[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour cette page en français.]
Français

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:

6.1: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 ext.1 ext.2 ext.3
6.2: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 ext.1 ext.2 ext.3
6.3: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 ext.1 ext.2 ext.3
6.4: init. 1 2 3 4 5 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5
6.5: init. 1 2 3 4 5 6 7 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4
6.6: init. 1 2 3 4 5 ext.1 ext.2
6.7: init. 1 2 3
6.8: 1 2 3 4 5 6 7
6.9: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6 ext.7

Valeri Maximi
Factorum et Dictorum Memorabilium

Liber VI

6.1.init. Unde te virorum pariter ac feminarum praecipuum firmamentum, Pudicitia, invocem? tu enim prisca religione consecratos Vestae focos incolis, tu Capitolinae Iunonis puluinaribus incubas, tu Palatii columen augustos penates sanctissimumque Iuliae genialem torum adsidua statione celebras, tuo praesidio puerilis aetatis insignia munita sunt, tui numinis respectu sincerus iuventae flos permanet, te custode matronalis stola censetur: ades igitur et recognosce quae fieri ipsa voluisti.

6.1.1 Dux Romanae pudicitiae Lucretia, cuius virilis animus maligno errore fortunae muliebre corpus sortitus est, a Sex. Tarquinio regis Superbi filio per vim stuprum pati coacta, cum gravissimis verbis iniuriam suam in concilio necessariorum deplorasset, ferro se, quod veste tectum adtulerat, interemit causamque tam animoso interitu imperium consulare pro regio permutandi populo Romano praebuit.

6.1.2 Atque haec inlatam iniuriam non tulit: Verginius plebei generis, sed patricii vir spiritus, ne probro contaminaretur domus sua, proprio sanguini non pepercit: nam cum App. Claudius decemvir filiae eius virginis stuprum potestatis viribus fretus pertinacius expeteret, deductam in forum puellam occidit pudicaeque interemptor quam corruptae pater esse maluit.

6.1.3 Nec alio robore animi praeditus fuit Pontius Aufidianus eques Romanus, qui, postquam conperit filiae suae virginitatem a paedagogo proditam Fannio Saturnino, non contentus sceleratum servum adfecisse supplicio etiam ipsam puellam necavit. ita ne turpes eius nuptias celebraret, acerbas exequias duxit.

6.1.4 Quid P. Maenius, quam severum pudicitiae custodem egit! in libertum namque gratum admodum sibi animadvertit, quia eum nubilis iam aetatis filiae suae osculum dedisse cognoverat, cum praesertim non libidine, sed errore lapsus videri posset. ceterum amaritudine poenae teneris adhuc puellae sensibus castitatis disciplinam ingenerari magni aestimavit eique tam tristi exemplo praecepit ut non solum virginitatem inlibatam, sed etiam oscula ad virum sincera perferret.

6.1.5 Q. vero Fabius Maximus Seruilianus honoribus, quos splendidissime gesserat, censurae gravitate consummatis exegit poenas a filio dubiae castitatis et punito pependit voluntario secessu conspectum patriae vitando.

6.1.6 Dicerem censorium virum nimis atrocem extitisse, nisi P. Atilium Philiscum in pueritia corpore quaestum a domino facere coactum tam severum postea patrem cernerem: filiam enim suam, quia stupri se crimine coinquinaverat, interemit. quam sanctam igitur in civitate nostra pudicitiam fuisse existimare debemus, in qua etiam institores libidinis tam severos eius vindices evasisse animadvertimus?

6.1.7 Sequitur excellentis nominis ac memorabilis facti exemplum. M. Claudius Marcellus aedilis curulis C. Scantinio Capitolino tribuno pl. diem ad populum dixit, quod filium suum de stupro appellasset, eoque asseverante se cogi non posse ut adesset, quia sacrosanctam potestatem haberet, et ob id tribunicium auxilium inplorante, totum collegium tribunorum negavit se intercedere quo minus pudicitiae quaestio perageretur. citatus itaque Scantinius reus uno teste qui temptatus erat damnatus est. constat iuvenem productum in rostra defixo in terram vultu perseveranter tacuisse verecundoque silentio plurimum in ultionem suam valuisse.

6.1.8 Metellus quoque Celer stuprosae mentis acer poenitor extitit Cn. Sergio Silo promissorum matri familiae nummorum gratia diem ad populum dicendo eumque hoc uno crimine damnando: non enim factum tunc, sed animus in quaestionem deductus est, plusque voluisse peccare nocuit quam non peccasse profuit.

6.1.9 Contionis haec, illa curiae gravitas. T. Veturius filius eius Veturii, qui in consulatu suo Samnitibus ob turpiter ictum foedus deditus fuerat, cum propter domesticam ruinam et grave aes alienum P. Plotio nexum se dare adulescentulus admodum coactus esset, servilibus ab eo verberibus, quia stuprum pati noluerat, adfectus querellam ad consules detulit. a quibus hac de re certior factus senatus Plotium in carcerem duci iussit: in qualicumque enim statu positam Romano sanguini pudicitiam tutam esse voluit.

6.1.10 Et quid mirum, si hoc universi patres conscripti censuerunt? C. Pescennius III vir capitalis C. Cornelium fortissimae militiae stipendia emeritum virtutisque nomine quater honore primi pili ab imperatoribus donatum, quod cum ingenuo adulescentulo stupri commercium habuisset, publicis vinculis oneravit. a quo appellati tribuni, cum de stupro nihil negaret, sed sponsionem se facere paratum diceret, quod adulescens ille palam atque aperte corpore quaestum factitasset, intercessionem suam interponere noluerunt. itaque Cornelius in carcere mori coactus est: non putarunt enim tribuni pl. rem publicam nostram cum fortibus viris pacisci oportere, ut externis periculis domesticas delicias emerent.

6.1.11 Libidinosi centurionis supplicium M. Laetori Mergi tribuni militaris aeque ~similis foedus exitus sequitur. cui Cominius tribunus pl. diem ad populum dixit, quod cornicularium suum stupri causa adpellasset. nec sustinuit eius rei conscientiam Laetorius, sed se ipse ante iudicii tempus fuga prius, deinde etiam morte punivit. naturae modum expleverat, fato tamen functus universae plebis sententia crimine inpudicitiae damnatus est. signa illum militaria, sacratae aquilae, et certissima Romani imperii custos, severa castrorum disciplina, ad inferos usque persecuta est, quoniam, cuius virtutis magister esse debuerat, sanctitatis corruptor temptabat existere.

6.1.12 Hoc movit C. Marium imperatorem tum, cum C. Lusium sororis suae filium, tribunum militum, a C. Plotio manipulari milite iure caesum pronuntiavit, quia eum de stupro conpellare ausus fuerat.

6.1.13 Sed ut eos quoque, qui in vindicanda pudicitia dolore suo pro publica lege usi sunt, strictim percurram, Sempronius Musca C. Gellium deprehensum in adulterio flagellis cecidit, C. Memmius L. Octavium similiter deprehensum pernis contudit, Carbo Attienus a Vibieno, item Pontius a P. Cerennio deprehensi castrati sunt. Cn. etiam Furium Brocchum qui deprehenderat familiae stuprandum obiecit. quibus irae suae indulsisse fraudi non fuit.

6.ext.1 Atque ut domesticis externa subnectam, Graeca femina nomine Hippo, cum hostium classe esset excepta, in mare se, ut morte pudicitiam tueretur, abiecit. cuius corpus Erythraeo litori adpulsum proxima undis humus sepulturae mandatum ad hoc tempus tumulo contegit: sanctitatis vero gloriam aeternae traditam memoriae Graecia laudibus summis celebrando cotidie florentiorem efficit.

6.ext.2 Vehementius hoc, illud consideratius exemplum pudicitiae. exercitu et copiis Gallograecorum a Cn. Manlio consule in Olympo monte ex parte deletis ex parte captis, Orgiagontis reguli uxor mirae pulchritudinis a centurione, cui custodienda tradita erat, stuprum pati coacta, postquam ventum est in eum locum, in quem centurio misso nuntio necessarios mulieris pretium, quo eam redimerent, adferre iusserat, aurum expendente centurione et in eius pondus animo oculisque intento Gallograecis lingua gentis suae imperavit ut eum occiderent. interfecti deinde caput abscisum manibus retinens ad coniugem venit abiectoque ante pedes eius iniuriae et ultionis suae ordinem exposuit. huius feminae quid aliud quisquam quam corpus in potestatem hostium venisse dicat? nam neque animus vinci nec pudicitia capi potuit.

