[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour cette page en français.]
Français

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:

7.1: init. 1 2
7.2: init. 1 2 3 4 5 6 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6 ext.7 ext.8 ext.9 ext.10 ext.11 ext.12 ext.13 ext.14 ext.15 ext.16 ext.17 ext.18
7.3: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6 ext.7 ext.8 ext.9 ext.10
7.4: init. 1 2 3 4 5 ext.1 ext.2
7.5: init. 1 2 3 4 5 6 7 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4
7.6: init. 1 2 3 4 5 ext.1 ext.2 ext.3
7.7: init. 1 2 3 4 5 6 7
7.8: 1 2 3 4 5 6 7 8 9

Valeri Maximi
Factorum et Dictorum Memorabilium

Liber VII

7.1.init. Volubilis fortunae conplura exempla retulimus, constanter propitiae admodum pauca narrari possunt. quo patet eam adversas res cupido animo infligere, secundas parco tribuere. eadem, ubi malignitatis oblivisci sibi imperavit, non solum plurima ac maxima, sed etiam perpetua bona congerit.

7.1.1 Videamus ergo quot gradibus beneficiorum Q. Metellum a primo originis die ad ultimum usque fati tempus numquam cessante indulgentia ad summum beatae vitae cumulum perduxerit. nasci eum in urbe terrarum principe voluit, parentes ei nobilissimos dedit, adiecit animi rarissimas dotes et corporis vires, ut sufficere laboribus posset, uxorem pudicitia et fecunditate conspicuam conciliavit, consulatus decus, imperatoriam potestatem, speciosissimi triumphi praetextum largita est, fecit ut eodem tempore tres filios consulares, unum etiam censorium et triumphalem, quartum praetorium videret, utque tres filias nuptum daret earumque subolem sinu suo exciperet. tot partus, tot incunabula, tot viriles togae, tam multae nuptiales faces, honorum, imperiorum, omnis denique gratulationis summa abundantia, cum interim nullum funus, nullus gemitus, nulla causa tristitiae. caelum contemplare, vix tamen ibi talem statum reperies, quoniam quidem luctus et dolores deorum quoque pectoribus a maximis vatibus adsignari videmus. hunc vitae actum eius consentaneus finis excepit: namque Metellum ultimae senectutis spatio defunctum lenique genere mortis inter oscula conplexusque carissimorum pignorum extinctum filii et generi humeris suis per urbem latum rogo inposuerunt.

7.1.2 Clara haec felicitas: obscurior illa, sed ~ divino splendori praeposita: cum enim Gyges regno Lydiae armis et divitiis abundantissimo inflatus animo Apollinem Pythium sciscitatum venisset an aliquis mortalium se esset felicior, deus ex abdito sacrarii specu voce missa Aglaum Psophidium ei praetulit. is erat Arcadum pauperrimus, sed aetate iam senior terminos agelli sui numquam excesserat, paruuli ruris fructibus voluptatibus contentus. verum profecto beatae vitae finem Apollo non adumbratum oraculi sagacitate conplexus est. quocirca insolenter fulgore fortunae suae glorianti respondit magis se probare securitate ridens tugurium quam tristem curis et sollicitudinibus aulam, paucasque glebas pavoris expertes quam pinguissima Lydiae arua metu referta, et unum aut alterum iugum boum facilis tutelae quam exercitus et arma et equitatum voracibus inpensis onerosum, et usus necessarii horreolum nulli nimis adpetendum quam thesauros omnium insidiis et cupiditatibus expositos. ita Gyges, dum adstipulatorem vanae opinionis deum habere concupiscit, ubinam solida et sincera esset felicitas didicit.

7.2.init. Nunc id genus felicitatis explicabo, quod totum in habitu animi nec votis petitum, sed in pectoribus sapientia praeditis natum dictis factisque prudentibus enitescit.

7.2.1 App. Claudium crebro solitum dicere accepimus negotium populo Romano melius quam otium conmitti, non quod ignoraret quam iucundus tranquillitatis status esset, sed quod animadverteret praepotentia imperia agitatione rerum ad virtutem capessendam excitari, nimia quiete in desidiam resolui. et sane negotium nomine horridum civitatis nostrae mores in suo statu continuit, blandae appellationis quies plurimis vitiis respersit.

