[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour cette page en français.]
Français

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:

5.1: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6
5.2: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 ext.init. ext.1 ext.2 ext.3 ext.4
5.3: 1 2 3 4 5 ext.1 ext.2
5.4: init. 1 2 3 4 5 6 7 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6 ext.6
5.5: init. 1 2 3 4
5.6: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5
5.7: init. 1 2 3 ext.1 ext.2
5.8: 1 2 3 4 5
5.9: init. 1 2 3 4
5.10: init. 1 2 3 ext.1 ext.2 ext.3

Valeri Maximi
Factorum et Dictorum Memorabilium

Liber VI

5.1.init. Liberalitati quas aptiores comites quam humanitatem et clementiam dederim, quoniam idem genus laudis expetunt? quarum prima ~ inopia, proxima occupatione, tertia ancipiti fortuna praestatur, cumque nescias quam maxime probes, eius tamen commendatio praecurrere videtur, cui nomen ex ipso numine quaesitum est.

5.1.1 Ante omnia autem humanissima et clementissima senatus acta referam. qui, cum Karthaginiensium legati ad captivos redimendos in urbem venissent, protinus his nulla pecunia accepta reddidit iuvenes numerum duum milium et septingentorum et xl trium zzz expletissimos rerum tantum hostium exercitum dimissum, tantam pecuniam contemptam, tot Punicis iniuriis veniam datam: ipsos legatos obstipuisse arbitror ac secum dixisse 'o munificentiam gentis Romanae deorum benignitati aequandam! o etiam nostram legationem supra vota felicem! nam quod beneficium numquam dedissemus, accepimus.' Illud quoque non paruum humanitatis senatus indicium est: Syphacem enim, quondam opulentissimum Numidiae regem, captivum in custodia Tiburi mortuum publico funere censuit efferendum, ut vitae dono honorem sepulturae adiceret. consimilique clementia in Perse usus est: nam cum Albae, in quam custodiae causa relegatus erat, decessisset, quaestorem misit, qui eum publico funere efferret, ne regias reliquias iacere inhonoratas pateretur.

Hostibus haec et miseris et fato functis officia regibus erogata, illa amicis et felicibus et vivis tributa sunt. confecto Macedonico bello Musochanes Masinissae filius cum equitibus, quos in praesidium Romanorum adduxerat, ab imperatore Paulo ad patrem remissus tempestate classe dispersa Brundisium aeger delatus est. quod ubi senatus cognovit, continuo illo quaestorem ire iussit, cuius cura et hospitium adulescenti expediretur et omnia, quae ad valitudinem opus essent, praeberentur inpensaeque liberaliter cum ipsi tum toti comitatui praestarentur, naves etiam ut prospicerentur, quibus se bene ac tuto cum suis in Africam traiceret. equitibus singulas libras argenti et quingenos sestertios dari imperavit. quae tam prompta et tam exquisita patrum conscriptorum humanitas efficere potuit ut, etiamsi expirasset adulescens, aequiore animo desiderium eius pater toleraret.

Idem senatus, cum ad gratulandum sibi Pru sian Bithyniae regem Perse devicto venire audisset, obuiam illi P. Cornelium Scipionem quaestorem Capuam misit censuitque ut ei domus Romae quam optima conduceretur et copiae non solum ipsi, sed etiam comitibus eius publice praeberentur, in eoque excipiendo tota urbs unius humani amici vultum habuit. itaque qui amantissimus nostri venerat, duplicata erga nos benivolentia in regnum suum reversus est.

Ne Aegyptus quidem Romanae humanitatis expers fuit. Rex eius Ptolomaeus a minore fratre regno spoliatus petendi auxilii gratia cum paucis admodum servis squalore obsitus Romam venerat ac se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. id postquam senatui relatum est, accersito iuvene quam potuit accurata excusatione usus est, quod nec quaestorem illi more maiorum obuiam misisset nec publico eum hospitio excepisset, eaque non sua neglegentia, sed ipsius subito et clandestino adventu facta dixit et illum e curia protinus ad publicos penates deduxit hortatusque est ut depositis sordibus adeundi ipsius diem peteret. quin etiam curae habuit ut ei munera per quaestorem cotidie darentur. his gradibus officiorum iacentem ad regium fastigium erexit effecitque ut plus spei in auxilio populi Romani quam metus in sua fortuna reponeret.

5.1.2 Atque ut ab universis patribus conscriptis ad singulos veniam, L. Cornelius consul primo Punico bello, cum Olbiam oppidum cepisset, pro quo fortissime dimicans Hanno dux Karthaginiensium occiderat, corpus eius e tabernaculo suo amplo funere ex tulit nec dubitavit hostis exequias ipse celebrare, eam demum victoriam et apud deos et apud homines minimum invidiae habituram credens, quae quam plurimum humanitatis habuisset.

5.1.3 Quid de Quintio Crispino loquar, cuius mansuetudinem potentissimi adfectus, ira atque gloria, quatere non potuerunt? Badium Campanum et hospitio benignissime domi suae exceperat et adversa valitudine correptum adtentissima cura recreaverat. a quo post illam nefariam Campanorum defectionem in acie ad pugnam provocatus, cum et viribus corporis et animi virtute aliquanto esset superior, monere ingratum quam vincere maluit: nam 'quid agis' inquit, 'demens, aut quo te prava cupiditas transuersum rapit? parum habes publica impietate furere, nisi etiam privata lapsus fueris? unus videlicet tibi Romanorum Quintius placet, in quo sceleste exerceas arma, cuius penatibus et honoris vicissitudinem et salutem tuam debes! at me foedus amicitiae diique hospitales, sancta nostro sanguini, vestris pectoribus vilia pignora, hostili certamine congredi tecum vetant. quin etiam, si in concursu exercituum fortuito umbonis mei inpulsu prostratum agnovissem, adplicatum iam ceruicibus tuis mucronem revocassem. tuum ergo crimen sit hospitem occidere voluisse, meum non eris hospes occisus. proinde aliam qua occidas dexteram quaere, quoniam mea te servare didicit'. dedit utrique caeleste numen debitum exitum, si quidem in eo proelio Badius obtruncatus est, Quintius insigni pugna clarus evasit.

5.1.4 Age, M. Marcelli clementia quam clarum quamque memorabile exemplum haberi debet! qui captis ab se Syracusis in arce earum constitit, ut urbis modo opulentissimae, tunc adflictae fortunam ex alto cerneret. ceterum casum eius lugubrem intuens fletum cohibere non potuit. quem si quis ignarus viri aspexisset, alterius victoriam esse credidisset. itaque, Syracusana civitas, maxima clade tua aliquid admixtum gratulationis habuisti, quia, si tibi incolumem stare fas non erat, leniter sub tam mansueto victore cecidisti.

5.1.5 Q. vero Metellus Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem Centobrigam obsideret et iam admota machina partem muri, quae sola convelli poterat, disiecturus videretur, humanitatem propinquae victoriae praetulit: nam cum Rhoetogenis filios, qui ad eum transierat, Centrobigenses machinae ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur, quamquam ipse Rhoetogenes negabat esse inpedimento quominus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageret, ab obsidione discessit. quo quidem tam clementi facto etsi non unius civitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos cepit effecitque ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.

5.1.6 Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit: expugnata enim Karthagine circa civitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent inque pristinis sedibus reponenda curarent. beneficium dis pariter atque hominibus acceptum!

5.1.7 Huic facto par eiusdem viri ~ humanitas. a quaestore suo hastae subiectos captivos vendente puer eximiae formae et liberalis habitus missus est. de quo cum explorasset Numidam esse, orbum relictum a patre, educatum apud avunculum Masinissam, eo ignorante inmaturam adversus Romanos ingressum militiam, et errori illius veniam dandam et amicitiae regis fidissimi populo Romano debitam venerationem tribuendam existimavit. itaque puerum anulo fibulaque aurea et tunica laticlavia Hispanoque sagulo et ornato equo donatum datis qui eum prosequerentur equitibus ad Masinissam misit, eos victoriae maximos fructus ratus, dis ornamenta, hominibus regibus sanguinem suum restituere.

5.1.8 L. etiam Pauli in tali genere laudis memoria adprehendenda est. qui, cum Persen parui temporis momento captivum ex rege ad se adduci audisset, occurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis conatumque ad genua procumbere dextera manu adlevavit et Graeco sermone ad spem exhortatus est. introductum etiam in tabernaculum lateri suo proximum in consilio sedere iussit nec honore mensae indignum iudicavit. proponatur in conspicuo acies, qua prostratus est Perses, et harum rerum, quas retuli, contextus, utro magis spectaculo delectentur homines dubitabunt: nam si egregium est hostem abicere, non minus tamen laudabile infelicis scire misereri.

5.1.9 Haec L. Pauli humanitas admonet me ne de Cn. Pompei clementia taceam. regem Armeniae Tigranem, qui et per se magna cum populo Romano bella gesserat et infestissimum urbi nostrae Mitridatem Ponto pulsum viribus suis protexerat, in conspectu suo diutius iacere supplicem passus non est, sed benignis verbis recreatum diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit certisque rebus imperatis in pristinum fortunae habitum restituit, aeque pulchrum esse iudicans et vincere reges et facere.

5.1.10 Quam praeclarum tributae humanitatis specimen Cn. Pompeius, quam miserabile desideratae idem evasit exemplum! nam qui Tigranis tempora insigni regio texerat, eius caput tribus coronis triumphalibus spoliatum in suo modo terrarum orbe nusquam sepulturae locum habuit, sed abscisum a corpore inops rogi nefarium Aegyptiae perfidiae munus portatum est etiam ipsi victori miserabile: ut enim id Caesar aspexit, oblitus hostis soceri vultum induit ac Pompeio cum proprias tum et filiae suae lacrimas reddidit, caput autem plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curavit. quod si non tam mansuetus animus divini principis extitisset, paulo ante Romani imperii columen habitum++sic mortalium negotia fortuna versat++inhumatum iacuisset. Catonis quoque morte Caesar audita et se illius gloriae invidere et illum suae invidisse dixit patrimoniumque eius liberis ipsius incolume servavit. et hercule divinorum Caesaris operum non parua pars Catonis salus fuisset.