6.1.ext.3 Teutonorum vero coniuges Marium victorem orarunt ut ab eo virginibus Vestalibus dono mitterentur, adfirmantes aeque se atque illas virilis concubitus expertes futuras, eaque re non impetrata laqueis sibi nocte proxima spiritum eripuerunt. di melius, quod hunc animum viris earum in acie non dederunt: nam si mulierum suarum virtutem imitari voluissent, incerta Teutonicae victoriae tropaea reddidissent.

6.2.init. Libertatem autem vehementis spiritus dictis pariter et factis testatam ut non invitaverim, ita ultro venientem non excluserim. quae inter virtutem vitiumque posita, si salubri modo se temperavit, laudem, si quo non debuit profudit, reprehensionem meretur. ac vulgi sic auribus gratior quam sapientissimi cuiusque animo probabilior est utpote frequentius aliena venia quam sua providentia tuta. sed quia humanae vitae partes persequi propositum est, nostra fide propria aestimatione referatur.

6.2.1 Priverno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum incitaverant senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque Privernatibus esset faciendum. ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabatur eodem tempore et victoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium unicum in precibus restare animadverterent, ingenui et Italici sanguinis oblivisci non potuerunt: princeps enim eorum in curia interrogatus quam poenam mererentur, respondit 'quam merentur qui se dignos libertate iudicant'. verbis arma sumpserat exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammaverat. sed Plautius consul favens Privernatium causae regressum animoso eius dicto obtulit quaesivitque qualem cum eis Romani pacem habituri essent inpunitate donata. at is constantissimo vultu 'si bonam dederitis', inquit 'perpetuam, si malam, non diuturnam'. qua voce perfectum est ut victis non solum venia, sed etiam ius et beneficium nostrae civitatis daretur.

6.2.2 Sic in senatu loqui Privernas ausus est: L. vero Philippus consul adversus eundem ordinem libertatem exercere non dubitavit: nam segnitiam pro rostris exprobrans alio sibi senatu opus esse dixit tantumque a paenitentia dicti afuit, ut etiam L. Crasso summae dignitatis atque eloquentiae viro id in curia graviter ferenti manum inici iuberet. ille reiecto lictore 'non es' inquit 'mihi, Philippe, consul, quia ne ego quidem tibi senator sum'.

6.2.3 Quid? populum ab incursu suo libertas tutum reliquit? immo et similiter adgressa et aeque experta patientem est. Cn. Carbo tribunus pl., nuper sepultae Gracchanae seditionis turbulentissimus vindex idemque orientium civilium malorum fax ardentissima, P. Africanum a Numantiae ruinis summo cum gloriae fulgore venientem ab ipsa paene porta in rostra perductum quid de Ti. Gracchi morte, cuius sororem in matrimonio habebat, sentiret interrogavit, ut auctoritate clarissimi viri inchoato iam incendio multum incrementi adiceret, quia non dubitabat quin propter tam artam adfinitatem aliquid pro memoria interfecti necessarii miserabiliter esset locuturus. at is iure eum caesum videri respondit. cui dicto cum contio tribunicio furore instincta violenter succlamasset, 'taceant' inquit 'quibus Italia noverca est'. orto deinde murmure 'non efficietis' ait 'ut solutos verear quos alligatos adduxi'. universus populus ab uno iterum contumeliose correptus erat++quantus est honos virtutis!++et tacuit. recens ipsius victoria Numantina et patris Macedonica devictaeque Karthaginis avita spolia ac duorum regum Syphacis et Persei ante triumphales currus catenatae cervices totius tunc fori ora clauserunt. nec timori datum est silentium, sed quia beneficio Aemiliae Corneliaeque gentis multi metus urbis atque Italiae finiti erant, plebs Romana libertati Scipionis libera non fuit.

6.2.4 Quapropter minus mirari debemus, quod amplissima Cn. Pompei auctoritas totiens cum libertate luctata est, nec sine magna laude, quoniam omnis generis hominum licentiae ludibrio esse quieta fronte tulit. Cn. Piso, cum Manilium Crispum reum ageret eumque evidenter nocentem gratia Pompei eripi videret, iuvenili impetu ac studio accusationis provectus multa et gravia crimina praepotenti defensori obiecit. interrogatus deinde ab eo cur non se quoque accusaret, 'da' inquit 'praedes rei publicae te, si postulatus fueris, civile bellum non excitaturum, etiam de tuo prius quam de Manilii capite in consilium iudices mittam'. ita eodem iudicio duos sustinuit reos, accusatione Manilium, libertate Pompeium, et eorum alterum lege peregit, alterum professione, qua solum poterat.

6.2.5 Quid ergo? libertas sine Catone? non magis quam Cato sine libertate: nam cum in senatorem nocentem et infamem reum iudex sedisset tabellaeque Cn. Pompei laudationem eius continentes prolatae essent, procul dubio efficaces futurae pro noxio, summovit eas e quaestione legem recitando, qua cautum erat ne senatoribus tali auxilio uti liceret. huic facto persona admirationem adimit: nam quae in alio audacia videretur, in Catone fiducia cognoscitur.

6.2.6 Cn. Lentulus Marcellinus consul, cum in contione de Magni Pompei nimia potentia quereretur, adsensusque ei clara voce universus populus esset, 'adclamate' inquit, 'adclamate, Quirites, dum licet: iam enim vobis inpune facere non licebit'. pulsata tunc est eximii civis potentia hinc invidiosa querella, hinc lamentatione miserabili.

6.2.7 Cui candida fascia crus alligatum habenti Favonius 'non refert' inquit 'qua in parte sit corporis diadema', exigui panni cavillatione regias ei vires exprobrans. at is neutram in partem mutato vultu utrumque cavit, ne aut hilari fronte libenter adgnoscere potentiam aut tristi iam profiteri videretur. eaque patientia inferioris etiam generis et fortunae hominibus aditum adversus se dedit: e quorum turba duos retulisse abunde erit.

6.2.8 Heluius Mancia Formianus, libertini filius ultimae senectutis, L. Libonem apud censores accusabat. in quo certamine cum Pompeius Magnus humilitatem ei aetatemque exprobrans ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset, 'non mentiris' inquit, 'Pompei: venio enim ab inferis, in L. Libonem accusator venio. sed dum illic moror, vidi cruentum Cn. Domitium Ahenobarbum deflentem, quod summo genere natus, integerrimae vitae, amantissimus patriae, in ipso iuventae flore tuo iussu esset occisus. vidi pari claritate conspicuum M. Brutum ferro laceratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam crudelitate tua accidisse. vidi Cn. Carbonem acerrimum pueritiae tuae bonorumque patris tui defensorem in tertio consulatu catenis, quas tu ei inici iusseras, vinctum, obtestantem se adversus omne fas ac nefas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano trucidatum. vidi eodem habitu et quiritatu praetorium virum Perpennam saevitiam tuam execrantem, omnesque eos una voce indignantes, quod indemnati sub te adulescentulo carnifice occidissent'. obducta iam vetustis cicatricibus bellorum civilium vastissima vulnera municipali homini, servitutem paternam redolenti, effrenatae temeritatis, intolerabilis spiritus, inpune renovare licuit. itaque eodem tempore et fortissimum erat Cn. Pompeio maledicere et tutissimum. sed non patitur nos hoc longiore querella prosequi personae insequentis aliquanto sors humilior.

6.2.9 Diphilus tragoedus, cum Apollinaribus ludis inter actum ad eum versum venisset, in quo haec sententia continetur, 'miseria nostra magnus est', directis in Pompeium Magnum manibus pronuntiavit, revocatusque aliquotiens a populo sine ulla cunctatione nimiae illum et intolerabilis potentiae reum gestu perseveranter egit. eadem petulantia usus est in ea quoque parte, 'virtutem istam veniet tempus cum graviter gemes'.

6.2.10 M. etiam Castricii libertate inflammatus animus. qui, cum Placentiae magistratum gereret, Cn. Carbone consule iubente decretum fieri, quo sibi obsides a Placentinis darentur, nec summo eius imperio obtemperavit nec maximis viribus cessit: atque etiam dicente multos se gladios habere respondit 'et ego annos'. obstipuerunt tot legiones tam robustas senectutis reliquias intuentes. Carbonis quoque ira, quia materiam saeviendi perquam exiguam habebat, paruulum vitae tempus ablatura, in se ipsa conlapsa est.

6.2.11 Iam Serui Galbae temeritatis plena postulatio, qui divum Iulium consummatis victoriis in foro ius dicentem in hunc modum interpellare sustinuit: 'C. Iuli Caesar, pro Cn. Pompeio Magno, quondam genero tuo, in tertio eius consulatu pecuniam spopondi, quo nomine nunc appellor. quid agam? dependam?' palam atque aperte ei bonorum Pompei venditionem exprobrando ut a tribunali summoveretur meruerat. sed illud ipsa mansuetudine mitius pectus aes alienum Pompei ex suo fisco solui iussit.

