta referre Romanae urbis candor hortatur. Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae sacris initiati tam fidelem inter se amicitiam iunxerant, ut, cum alterum ex his Dionysius Syracusanus interficere vellet, atque is tempus ab eo, quo prius quam periret domum profectus res suas ordinaret, impetravisset, alter vadem se pro reditu eius tyranno dare non dubitaret. solutus erat periculo mortis qui modo gladio cervices subiectas habuerat: eidem caput suum subiecerat cui securo vivere licebat. igitur omnes et in primis Dionysius novae atque ancipitis rei exitum speculabantur. adpropinquante deinde finita die nec illo redeunte unus quisque stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. at is nihil se de amici constantia metuere praedicabat. eodem autem momento et hora a Dionysio constituta et eam qui acceperat supervenit. admiratus amborum animum tyrannus supplicium fidei remisit insuperque eos rogavit ut se in societatem amicitiae tertium sodalicii gradum mutua culturum benivolentia reciperent. hascine vires amicitiae? mortis contemptum ingenerare, vitae dulcedinem extinguere, crudelitatem mansuefacere, odium in amorem convertere, poenam beneficio pensare potuerunt. quibus paene tantum venerationis quantum deorum inmortalium caerimoniis debetur: illis enim publica salus, his privata continetur, atque ut illarum aedes sacra domicilia, harum fida hominum pectora quasi quaedam sancto spiritu referta templa sunt.

4.7.ext.2 Quod ita esse rex Alexander sensit. Darei castris, in quibus omnes necessarii eius erant, potitus Hephaestione gratissimo sibi latus suum tegente ad eos adloquendos venit. cuius adventu mater Darei recreata humi prostratum caput erexit Hephaestionemque, quia et statura et forma praestabat, more Persarum adulata tamquam Alexandrum salutavit. admonita deinde erroris per summam trepidationem excusationis verba quaerebat. cui Alexander 'nihil est' inquit 'quod hoc nomine confundaris: nam et hic Alexander est'. utri prius gratulemur? qui hoc dicere voluit an cui audire contigit? maximi enim animi rex et iam totum terrarum orbem aut victoriis aut spe conplexus tam paucis verbis se cum comite suo partitus est. o donum inclytae vocis danti pariter atque accipienti speciosum! quod privatim quoque merito veneror clarissimi ac disertissimi viri promptissimam erga me benivolentiam expertus. nec metuo ne parum conveniat mihi Pompeium meum instar esse Alexandri, cum illi Hephaestio suus alter fuerit Alexander. ego vero gravissimo crimini sim obnoxius, constantis et benignae amicitiae exempla sine ulla eius mentione transgressus, cuius in animo velut in parentum amantissimorum pectore laetior vitae meae status viguit, tristior adquievit, a quo omnium commodorum incrementa ultro oblata cepi, per quem tutior adversus casus steti, qui studia nostra ductu et auspiciis suis lucidiora et alacriora reddidit. itaque pavi invidiam quorundam optimi amici iactura, videlicet quia fructu torseram, non quidem meo merito, gratiam meam, quantacumque fuit, cum his, qui ea uti voluerunt, partitus. verum nulla tam modesta felicitas est, quae malignitatis dentes vitare possit. et quo secessu quosdam fugeris aut quibus infulis misericordiae permulseris, ne alienis malis perinde ac bonis suis laetentur et gestiant? divites sunt aliorum iacturis, locupletes calamitatibus, immortales funeribus. sed illi quatenus alienis incommodis suorum adhuc expertes insultent optima vindex insolentiae varietas humanae condicionis viderit.

4.8.init. Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem provectum in suum ordinem revocetur, liberalitatisque conmemorationi vacemus. cuius duo sunt maxime probabiles fontes, verum iudicium et honesta benivolentia: nam cum ab his orietur, tunc demum ei ratio constat. dono autem ipsi gratiam et magnitudo quidem sua, sed efficaciorem aliquanto opportunitas conciliat:

4.8.1 Accedit enim pretio rei inaestimabile momentum occasionis. quae Fabio Maximo tot ante saecula paruam pecuniae summam erogatam ad hoc usque tempus laudabilem fecit. captivos ab Hannibale interposita pactione nummorum receperat. qui cum a senatu non praestarentur, misso in urbem filio fundum, quem unicum possidebat, vendidit eiusque pretium Hannibali protinus numeravit, si ad calculos revocetur, paruum, utpote septem iugeribus et hoc in Pupinia addictis redactum, si animo ~ praerogantis, omni pecunia maius: se enim patrimonii quam patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem maiore cum commendatione, quod proni studii certius indicium est supra vires niti quam viribus ex facili uti: alter enim quod potest praestat, alter plus etiam quam potest.