7.2.2 Scipio vero Africanus turpe esse aiebat in re militari dicere 'non putaram', videlicet quia explorato et excusso consilio quae ferro aguntur administrari oportere arbitrabatur. summa ratione: inemendabilis est enim error, qui violentiae Martis committitur. idem negabat aliter cum hoste confligi debere, quam aut si occasio obuenisset aut necessitas incidisset. aeque prudenter: nam et prospere gerendae rei facultatem omittere maxima dementia est et in angustias utique pugnandi conpulsum abstinere se proelio pestiferae ignaviae adfert exitum, eorumque, qui ista conmittunt, alter beneficio fortunae uti, alter iniuriae nescit resistere.

7.2.3 Q. quoque Metelli cum gravis tum etiam alta in senatu sententia, qui devicta Karthagine nescire se illa victoria bonine plus an mali rei publicae adtulisset adseveravit, quoniam ut pacem restituendo profuisset, ita Hannibalem summovendo nonnihil nocuisset: eius enim transitu in Italiam dormientem iam populi Romani virtutem excitatam, metuique debere ne acri aemulo liberata in eundem somnum revolueretur. in aequo igitur malorum posuit uri tecta, vastari, agros, exhauriri aerarium et prisci roboris neruos hebetari.

7.2.4 Quid illud factum L. Fimbriae consularis, quam sapiens! M. Lutatio Pinthiae splendido equiti Romano iudex addictus de sponsione, quam is cum adversario, quod vir bonus esset, fecerat, numquam id iudicium pronuntiatione sua finire voluit, ne aut probatum virum, si contra eum iudicasset, fama spoliaret aut iuraret virum bonum esse, cum ea res innumerabilibus laudibus contineretur.

7.2.5 Forensibus haec, illa militaribus stipendiis prudentia est exhibita. Papirius Cursor consul, cum Aquiloniam oppugnans proelium vellet conmittere pullariusque non prosperantibus avibus optimum ei auspicium renuntiasset, de fallacia illius factus certior sibi quidem et exercitui bonum omen datum credidit ac pugnam iniit, ceterum mendacem ante ipsam aciem constituit, ut haberent di cuius capite, si quid irae conceperant, expiarent. directum est autem sive casu sive etiam caelestis numinis providentia quod primum e contraria parte missum erat telum in ipsum pullarii pectus eumque exanimem prostravit. id ut cognovit consul, fidente animo et inuasit Aquiloniam et cepit. tam cito animadvertit quo pacto iniuria imperatoris vindicari deberet, quemadmodum violata religio expianda foret, qua ratione victoria adprehendi posset. egit virum severum, consulem religiosum, imperatorem strenuum, timoris modum, poenae genus, spei viam uno mentis impetu rapiendo.

7.2.6 Nunc ad senatus acta transgrediar. cum adversus Hannibalem Claudium Neronem et Livium Salinatorem consules mitteret eosque ut virtutibus pares, ita inimicitiis acerrime inter se dissidentes videret, summo studio in gratiam reduxit, ne propter privatas dissensiones rem publicam parum utiliter administrarent, quia consulum imperio nisi concordia inest, maior aliena opera interpellandi quam sua edendi cupiditas nascitur. ubi vero etiam pertinax intercedit odium, alter alteri quam uterque contrariis castris certior hostis proficiscitur. eosdem senatus, cum ob nimis aspere actam censuram a Cn. Baebio tribuno pl. pro rostris agerentur rei, causae dictione decreto suo liberavit vacuum omnis iudicii metu eum honorem reddendo, qui exigere deberet rationem, non reddere.

Par illa sapientia senatus. Ti. Gracchum tribunum pl. agrariam legem promulgare ausum morte multavit. idem ut secundum legem eius per triumviros ager populo viritim divideretur egregie censuit, si quidem gravissimae seditionis eodem tempore et auctorem et causam sustulit.

Quam deinde se prudenter in rege Masinissa gessit! nam cum promptissima et fidelissima eius opera adversus Karthaginienses usus esset eumque in dilatando regno avidiorem cerneret, legem ferri iussit, qua Masinissae ab imperio populi Romani solutam libertatem tribueret. quo facto cum optime meriti benivolentiam retinuit, tum Mauritaniae et Numidiae ceterarumque illius tractus gentium numquam fida pace quiescentem feritatem a valuis suis reppulit.