5.1.11 M. etiam Antoni animus talis humanitatis intellectu non caruit: M. enim Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, inici ei suum paludamentum iussit, iacentem hostem deposito aestimans odio: cumque interceptum a liberto paludamentum conperisset, ira percitus protinus in eum animadvertit hac ante praefatione usus: 'quid? tu ignorasti cuius tibi viri sepulturam conmisissem'? fortem piamque eius victoriam Philippii campi libenter viderunt, sed ne ista quidem generosissimae indignationis verba inviti audierunt.

5.1.ext.1 Commemoratione Romani exempli in Macedoniam deductus morum Alexandri praeconium facere cogor, cuius ut infinitam gloriam bellica virtus, ita praecipuum amorem clementia meruit. is, dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam loci nivali tempestate oppressus senio iam confectum Macedonem militem nimio frigore obstupefactum ipse sublimi et propinqua igni sede residens animadvertit factaque non fortunae, sed aetatis utriusque aestimatione descendit et illis manibus, quibus opes Darii adflixerat, corpus frigore duplicatum in suam sedem inposuit: id ei salutare futurum, quod apud Persas capital extitisset, solium regium occupasse. quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis militare iucundum ducebant, cui gregarii militis incolumitas proprio fastigio carior erat? idem non hominum ulli, sed naturae fortunaeque cedens, quamquam violentia morbi dilabebatur, in cubitum tamen erectus dexteram omnibus, qui eam contingere vellent, porrexit. quis autem illam osculari non cuperet, quae iam fato oppressa maximi exercitus conplexui humanitate quam spiritu vividior suffecit?

5.1.ext.2 Non tam robusti generis humanitas, sed et ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati Atheniensium tyranni narrabitur. qui, cum adulescens quidam amore filiae eius virginis accensus in publico obuiam sibi factam osculatus esset, hortante uxore ut ab eo capitale supplicium sumeret respondit, 'si eos, qui nos amant, interficiemus, quid eis faciemus, quibus odio sumus'? minime digna vox cui adiciatur eam ex tyranni ore de humanitate manasse. in hunc modum filiae iniuriam tulit, suam multo laudabilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine conuicio laceratus ita et animum et vocem ab ira cohibuit, ut putares satellitem a tyranno male audire. abeuntem quoque, veritus ne propter metum maturius se convivio subtraheret, invitatione familiari coepit retinere. Thrasippus concitatae temulentiae impetu evectus os eius sputo respersit nec tamen in vindictam sui valuit accendere. ille vero etiam filios suos violatae patris maiestati subuenire cupientis retraxit. posteroque die Thrasippo supplicium a se voluntaria morte exigere volente venit ad eum dataque fide in eodem gradu amicitiae mansurum, ab incepto revocavit. si nihil aliud dignum honore memoriae gessisset, his tamen factis abunde se posteritati conmendasset.

5.1.ext.3 Aeque mitis animus Pyrri regis. audierat quodam in convivio Tarentinorum parum honoratum de se sermonem habitum: accersitos qui ei interfuerant percontabatur an ea, quae ad aures ipsius pervenerant, dixissent. tum ex his unus, 'nisi' inquit 'vinum nos defecisset, ista, quae tibi relata sunt, prae eis, quae de te locuturi eramus, lusus ac iocus fuissent'. tam urbana crapulae excusatio tamque simplex veritatis confessio iram regis convertit in risum. qua quidem clementia et moderatione adsecutus est ut et sobrii sibi Tarentini gratias agerent et ebrii bene precarentur. Ab eadem altitudine humanitatis legatis Romanorum ad redimendos captivos castra sua petentibus, quo tutius venirent, Lyconem Molosson obuiam misit, quo honoratius exciperentur, ipse cum ornatu regio salutatum extra portam occurrit, secundarum rerum proventu non corruptus, ut officii respectum in iis deponeret, qui tum maxime armis cum eo dissidebant.

5.1.ext.4 Cuius tam mitis ingenii debitum fructum ultimo fati sui tempore cepit: nam cum diris auspiciis Argivorum inuasisset urbem, abscisumque eius caput Alcyoneus Antigoni regis filius ad patrem++ propugnator enim laborantibus aderat++laetus velut aliquod felicissimum victoriae opus attulisset, Antigonus correpto iuvene, quod tanti viri subitae ruinae inmemor humanorum casuum effuso gaudio insultaret, humo caput sublatum causea, qua velatum caput suum more Macedonum habebat, texit corporique Pyrri redditum honoratissime cremandum curavit. quin etiam filium eius Helenum captivum ad se pertractum et cultum et animum regium gerere iussit ossaque ei Pyrri aurea inclusa urna Epirum in patriam ad Alexandrum fratrem portanda dedit.

5.1.ext.5 Campani autem exercitum nostrum cum consulibus apud Caudinas furcas sub iugum a Samnitibus missum nec inermem tantum, sed etiam nudum urbem suam intrantem perinde ac victorem et spolia hostium prae se ferentem venerabiliter exceperunt protinusque consulibus insignia honoris, mili tibus vestem, arma, equos, commeatum benignissime praestando et inopiam et deformitatem Romanae cladis mutarunt. quo animo si pro imperio nostro adversus Hannibalem quoque usi fuissent, truculentis securibus materiem saeviendi non praebuissent.

5.1.ext.6 Facta mentione acerrimi hostis mansuetudinis eius operibus, quam Romano nomini praestitit, locum, qui inter manus est, finiam: Hannibal enim Aemilii Pauli apud Cannas trucidati quaesitum corpus, quantum in ipso fuit, inhumatum iacere passus non est. Hannibal Ti. Gracchum Lucanorum circumventum insidiis cum summo honore sepulturae mandavit et ossa eius in patriam portanda militibus nostris tradidit. Hannibal M. Marcellum in agro Bruttio, dum conatus Poenorum cupidius quam consideratius speculatur, interemptum legitimo funere extulit punicoque sagulo et corona donatum aurea rogo inposuit. ergo humanitatis dulcedo etiam in efferata barbarorum ingenia penetrat toruosque et truces hostium mollit oculos ac victoriae insolentissimos spiritus flectit. nec illi arduum ac difficile est inter arma contraria, inter destrictos conminus mucrones placidum iter reperire. vincit iram, prosternit odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis miscet. quae etiam Hannibalis admirabilem vocem pro funeribus Romanorum ducum arbitria statuentis expressit. quin aliquanto ei plus gloriae Paulus et Gracchus et Marcellus sepulti quam oppressi attulerunt, si quidem illos Punico astu decepit, Romana mansuetudine honoravit. vos quoque, fortes ac piae umbrae, non paenitendas sortitae estis exequias: nam ut optabilius in patria, ita speciosius pro patria conlapsae supremi officii decus infelicitate amissum virtute recuperastis.

5.2.init. Gratas vero animi significationes et ingrata facta libuit oculis subicere, ut vitio ac virtuti iusta merces aestimationis ipsa comparatione accederet. sed quoniam contrario proposito sese distinxerunt, nostro quoque stilo separentur, prioremque locum obtineant quae laudem quam quae reprehensionem merentur.

5.2.1 Atque ut a publicis actis ordiar, Marcium patriae * * conantem admotoque portis urbis ingenti Volscorum exercitu funus ac tenebras Romano imperio minantem Veturia mater et Volumnia uxor nefarium opus exequi precibus suis passae non sunt. in quarum honorem senatus matronarum ordinem benignissimis decretis adornavit: sanxit namque ut feminis semita viri cederent, confessus plus salutis rei publicae in stola quam in armis fuisse, vetustisque aurium insignibus novum vittae discrimen adiecit. permisit quoque his purpurea veste et aureis uti segmentis. super haec aedem et aram Fortunae muliebri eo loco, quo Coriolanus exoratus fuerat, faciendam curavit, memorem beneficii animum suum exquisito religionis cultu testando. Quem secundi etiam Punici belli tempore exhibuit: cum enim a Fulvio Capua obsideretur ac duae Campanae mulieres benivolentiam erga Romanos dimittere ex animis noluissent, Vestia Oppia mater familiae et Cluvia Facula meretrix, quarum altera cotidie pro salute exercitus nostri sacrificavit, altera captis militibus Romanorum alimenta subministrare non destitit, urbe illa oppressa senatus his et libertatem et bona restituit, et si quid amplius praemii petissent, libenter se daturum adseveravit. vacasse tanto gaudio patribus conscriptis duabus humillimis feminis referre gratiam, nedum tam prompte retulisse mirandum.

5.2.2 Quid illa quoque iuventute Romana gratius, quae Nautio et Minucio consulibus ultro nomina sua militari sacramento obtulit, ut Tusculanis, quorum fines Aequi occupaverant, praesidium ferrent, quia paucis ante mensibus constantissime et fortissime imperium populi Romani defenderant? ergo, quod auditu novum est, ne patriae grata voluntas cessasse videretur, exercitus se ipse conscripsit.

5.2.3 Magnum grati populi specimen in Q. Fabio Maximo enituit: nam cum quinque consulatibus salutariter re publica administrata decessisset, certatim aes contulit, quo maior ac speciosior funeris eius pompa duceretur. elevet aliquis praemia virtutis, cum animadvertat fortes viros felicius sepeliri quam vivere ignavos.