6.2.12 Age, Cascellius vir iuris civilis scientia clarus quam periculose contumax! nullius enim aut gratia aut auctoritate conpelli potuit ut de aliqua earum rerum, quas triumviri dederant, formulam conponeret, hoc animi iudicio universa eorum beneficia extra omnem ordinem legum ponens. idem cum multa de temporibus Caesaris liberius loqueretur, amicique ne id faceret monerent, duas res, quae hominibus amarissimae viderentur, magnam sibi licentiam praebere respondit, senectutem et orbitatem.

6.2.ext.1 Inserit se tantis viris mulier alienigeni sanguinis, quae a Philippo rege temulento immerenter damnata, provocare se iudicium vociferata est, eoque interrogante ad quem provocaret, 'ad Philippum' inquit, 'sed sobrium'. excussit crapulam oscitanti ac praesentia animi ebrium resipiscere causaque diligentius inspecta iustiorem sententiam ferre coegit. igitur aequitatem, quam impetrare non potuerat, extorsit, potius praesidium a libertate quam ab innocentia mutuata.

6.2.ext.2 Iam illa non solum fortis, sed etiam urbana libertas. senectutis ultimae quaedam Syracusis omnibus Dionysii tyranni exitium propter nimiam morum acerbitatem et intolerabilia onera votis expetentibus sola cotidie matutino tempore deos ut incolumis ac sibi superstes esset orabat. quod ubi is cognovit, non debitam sibi admiratus benivolentiam arcessivit eam et quid ita hoc aut quo merito suo faceret interrogavit. tum illa 'certa est' inquit 'ratio propositi mei: puella enim, cum gravem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam. quo interfecto aliquanto taetrior arcem occupavit. eius quoque finiri dominationem magni aestimabam. tertium te superioribus inportuniorem habere coepimus rectorem. itaque ne, si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum succedat, caput meum pro tua salute devoveo'. tam facetam audaciam Dionysius punire erubuit.

6.2.ext.3 Inter has et Theodorum Cyrenaeum quasi animosi spiritus coniugium esse potuit, virtute par, felicitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem sibi minitanti, 'enimuero' inquit 'magnifica res tibi contigit, quia cantharidis vim adsecutus es'. cumque hoc dicto accensus cruci eum suffigi iussisset, 'terribilis' ait 'haec sit purpuratis tuis, mea quidem nihil interest humi an sublime putrescam'.

6.3.init. Armet se duritia pectus necesse est, dum horridae ac tristis severitatis acta narrantur, ut omni mitiore cogitatione seposita rebus auditu asperis vacet: ita enim destrictae et inexorabiles vindictae et varia poenarum genera in medium procurrent, utilia quidem legum munimenta, sed minime in placido et quieto paginarum numero reponenda.

6.3.1 M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse praecipitatus est, quia fortiter defensam libertatem nefarie opprimere conatus fuerat. cuius iustae ultionis nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihi, cum praecipites agebas Senonas: postquam imitari coepisti, unus factus es ex Senonibus'. huius supplicio aeternae memoriae nota inserta est: propter illum enim lege sanciri placuit ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret, quia domum eo loci habuerat, ubi nunc aedem Monetae videmus.

Par indignatio civitatis adversus Sp. Cassium erupit, cui plus suspicio concupitae dominationis nocuit quam tres magnifici consulatus ac duo speciosissimi triumphi profuerunt: senatus enim populusque Romanus non contentus capitali eum supplicio adficere interempto domum superiecit, ut penatium quoque strage puniretur: in solo autem aedem Telluris fecit. itaque quod prius domicilium inpotentis viri fuerat nunc religiosae severitatis monumentum est.

Eadem ausum Sp. Maelium consimili exitu patria multavit. area vero domus eius, quo iustitia supplicii notior ad posteros perveniret, Aequimeli appellationem traxit. quantum ergo odii adversus hostes libertatis insitum animis antiqui haberent parietum ac tectorum, in quibus versati fuerant, ruinis testabantur. ideoque et M. Flacci et L. Saturnini seditiosissimorum civium corporibus trucidatis penates ab imis fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana area, cum diu ~ pene vacua mansisset, a Q. Catulo Cimbricis spoliis adornata est.

Viguit in nostra civitate Ti. et C. Gracchorum summa nobilitas ac spes amplissima. sed quia statum civitatis conati erant convellere, insepulta cadavera iacuerunt supremusque humanae condicionis honos filiis Gracchi et nepotibus Africani defuit. quin etiam familiares eorum, ne quis rei publicae inimicis amicus esse vellet, de robore praecipitati sunt.

6.3.2 Idem sibi licere tam P. Mucius tribunus pl. quod senatui et populo Romano credidit, qui omnes collegas suos, qui duce Sp. Cassio id egerant ut magistratibus non subrogatis communis libertas in dubium vocaretur, vivos cremavit. nihil profecto hac severitate fidentius: unus enim tribunus eam poenam novem collegis inferre ausus est, quam novem tribuni ab uno collega exigere perhorruissent.

6.3.3 Libertatis adhuc custos et vindex severitas, sed pro dignitate etiam ac pro disciplina aeque gravis: M. enim Claudium senatus Corsis, quia turpem cum his pacem fecerat, dedidit. quem ab hostibus non acceptum in publica custodia necari iussit, semel laesa maiestate imperii quot modis irae pertinax vindex! factum eius rescidit, libertatem ademit, spiritum extinxit, corpus contumelia carceris et detestanda Gemoniarum scalarum nota foedavit.

Atque hic quidem senatus animadversionem meruerat: Cn. autem Cornelius Scipio Hispali filius prius quam mereri posset expertus est: nam cum ei Hispania provincia sorte obuenisset, ne illuc iret decrevit adiecta causa, quod recte facere nesciret. itaque Cornelius propter vitae inhonestum actum sine ullo provinciali ministerio tantum non repetundarum lege damnatus est.

Ne in C. quidem Vettieno, qui sibi sinistrae manus digitos, ne bello Italico militaret, absciderat, severitas senatus cessavit: publicatis enim bonis eius ipsum aeternis vinculis puniendum censuit effecitque ut quem honeste spiritum profundere in acie noluerat, turpiter in catenis consumeret.

6.3.4 Id factum imitatus M'. Curius consul, cum dilectum subito edicere coactus esset et iuniorum nemo respondisset, coniectis in sortem omnibus tribubus, Polliae, quae prima exierat, primum nomen urna extractum citari iussit neque eo respondente bona adulescentis hastae subiecit. quod ut illi nuntiatum est, ad consulis tribunal concurrit collegiumque tribunorum appellavit. tunc Manius Curius praefatus non opus esse eo cive rei publicae, qui parere nesciret, et bona eius et ipsum vendidit.

6.3.5 Aeque tenax propositi L. Domitius: nam cum Siciliam praetor regeret et ad eum eximiae magnitudinis aper allatus esset, adduci ad se pastorem, cuius manu occisus erat, iussit interrogatumque qui eam bestiam confecisset, postquam conperit usum venabulo, cruci fixit, quia ipse ad exturbanda latrocinia, quibus provincia vastabatur, ne quis telum haberet edixerat. hoc aliquis in fine severitatis et saevitiae ponendum dixerit++disputatione enim utroque flecti potest++: ceterum ratio publici imperii praetorem nimis asperum existimari non patitur.

6.3.6 Sic se in viris puniendis severitas exercuit, sed ne in feminis quidem supplicio adficiendis segniorem egit. Horatius prius proelio trium Curiatiorum, iterum condicione pugnae omnium Albanorum victor, cum ex illa clarissima acie domum repetens sororem suam virginem Curiati sponsi mortem profusius quam illa aetas debebat flentem vidisset, gladio, quo patriae rem bene gesserat, interemit, parum pudicas ratus lacrimas, quae praepropero amori dabantur. quem hoc nomine reum apud populum actum pater defendit. ita paulo propensior animus puellae ad memoriam futuri viri et fratrem ferocem vindicem et vindictae tam rigidum adsensorem patrem habuit.

6.3.7 Consimili severitate senatus postea usus Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus mandavit ut de his, quae sacris Bacchanalium inceste usae fuerant, inquirerent. a quibus cum multae essent damnatae, in omnes cognati intra domos animadverterunt, lateque patens opprobrii deformitas severitate supplicii emendata est, quia, quantum ruboris civitati nostrae mulieres turpiter se gerendo incusserant, tantum laudis graviter punitae adtulerunt.