7.2.ext.1 Tempus deficiet domestica narrantem, quoniam imperium nostrum non tam robore corporum quam animorum vigore incrementum ac tutelam sui conprehendit. maiore itaque ex parte Romana prudentia in admiratione tacita reponatur alienigenisque huius generis exemplis detur aditus.

Socrates, humanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculum, nihil ultra petendum a dis inmortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia ii demum scirent quid uni cuique esset utile, nos autem plerumque id votis expeteremus, quod non inpetrasse melius foret: etenim densissimis tenebris involuta mortalium mens, in quam late patentem errorem caecas precationes tuas spargis! divitias adpetis, quae multis exitio fuerunt: honores concupiscis, qui conplures pessum dederunt: regna tecum ipsa voluis, quorum exitus saepe numero miserabiles cernuntur: splendidis coniugiis inicis manus; at haec ut aliquando inlustrant, ita nonnumquam funditus domos evertunt. desine igitur stulta futuris malorum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare teque totam caelestium arbitrio permitte, quia qui tribuere bona ex facili solent, etiam eligere aptissime possunt.

Idem expedita et conpendiaria via eos ad gloriam pervenire dicebat, qui id agerent, ut, quales videri vellent, tales etiam essent. qua quidem praedicatione aperte monebat ut homines ipsam potius virtutem haurirent quam umbram eius consectarentur.

Idem ab adulescentulo quodam consultus utrum uxorem duceret an se omni matrimonio abstineret, respondit, utrum eorum fecisset, acturum paenitentiam. 'hinc te' inquit 'solitudo, hinc orbitas, hinc generis interitus, hinc heres alienus excipiet, illinc perpetua sollicitudo, contextus querellarum, dotis exprobratio, adfinium grave supercilium, garrula socrus lingua, subsessor alieni matrimonii, incertus liberorum eventus'. non passus est iuvenem in contextu rerum asperarum quasi laetae materiae facere dilectum. Idem, cum Atheniensium scelerata dementia tristem de capite eius sententiam tulisset fortique animo et constanti vultu potionem veneni e manu carnificis accepisset, admoto iam labris poculo, uxore Xanthippe inter fletum et lamentationem vociferante innocentem eum periturum, 'quid ergo?' inquit 'nocenti mihi mori satius esse duxisti?' inmensam illam sapientiam, quae ne in ipso quidem vitae excessu oblivisci sui potuit!

7.2.ext 2 Age quam prudenter Solo neminem, dum adhuc viveret, beatum dici debere arbitrabatur, quod ad ultimum usque fati diem ancipiti fortunae subiecti essemus. felicitatis igitur humanae appellationem rogus consummat, qui se incursui malorum obicit.

Idem, cum ex amicis quendam graviter maerentem videret, in arcem perduxit hortatusque est ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. quod ut factum animadvertit, 'cogita nunc tecum' inquit 'quam multi luctus sub his tectis et olim fuerint et hodieque versentur et insequentibus saeculis sint habitaturi ac mitte mortalium incommoda tamquam propria deflere'. qua consolatione demonstravit urbes esse humanarum cladium consaepta miseranda. idem aiebat, si in unum locum cuncti mala sua contulissent, futurum ut propria deportare domum quam ex communi miseriarum aceruo portionem suam ferre mallent. quo colligebat non oportere nos quae fortuito patiamur praecipuae et intolerabilis amaritudinis iudicare.

7.2.ext.3 Bias autem, cum patriam eius Prienen hostes inuasissent, omnibus, quos modo saevitia belli incolumes abire passa fuerat, pretiosarum rerum pondere onustis fugientibus interrogatus quid ita nihil ex bonis suis secum ferret 'ego vero' inquit 'bona omnia mea mecum porto': pectore enim illa gestabat, non humeris, nec oculis visenda, sed aestimanda animo. quae domicilio mentis inclusa nec mortalium nec deorum manibus labefactari queunt, et ut manentibus praesto sunt, ita fugientes non deserunt.

7.2.ext.4 Iam Platonis verbis adstricta, sed sensu praevalens sententia, qui tum demum beatum terrarum orbem futurum praedicavit, cum aut sapientes regnare aut reges sapere coepissent.

7.2.ext.5 Rex etiam ille subtilis iudicii, quem ferunt traditum sibi diadema prius quam capiti inponeret retentum diu considerasse ac dixisse 'o nobilem magis quam felicem pannum! quem, si quis penitus cognoscat quam multis sollicitudinibus et periculis et miseriis sit refertus, ne humi quidem iacentem tollere velit'.