5.2.4 Fabio autem etiam incolumi summa cum gloria gratia relata est. dictatori ei magister equitum Minucius scito plebis, quod numquam antea factum fuerat, aequatus partito exercitu separatim in Samnio cum Hannibale conflixerat. ubi temere inito certamine pestiferum habiturus exitum subsidio Fabi conservatus, et ipse eum patrem appellavit et ab legionibus suis patronum salutari voluit ac deposito aequalis imperii iugo magisterium equitum, sicut par erat, dictaturae subiecit inprudentisque vulgi errorem gratae mentis significatione correxit.

5.2.5 Tam hercule probabiliter quam Q. Terentius Culleo praetoria familia natus et inter paucos senatorii ordinis splendidus optimo exemplo Africani superioris currum triumphantis, quia captus a Karthaginiensibus ab eo fuerat recuperatus, pilleum capite gerens secutus est: auctori enim libertatis suae tamquam patrono accepti beneficii confessionem spectante populo Romano merito reddidit.

5.2.6 At Flaminini de Philippo rege triumphantis currum non unus, sed duo milia civium Romanorum pilleata comitata sunt, quae is Punicis bellis intercepta et in Graecia servientia cura sua collecta in pristinum gradum restituerat. ~ geminarum ea decus imperatoris, a quo simul et devicti hostes et conservati cives spectaculum patriae praebuerunt. illorum quoque salus dupliciter omnibus accepta fuit, et quia tam multi et quia tam grati exoptatum libertatis statum recuperaverant.

5.2.7 Metellus vero Pius pertinaci erga exulem patrem amore tam clarum lacrimis quam alii victoriis cognomen adsecutus non dubitavit consul pro Q. Calidio praeturae candidato supplicare populo, quod tribunus pl. legem, qua pater eius in civitatem restitueretur, tulerat. quin etiam patronum eum domus et familiae suae semper dictitavit. nec hac re de principatu, quem procul dubio obtinebat, quicquam decerpsit, quia non humili, sed grato animo longe inferioris hominis maximo merito eximiam summittebat dignitatem.

5.2.8 Nam C. quidem Marii non solum praecipuus, sed etiam praepotens gratae mentis fuit impetus: duas enim Camertium cohortes mira virtute vim Cimbrorum sustinentis in ipsa acie adversus condicionem foederis civitate donavit. quod quidem factum et vere et egregie excusavit dicendo, inter armorum strepitum verba se iuris civilis exaudire non potuisse. et sane id tempus tunc erat, quo magis defendere quam audire leges oportebat.

5.2.9 C. Marii vestigia ubique L. Sulla certamine laudis subsequitur: dictator enim privato etiam Pompeio et caput adaperuit et sella adsurrexit et equo descendit eaque se libenter facere in contione praedicavit, memor ab eo duo de xx annos nato partes suas exercitu paterno adiutas. multa insignia Pompeio, sed nescio an hoc quicquam admirabilius contigerit, quod magnitudine beneficii sui oblivisci Sullam coegit.

5.2.10 Sit aliquis in summo splendore etiam sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti et Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam exercebant cum rerum suarum usum tum ministerium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro re publica dimicantes occiderant, perseverantique postulatione extuderunt ut exequiarum apparatus sestertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum laudem ~ adiecta lege condicio auget magis quam extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt nulli alii rei quam quaestui viventes.

5.2.ext.init. Pace cinerum suorum reges gentium exterarum secundum hunc tam contemptum gregem referri se patientur, qui aut non adtingendus aut non in ultima parte domesticorum exemplorum conlocandus fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi memoria non intercidat, licet separatum locum obtineant, ut nec his adiecti nec illis praelati videantur.

5.2.ext.1 Darius privatae adhuc fortunae amiculo Sylosontis Sami delectatus curiosiore contemplatione fecit ut ultro sibi et quidem a cupido daretur. cuius muneris quam grata aestimatio animo eius esset adlapsa regno potitus ostendit: totam namque urbem et insulam Samiorum Sylosonti fruendam tradidit: non enim pretium rei aestimatum, sed occasio liberalitatis honorata est, magisque a quo donum proficisceretur quam ad quem perveniret provisum.

5.2.ext.2 Mitridates quoque rex magnifice gratus apparuit, quoniam pro Leonico, acerrimo salutis suae defensore, a Rhodiis navali pugna excepto omnes hostium captivos permutavit satius esse existimans ab invisissimis circumiri quam bene merito gratiam non referre.

5.2.ext.3 Liberalis populus Romanus magnitudine muneris, quod Attalo regi Asiam dono dedit. sed Attalus etiam testamenti aequitate gratus, qui eandem Asiam populo Romano legavit. itaque nec huius munificentia nec illius tam memor beneficii animus tot verbis laudari potest, quot amplissimae civitates vel amice datae vel pie redditae sunt.

5.2.ext.4 Ceterum nescio an praecipue Masinissae regis pectus grati animi pignoribus fuerit refertum: beneficio enim Scipionis et persuasu regni modo liberalius auctus memoriam inclyti muneris ad ultimum vitae finem, longa etiam a dis immortalibus senectute do natus, constantissima fide perduxit, adeo ut eum non solum Africa, sed etiam cunctae gentes scirent amiciorem Corneliae familiae atque urbi Romanae quam sibimet ipsi ~ superesse. ille cum gravi Karthaginiensium bello premeretur ac vix tutelae imperii sui sufficeret, tamen Scipioni Aemiliano, quia nepos Africani erat, bonam magnamque partem Numidici exercitus, quam ad Lucullum consulem, a quo ad auxilia petenda missus fuerat, in Hispaniam duceret, promptissima mente tradidit praesentique periculo respectum pristini beneficii anteposuit. ille, cum iam aetate deficiente magnas regni opes quattuor et quinquaginta filiorum numero relinquens in lectulo laberetur, M'. Manilium, qui pro consule Africam obtinebat, litteris obsecravit ut ad se Scipionem Aemilianum sub eo tunc militantem mitteret, feliciorem mortem suam futuram ratus, si in conplexu dexterae eius supremum spiritum ac mandata posuisset. ille adventum Scipionis fatis suis praecurrentibus haec uxori liberisque praeceperat, unum in terris populum Romanum et unam in populo Romano Scipionis domum nossent, integra omnia Aemiliano reservarent, eum dividendi regni arbitrum haberent: quod is statuisset perinde ac testamento cautum inmutabile ac sanctum optinerent. tot tamque variis rebus se Masinissa infatigabili pietatis serie ad centesimum extendit annum. his et horum similibus exemplis benificientia generis humani nutritur atque augetur: hae sunt eius faces, hi stimuli, propter quos iuvandi et emerendi cupiditate flagrat. et sane amplissimae et speciosissimae divitiae sunt feliciter erogatis beneficiis late posse censeri. quorum quoniam religiosum cultum instituimus, nunc neglectum suggillandi gratia, quo sit gratior, referemus.

5.3.1 Urbis nostrae parentem senatus in amplissimo dignitatis gradu ab eo conlocatus in curia laceravit, nec duxit nefas ei vitam adimere, qui aeternum Romano imperio spiritum ingeneraverat. rude nimirum illud et ferox saeculum, quod conditoris sui cruore foede maculatum ne summa quidem posteritatis dissimulare pietas potest.

5.3.2 Hunc ingrate lapsae mentis errorem consentanea civitatis nostrae paenitentia sequitur. virium Romanarum et incrementum laetissimum et tutela certissima, Furius Camillus, in urbe incolumitatem suam tueri non valuit, cuius ipse salutem stabilierat, felicitatem auxerat: a L. enim Apuleio tribuno pl. tamquam peculator Veientanae praedae reus factus duris atque, ut ita dicam, ferreis sententiis in exilium missus est, et quidem eo tempore, quo optimo iuvene filio spoliatus solaciis magis adlevandus quam cladibus onerandus erat. sed inmemor patria tanti viri maximorum meritorum exequiis filii damnationem patris iunxit. at, inquit, aerario abesse tribunus pl. querebatur xv milia aeris: tanti namque poena finita est. indignam summam, propter quam populus Romanus tali principe careret!

Priore adhuc querella vibrante alia deinceps exurgit. Africanus superior non solum contusam et confractam belli Punici armis rem publicam, sed paene iam exsanguem atque morientem Karthaginis dominam reddidit. cuius clarissima opera iniuriis pensando cives vici ignobilis eum ac desertae paludis accolam fecerunt. eiusque voluntarii exilii acerbitatem non tacitus ad inferos tulit, sepulcro suo inscribi iubendo 'ingrata patria, ne ossa quidem mea habes'. quid ista aut necessitate indignius aut querella iustius aut ultione moderatius? cineres ei suos negavit, quam in cinerem conlabi passus non fuerat. igitur hanc unam Scipionis vindictam ingrati animi urbs Romana sensit, maiorem me hercule Coriolani violentia: ille enim patriam metu pulsavit, hic verecundia. de qua re ne queri quidem++tanta verae pietatis constantia++nisi post fata sustinuit.

Talia passo, credo, quae fratri eius accidere solacio esse potuerunt. cui rex Antiochus devictus et Asia imperio populi Romani adiecta speciosissimusque triumphus ut peculatus reus fieret et in carcerem duci iuberetur causam praebuit.

Nihilo virtute posterior Africanus avo minor, sed ne exitu quidem felicior: duabus enim urbibus, Numantia atque Karthagine, imperio Romano inminentibus ex rerum natura depulsis raptorem spiritus domi invenit, mortis punitorem in foro non repperit.

Quis ignorat tantum laudis Scipionem Nasicam toga quantum armis utrumque Africanum meruisse, qui pestifera Ti. Gracchi manu faucibus conprehensam rem publicam strangulari passus non est? sed is quoque propter iniquissimam virtutum suarum apud cives aestimationem sub titulo legationis Pergamum secessit et quod vitae superfuit ibi sine ullo ingratae patriae desiderio peregit.