6.3.8 Publicia autem, quae Postumium Albinum consulem, item Licinia, quae Claudium Asellum viros suos veneno necaverant, propinquorum decreto strangulatae sunt: non enim putaverunt severissimi viri in tam evidenti scelere longum publicae quaestionis tempus expectandum. itaque quarum innocentium defensores fuissent, sontium mature vindices extiterunt.

6.3.9 Magno scelere horum severitas ad exigendam vindictam concitata est, Egnati autem Meceni longe minore de causa, qui uxorem, quod vinum bibisset, fusti percussam interemit, idque factum non accusatore tantum, sed etiam reprehensore caruit, uno quoque existimante optimo illam exemplo violatae sobrietati poenas pependisse. et sane quaecumque femina vini usum immoderate appetit, omnibus et virtutibus ianuam claudit et delictis aperit.

6.3.10 Horridum C. quoque Sulpicii Galli maritale supercilium: nam uxorem dimisit, quod eam capite aperto foris versatam cognoverat, abscisa sententia, sed tamen aliqua ratione munita: 'lex enim' inquit 'tibi meos tantum praefinit oculos, quibus formam tuam adprobes. his decoris instrumenta conpara, his esto speciosa, horum te certiori crede notitiae. ulterior tui conspectus superuacua inritatione arcessitus in suspicione et crimine haereat necesse est'.

6.3.11 Nec aliter sensit Q. Antistius Vetus repudiando uxorem, quod illam in publico cum quadam libertina vulgari secreto loquentem viderat: nam, ut ita dicam, incunabulis et nutrimentis culpae, non ipsa conmotus culpa citeriorem delicto praebuit ultionem, ut potius caveret iniuriam quam vindicaret.

6.3.12 Iungendus est his P. Sempronius Sophus, qui coniugem repudii nota adfecit, nihil aliud quam se ignorante ludos ausam spectare. ergo, dum sic olim feminis occurritur, mens earum a delictis aberat.

6.3.ext.1 Ceterum etsi Romana severitatis exemplis totus terrarum orbis instrui potest, tamen externa summatim cognosse fastidio non sit. Lacedaemonii libros Archilochi e civitate sua exportari iusserunt, quod eorum parum verecundam ac pudicam lectionem arbitrabantur: noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbui, ne plus moribus noceret quam ingeniis prodesset. itaque maximum poetam aut certe summo proximum, quia domum sibi invisam obscenis maledictis laceraverat, carminum exilio multarunt.

6.3.ext.2 Athenienses autem Timagoran inter officium salutationis Dareum regem more gentis illius adulatum capitali supplicio adfecerunt, unius civis humilibus blanditiis totius urbis suae decus Persicae dominationi summissum graviter ferentes.

6.3.ext.3 Iam Cambyses inusitatae severitatis, qui mali cuiusdam iudicis e corpore pellem detractam sellae intendi in eaque filium eius iudicaturum considere iussit. ceterum et rex et barbarus atroci ac nova poena iudicis ne quis postea corrumpi iudex posset providit.

6.4.init. Magnam et bonam laudis partem in claris viris etiam illa vindicant, quae aut ab his dicta graviter aut facta pertinax memoria viribus aeternis conprehendit. quorum ex abundanti copia nec parca nimis nec rursus avida manu quod magis desiderio satisfaciat quam satietati abundet hauriamus.

6.4.1 Civitate nostra Cannensi clade perculsa, cum admodum tenui filo suspensa rei publicae salus ex sociorum fide penderet, ut eorum animi ad imperium Romanum tuendum constantiores essent, maiori parti senatus principes Latinorum in ordinem suum sublegi placebat. Annius autem Campanus etiam consulem alterum Capua creari debere adseverabat: sic contusus et aeger Romani imperii spiritus erat. tunc Manlius Torquatus filius eius, qui Latinos apud Veserim inclita pugna fuderat, quam poterat clara voce denuntiavit, si quis sociorum inter patres conscriptos sententiam dicere ausus esset, continuo eum interempturum. hae unius minae et Romanorum languentibus animis calorem pristinum reddiderunt et Italiam ad ius civitatis nobiscum exaequandum consurgere passae non sunt: namque ut patris armis, ita verbis filii fracta cessit. Par illius quoque et Manli gravitas, cui cum consulatus cum omnium consensu deferretur eumque sub excusatione adversae valitudinis oculorum recusaret, instantibus cunctis 'alium' inquit, 'Quirites, quaerite, ad quem hunc honorem transferatis: nam si me gerere eum coegeritis, nec ego mores vestros ferre nec vos meum imperium perpeti poteritis'. privati tam ponderosa vox: quam graves fasces consulis extitissent!

6.4.2 Nihilo segnior Scipionis Aemiliani aut in curia aut in contione gravitas. qui, cum haberet consortem censurae Mummium, ut nobilem, ita eneruis vitae, pro rostris dixit se ex maiestate rei publicae omnia gesturum, si sibi cives vel dedissent collegam vel non dedissent.

Idem, cum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius consules in senatu contenderent uter adversus Viriathum in Hispaniam mitteretur, ac magna inter patres conscriptos dissensio esset, omnibus quonam eius sententia inclinaretur expectantibus, 'neutrum' inquit 'mihi mitti placet, quia alter nihil habet, alteri nihil est satis', aeque malam licentis imperii magistram iudicans inopiam atque avaritiam. quo dicto ut neuter in provinciam mitteretur obtinuit.

6.4.3 C. vero Popilius a senatu legatus ad Antiochum missus, ut bello se, quo Ptolemaeum lacessebat, abstineret, cum ad eum venisset atque is prompto animo et amicissimo vultu dexteram ei porrexisset, invicem illi suam porrigere noluit, sed tabellas senatus consultum continentis tradidit. quas ut legit Antiochus, dixit se cum amicis conlocuturum. indignatus Popilius, quod aliquam moram interposuisset, virga solum, quo insistebat, denotavit et 'prius' inquit 'quam hoc circulo excedas da responsum, quod senatui referam'. non legatum locutum, sed ipsam curiam ante oculos positam crederes: continuo enim rex adfirmavit fore ne amplius de se Ptolemaeus quereretur, ac tum demum Popilius manum eius tamquam socii adprehendit. quam efficax est animi sermonisque abscisa gravitas! eodem momento Syriae regnum terruit, Aegypti texit.

6.4.4 P. autem Rutilii verba pluris an facta aestimem nescio: nam utrisque aeque admirabile inest robur. cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret, atque is per summam indignationem dixisset 'quid ergo mihi inquit opus est amicitia tua, si quod rogo non facis?' respondit 'immo quid mihi tua, si propter te aliquid inhoneste facturus sum?' huic voci consentanea illa opera, quod magis ordinum dissensione quam ulla culpa sua reus factus nec obsoletam vestem induit nec insignia senatoris deposuit nec supplices ad genua iudicum manus tetendit nec dixit quicquam splendore praeteritorum annorum humilius effecitque ut periculum non inpedimentum gravitatis eius esset, sed experimentum. atque etiam cum ei reditum in patriam Sullana victoria praestaret, in exilio, ne quid adversus leges faceret, remansit. quapropter felicitatis cognomen iustius quis moribus gravissimi viri quam inpotentis armis adsignaverit: quod quidem Sulla rapuit, Rutilius meruit.

6.4.5 M. Brutus suarum prius virtutum quam patriae parentis parricida++uno enim facto et illas in profundum praecipitavit et omnem nominis sui memoriam inexpiabili detestatione perfudit++, ultimum proelium initurus negantibus quibusdam id committi oportere 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie enim aut recte erit aut nihil curabo'. praesumserat videlicet neque vivere se sine victoria neque mori sine securitate posse.

6.4.ext.1 Cuius mentio mihi subicit quod adversus D. Brutum in Hispania graviter dictum est referre: nam cum ei se tota paene Lusitania dedidisset ac sola gentis eius urbs Cinginnia pertinaciter arma retineret, temptata redemptione propemodum uno ore legatis Bruti respondit ferrum sibi a maioribus, quo urbem tuerentur, non aurum, quo libertatem ab imperatore avaro emerent, relictum. melius sine dubio istud nostri sanguinis homines dixissent quam audissent.

6.4.ext.2 Sed illos quidem natura in haec gravitatis vestigia deduxit, Socrates autem Graecae doctrinae clarissimum columen, cum Athenis causam diceret, defensionemque ei Lysias a se conpositam, qua in iudicio uteretur, recitasset demissam et supplicem, inminenti procellae adcommodatam, 'aufer' inquit 'quaeso istam: nam ego, si adduci possem ut eam in ultima Scythiae solitudine perorarem, tum me ipse morte multandum concederem'. spiritum contempsit, ne careret gravitate, maluitque Socrates extingui quam Lysias superesse.