4.8.2 Itaque eiusdem temporis femina Busa nomine, regionis autem Apulae ditissima, merito quidem liberalitatis testimonium receperit, sed excellentes opes suas Fabianis rei familiaris angustiis non conparaverit: nam etsi circa X civium nostrorum, Cannensis proelii reliquias, benignissime intra Canusina moenia alimentis sustentavit, saluo tamen statu fortunarum suarum munificam se populo Romano praestitit: Fabius in honorem patriae paupertatem inopia mutavit.

4.8.3 In Q. quoque Considio saluberrimi exempli nec sine paruo ipsius fructu liberalitas adnotata est. qui Catilinae furore ita consternata re publica, ut ne a locupletibus quidem debitae pecuniae propter tumultum pretiis possessionum deminutis solui creditoribus possent, cum centies atque quinquagies sestertii summam in faenore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum neque de usura appellari a suis passus est, quantumque in ipso fuit, amaritudinem publicae confusionis privata tranquillitate mitigavit, opportune mirificeque testatus se nummorum suorum, non civilis sanguinis esse faeneratorem: nam qui nunc praecipue negotiatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter senatus consultum, quo Considio gratiae actae sunt, legere non fastidierint.

4.8.4 Queri mecum iam dudum populus Romanus videtur, quod, cum singulorum munificentiam consecter, de sua taceam: ad summam enim eius laudem pertinet quem animum regibus et urbibus et gentibus praestiterit recognosci, quod omne praeclari facti decus crebra memoria in se ipso revirescit. Asiam bello captam Attalo regi muneris loco possidendam tradidit, eo excelsius et speciosius urbi nostrae futurum imperium credens, si ditissimam atque amoenissimam partem terrarum orbis in beneficio quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa victoria donum felicius, quia multum occupasse invidiam habere potuit, tantum tribuisse gloria carere non potuit.

4.8.5 Illius vero Romanae liberalitatis caelestem spiritum nullae litterae satis dignis laudibus prosequentur: Philippo enim Macedoniae rege superato, cum ad Isthmicum spectaculum tota Graecia convenisset, T. Quintius Flamininus tubae signo silentio facto per praeconem haec verba recitari iussit: 'S. P. Q. R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi regis fuerunt, liberas atque inmunes esse iubet.' quibus auditis maximo et inopinato gaudio homines perculsi primo veluti non audisse se quae audierant credentes obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione praeconis tanta caelum clamoris alacritate conpleverunt, ut certe constet aves, quae superuolabant, adtonitas paventesque decidisse. magni animi fuisset a tot captivorum capitibus servitutem detraxisse, quot tunc nobilissimis et opulentissimis urbibus populus Romanus libertatem largitus est.

Ad cuius maiestatem pertinet non solum quae ipse benigne tribuit, sed etiam quae alio tribuente sensit commemorari: ut enim illic meritae, ita hic redditae laudis conmendatio est.

4.8.ext.1 Hiero Syracusarum rex audita clade, qua Romani apud Trasimennum lacum erant adflicti, ccc milia modium tritici et cc hordei aurique ducenta et xl pondo urbi nostrae muneri misit. neque ignarus verecundiae maiorum nostrorum, ne aurum nollent accipere, in habitum id Victoriae formavit, ut eos religione motos munificentia sua uti cogeret, voluntate mittendi prius, iterum providentia cavendi ne remitteretur liberalis.

4.8.ext.2 Subnectam huic Acragantinum Gillian, quem propemodum ipsius liberalitatis praecordia constat habuisse. erat opibus excellens, sed multo etiam animo quam divitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur: illinc enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, illinc grata populi oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. et cum haec universis, privatim alimenta inopia laborantibus, dotes virginibus paupertate pressis, subsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. hospites quoque cum urbanis penatibus tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, variis muneribus ornati dimittebantur. quodam vero tempore simul Gelensium equites vi tempestatis in possessiones suas conpulsos aluit ac vestivit. quid multa? non mortalem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum esse diceres sinum. ergo quod Gillias possidebat omnium quasi commune patrimonium erat. pro cuius salute et incrementis cum Acragantina civitas tum etiam vicinae regiones votis excubabant. conloca e contraria parte arcas inexorabilibus claustris obseratas, nonne praestantiorem aliquanto existimes illam inpensam quam hanc custodiam?


Adnotatio Thayeri:

nondum recensitus est: For now, this transcription is that found at the Latin Library, with one major change: a detailed local link scheme allowing targeted references to any precise passage. I expect to reread the text and correct any errors.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Feb. 06