In eodem nomine versor necdum Corneliae gentis querellas exhausi: namque P. Lentulus clarissimus et amantissimus rei publicae civis, cum in Aventino C. Gracchi nefarios conatus et aciem pia ac forti pugna magnis vulneribus exceptis fugasset, proelii illius, quo leges, pacem libertatemque in suo statu retinuerat, hanc mercedem tulit ne in urbe nostra moreretur: si quidem invidia et obtrectatione conpulsus legatione a senatu libera impetrata habitaque contione, qua a dis inmortalibus petiit ne umquam ad ingratum populum reverteretur, in Siciliam profectus est ibique perseveranter morando compotem se voti fecit. quinque igitur deinceps Cornelii totidem sunt notissima ingratae patriae exempla.

Atque horum quidem secessus voluntari: Ahala vero, cum magister equitum Sp. Maelium regnum adfectantem occidisset, custoditae libertatis civium exilio suo poenas pependit.

5.3.3 Ceterum ut senatus populique mens in modum subitae tempestatis concitata leni querella prosequenda est, ita singulorum ingrata facta liberiore indignatione proscindenda sunt, quia potentes consilii, cum utrumque ratione perpendere liceret, scelus pietati praetulerunt: quo enim nimbo, qua porcella verborum impium Sextili caput obrui meretur, quod C. Caesarem, a quo cum studiose tum etiam feliciter gravissimi criminis reus defensus fuerat, Cinnanae proscriptionis tempore profugum, praesidium suum in fundo Tarquiniensi cladis condicione inplorare, beneficii iure repetere coactum, a sacris perfidae mensae et altaribus nefandorum penatium avulsum truculento victori iugulandum tradere non exhorruit? finge accusatorem eius fortuna publica in supplicis nomen conversum tam luctuosam illam opem genibus adnixum orasse, crudeliter tamen repulsus videretur, quia etiam quos iniuriae invisos faciunt, gratiosos miseriae reddunt. verum Sextilius non accusatorem, sed patronum saevissimae inimici violentiae suis manibus obiecit, si metu mortis, vita indignus, si praemii spe, dignissimus morte.

5.3.4 Sed ut ad alium consentaneum huic ingrati animi actum transgrediar, M. Cicero C. Popilium Laenatem Picenae regionis rogatu M. Caeli non minore cura quam eloquentia defendit eumque causa admodum dubia fluctuantem saluum ad penates suos remisit. hic Popilius postea nec re nec verbo a Cicerone laesus ultro M. Antonium rogavit ut ad illum proscriptum persequendum et iugulandum mitteretur, impetratisque detestabilis ministerii partibus gaudio exultans Caietam cucurrit et virum, mitto quod amplissimae dignitatis, certe ~ salubritate studio praestantis officii privatim sibi venerandum, iugulum praebere iussit ac protinus caput Romanae eloquentiae et pacis clarissimam dexteram per summum et securum otium amputavit eaque sarcina tamquam opimis spoliis alacer in urbem reversus est: neque enim scelestum portanti onus succurrit illud se caput ferre, quod pro capite eius quondam peroraverat. inualidae ad hoc monstrum suggillandum litterae, quoniam qui talem Ciceronis casum satis digne deplorare possit, alius Cicero non extat.

5.3.5 Quo te nunc modo, Magne Pompei, attingam nescio: nam et amplitudinem fortunae tuae, quae quondam omnes terras et omnia maria fulgore suo occupaverat, intueor et ruinam eius maiorem esse quam ut manu mea adtemptari debeat memini. sed tamen nobis quoque tacentibus Cn. Carbonis, a quo admodum adulescens de paternis bonis in foro dimicans protectus es, iussu tuo interempti mors animis hominum non sine aliqua reprehensione obuersabitur, quia tam ingrato facto plus L. Sullae viribus quam propriae indulsisti verecundiae.

5.3.ext.1 Ac ne nostra confessis alienigenae urbes insultent, Karthaginienses Hannibalem, qui pro illorum incolumitate et victoria tot imperatores totque exercitus nostros trucidaverat, quot gregarios milites hostium si occidisset magnae gloriae foret, conspectu suo summovere in animum induxerunt.

5.3.ext. 2 Neminem Lycurgo aut maiorem aut utiliorem virum Lacedaemon genuit, utpote cui Apollo Pythius oraculum petenti respondisse fertur nescire se utrum illum hominum an deorum numero adgregaret. huic tamen neque vitae summa sinceritas neque constantissimus erga patriam amor neque leges salutariter excogitatae auxilio esse potuerunt quo minus infestos cives experiretur: saepe enim lapidibus petitus, aliquando foro eiectus, oculo etiam privatus, ad ultimum ipsa patria pulsus est. quid aliae faciant urbes, ubi etiam illa, quae constantiae et moderationis et gravitatis eximiam sibi laudem vindicat, tam ingrata adversus tam bene meritum extitit?

5.3.ext.2 Detrahe Atheniensibus Thesea, nullae aut non tam clarae Athenae erunt, si quidem ille vicatim dispersos cives suos in suam unam urbem contraxit, separatimque et agresti more viventi populo amplissimae civitatis formam atque imaginem inposuit. idem saeva potentissimi regis Minois imperia vixdum aetate pubescente reppulit: idem effrenatam Thebarum insolentiam domuit: idem opem liberis Herculis tulit et quidquid ubique monstri aut sceleris fuit virtute animi ac robore dexterae comminuit. huius tamen summoti ab Atheniensibus Scyros, exule minor insula, ossa mortui cepit.

5.3.ext. 3 Iam Solon, qui tam praeclaras tamque utiles Atheniensibus leges tulit, ut, si his perpetuo uti voluissent, sempiternum habituri fuerint imperium, qui Salaminam velut hostilem arcem ex propinquo saluti eorum inminentem recuperavit, qui Pisistrati tyrannidem primus vidit orientem, solus armis opprimi debere palam dictitare est ausus, senectutem Cypri profugus exegit, neque ei in patria, de qua optime meruerat, humari contigit.

Bene egissent Athenienses cum Miltiade, si eum post ccc milia Persarum Marathone devicta in exilium protinus misissent ac non in carcere et vinculis mori coegissent. at, puto, hactenus saevire adversus optime meritum abunde duxerunt. immo ne corpus quidem eius sic expirare coacti sepulturae prius mandari passi sunt quam Cimo filius eius eisdem se vinculis constringendum traderet. hanc hereditatem paternam maximi ducis filius et futurus ipse aetatis suae dux maximus solam se crevisse, catenas et carcerem, gloriari potuit.

Aristides etiam, quo totius Graeciae iustitia censetur, continentiae quoque eximium specimen, patria iussus excedere est. felices Athenas, quae post illius exilium invenire aliquem aut virum bonum aut amantem sui civem potuerunt, cum quo tunc ipsa sanctitas migravit!

Themistocles eorum, qui ingratam patriam experti sunt, celeberrimum exemplum, cum illam incolumem, claram, opulentam, principem Graeciae reddidisset, eo usque sensit inimicam, ut ad Xerxis, quem paulo ante destruxerat, non debitam sibi misericordiam perfugere necesse haberet.

Phocion vero his dotibus, quae ad pariendum hominum amorem potentissimae iudicantur, clementia et liberalitate instructissimus tantum non in eculeum ab Atheniensibus inpositus est. certe post obitum nullam Atticae regionis, quae ossibus eius iniceretur, glebulam invenit, iussus extra fines proici, intra quos optimus civis vixerat.

Quid abest igitur, quin publica dementia sit existimanda summo consensu maximas virtutes quasi gravissima delicta punire beneficiaque iniuriis rependere? quod cum ubique tum praecipue Athenis intolerabile videri debet, in qua urbe adversus ingratos actio constituta est, et recte, quia dandi et accipiendi beneficii commercium, sine quo vix vita hominum ~ experet tollit quisquis bene merito parem referre gratiam neglegit. quantam ergo reprehensionem me rentur qui, cum aequissima iura, sed iniquissima ingenia haberent, moribus suis quam legibus uti maluerunt? quod si qua providentia deorum effici posset ut excellentissimi viri, quorum modo casus retuli, legem ingratorum vindicem retinentes patriam suam in ius ad aliam civitatem pertraherent, nonne ingeniosum et garrulum populum mutum atque elinguem hac postulatione reddidissent? 'Discordes foci tui pagisque dividua tuguria Graeciae facta sunt columen: lucet Marathon Persicis tropaeis: Salamis et Artemisium Xerxis naufragia numerantur: praevalidis manibus exhausta moenia pulchrioribus operibus consurgunt. harum rerum auctores ubi vixerunt? ubi iacent? responde! nempe Thesea paruulo in scopulo sepeliri et Miltiadem in carcere mori et Cimona paternas induere catenas et Themistoclea victorem victi hostis genua conplecti Solonemque cum Aristide et Phocione penates suos ingrata fugere coegisti, cum interim cineribus nostris foede ac miserabiliter dispersis Oedipodis ossa, caede patris, nuptiis matris contaminati, inter ipsum Arium pagum, divini atque humani certaminis venerabile domicilium, et excelsam praesidis Mineruae arcem honore arae decoratos sacro sanctiores colis. adeo tibi aliena mala tuis bonis gratiora sunt. lege itaque legem, quae te iure iurando obstrictam tenet, et quia bene meritis debita reddere praemia noluisti, laesis iusta piacula exsolve'. tacent mutae illorum umbrae, fati necessitate constrictae: at, inmemores beneficiorum Athenae, reprehensionis lingua sermone licenti soluta non tacet.