6.4.ext.3 Quantus hic in sapientia, tantus in armis Alexander illam vocem nobiliter edidit: Dareo enim uno iam et altero proelio virtutem eius experto atque ideo et partem regni Tauro tenus monte et filiam in matrimonium cum decies centum milibus talentum pollicente, cum Parmenion dixisset se, si Alexander esset, usurum ea condicione, respondit 'et ego uterer, si Parmenion essem'. vocem duabus victoriis respondentem dignamque cui tertia, sicut evenit, tribueretur.

6.4.ext.4 Atque haec quidem et animi magnifici et prosperi status: illa vero, qua legati Lacedaemoniorum apud patrem eius miseram fortitudinis suae condicionem testati sunt, gloriosior quam optabilior: intolerabilibus enim oneribus civitatem eorum inplicanti, si quid morte gravius imperare perseveraret, mortem se praelaturos responderunt.

6.4.ext.5 Nec parum grave Spartani cuiusdam dictum, siquidem nobilitate et sanctitate praestans, sed in petitione magistratus victus maximae sibi laetitiae esse praedicavit, quod aliquos patria sua se meliores viros haberet. quo sermone repulsam honori adaequavit.

6.5.init. Tempus est iustitiae quoque sancta penetralia adire, in quibus semper aequi ac probi facti respectus religiosa cum observatione versatur et ubi studium verecundiae, cupiditas rationi cedit nihilque utile, quod parum honestum videri possit, ducitur. eius autem praecipuum et certissimum inter omnes gentes nostra civitas exemplum est.

6.5.1 Camillo consule Falerios circumsedente magister ludi plurimos et nobilissimos inde pueros velut ambulandi gratia eductos in castra Romanorum perduxit. quibus interceptis non erat dubium quin Falisci deposita belli gerendi pertinacia tradituri se nostro imperatori essent. ea re senatus censuit ut pueri vinctum magistrum virgis caedentes in patriam remitterentur. qua iustitia animi eorum sunt capti, quorum moenia expugnari non poterant: namque Falisci beneficio magis quam armis victi portas Romanis aperuerunt.

Eadem civitas aliquotiens rebellando semperque adversis contusa proeliis tandem se Q. Lutatio consuli dedere coacta est. adversum quam saevire cupiens populus Romanus, postquam a Papirio, cuius manu iubente consule verba deditionis scripta erant, doctus est Faliscos non potestati, sed fidei se Romanorum conmisisse, omnem iram placida mente deposuit pariterque et viribus odii, non sane facile vinci adsuetis, et victoriae obsequio, quae promptissime licentiam subministrat, ne iustitiae suae deesset obstitit.

Idem, cum P. Claudius Camerinos ductu atque auspiciis suis captos sub hasta vendidisset, etsi aerarium pecunia, fines agris auctos animadvertebat, tamen, quod parum liquida fide id gestum ab imperatore videbatur, maxima cura conquisitos redemit iisque habitandi gratia locum in Aventino adsignavit et praedia restituit. pecuniam etiam ~ non ad curiam sed sacraria aedificanda sacrificiaque facienda tribuit iustitiaeque promptissimo tenore effecit ut exitio suo laetari possent, quia sic renati erant.

Moenibus nostris et finitimis regionibus quae adhuc retuli * * * , quod sequitur per totum terrarum orbem manavit. Timochares Ambraciensis Fabricio consuli pollicitus est se Pyrrum veneno per filium suum, qui potionibus eius praeerat, necaturum. ea res cum ad senatum esset delata, missis legatis Pyrrum monuit ut adversus huius generis insidias cautius se gereret, memor urbem a filio Martis conditam armis bella, non venenis gerere debere. Timocharis autem nomen suppressit, utroque modo aequitatem amplexus, quia nec hostem malo exemplo tollere neque eum, qui bene mereri paratus fuerat, prodere voluit.

6.5.2 Summa iustitia in quattuor quoque tribunis pl. eodem tempore conspecta est: nam cum L. Atratino, sub quo duce aciem nostram apud Verruginem a Volscis inclinatam cum ceteris equitibus correxerant, diem ad populum L. Hortensius collega eorum dixisset, pro rostris iuraverunt in squalore se esse, quoad imperator ipsorum reus esset, futuros: non sustinuerunt enim egregii iuvenes, cuius armati periculum vulneribus et sanguine suo defenderant, eius togati ultimum discrimen potestatis insignia retinentes intueri. qua iustitia mota contio actione Hortensium desistere coegit.

6.5.3 Nec * * * se eo facto, quod sequitur, exhibuit. Cum Ti. Gracchus et C. Claudius ob nimis severe gestam censuram maiorem partem civitatis exasperassent, diem iis P. Popilius tribunus pl. perduellionis ad populum dixit, praeter communem consternationem privata etiam ira accensus, quia necessarium eius Rutilium ex publico loco parietem demoliri iusserant. quo in iudicio primae classis permultae centuriae Claudium aperte damnabant, de Gracchi absolutione universae consentire videbantur. qui clara voce iuravit, si de collega suo gravius esset iudicatum, in factis se paribus eandem cum illo poenam exilii subiturum, eaque iustitia tota illa tempestas ab utriusque fortunis et capite depulsa est: Claudium enim populus absoluit, Graccho causae dictionem Popilius remisit.

6.5.4 Magnam laudem et illud collegium tribunorum tulit, quod, cum unus ex eo L. Cotta fiducia sacrosanctae potestatis creditoribus suis satis facere nollet, decrevit, si neque solveret pecuniam neque daret cum quo sponsio fieret, se appellantibus eum creditoribus auxilio futurum, inicum ratum maiestatem publicam privatae perfidiae obtentu esse. itaque Cottam in tribunatu quasi in aliquo sacrario latentem tribunicia inde iustitia extraxit.

6.5.5 Cuius ut ad alium aeque inlustrem actum transgrediar, Cn. Domitius tribunus pl. M. Scaurum principem civitatis in iudicium populi devocavit, ut, si fortuna aspirasset, ruina, sin minus, certe ipsa obtrectatione amplissimi viri incrementum claritatis adprehenderet. cuius opprimendi cum summo studio flagraret, servus Scauri noctu ad eum pervenit, instructurum se eius accusationem multis et gravibus domini criminibus promittens. erat in eodem pectore et inimicus et Domitius et dominus, diversa aestimatione nefarium indicium perpendens. iustitia vicit odium: continuo enim et suis auribus obseratis et indicis ore clauso duci eum ad Scaurum iussit. accusatorem etiam reo suo, ne dicam diligendum, certe laudandum! quem populus cum propter alias virtutes tum hoc nomine libentius et consulem et censorem et pontificem maximum fecit.

6.5.6 Nec aliter se L. Crassus in eodem iustitiae experimento gessit. Cn. Carbonis nomen infesto animo utpote inimicissimi sibi detulerat, sed tamen scrinium eius a servo adlatum ad se, conplura continens, quibus facile opprimi posset, ut erat signatum cum servo catenato ad eum remisit. quo pacto igitur inter amicos viguisse tunc iustitiam credimus, cum inter accusatores quoque et reos tantum virium obtinuisse videamus?

6.5.7 Iam L. Sulla non se tam incolumem quam Sulpicium Rufum perditum voluit, tribunicio furore eius sine ullo fine vexatus. ceterum cum eum proscriptum et in villa latentem a servo proditum conperisset, manu missum parricidam, ut fides edicti sui constaret, praecipitari protinus saxo Tarpeio cum illo scelere parto pilleo iussit, victor alioquin insolens, hoc imperio iustissimus.

6.5.ext.1 Verum ne alienigenae iustitiae obliti videamur, Pittacus Mitylenaeus, cuius aut meritis tantum cives debuerunt aut moribus crediderunt, ut ei suis suffragiis tyrannidem deferrent, tam diu illud imperium sustinuit, quam diu bellum de Sigeo cum Atheniensibus gerendum fuit. postquam autem pax victoria parta est, continuo reclamantibus Mitylenaeis deposuit, ne dominus civium ultra quam rei publicae necessitas exegerat permaneret. atque etiam cum recuperati agri dimidia pars consensu omnium offerretur, avertit animum ab eo munere deforme iudicans virtutis gloriam magnitudine praedae minuere.

6.5.ext.2 Alterius nunc mihi prudentia referenda est, ut alterius repraesentari iustitia possit. cum saluberrimo consilio Themistocles migrare Athenienses in classem coegisset Xerxeque rege et copiis eius Graecia pulsis ruinas patriae in pristinum habitum reformaret et opes clandestinis molitionibus ad principatum Graeciae capessendum nutriret, in contione dixit habere se rem deliberatione sua provisam, quam si fortuna ad effectum perduci passa esset, nihil maius aut potentius Atheniensi populo futurum, sed eam vulgari non oportere, postulavitque ut aliquis sibi, cui illam tacite exponeret, daretur. datus est Aristides. is postquam rem cognovit, classem illum Lacedaemoniorum, quae tota apud Gytheum subducta erat, velle incendere, ut ea consumpta dominatio maris ipsis cederet, processit ad cives et retulit Themistoclen ut utile consilium, ita minime iustum animo voluere. e vestigio universa contio quod aecum non videretur ne expedire quidem proclamavit ac protinus Themistoclen incepto iussit desistere.