7.2.ext.6 Quid Xenocratis responsum, quam laudabile! cum maledico quorundam sermoni summo silentio interesset, uno ex his quaerente cur solus linguam suam cohiberet, 'quia dixisse me' inquit 'aliquando paenituit, tacuisse numquam'.

7.2.ext.7 Aristophanis quoque altioris est prudentiae praeceptum, qui in comoedia introduxit remissum ab inferis ~ Atheniensium Periclen vaticinantem non oportere in urbe nutriri leonem, sin autem sit altus, obsequi ei convenire: monet enim ut praecipuae nobilitatis et concitati ingenii iuvenes refrenentur, nimio vero favore ac profusa indulgentia pasti quo minus potentiam obtineant ne inpediantur, quod stultum et inutile sit eas obtrectare vires, quas ipse foveris.

7.2.ext.8 Mirifice etiam Thales: nam interrogatus an facta hominum deos fallerent 'ne cogitata quidem' inquit, ut non solum manus, sed etiam mentes puras habere vellemus, cum secretis cogitationibus nostris caeleste numen adesse credidissemus.

7.2.ext.9 Ac ne quod sequitur quidem minus sapiens. unicae filiae pater Themistoclen consulebat utrum eam pauperi, sed ornato, an locupleti parum probato conlocaret. cui is 'malo' inquit 'virum pecunia quam pecuniam viro indigentem'. quo dicto stultum monuit ut generum potius quam divitias generi legeret.

7.2.ext.10 Age, Philippi quam probabilis epistola, in qua Alexandrum quorumdam Macedonum benivolentiam largitione ad se adtrahere conatum sic increpuit: 'quae te, fili, ratio in hanc tam vanam spem induxit, ut eos tibi fideles futuros existimares, quos pecunia ad amorem tui conpulisses?' a caritate istud pater, ab usu Philippus, maiore ex parte mercator Graeciae quam victor.

7.2.ext.11 Aristoteles autem Callisthenen auditorem suum ad Alexandrum dimittens monuit cum eo aut quam rarissime aut quam iucundissime loqueretur, quo scilicet apud regias aures vel silentio tutior vel sermone esset acceptior. at ille, dum Alexandrum Persica Macedonem salutatione gaudentem obiurgat et ad Macedonicos mores invitum revocare benivole perseverat, spiritu carere iussus seram neglecti salubris consilii paenitentiam egit.

Idem Aristoteles de semet ipsos in neutram partem loqui debere praedicabat, quoniam laudare se vani, vituperare stulti esset. eiusdem est utilissimum praeceptum ut voluptates abeuntes consideremus. quas quidem sic ostendendo minuit: fessis enim paenitentiaeque plenis animis nostris subicit, quo minus cupide repetantur.

7.2.ext.12 Nec parum prudenter Anaxagoras interroganti cuidam quisnam esset beatus 'nemo' inquit 'ex his, quos tu felices existimas, sed eum in illo numero reperies, qui a te ex miseris constare creditur'. non erit ille divitiis et honoribus abundans, sed aut exigui ruris aut non ambitiosae doctrinae fidelis ac pertinax cultor, in recessu quam in fronte beatior'.

7.2.ext.13 Demadis quoque dictum sapiens: nolentibus enim Atheniensibus divinos honores Alexandro decernere 'videte' inquit 'ne, dum caelum custoditis, terram amittatis'.

7.2.ext.14 Quam porro subtiliter Anacharsis leges araneorum telis conparabat! nam ut illas infirmiora animalia retinere, valentiora transmittere, ita his humiles et pauperes constringi, divites et praepotentes non alligari.

7.2.ext.15 Nihil etiam Agesilai facto sapientius, siquidem, cum adversus rem publicam Lacedaemoniorum conspirationem ortam noctu conperisset, leges Lycurgi continuo abrogavit, quae de indemnatis supplicium sumi vetabant: conprehensis autem et interfectis sontibus e vestigio restituit atque utrumque simul providit, ne salutaris animadversio vel iniusta esset vel iure impediretur. itaque, ut semper esse possent, aliquando non fuerunt.