5.4.init. Sed omittamus ingratos et potius de piis loquamur: aliquanto enim satius est favorabili quam invisae rei vacare. venite igitur in manus nostras, prospera parentium vota, felicibus auspiciis propagatae suboles, quae efficitis ut et genuisse iuvet et generare libeat.

5.4.1 Coriolanus maximi vir animi et altissimi consilii optimeque de re publica meritus iniquissimae damnationis ruina prostratus ad Volscos infestos tunc Romanis confugit. magno ubique pretio virtus aestimatur. itaque, quo latebras quaesitum venerat, ibi brevi summum est adeptus imperium, evenitque ut quem pro se salutarem imperatorem cives habere noluerant, paene pestiferum adversus se ducem experirentur: frequenter enim fusis exercitibus nostris victoriarum suarum gradibus aditum iuxta moenia urbis Volsco militi struxit. quapropter fastidiosus ille in aestimandis bonis suis populus, qui reo non pepercerat, exuli coactus est supplicare. missi ad eum deprecandum legati nihil profecerunt: missi deinde sacerdotes cum infulis aeque sine effectu redierunt. stupebat senatus, trepidabat populus, viri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. tunc Veturia Coriolani mater Volumniam uxorem eius et liberos secum trahens castra Volscorum petiit. quam ubi filius aspexit, 'expugnasti' inquit 'et vicisti iram meam, patria, precibus huius admotis, cuius utero quamvis merito mihi invisam dono', continuoque agrum Romanum hostilibus armis liberavit. ergo pectus dolore acceptae iniuriae, spe potiendae victoriae, verecundia detrectandi ministerii, metu mortis refertum, totum sibi pietas vacuefecit, uniusque parentis aspectus bellum atrox salutari pace mutavit.

5.4.2 Eadem pietas viribus suis inflammatum Africanum superiorem vixdum annos pubertatis ingressum ad opem patri in acie ferendam virili robore armavit: consulem enim eum apud Ticinum flumen adversis auspiciis cum Hannibale pugnantem, graviter saucium intercessu suo servavit, neque illum aut aetatis infirmitas aut militiae tirocinium aut infelicis proelii etiam veterano bellatori pertimescendus exitus interpellare valuit, quo minus duplici gloria conspicuus coronam imperatore simul et patre ex ipsa morte rapto mereretur.

5.4.3 Auribus ista tam praeclara exempla Romana civitas accepit, illa vidit oculis. L. Manlio Torquato diem ad populum Pomponius tribunus pl. dixerat, quod occasione bene conficiendi belli inductus legitimum optinendi imperii tempus excessisset quodque filium optimae indolis iuvenem rustico opere gravatum publicis usibus subtraheret. id postquam Manlius adulescens cognovit, protinus urbem petiit et se in Pomponii domum prima luce direxit. qui existimans in hoc eum venisse, ut patris crimina, a quo plus iusto aspere tractabatur, deferret, excedere omnes iussit cubiculo, quo licentius remotis arbitris indicium perageret. nactus occasionem opportunam proposito suo iuvenis gladium, quem tectum adtulerat, destrinxit tribunumque minis ac terrore conpulsum iurare coegit a patris eius accusatione recessurum, eoque effectum est ne Torquatus causam diceret. commendabilis est pietas, quae mansuetis parentibus praestatur. sed Manlius, quo horridiorem patrem habuit, hoc periculo eius laudabilius subuenit, quia ad eum diligendum praeter naturalem amorem nullo indulgentiae blandimento invitatus fuerat.

5.4.4 Hanc pietatem aemulatus M. Cotta eo ipso die, quo togam virilem sumpsit, protinus ut a Capitolio descendit, Cn. Carbonem, a quo pater eius damnatus fuerat, postulavit peractumque reum iudicio adflixit, et ingenium et adulescentiam praeclaro opere auspicatus.

5.4.5 Apud C. quoque Flaminium auctoritas patria aeque potens fuit: nam cum tribunus pl. legem de Gallico agro viritim dividendo invito et repugnante senatu promulgasset, precibus minisque eius acerrime resistens ac ne exercitu quidem adversum se conscripto, si in eadem sententia perseveraret, absterritus, postquam pro rostris ei legem iam referenti pater manum iniecit, privato fractus imperio descendit e rostris, ne minimo quidem murmure destitutae contionis reprehensus.

5.4.6 Magna sunt haec virilis pietatis opera, sed nescio an his omnibus valentius et animosius Claudiae Vestalis virginis factum. quae, cum patrem suum triumphantem e curru violenta tribuni pl. manu detrahi animadvertisset, mira celeritate utrisque se interponendo amplissimam potestatem inimicitiis accensam depulit. igitur alterum triumphum pater in Capitolium, alterum filia in aedem Vestae duxit, nec discerni potuit utri plus laudis tribueretur, cui victoria an cui pietas comes aderat.

5.4.7 Ignoscite, vetustissimi foci, veniamque aeterni date ignes, si a vestro sacratissimo templo ad necessarium magis quam speciosum urbis locum contextus operis nostri progressus fuerit: nulla enim acerbitate fortunae, nullis sordibus pretium carae pietatis evilescit, quin etiam eo certius quo miserius experimentum habet. Sanguinis ingenui mulierem praetor apud tribunal suum capitali crimine damnatam triumviro in carcere necandam tradidit. quo receptam is, qui custodiae praeerat, misericordia motus non protinus strangulavit: aditum quoque ad eam filiae, sed diligenter excussae, ne quid cibi inferret, dedit existimans futurum ut inedia consumeretur. cum autem plures iam dies intercederent, secum ipse quaerens quidnam esset quo tam diu sustentaretur, curiosius observata filia animadvertit illam exerto ubere famem matris lactis sui subsidio lenientem. quae tam admirabilis spectaculi novitas ab ipso ad triumvirum, a triumviro ad praetorem, a praetore ad consilium iudicum perlata remissionem poenae mulieri impetravit. quo non penetrat aut quid non excogitat pietas, quae in carcere servandae genetricis novam rationem invenit? quid enim tam inusitatum, quid tam inauditum quam matrem uberibus natae alitam? putarit aliquis hoc contra rerum naturam factum, nisi diligere parentis prima naturae lex esset.

5.4.ext.1 Idem praedicatum de pietate Perus existimetur, quae patrem suum Mycona consimili fortuna adfectum parique custodiae traditum iam ultimae senectutis velut infantem pectori suo admotum aluit. haerent ac stupent hominum oculi, cum huius facti pictam imaginem vident, casusque antiqui condicionem praesentis spectaculi admiratione renovant, in illis mutis membrorum liniamentis viva ac spirantia corpora intueri credentes. quod necesse est animo quoque evenire, aliquanto efficaciore pictura litterarum vetera pro recentibus admonito recordari.

5.4.ext.2 Ne te quidem, Cimo, silentio involuam, qui patri tuo sepulturam voluntariis vinculis emere non dubitasti: nam etsi maximo tibi postea et civi et duci evadere contigit, plus tamen aliquanto laudis in carcere quam in curia adsecutus es: ceterae enim virtutes admirationis tantum modo multum, pietas vero etiam amoris plurimum meretur.

5.4.ext.3 Vos quoque, fratres, memoria conplectar, quorum animus origine fuit nobilior, siquidem admodum humiles in Hispania nati pro parentium alimentis spiritum erogando specioso exitu vitae inclaruistis: xii enim milia nummum, quae post mortem vestram his darentur, a Paciaecis pacti, ut eorum patris interfectorem Etpastum gentis suae tyrannum occideretis, nec ausi solum insigne facinus estis, sed etiam strenuo ac forti exitu clausistis: isdem enim manibus Paciaecis ultionem, Etpasto poenam, genitoribus nutrimenta, vobis gloriosa fata peperistis. itaque tumulis etiam nunc vivitis, quia parentium senectutem tueri quam vestram expectare satius esse duxistis.

5.4.ext.4 Notiora sunt fratrum paria Cleobis et Biton, Amphinomus et Anapias, illi, quod ad sacra Iunonis peragenda matrem vexerint, hi, quod patrem et matrem umeris per medios ignes portarint, sed neutris pro spiritu parentium expirare propositum fuit.

5.4.ext.5 Nec ego Argivam detrecto laudem aut Aetnaei montis gloriam minuo, verum obscuriori propter ignorantiam pietati notitiae lumen admoveo, sicut Scythis libenter pietatis testimonium reddo: Dareo enim totis regni sui viribus in eorum regionibus subinde impetum facienti paulatim cedentes ad ultimas iam solitudines pervenerant. interrogati deinde ab eo per legatos quem finem fugiendi aut quod initium pugnandi facturi essent, responderunt se nec urbes ullas nec agros cultos, pro quibus dimicarent, habere: ceterum, cum ad parentium suorum monumenta venisset, sciturum quemadmodum Scythae proeliari solerent. quo quidem uno tam pio dicto inmanis et barbara gens ab omni se feritatis crimine redemit. prima igitur et optima rerum natura pietatis est magistra, quae nullo vocis ministerio, nullo usu litterarum indigens propriis ac tacitis viribus caritatem parentium liberorum pectoribus infundit. quid ergo doctrina proficit? ut politiora scilicet, non ut meliora fiant ingenia, quoniam quidem solida virtus nascitur magis quam fingitur.

5.4.ext.6 Quis enim plaustris vagos et siluarum latebris corpora sua tegentes in modumque ferarum laniatu pecudum viventes sic Dario respondere docuit? illa nimirum, quae etiam Croesi filium loquendi usu defectum ad protegendam patris incolumitatem ministerio vocis instruxit: captis enim a Cyro Sardibus, cum unus e numero Persarum ignarus viri in caedem eius concitato impetu ferretur, velut oblitus quid sibi fortuna nascenti denegasset, ne Croesum regem occideret proclamando paene iam inpressum iugulo mucronem revocavit. ita, qui ad id tempus mutus sibi vixerat, saluti parentis vocalis factus est.