6.5.ext.3 Nihil illis etiam iustitiae exemplis fortius. Zaleucus urbe Locrensium a se saluberrimis atque utilissimis legibus munita, cum filius eius adulteri crimine damnatus secundum ius ab ipso constitutum utroque oculo carere deberet, ac tota civitas in honorem patris necessitatem poenae adulescentulo remitteret, aliquamdiu repugnavit. ad ultimum populi precibus evictus suo prius, deinde filii oculo eruto usum videndi utrisque reliquit. ita debitum supplicii modum legi reddidit, aequitatis admirabili temperamento se inter misericordem patrem et iustum legislatorem partitus.

6.5.ext.4 Sed aliquanto Charondae Thurii praefractior et abscisior iustitia. ad vim et cruorem usque seditiosas contiones civium pacaverat lege cavendo ut, si quis eas cum ferro intrasset, continuo interficeretur. interiecto deinde tempore e longinquo rure gladio cinctus domum repetens, subito indicta contione sic ut erat in eam processit, ab eoque, qui proxime constiterat, solutae a se legis suae admonitus 'idem' inquit 'ego illam sanciam' ac protinus ferro, quod habebat, destricto incubuit, cumque liceret culpam vel dissimulare vel errore defendere, poenam tamen repraesentare maluit, ne qua fraus iustitiae fieret.

6.6.init. Cuius imagine ante oculos posita venerabile fidei numen dexteram suam, certissimum salutis humanae pignus, ostentat. quam semper in nostra civitate viguisse et omnes gentes senserunt et nos paucis exemplis recognoscamus.

6.6.1 Cum Ptolomaeus rex tutorem populum Romanum filio reliquisset, senatus M. Aemilium Lepidum pontificem maximum, bis consulem, ad pueri tutelam gerendam Alexandriam misit, amplissimique et integerrimi viri sanctitatem rei publicae usibus et sacris operatam externae procurationi vacare voluit, ne fides civitatis nostrae frustra petita existimaretur. cuius beneficio regia incunabula conservata pariter ac decorata incertum Ptolomaeo reddiderunt patrisne fortuna magis an tutorum maiestate gloriari deberet.

6.6.2 Speciosa illa quoque Romana fides. ingenti Poenorum classe circa Siciliam devicta duces eius fractis animis consilia petendae pacis agitabant. quorum Hamilcar ire se ad consules negabat audere, ne eodem modo catenae sibi inicerentur, quo ab ipsis Cornelio Asinae consuli fuerant iniectae. Hanno autem, certior Romani animi aestimator, nihil tale timendum ratus maxima cum fiducia ad conloquium eorum tetendit. apud quos cum de fine belli ageret, et tribunus militum ei dixisset posse illi merito evenire quod Cornelio accidisset, uterque consul tribuno tacere iusso 'isto te' inquit 'metu, Hanno, fides civitatis nostrae liberat'. claros illos fecerat tantum hostium ducem vincire potuisse, sed multo clariores fecit noluisse.

6.6.3 Aduersus eosdem hostes parem fidem in iure legationis tuendo patres conscripti exhibuere: M. enim Aemilio Lepido, L. Flaminio consulibus L. Minucium et L. Manlium Karthaginiensium legatis, quia manus his attulerant, per fetiales a M. Claudio praetore dedendos curaverunt. se tunc senatus, non eos, quibus hoc praestabatur, aspexit.

6.6.4 Cuius exemplum superior Africanus secutus, cum onustam multis et inlustribus Karthaginiensium viris navem in suam potestatem redegisset, inviolatam dimisit, quia se legatos ad eum missos dicebant, tametsi manifestum erat illos vitandi praesentis periculi gratia falsum legationis nomen amplecti, ut Romani imperatoris potius decepta fides quam frustra implorata iudicaretur.

6.6.5 Repraesentemus etiam illud senatus nullo modo praetermittendum opus. legatos ab urbe Apollonia Romam missos Q. Fabius, Cn. Apronius aedilicii orta contentione pulsaverunt. quod ubi conperit, continuo eos per fetiales legatis dedidit quaestoremque cum his Brundisium ire iussit, ne quam in itinere a cognatis deditorum iniuriam acciperent. illam curiam mortalium quis concilium ac non Fidei templum dixerit? quam ut civitas nostra semper benignam praestitit, ita in sociorum quoque animis constantem recognovit.

6.6.ext.1 Post duorum in Hispania Scipionum totidemque Romani sanguinis exercituum miserabilem stragem Saguntini victricibus Hannibalis armis intra moenia urbis suae conpulsi, cum vim Punicam ulterius nequirent arcere, collatis in forum quae unicuique erant carissima atque undique circumdatis accensisque ignis nutrimentis, ne a societate nostra desciscerent, publico et communi rogo semet ipsi superiecerunt. crediderim tunc ipsam Fidem humana negotia speculantem maestum gessisse vultum, perseverantissimum sui cultum iniquae fortunae iudicio tam acerbo exitu damnatum cernentem.

6.6.ext.2 Idem praestando Petelini eundem laudis honorem meruerunt. ab Hannibale, quia deficere nostra amicitia noluerant, obsessi legatos ad senatum auxilium inplorantes miserunt. quibus propter recentem Cannensem cladem succurri non potuit. ceterum permissum est uti facerent quod utilissimum incolumitati ipsorum videretur. liberum ergo erat Karthaginiensium gratiam amplecti. illi tamen feminis omnique aetate inbelli urbe egesta, quo diutius armati famem traherent, pertinacissime in muris constiterunt, expiravitque prius eorum tota civitas quam ulla ex parte respectum Romanae societatis deposuit. itaque Hannibali non Peteliam, sed fidum Peteliae sepulcrum capere contigit.

6.7.1 Atque ut uxoriam quoque fidem attingamus, Tertia Aemilia, Africani prioris uxor, mater Corneliae Gracchorum, tantae fuit comitatis et patientiae, ut, cum sciret viro suo ancillulam ex suis gratam esse, dissimulaverit, ne domitorem orbis Africanum femina ~ magnum virum inpatientiae reum ageret, tantumque a vindicta mens eius afuit, ut post mortem Africani manu missam ancillam in matrimonium liberto suo daret.

6.7.2 Q. Lucretium proscriptum a triumviris uxor Turia inter cameram et tectum cubiculi abditum una conscia ancillula ab inminente exitio non sine magno periculo suo tutum praestitit singularique fide id egit, ut, cum ceteri proscripti in alienis et hostilibus regionibus per summos corporis et animi cruciatus vix evaderent, ille in cubiculo et in coniugis sinu salutem retineret.

6.7.3 Sulpicia autem, cum a matre Iulia diligentissime custodiretur, ne Lentulum Cruscellionem, virum suum proscriptum a triumviris in Siciliam persequeretur, nihilo minus famulari veste sumpta cum duabus ancillis totidemque servis ad eum clandestina fuga pervenit nec recusavit se ipsam proscribere, ut ei fides sua in coniuge proscripto constaret.

6.8.init. Restat ut servorum etiam erga dominos quo minus expectatam hoc laudabiliorem fidem referamus.

6.8.1 M. Antonius avorum nostrorum temporibus clarissimus orator incesti reus agebatur. cuius in iudicio accusatores servum in quaestionem perseverantissime postulabant, quod ab eo, cum ad stuprum irent, lanternam praelatam contenderent. erat autem is etiam tum inberbis et stabat in corona videbatque rem ad suos cruciatus pertinere, nec tamen eos fugitavit. ille vero, ut domum quoque ventum est, Antonium hoc nomine vehementius confusum et sollicitum ultro est hortatus ut se iudicibus torquendum traderet, adfirmans nullum ore suo verbum exiturum, quo causa eius laederetur, ac promissi fidem mira patientia praestitit: plurimis etenim laceratus verberibus eculeoque inpositus, candentibus etiam lamminis ustus omnem vim accusationis custodita rei salute subuertit. argui fortuna merito potest, quod tam pium et tam fortem spiritum servili nomine inclusit.