7.2.ext.16 Sed nescio an Hannonis excellentissimae prudentiae consilium: Magone enim Cannensis pugnae exitum senatui Poenorum nuntiante inque tanti successus fidem anulos aureos trium modiorum mensuramexplentes fundente, qui interfectis nostris civibus detracti erant, quaesivit an aliquis sociorum post tantam cladem a Romanis defecisset, atque ut audivit neminem ad Hannibalem transisse, suasit protinus legati Romam, per quos de pace ageretur, mitterentur. cuius si sententia valuisset, neque secundo Punico bello victa Karthago neque tertio deleta foret.

7.2.ext.17 Ne Samnites quidem paruas poenas consimilis erroris pependerunt, quod Herenni Ponti salutare consilium neglexerant. qui auctoritate et prudentia ceteros praestans ab exercitu et duce eius filio suo consultus quidnam fieri de legionibus Romanis apud furcas Caudinas inclusis deberet, inviolatas dimittendas respondit. postero die eadem de re interrogatus deleri eas oportere dixit, ut aut maximo beneficio gratia hostium emereretur aut gravissima iactura vires confringerentur. sed inprovida temeritas victorum, dum utramque partem spernit utilitatis, sub iugum missas in perniciem suam accendit.

7.2.ext.18 Multis et magnis sapientiae exemplis paruulum adiciam. Cretes, cum acerbissima execratione adversus eos, quos vehementer oderunt, uti volunt, ut mala consuetudine delectentur optant modestoque voti genere efficacissimum ultionis eventum reperiunt: inutiliter enim aliquid concupiscere et in eo perseveranter morari, exitio ea vicina dulcedo est.

7.3.init. Est aliud factorum dictorumque genus, a sapientia proximo deflexu ad vafritiae nomen progressum, quod, nisi fallacia vires adsumpsit, finem propositi non invenit laudemque occulto magis tramite quam aperta via petit.

7.3.1 Seruio Tullio regnante cuidam patri familiae in agro Sabino praecipuae magnitudinis et eximiae formae vacca nata est. quam oraculorum certissimi auctores in hoc a dis inmortalibus editam responderunt, ut quisquis eam Aventinensi Dianae immolas set, eius patria totius terrarum orbis imperium obtineret. laetus eo dominus bovem summa cum festinatione Romam actam in Aventino ante aram Dianae constituit, sacrificio Sabinis regimen humani generis daturus. de qua re antistes templi certior factus religionem hospiti intulit, ne prius victimam caederet quam proximi amnis se aqua abluisset, eoque alueum Tiberis petente vaccam ipse immolavit et urbem nostram tot civitatium, tot gentium dominam pio sacrificii furto reddidit.

7.3.2 Quo in genere acuminis in primis Iunius Brutus referendus est: nam cum a rege Tarquinio avunculo suo omnem nobilitatis indolem excerpi interque ceteros etiam fratrem suum, quod vegetioris ingenii erat, interfectum animadverteret, obtunsi se cordis esse simulavit eaque fallacia maximas virtutes suas texit. profectus etiam Delphos cum Tarquinii filiis, quos is ad Apollinem Pythium muneribus et sacrificiis honorandum miserat, aurum deo nomine doni clam cavato baculo inclusum tulit, quia timebat ne sibi caeleste numen aperta liberalitate venerari tutum non esset. peractis deinde mandatis patris Apollinem iuvenes consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus videretur. at is penes eum summam urbis nostrae potestatem futuram respondit, qui ante omnes matri osculum dedisset. tum Brutus perinde atque casu prolapsus de industria se abiecit terramque communem omnium matrem existimans osculatus est. quod tam vafre Telluri inpressum osculum urbi libertatem, Bruto primum in fastis locum tribuit.

7.3.3 Scipio quoque superior praesidium calliditatis amplexus est: ex Sicilia enim petens Africam, cum e fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum conplere vellet neque tam subito eos posset instruere, quod temporis angustiae negabant sagacitate consilii adsecutus est: namque ex his iuvenibus, quos secum tota Sicilia nobilissimos et divitissimos sed inermes habebat, trecentos speciosa arma et electos equos quam celerrime expedire iussit velut eos continuo secum ad oppugnandam Karthaginem avecturus. qui cum imperio ut celeriter, ita longinqui et periculosi belli respectu sollicitis animis paruissent, remittere eis Scipio illam expeditionem, si arma et equos militibus suis tradere voluissent, edixit. rapuit condicionem inbellis ac timida iuventus instrumentoque suo cupidenostris cessit. ergo calliditas ducis providit ut ~ si quod protinus imperaretur, grato prius, deinde remisso militiae metu maximum beneficium fieret.