5.4.ext.7 Eadem caritas Italico bello Pinnensem iuvenem, cui Pultoni erat cognomen, tanto animi corporisque robore armavit, ut, cum obsessae urbis suae claustris praesideret et Romanus imperator patrem eius captivum in conspectu ipsius constitutum destrictis militum gladiis circumdedisset, occisurum se minitans, nisi inruptioni suae iter praebuisset, solus e manibus senem rapuerit, duplici pietate memorandus, quod et patris servator nec patriae fuit proditor.

5.5.init. Hanc caritatem proximus fraternae benivolentiae gradus excipit: nam ut merito primum amoris vinculum ducitur plurima et maxima beneficia accepisse, ita proximum iudicari debet simul accepisse. quam copiosae enim suavitatis illa recordatio est: in eodem domicilio antequam nascerer habitavi, in isdem incunabulis infantiae tempora peregi, eosdem appellavi parentes, eadem pro me vota excubuerunt, parem ex maiorum imaginibus gloriam traxi! cara est uxor, dulces liberi, iucundi amici, accepti adfines, sed postea cognitis nulla benivolentia accedere debet, quae priorem exhauriat.

5.5.1 Atque haec teste Scipione Africano loquor, qui, tametsi artissima familiaritate Laelio iunctus erat, tamen senatum supplex oravit ne provinciae sors fratri suo erepta ad eum transferretur legatumque se L. Scipioni in Asiam iturum promisit, et maior natu minori et fortissimus inbelli et gloria excellens laudis inopi et, quod super omnia est, nondum Asiatico iam Africanus. itaque clarissimorum cognominum alterum sumpsit, alterum dedit triumphique praetextum huius cepit, illius tradidit, ministerio maior aliquanto quam frater imperio.

5.5.2 M. vero Fabius consul inclita pugna Etruscis et Veientibus superatis delatum sibi summo senatus populique studio triumphum ducere non sustinuit, quia eo proelio Q. Fabius frater eius consularis fortissime dimicans occiderat. quantam in eo pectore pietatem fraternae caritatis habitasse existimemus, propter quam tantus amplissimi honoris fulgor extingui potuit?

5.5.3 Hoc exemplo vetustas, illo saeculum nostrum ornatum est, cui contingit fraternum iugum Claudiae prius, nunc etiam Iuliae gentis intueri decus: tantum enim amorem princeps parensque noster insitum animo fratris Drusi habuit, ut cum Ticini, quo victor hostium ad conplectendos parentes venerat, gravi illum et periculosa valitudine in Germania fluctuare cognosset, protinus inde metu attonitus erumperet. iter quoque quam rapidum et praeceps velut uno spiritu corripuerit eo patet, quod Alpes Rhenumque transgressus die ac nocte mutato subinde equo CC milia passuum per modo devictam barbariam Namantabagio duce solo comite contentus evasit. sed eum tum maximo labore et periculo implicatum mortaliumque frequentia defectum sanctissimum pietatis numen et di fautores eximiarum virtutum et fidissimus Romani imperi custos Iuppiter comitatus est. Drusus quoque, quamquam fato iam suo quam illius officio propior erat, vigore spiritus et corporis viribus conlapsus, eo ipso tamen, quo vita ac mors distinguitur, momento legiones cum insignibus suis fratri obuiam procedere iussit, ut imperator salutaretur. praecepit etiam dextera in parte praetorium ei statui, et consulare et imperatorium nomen optinere eum voluit, eodemque tempore et fraternae maiestati cessit et vita excessit. his scio equidem nullum aliud quam Castoris et Pollucis specimen consanguineae caritatis convenienter adici posse.

5.5.4 Sed omnis memoriae clarissimis imperatoribus profecto non erit ingratum, si militis summa erga fratrem suum pietas huic parti voluminis adhaeserit: is namque in castris Cn. Pompei stipendia peragens, cum Sertorianum militem acrius sibi in acie instantem conminus interemisset iacentemque spoliaret, ut fratrem germanum esse cognovit, multum ac diu conuicio deos ob donum impiae victoriae insecutus, prope castra transtulit et pretiosa veste opertum rogo inposuit. ac deinde subiecta face protinus eodem gladio, quo illum interemerat, pectus suum transuerberavit seque super corpus fratris prostratum communibus flammis cremandum tradidit. licebat ignorantiae beneficio innocenti vivere, sed ut sua potius pietate quam aliena venia uteretur, comes fraternae neci non defuit.

5.6.init. Artissimis sanguinis vinculis pietas satis fe cit: restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius maiestati etiam illa, quae deorum numinibus aequatur, auctoritas parentium vires suas subicit, fraterna quoque caritas animo aequo ac libenter cedit, summa quidem cum ratione, quia eversa domo integer status rei publicae status manere potest, urbis ruina penates omnium secum trahat necesse est. verum quid adtinet verbis ista conplecti, quorum tanta vis est, ut alii ea salutis suae impendio testati sint?

5.6.1 Brutus consul primus cum Arrunte Tarquinii Superbi regno expulsi filio in acie ita equo concurrit, ut pariter inlatis hastis uterque mortifero vulnere ictus exanimis prosterneretur. merito adiecerim populo Romano libertatem suam magno stetisse.

5.6.2 Cum autem in media parte fori vasto ac repentino hiatu terra subsideret responsumque esset ea re illum tantum modo conpleri posse, qua populus Romanus plurimum valeret, Curtius et animi et generis nobilissimi adulescens interpretatus urbem nostram virtute armisque praecipue excellere, militaribus insignibus ornatus equum conscendit eumque vehementer admotis calcaribus praecipitem in illud profundum egit, super quem universi cives honoris gratia certatim fruges iniecerunt, continuoque terra pristinum habitum recuperavit. magna postea decora in foro Romano fulserunt, nullum tamen hodieque pietate Curtii erga patriam clarius obuersatur exemplum. cui principatum gloriae obtinenti consimile factum subnectam.

5.6.3 Genucio Cipo praetori paludato portam egredienti novi atque inauditi generis prodigium incidit: namque in capite eius subito veluti cornua erepserunt, responsumque est regem eum fore, si in urbem revertisset. quod ne accideret, voluntarium ac perpetuum sibimet indixit exilium. dignam pietatem, quae, quod ad solidam gloriam attinet, septem regibus praeferatur. cuius testandae gratia capitis effigies aerea portae, qua excesserat, inclusa est dictaque Rauduscula: nam olim aera raudera dicebantur.

5.6.4 Genucius laudis huius, qua maior vix cogitari potest, successionem tradit Aelio praetori. cui ius dicenti cum in capite picus consedisset, aruspicesque adfirmassent conservato eo fore ipsius domus statum felicissimum, rei publicae miserrimum, occiso in contrarium utrumque cessurum, e vestigio picum ~ morsu suo in conspectu senatus necavit. decem et vii Aelia tum familia eximiae fortitudinis viros Cannensi proelio amisit: res publica procedente tempore ad summum imperii fastigium excessit. haec nimirum exempla Sulla et Marius et Cinna tamquam stulta riserunt.

5.6.5 P. Decius Mus, qui consulatum in familiam suam primus intulit, cum Latino bello Romanam aciem inclinatam et paene iam prostratam videret, caput suum pro salute rei publicae devovit ac protinus concitato equo in medium hostium agmen patriae salutem, sibi mortem petens inrupit factaque ingenti strage plurimis telis obrutus super corruit. ex cuius vulneribus et sanguine insperata victoria emersit.

5.6.6 Unicum talis imperatoris specimen esset, nisi animo suo respondentem filium genuisset: is namque in quarto consulatu patris exemplum secutus devotione simili, aeque strenua pugna, consentaneo exitu labantis perditasque vires urbis nostrae correxit. ita dinosci arduum est utrum Romana civitas Decios utilius habuerit duces an amiserit, quoniam vita eorum ne vinceretur obstitit, mors fecit ut vinceret.

5.6.7 Non est extinctus pro re publica superior Scipio Africanus, sed admirabili virtute ne res publica extingueretur providit: siquidem cum adflicta Cannensi clade urbs nostra nihil aliud quam praeda victoris esse Hannibalis videretur, ideoque reliquiae prostrati exercitus deserendae Italiae auctore Q. Metello consilium agitarent, tribunus militum admodum iuvenis stricto gladio mortem unicuique minitando iurare omnes numquam se relicturos patriam coegit pietatemque non solum ipse plenissimam exhibuit, sed etiam ex pectoribus aliorum abeuntem revocavit.

5.6.8 Age, ut a singulis ad universos transgrediar, quanto et quam aequali amore patriae tota civitas flagravit! nam cum secundo Punico bello exhaustum aerarium ne deorum quidem cultui sufficeret, publicani ultro aditos censores hortati sunt ut omnia sic locarent, tamquam res publica pecunia abundaret, seque praestaturos cuncta nec ullum assem nisi bello confecto petituros polliciti sunt. domini quoque eorum servorum, quos Sempronius Gracchus ob insignem pugnam Beneventi manu miserat, pretia ab imperatore exigere supersederunt. in castris etiam non eques, non centurio stipendium dari sibi desideravit. viri ac feminae quidquid auri argentive habuerunt, item pueri insignia ingenuitatis ad sustentandam temporis difficultatem contulerunt. ac ne beneficio senatus quidem, qui muneribus his functos tributi onere liberaverat, quisquam uti voluit, sed insuper id omnes promptissimis animis praestiterunt: non ignorabant enim captis Veis, cum decimarum nomine, quas Camillus voverat, aurum Apollini Delphico mitti oporteret neque emendi eius facultas esset, matronas ornamenta sua in aerarium retulisse, similiterque audierant mille pondo auri, quod Gallis pro obsidione Capitolii omissa debebatur, earum cultu expletum. itaque et proprio ingenio et exemplo vetustatis admoniti nulla sibi in re cessandum existimaverunt.