6.8.2 Consulem autem C. Marium Praenestinae obsidionis miserabilem exitum sortitum, cuniculi latebris frustra evadere conatum levique vulnere a Telesino, cum quo conmori destinaverat, perstrictum servus suus, ut Sullanae crudelitatis expertem faceret, gladio traiectum interemit, cum magna praemia sibi proposita videret, si eum victoribus tradidisset. cuius dexterae tam opportunum ministerium nihil eorum pietati cedit, a quibus salus dominorum protecta est, quia eo tempore Mario non vita, sed mors in beneficio reposita erat.

6.8.3 Aeque inlustre quod sequitur. C. Gracchus, ne in potestatem inimicorum perveniret, Philocrati servo suo cervices incidendas praebuit. quas cum celeri ictu abscidisset, gladium cruore domini manantem per sua egit praecordia. Euporum alii hunc vocitatum existimant: ego de nomine nihil disputo, famularis tantum modo fidei robur admiror. cuius si praesentiam animi generosus iuvenis imitatus foret, suo, non servi beneficio inminentia supplicia vitasset: nunc conmisit ut Philocratis quam Gracchi cadaver speciosius iaceret.

6.8.4 Alia nobilitas, alius furor, sed fidei par exemplum. Pindarus C. Cassium Philippensi proelio victum, nuper ab eo manu missus, iussu ipsius obtruncatum insultationi hostium subtraxit seque e conspectu hominum voluntaria morte abstulit ita, ut ne corpus quidem eius absumpti inveniretur. quis deorum gravissimi sceleris ultor illam dexteram, quae in necem patriae parentis exarserat, tanto torpore inligavit, ut se tremibunda Pindari genibus summitteret, ne publici parricidii quas merebatur poenas arbitrio piae victoriae exsolveret? tu profecto tunc, dive Iuli, caelestibus tuis vulneribus debitam exegisti vindictam, perfidum erga te caput sordidi auxilii supplex fieri cogendo, eo animi aestu conpulsum, ut neque retinere vitam vellet neque finire sua manu auderet.

6.8.5 Adiunxit se his cladibus C. Plotius Plancus Munatii Planci consularis et censorii frater. qui, cum a triumviris proscriptus in regione Salernitana lateret, delicatiore vitae genere et odore unguenti occultam salutis custodiam detexit: istis enim vestigiis eorum, qui miseros persequebantur, sagax inducta cura abditum fugae eius cubile odorata est. a quibus conprehensi servi latentis multumque ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli servos ulterius cruciari, sed processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. quod certamen mutuae benivolentiae arduum dinosci facit utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem servorum fidem experiretur, an servi, qui tam iusta domini misericordia quaestionis saevitia liberarentur.

6.8.6 Quid Urbini Panapionis servus, quam admirabilis fidei! cum ad dominum proscriptum occidendum domesticorum indicio certiores factos milites in Reatinam villam venisse cognosset, conmutata cum eo veste, permutato etiam anulo illum postico clam emisit, se autem in cubiculum ac lectulum recepit et ut Panapionem occidi passus est. brevis huius facti narratio, sed non parua materia laudationis: nam si quis ante oculos ponere velit subitum militum adcursum, conuulsa ianuae claustra, minacem vocem, truces vultus, fulgentia arma, rem vera aestimatione prosequetur, nec quam cito dicitur aliquem pro alio mori voluisse, tam id ex facili etiam fieri potuisse arbitrabitur. Panapio autem quantum servo deberet amplum ei faciendo monumentum ac testimonium pietatis grato titulo reddendo confessus est.

6.8.7 Contentus essem huius exemplis generis, nisi unum me adicere admiratio facti cogeret. Antius Restio proscriptus a triumviris, cum omnes domesticos circa rapinam et praedam occupatos videret, quam maxime poterat dissimulata fuga se penatibus suis intempesta nocte subduxit. cuius furtivum egressum servos ab eo vinculorum poena coercitus inexpiabilique litterarum nota per summam oris contumeliam inustus curiosis speculatus oculis ac vestigia huc atque illuc errantia benivolo studio subsecutus lateri voluntarius comes adrepsit. quo quidem tam exquisito tamque ancipiti officio perfectissimum inexpectatae pietatis cumulum expleverat: his enim, quorum felicior in domo status fuerat, lucro intentis ipse, nihil quam umbra et imago suppliciorum suorum, maximum esse emolumentum eius, a quo tam graviter punitus erat, salutem iudicavit, cumque abunde foret iram remittere, adiecit etiam caritatem. nec hactenus benivolentia processit, sed in eo conservando mira quoque arte usus est: nam ut sensit cupidos sanguinis milites supervenire, amoto domino rogum extruxit eique egentem a se conprehensum et occisum senem superiecit. interrogantibus deinde militibus ubinam esset Antius manum rogo intentans ibi illum datis sibi crudelitatis piaculis uri respondit. quia veri similia loquebatur, habita est voci fides. quo evenit ut Antius tutam quaerendae incolumitatis occasionem adsequeretur.

6.9.init. Multum animis hominum et fiduciae adicere et sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunae in claris viris recognita mutatio, sive nostros status sive proximorum ingenia contemplemur: nam cum aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta atque contempta emersisse claritatem videamus, quid aberit quin et ipsi meliora de nobis semper cogitemus, memores stultum esse perpetuae infelicitatis se praedamnare spemque, quae etiam incerta recte fovetur, interdum certam in desperationem convertere?

6.9.1 Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi cordis inter initia iuventae existimatus, ut a patre L. Manlio amplissimo viro, quia et domesticis et rei publicae usibus inutilis videbatur, rus relegatus agresti opere fatigaretur, postmodum patrem reum iudiciali periculo liberavit, filium victorem, quod adversus imperium suum cum hoste manum conserverat, securi percussit, patriam Latino tumultu fessam speciosissimo triumpho recreavit, in hoc, credo, ne fortunae nubilo adulescentiae contemptu perfusus, quo senectutis eius decus lucidius enitesceret.

6.9.2 Scipio autem Africanus superior, quem di immortales nasci voluerunt, ut esset in quo virtus se per omnes numeros hominibus efficaciter ostenderet, solutioris vitae primos adulescentiae annos egisse fertur, remotos quidem a luxuriae crimine, sed tamen Punicis tropaeis, devictae Karthaginis ceruicibus inposito iugo teneriores.

6.9.3 C. quoque Valerius Flaccus secundi Punici belli temporibus luxu perditam adulescentiam inchoavit. ceterum a P. Licinio pontifice maximo flamen factus, quo facilius a vitiis recederet, ad curam sacrorum et caerimoniarum converso animo, usus duce frugalitatis religione, quantum prius luxuriae fuerat exemplum, tantum postea modestiae et sanctitatis specimen evasit.

6.9.4 Nihil Q. Fabio Maximo, qui Gallica victoria cognomen Allobrogici sibimet ac posteris peperit, adulescente magis infame, nihil eodem sene ornatius aut speciosius illo saeculo nostra civitas habuit.

6.9.5 Quis ignorat Q. Catuli auctoritatem in maximo clarissimorum virorum proventu excelsum gradum obtinuisse? cuius si superior aetas revoluatur, multi lusus, multae deliciae reperiantur. quae quidem ei inpedimento non fuerunt quo minus patriae princeps existeret, nomenque eius in Capitolino fastigio fulgeret ac virtute civile bellum ingenti motu oriens sepeliret.

6.9.6 L. vero Sulla usque ad quaesturae suae comitia vitam libidine, vino, ludicrae artis amore inquinatam perduxit. quapropter C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi asperrimum in Africa bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte obuenisset. eiusdem virtus quasi perruptis et disiectis nequitiae, qua obsidebatur, claustris catenas Iugurthae manibus iniecit, Mitridatem conpescuit, socialis belli fluctus repressit, Cinnae dominationem fregit eumque, qui se in Africa quaestorem fastidierat, ipsam illam provinciam proscriptum et exulem petere coegit. quae tam diversa tamque inter se contraria si quis apud animum suum attentiore conparatione expendere velit, duos in uno homine Sullas fuisse crediderit, turpem adulescentulum et virum, dicerem fortem, nisi ipse se felicem appellari maluisset.

6.9.7 Atque ut nobilitati, beneficio paenitentiae se ipsam admonitae respicere, altiora modo suo sperare ausos subtexamus, T. Aufidius, cum Asiatici publici exiguam admodum particulam habuisset, postea totam Asiam proconsulari imperio obtinuit. nec indignati sunt socii eius parere fascibus, quem aliena tribunalia adulantem viderant. gessit etiam se integerrime atque splendidissime. quo quidem modo demonstravit pristinum quaestum suum fortunae, praesens vero dignitatis incrementum moribus ipsius inputari debere.