7.3.4 Quod sequitur ~ narrandum est. Q. Fabius Labeo, arbiter a senatu finium constituendorum inter Nolanos ac Neapolitanos datus, cum in rem praesentem venisset, utrosque separatim monuit ut omissa cupiditate regredi ~ modo controversia quam progredi mallent. idque cum utraque pars auctoritate viri mota fecisset, aliquantum in medio vacui agri relictum est. constitutis deinde finibus, ut ipsi terminaverant, quidquid reliqui soli fuit populo Romano adiudicavit. ceterum etsi circumventi Nolani ac Neapolitani queri nihil potuerunt secundum ipsorum demonstrationem dicta sententia, improbo tamen praestigiarum genere novum civitati nostrae vectigal accessit. eundem ferunt, cum a rege Antiocho, quem bello superaverat, ex foedere icto dimidiam partem navium accipere deberet, medias omnes secuisse, ut eum tota classe privaret.

7.3.5 Nam M. Antonio remittendum conuicium est, qui idcirco se aiebat nullam orationem scripsisse, ut, si quid superiore iudicio actum ei, quem postea defensurus esset, nociturum foret, non dictum a se adfirmare posset, quia facti vix pudentis causam tolerabilem habuit: pro periclitantium enim capite non solum eloquentia sua uti, sed etiam verecundia abuti erat paratus.

7.3.6 Sertorius vero corporis robore atque animi consilio parem naturae indulgentiam expertus, proscriptione Sullana dux Lusitanorum fieri coactus, cum eos oratione flectere non posset ne cum Romanis universa acie confligere vellent, vafro consilio ad suam sententiam perduxit: duos enim in conspectu eorum constituit equos, validissimum alterum, alterum infirmissimum, ac deinde validi caudam ab inbecillo sene paulatim carpi, infirmi a iuvene eximiarum virium universam convelli iussit. obtemperatum imperio est. sed dum adulescentis dextera inrito se labore fatigat, senio confecta manus ministerium exsecuta est. tunc barbarae contioni quorsum ea res tenderet cognoscere cupienti subicit equi caudae consimilem esse nostrum exercitum, cuius partes aliquis adgrediens opprimere possit, universum conatus prosternere celerius tradiderit victoriam quam occupaverit. ita gens barbara, aspera et regi difficilis, in exitium suum ruens, quam utilitatem auribus respuerat, oculis peruidit.

7.3.7 Fabius autem Maximus, cui non dimicare vincere fuit, cum praecipuae fortitudinis Nolanum peditem dubia fide suspectum et strenuae operae Lucanum equitem amore scorti deperditum in castris haberet, ut utroque potius bono milite uteretur quam in utrumque animadverteret, alteri suspicionem suam dissimulavit, in altero disciplinam paululum a recto tenore deflexit: namque illum plene pro tribunali laudando omnique genere honoris prosequendo animum suum a Poenis ad Romanos coegit revocare, et hunc clam meretricem redimere passus paratissimum pro nobis excursorem reddidit.

7.3.8 Veniam nunc ad eos, quibus salus astutia quaesita est. M. Volusius aedilis pl. proscriptus adsumpto Isiaci habitu per itinera viasque publicas stipem petens quisnam re vera esset occurrentis dinoscere passus non est eoque fallaciae genere tectus in M. Bruti castra pervenit. quid illa necessitate miserius, quae magistratum populi Romani abiecto honoris praetexto alienigenae religionis obscuratum insignibus per urbem iussit incedere! o nimis aut hi suae vitae aut illi alienae mortis cupidi, qui talia vel ipsi sustinuerunt vel alios perpeti coegerunt!

7.3.9 Aliquanto speciosius Sentii Saturnini Vetulonis in eodem genere casus ultimae sortis auxilium. qui, cum a triumviris inter proscriptos nomen suum propositum audisset, continuo praeturae insignia inuasit praecedentibusque in modum lictorum et apparitorum et servorum publicorum subornatis vehicula conprehendit, hospitia occupavit, obuios summovit ac tam audaci usurpatione imperii in maxima luce densissimas hostilibus oculis tenebras offudit. idem, ut Puteolos venit, perinde ac publicum ministerium agens summa cum licentia correptis navibus in Siciliam, certissimum tunc proscriptorum perfugium, penetravit.