5.6.ext.1 Sunt et externa eiusdem propositi exempla. Rex Atheniensium Codrus, cum ingenti hostium exercitu Attica regio debilitata ferro ignique vastaretur, diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit perque legatos sciscitatus est quonam modo tam grave illud bellum discuti posset. respondit deus ita finem ei fore, si ipse hostili manu occidisset. quod quidem non solum totis Athenis, sed in castris etiam contrariis percrebruit, eoque factum est ut ediceretur ne quis Codri corpus vulneraret. id postquam cognovit, depositis insignibus imperii famularem cultum induit ac pabulantium hostium globo se obiecit unumque ex his falce percussum in caedem suam conpulit. cuius interitu ne Athenae occiderent effectum est.

5.6.ext.2 Ab eodem fonte pietatis Thrasybuli quoque animus manavit. is, cum Atheniensium urbem xxx tyrannorum taeterrima dominatione liberare cuperet paruaque manu maximae rei molem adgrederetur, et quidam e consciis dixisset 'quantas tandem tibi Athenae per te libertatem consecutae gratias debebunt?' respondit 'di faciant ut quantas ipse illis debeo videar retulisse'. quo adfectu inclytum destructae tyrannidis opus laude cumulavit.

5.6.ext.3 Themistocles autem, quem virtus sua victorem, iniuria patriae imperatorem Persarum fecerat, ut se ab ea obpugnanda abstineret, instituto sacrificio exceptum patera tauri sanguinem hausit et ante ipsam aram quasi quaedam pietatis clara victima concidit. quo quidem tam memorabili eius excessu ne Graeciae altero Themistocle opus esset effectum est.

5.6.ext.4 Sequitur eiusdem generis exemplum. cum inter Karthaginem et Cyrenas de modo agri pertinacissima contentio esset, ad ultimum placuit utrimque eodemque tempore iuvenes mitti et locum, in quem hi convenissent, finem ambobus haberi populis. verum hoc pactum Karthaginienses duo fratres nomine Philaeni perfidia praecucurrerunt, citra constitutam horam maturato gressu in longius promotis terminis. quod cum intellexissent Cyrenensium iuvenes, diu de fallacia eorum questi postremo acerbitate condicionis iniuriam discutere conati sunt: dixerunt namque sic eum finem ratum fore, si Philaeni vivos ibi se obrui passi essent. sed consilio eventus non respondit: illi enim nulla interposita mora corpora sua his terra operienda tradiderunt. qui, quoniam patriae quam vitae suae longiores terminos esse maluerunt, bene iacent manibus et ossibus suis dilatato Punico imperio. ubi sunt superbae Karthaginis alta moenia? ubi maritima gloria inclyti portus? ubi cunctis litoribus terribilis classis? ubi tot exercitus? ubi tantus equitatus? ubi inmenso Africae spatio non contenti spiritus? omnia ista duobus Scipionibus fortuna partita est: at Philaenorum egregii facti memoriam ne patriae quidem interitus extinxit. nihil est igitur excepta virtute, quod mortali animo ac manu inmortale quaeri possit

5.6.ext.5 Iuvenali ardore plena haec pietas. Aristoteles vero, supremae vitae reliquias senilibus ac rugosis membris in summo litterarum otio vix custodiens adeo valenter pro salute patriae excubuit, ut eam ab hostilibus armis solo aequatam in lectulo Athenis iacens, et quidem Macedonum manibus, quibus abiecta erat, erigeret. ita non tam urbs strata atque eversa Alexandri quam restituta Aristotelis notum est opus. patet ergo quam benignae quamque profusae pietatis erga patriam omnium ordinum, omnis aetatis homines extiterint, sanctissimisque naturae legibus mirificorum etiam exemplorum ~ clara mundo suscripsit ubertas.

5.7.init. Det nunc vela pii et placidi adfectus parentium erga liberos indulgentia salubrique aura provecta gratam suavitatis dotem secum adferat.

5.7.1 Fabius Rullianus quinque consulatibus summa cum gloria peractis omnibusque et virtutis et vitae emeritis stipendiis legatus ire Fabio Gurgiti filio ad bellum difficile et periculosum conficiendum gravatus non est, paene ipso per se dumtaxat animo sine corpore militaturus, utpote propter ultimam senectutem lectuli otio quam labori proeliorum habilior. idem triumphantem equo insidens sequi, quem ipse paruulum triumphis suis gestaverat, in maxima voluptate posuit, nec accessio gloriosae illius pompae, sed auctor spectatus est.

5.7.2 Non tam speciosa Caeseti equitis Romani sors patria, sed par indulgentia. qui ab Caesare omnium iam et externorum et domesticorum hostium victore cum abdicare filium suum iuberetur, quod is tribunus pl. cum Marullo collega invidiam ei tamquam regnum adfectanti fecerat, in hunc modum respondere sustinuit: 'celerius tu mihi, Caesar, omnes filios meos eripies quam ex his ego unum nota mea pellam'. habebat autem duos praeterea optimae indolis filios, quibus Caesar se incrementa dignitatis benigne daturum pollicebatur. hunc patrem tametsi summa divini principis clementia tutum praestitit, quis tamen non humano ingenio maius ausum putet, quod cui totus terrarum orbis succubuerat non cessit?

5.7.3 Sed nescio an Octavius Balbus concitatioris et ardentioris erga filium benivolentiae fuerit. proscriptus a triumviris, cum domo postico clam esset egressus iamque fugae expeditum initium haberet, postquam filium intus trucidari falso clamore viciniae accepit, ei se neci, quam evaserat, obtulit occidendumque militibus tradidit, pluris nimirum illud momentum, quo illi praeter spem incolumem videre filium contigerat, quam salutem suam aestimans. miseros adulescentis oculos, quibus amantissimum sui patrem ipsius opera sic expirantem intueri necesse fuit!

5.7.ext.1 Ceterum ut ad iucundiora cognitu veniamus, Seleuci regis filius Antiochus novercae Stratonices infinito amore correptus, memor quam inprobis facibus arderet, impium pectoris vulnus pia dissimulatione contegebat. itaque diversi adfectus isdem visceribus ac medullis inclusi, summa cupiditas et maxima verecundia, ad ultimam tabem corpus eius redegerunt. iacebat ipse in lectulo moribundo similis, lamentabantur necessarii, pater maerore prostratus de obitu unici filii deque sua miserrima orbitate cogitabat, totius domus funebris magis quam regius erat vultus. sed hanc tristitiae nubem Leptinis mathematici vel, ut quidam tradunt, Erasistrati medici providentia discussit: iuxta enim Antiochum sedens, ut eum ad introitum Stratonices rubore perfundi et spiritu increbrescere eaque egrediente pallescere et ~ excitatiorem anhelitum subinde recuperare animadvertit, curiosiore observatione ad ipsam veritatem penetravit: intrante enim Stratonice et rursus abeunte brachium adulescentis dissimulanter adprehendendo modo vegetiore modo languidiore pulsu venarum conperit cuius morbi aeger esset, protinusque id Seleuco exposuit. qui carissima sibi coniuge filio cedere non dubitavit, quod in amorem incidisset, fortunae acceptum referens, quod dissimulare eum ad mortem usque paratus esset, ipsius pudori inputans. subiciatur animis senex, rex, amans: iam patebit quam multa quamque difficilia paterni adfectus indulgentia superaverit.

5.7.ext.2 Ac Seleucus quidem uxore, Ariobarzanes autem filio suo Cappadociae regno cessit in conspectu Cn. Pompei. cuius cum tribunal conscendisset invitatusque ab eo in curuli sella sedisset, postquam filium in cornu scribae humiliorem fortuna sua locum obtinentem conspexisset, non sustinuit infra se conlocatum intueri, sed protinus sella descendit et diadema in caput eius transtulit hortarique coepit ut eo transiret, unde ipse surrexerat. exciderunt lacrimae iuveni, cohorruit corpus, delapsum diadema est, nec quo iussus erat progredi potuit, quodque paene veritatis fidem excedit, laetus erat qui regnum deponebat, tristis cui dabatur. nec ullum finem tam egregium certamen habuisset, nisi patriae voluntati auctoritas Pompei adfuisset: filium enim et regem appellavit et diadema sumere iussit et in curuli sella considere coegit.

5.8.1 Comicae lenitatis hi patres, tragicae asperitatis illi. L. Brutus, gloria par Romulo, quia ille urbem, hic libertatem Romanam condidit, filios suos dominationem Tarquini a se expulsam reducentes summum imperium obtinens conprehensos proque tribunali virgis caesos et ad palum religatos securi percuti iussit. exuit patrem, ut consulem ageret, orbusque vivere quam publicae vindictae deesse maluit.

5.8.2 Huius aemulatus exemplum Cassius filium suum Sp. Cassium, qui tribunus pl. agrariam legem primus tulerat multisque aliis rebus populariter actis animos hominum amore sui devinctos tenebat, postquam illam potestatem deposuit, adhibito propinquorum et amicorum consilio adfectati regni crimine domi damnavit verberibusque adfectum necari iussit ac peculium eius Cereri consecravit.