6.9.8 At P. Rupilius non publicanum in Sicilia egit, sed operas publicanis dedit. idem ultimam inopiam suam auctorato sociis officio sustentavit. ab hoc postmodum consule leges universi Siculi acceperunt acerbissimoque praedonum ac fugitivorum bello li berati sunt. portus ipsos, si quis modo mutis rebus inest sensus, tantam in eodem homine varietatem status admiratos arbitror: quem enim diurnas capturas exigentem animadverterant, eundem iura dantem classesque et exercitus regentem viderunt.

6.9.9 Huic tanto incremento maius adiciam. Asculo capto Cn. Pompeius Magni pater P. Ventidium aetate inpuberem in triumpho suo populi oculis subiecit. hic est Ventidius, qui postea Romae ex Parthis et per Parthos de Crassi manibus in hostili solo miserabiliter iacentibus triumphum duxit. ita qui captivus carcerem exhorruerat, victor Capitolium felicitate celebravit. in eodem etiam illud eximium, quod eodem anno praetor et consul est factus.

6.9.10 Casuum nunc contemplemur varietatem. L. Lentulus consularis lege Caecilia repetundarum crimine oppressus censor cum L. Censorino creatus est. quem quidem fortuna inter ornamenta et dedecora alterna vice versavit, consulatu illius damnationem, damnationi censuram subiciendo et neque bonis eum perpetuis frui neque malis aeternis ingemescere patiendo.

6.9.11 Isdem viribus uti voluit in Cn. Cornelio Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas captus, cum belli iure omnia perdidisset, laetiore subinde vultu eius adiutus cuncta recuperavit, consul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a xii securibus ad Karthaginiensium perventurum catenas? quis rursus existimaret a Punicis vinculis ad summi imperii perventurum insignia? sed tamen ex consule captivus et ex captivo consul est factus.

6.9.12 Quid, Crasso nonne pecuniae magnitudo locupletis nomen dedit? sed eidem postea inopia turpem decoctoris appellationem inussit, siquidem bona eius a creditoribus, quia solidum praestare non poterat, venierunt. ~ itaque qui amara suggillatione non caruit, cum egens ambularet, Dives ab occurrentibus salutabatur.

6.9.13 Crassum casus acerbitate Q. Caepio praecucurrit: is namque praeturae splendore, triumphi claritate, consulatus decore, maximi pontificis sacerdotio ut senatus patronus diceretur adsecutus in publicis vinculis spiritum deposuit, corpusque eius funestis carnificis manibus laceratum in scalis Gemoniis iacens magno cum horrore totius fori Romani conspectum est.

6.9.14 Iam C. Marius ~ maximae fortunae luctatione: omnes enim eius impetus qua corporis qua animi robore fortissime sustinuit. Arpinatibus honoribus iudicatus inferior quaesturam Romae petere ausus est. patientia deinde repulsarum inrupit magis in curiam quam venit. in tribunatus quoque et aedilitatis petitione consimilem campi notam expertus praeturae candidatus supremo in loco adhaesit, quem tamen non sine periculo obtinuit: ambitus enim accusatus vix atque aegre absolutionem ab iudicibus impetravit. ex illo Mario tam humili Arpini, tam ignobili Romae, tam fastidiendo candidato ille Marius evasit, qui Africam subegit, qui Iugurtham regem ante currum egit, qui Teutonorum Cimbrorumque exercitus delevit, cuius bina tropaea in urbe spectantur, cuius septem in fastis consulatus leguntur, cui post exilium consulem creari proscriptoque facere proscriptionem contigit. quid huius condicione inconstantius aut mutabilius? quem si inter miseros posueris, miserrimus, si inter felices, felicissimus reperietur.

6.9.15 C. autem Caesar, cuius virtutes aditum sibi in caelum struxerunt, inter primae iuventae initia privatus Asiam petens, a maritimis praedonibus circa insulam Pharmacusam exceptus L se talentis redemit. parua igitur summa clarissimum mundi sidus in piratico myoparone rependi fortuna voluit. quid est ergo quod amplius de ea queramur, si ne consortibus quidem divinitatis suae parcit? sed caeleste numen se ab iniuria vindicavit: continuo enim captos praedones crucibus adfixit.

6.9.ext.1 Adtento studio nostra commemoravimus: remissiore nunc animo aliena narrentur. perditae luxuriae Athenis adulescens Polemo, neque inlecebris eius tantum modo, sed etiam ipsa infamia gaudens, cum e convivio non post occasum solis, sed post ortum surrexisset domumque rediens Xenocratis philosophi patentem ianuam vidisset, vino gravis, unguentis delibutus, sertis capite redimito, perlucida veste amictus refertam turba doctorum hominum scholam eius intravit. nec contentus tam deformi introitu consedit etiam, ut clarissimum eloquium et prudentissima praecepta temulentiae lasciviis elevaret. orta deinde, ut par erat, omnium indignatione Xenocrates vultum in eodem habitu continuit omissaque re, quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui coepit. cuius gravitate sermonis resipiscere coactus Polemo primum coronam capite detractam proiecit, paulo post brachium intra pallium reduxit, procedente tempore oris convivalis hilaritatem deposuit, ad ultimum totam luxuriam exuit uniusque orationis saluberrima medicina sanatus ex infami ganeone maximus philosophus evasit. peregrinatus est huius animus in nequitia, non habitavit.

6.9.ext.2 Piget Themistoclis adulescentiam adtingere, sive patrem aspiciam abdicationis iniungentem notam, sive matrem suspendio finire vitam propter fili turpitudinem coactam, cum omnium postea Grai sanguinis virorum clarissimus extiterit mediumque Europae et Asiae vel spei vel desperationis pignus fuerit: haec enim eum salutis suae patronum habuit, illa vadem victoriae adsumpsit.

6.9.ext.3 Cimonis vero incunabula opinione stultitiae fuerunt referta: eiusdem adulti imperia salutaria Athenienses senserunt. itaque coegit eos stuporis semet ipsos damnare, qui eum stolidum crediderant.

6.9.ext.4 Nam Alcibiaden quasi duae fortunae partitae sunt, altera, quae ei nobilitatem eximiam, abundantes divitias, formam praestantissimam, favorem civium propensum, summa imperia, praecipuas potentiae vires, flagrantissimum ingenium adsignaret, altera, quae damnationem, exilium, venditionem bonorum, inopiam, odium patriae, violentam mortem infligeret: nec aut haec aut illa universa, sed varie perplexa, freto atque aestui similia.

6.9.ext.5 Ad invidiam usque Polycratis Samiorum tyranni abundantissimis bonis conspicuus vitae fulgor excessit, nec sine causa: omnes enim conatus eius placido excipiebantur itinere, spes certum cupitae rei fructum adprehendebant, vota nuncupabantur simul et solvebantur, velle ac posse in aequo positum erat. semel dumtaxat vultum mutavit, perquam brevi tristitiae salebra succussum, tunc cum admodum gratum sibi anulum de industria in profundum, ne omnis incommodi expers esset, abiecit. quem tamen continuo recuperavit capto pisce, qui eum devoraverat. sed hunc, cuius felicitas semper plenis velis prosperum cursum tenuit, Orontes Darii regis praefectus in excelsissimo Mycalensis montis vertice cruci adfixit, e qua putres eius artus et tabido cruore manantia membra atque illam laevam, cui Neptunus anulum piscatoris manu restituerat, situ marcidam Samos, amara servitute aliquamdiu pressa, liberis ac laetis oculis aspexit.

6.9.ext.6 Dionysius autem, cum hereditatis nomine a patre Syracusanorum ac paene totius Siciliae tyrannidem accepisset, maximarum opum dominus, exercituum dux, rector classium, equitatuum potens, propter inopiam litteras puerulos Corinthi docuit eodemque tempore tanta mutatione maiores natu ne quis nimis fortunae crederet magister ludi factus ex tyranno monuit.

6.9.ext.7 Sequitur hunc Syphax rex, consimilem fortunae iniquitatem expertus, quem amicum hinc Roma per Scipionem, illinc Karthago per Hasdrubalem ultro petitum ad penates deos eius venerat. ceterum eo claritatis evectus, ut validissimorum populorum tantum non arbiter victoriae existeret, parui temporis interiecta mora catenatus a Laelio legato ad Scipionem imperatorem pertractus est, cuiusque dexteram regio insidens solio adroganti manu attigerat, eius genibus supplex procubuit. Caduca nimirum et fragilia puerilibusque consentanea crepundiis sunt ista, quae vires atque opes humanae vocantur. adfluunt subito, repente dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus consistunt, sed incertissimo flatu fortunae huc atque illuc acta quos sublime extulerunt inproviso recussu destitutos profundo cladium miserabiliter inmergunt. itaque neque existimari neque dici debent bona, quae, ut inflictorum malorum amaritudine desiderium sui duplicent, * * *


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Feb. 06