5.8.3 T. autem Manlius Torquatus, propter egregia multa rarae dignitatis, iuris quoque civilis et sacrorum pontificalium peritissimus, in consimili facto ne consilio quidem necessariorum indigere se credidit: nam cum ad senatum Macedonia de filio eius D. Silano, qui eam provinciam optinuerat, querellas per legatos detulisset, a patribus conscriptis petiit ne quid ante de ea re statuerent quam ipse Macedonum filiique sui causam inspexisset. summo deinde cum amplissimi ordinis tum etiam eorum, qui questum venerant, consensu cognitione suscepta domi consedit solusque utrique parti per totum biduum vacavit ac tertio plenissime die diligentissimeque auditis testibus ita pronuntiavit: 'cum Silanum filium meum pecunias a sociis accepisse probatum mihi sit, et re publica eum et domo mea indignum iudico protinusque e conspectu meo abire iubeo'. tam tristi patris sententia perculsus Silanus lucem ulterius intueri non sustinuit suspendioque se proxima nocte consumpsit. peregerat iam Torquatus severi et religiosi iudicis partis, satis factum erat rei publicae, habebat ultionem Macedonia, potuit tam verecundo fili obitu patris inflecti rigor: at ille neque exequiis adulescentis interfuit et, cum maxime funus eius duceretur, consulere se volentibus vacuas aures accommodavit: videbat enim se in eo atrio consedisse, in quo imperiosi illius Torquati severitate conspicua imago posita erat, prudentissimoque viro succurrebat effigies maiorum suorum cum titulis suis idcirco in prima parte aedium poni solere, ut eorum virtutes posteri non solum legerent, sed etiam imitarentur.

5.8.4 M. vero Scaurus, lumen ac decus patriae, cum apud Athesim flumen impetu Cimbrorum Romani equites pulsi deserto consule Catulo urbem pavidi repeterent, consternationis eorum participi filio suo misit qui diceret libentius se in acie eius interfecti ossibus occursurum quam ipsum tam deformis fugae reum visurum: itaque, si quid modo reliquum in pectore verecundiae superesset, conspectum degenerati patris vitaturum: recordatione enim iuventae suae qualis M. Scauro aut habendus aut spernendus filius esset admonebatur. quo nuntio accepto iuvenis coactus est fortius adversus semet ipsum gladio uti quam adversus hostes usus fuerat.

5.8.5 Nec minus animose A. Fulvius vir senatorii ordinis euntem in aciem filium retraxit quam Scaurus ex proelio fugientem increpuit: namque iuvenem et ingenio et litteris et forma inter aequales nitentem, pravo consilio amicitiam Catilinae secutum inque castra eius temerario impetu ruentem medio itinere abstractum supplicio mortis adfecit, praefatus non se Catilinae illum adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genuisse. licuit, donec belli civilis rabies praeteriret, inclusum arcere: verum illud cauti patris narraretur opus, hoc severi refertur.

5.9.init. Sed ut hanc incitatam et asperam severitatem mitiores relati patrum mores clementiae suae mixtura temperent, exactae poenae concessa venia iungatur.

5.9.1 L. Gellius omnibus honoribus ad censuram defunctus, cum gravissima crimina de filio, in novercam conmissum stuprum et parricidium cogitatum, propemodum explorata haberet, non tamen ad vindictam continuo procucurrit, sed paene universo senatu adhibito in consilium expositis suspicionibus defendendi se adulescenti potestatem fecit inspectaque diligentissime causa absoluit eum cum consilii tum etiam sua sententia. quod si impetu irae abstractus saevire festinasset, admisisset magis scelus quam vindicasset.

5.9.2 Q. autem Hortensii, qui suis temporibus ornamentum Romanae eloquentiae fuit, admirabilis in filio patientia extitit: cum enim eo usque inpietatem eius suspectam et nequitiam invisam haberet, ut Messalam sororis suae filium heredem habiturus, ambitus reum defendens iudicibus diceret, si illum damnassent, nihil sibi praeter osculum nepotum, in quibus adquiesceret, superfuturum, hac scilicet sententia, quam etiam editae orationi inservit, filium potius in tormentis animi quam in voluptatibus reponens, tamen, ne naturae ordinem confunderet, non nepotes, sed filium heredem reliquit moderate usus adfectibus suis, quia et vivus moribus eius verum testimonium et mortuus sanguini honorem debitum reddidit.

5.9.3 Idem fecit clari generis magnaeque dignitatis vir Q. Fulvius, sed in filio aliquantum taetriore: nam cum auxilium senatus inplorasset, ut suspectus in parricidio et ob id latens per triumvirum conquireretur ac iussu patrum conscriptorum conprehensus esset, non solum eum non notavit, sed etiam decedens dominum omnium bonorum esse voluit, quem genuerat heredem instituens, non quem fuerat expertus.

5.9.4 Magnorum virorum clementibus actis ignoti patris novae atque inusitatae rationis consilium adiciam. qui, cum a filio insidias necti sibi comperisset nec inducere in animum posset ut verum sanguinem ad hoc sceleris progressum crederet, seductam uxorem suppliciter rogavit ne se ulterius celaret, sive illum adulescentem subiecisset sive ex alio concepisset. adseveratione deinde eius et iure iurando se nil tale suspicari persuasus in locum desertum filio perducto gladium, quem occultum secum adtulerat, tradidit ac iugulum feriendum praebuit, nec veneno nec latrone ei ad peragendum parricidium opus esse adfirmans. quo facto non paulatim, sed magno impetu recta cogitatio pectus iuvenis occupavit continuoque abiecto gladio 'tu vero' inquit, 'pater, vive, et si tam obsequens et hoc precari filio permittas, me quoque exupera. sed tantum quaeso, ne meus erga te amor eo sit tibi vilior, quod a paenitentia oritur'. solitudinem sanguine meliorem pacatioresque penatibus siluas et alimentis blandius ferrum ac mortis oblatae quam datae vitae felicius beneficium!

5.10.init. Commemoratis patribus, qui iniurias filiorum patienter exceperunt, referamus eos, qui mortes aequo animo tolerarunt.

5.10.1 Horatius Puluillus, cum in Capitolio Iovi optimo maximo aedem pontifex dedicaret interque nuncupationem sollemnium verborum postem tenens mortuum esse filium suum audisset, neque manum a poste removit, ne tanti templi dedicationem interrumperet, neque vultum a publica religione ad privatum dolorem deflexit, ne patris magis quam pontificis partes egisse videretur.

5.10.2 clarum exemplum, nec minus tamen inlustre quod sequitur. Aemilius Paulus, nunc felicissimi, nunc miserrimi patris clarissima repraesentatio, ex quattuor filiis formae insignis, egregiae indolis duos iure adoptionis in Corneliam Fabiamque gentem translatos sibi ipse denegavit: duos ei fortuna abstulit. quorum alter triumphum patris funere suo quartum ante diem praecessit, alter in triumphali curru conspectus post diem tertium expiravit. itaque qui ad donandos usque liberos abundaverat, in orbitate subito destitutus est. quem casum quo robore animi sustinuerit oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit, hanc adiciendo clausulam nulli ambiguum reliquit: 'cum in maximo proventu felicitatis nostrae, Quirites, timerem ne quid mali fortuna moliretur, Iovem optimum maximum Iunonemque reginam et Mineruam precatus sum ut, si quid adversi populo Romano inmineret, totum in meam domum converteretur. quapropter bene habet: annuendo enim votis meis id egerunt, ut vos potius meo casu doleatis quam ego vestro ingemescerem'.

5.10.3 Uno etiam nunc domestico exemplo adiecto in alienis luctibus orationi meae vagari permittam. Q. Marcius Rex, superioris Catonis in consulatu collega, filium summae pietatis et magnae spei et, quae non parua calamitatis accessio fuit, unicum amisit, cumque se obitu eius subrutum et eversum videret, ita dolorem altitudine consilii coercuit, ut a rogo iuvenis protinus curiam peteret senatumque, quem eo die lege habere oportebat, conuocaret. quod nisi fortiter maerorem ferre scisset, unius diei lucem inter calamitosum patrem et strenuum consulem neutra in parte cessato officio partiri non potuisset.

5.10.ext.1 Princeps Atheniensium Pericles intra quadriduum duobus mirificis adulescentibus filiis spoliatus his ipsis diebus et vultu pristinum habitum retinente et oratione nulla ex parte infractiore contionatus est. ille vero caput quoque solito more coronatum gerere sustinuit, ut nihil ex vetere ritu propter domesticum vulnus detraheret. non sine causa igitur tanti roboris animus ad Olympii Iovis cognomen ascendit.

5.10.ext.2 Xenophon autem, quod ad Socraticam disciplinam adtinet, proximus a Platone felicis ac beatae facundiae gradus, cum sollemne sacrificium perageret, e duobus filiis maiorem natu nomine Gryllum apud Mantineam in proelio cecidisse cognovit: nec ideo institutum deorum cultum omittendum putavit, sed tantum modo coronam deponere contentus fuit. quam ipsam percontatus quonam modo occidisset, ut audiuit fortissime pugnantem interisse, capiti reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem se ex virtute filii voluptatem quam ex morte amaritudinem sentire. alius removisset hostiam, abiecisset altaria, lacrimis respersa tura disiecisset: Xenophontis corpus ~religioni inmobile stetit et animus in consilio prudentiae stabilis mansit ac dolori succumbere ipsa clade, quae nuntiata erat, tristius duxit.

5.10.ext.3 Ne Anaxagoras quidem supprimendus est: audita namque morte filii 'nihil mihi' inquit 'inexspectatum aut novum nuntias: ego enim illum ex me natum sciebam esse mortalem'. has voces utilissimis praeceptis inbutas virtus mittit. quas si quis efficaciter auribus receperit, non ignorabit ita liberos esse procreandos, ut meminerit his a rerum natura et accipiendi spiritus et reddendi eodem momento temporis legem dici, atque ut mori neminem solere, qui non vixerit, ita ne vivere aliquem quidem posse qui non sit moriturus.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Feb. 06