7.3.10 His uno adiecto levioris notae exemplo ad externa revertar. amantissimus quidam filii, cum eum inconcessis ac periculosis facibus accensum ab insana cupiditate pater inhibere vellet, salubri consilio patriam indulgentiam temperavit: petiit enim ut prius quam ad eam, quam diligebat, iret vulgari et permissa venere uteretur. cuius precibus obsecutus adulescens infelicis animi impetum satietate licentis concubitus resolutum ad id, quod non licebat, tardiorem pigrioremque adferens paulatim deposuit.

7.3.ext.1 Cum Alexander Macedonum rex sorte monitus ut eum, qui sibi porta egresso primus occurrisset, interfici iuberet, asinarium forte ante omnis obuiam factum ad mortem abripi imperasset, eoque quaerente quidnam se immerentem capitali supplicio innocentemque addiceret, cum ad excusandum factum suum oraculi praeceptum retulisset, asinarius, 'si ita est' inquit, 'rex, alium sors huic morti destinavit: nam asellus, quem ego ante me agebam, prior tibi occurrit'. delectatus Alexander et illius tam callido dicto et quod ipse ab errore revocatus erat, occasionem in aliquanto viliore animali expiandae religionis rapuit. summa in hoc ~ mansuetudo, in alterius regis equisone calliditas.

7.3.ext.2 Sordida magorum dominatione oppressa Darius sex adiutoribus eiusdem dignitatis adsumptis pactum cum praeclari operis consortibus fecit ut equis insidentes solis ortu cursum in quendam locum dirigerent, isque regno potiretur, cuius equus in eo primus hinnisset. ceterum maximae mercedis con petitoribus fortunae beneficium expectantibus solus acumine equisonis sui Oebaris prosperum exoptatae rei effectum adsecutus est, qui in equae genitalem partem demissam manum, cum ad eum locum ventum esset, naribus equi admovit. quo odore inritatus ante omnes hinnitum edidit, auditoque eo sex reliqui summae potestatis candidati continuo equis delapsi, ut est mos Persarum, humi prostratis corporibus Darium regem salutaverunt. quan tum imperium quam paruo interceptum est vaframento!

7.3.ext.3 Bias autem, cuius sapientia diuturnior inter homines est quam patria Priene fuit, si quidem haec etiam nunc spirat, illius perinde atque extinctae vestigia tantum modo extant, ita aiebat oportere homines in usu amicitiae versari, ut meminissent eam ad gravissimas inimicitias posse converti. quod quidem praeceptum prima specie nimis fortasse callidum videatur inimicumque simplicitati, qua praecipue familiaritas gaudet, sed si ~ altior initamini cogitatio demissa fuerit, perquam utile reperietur.

7.3.ext.4 Lampsacenae urbis vero salus unius vaframenti beneficio constitit: nam cum ad excidium eius summo studio Alexander ferretur progressumque extra moenia Anaximenen praeceptorem suum vidisset, quia manifestum erat futurum ut preces suas irae eius opponeret, non facturum se quod petisset iuravit. tunc Anaximenes 'peto' inquit 'ut Lampsacum diruas'. haec velocitas sagacitatis oppidum vetusta nobilitate inclytum exitio, cui destinatum erat, subtraxit.

7.3.ext.5 Demosthenis quoque astutia mirifice cuidam aniculae succursum est, quae pecuniam depositi nomine a duobus hospitibus acceperat ea condicione, ut illam simul utrisque redderet. quorum alter interiecto tempore tamquam mortuo socio squalore obsitus deceptae omnis nummos abstulit. supervenit deinde alter et depositum petere coepit. haerebat misera et in maxima pariter et pecuniae et defensionis penuria iamque de laqueo et suspendio cogitabat: sed opportune Demosthenes ei patronus adfulsit. qui, ut in aduocationem venit, 'mulier' inquit 'parata est depositi se fide solvere, sed nisi socium adduxeris, id facere non potest, quoniam, ut ipse vociferaris, haec dicta est lex, ne pecunia alteri sine altero numeraretur'.

7.3.ext.6 Ac ne illud quidem parum prudenter. quidam Athenis universo populo invisus causam apud eum capitali crimine dicturus maximum honorem subito petere coepit, non quod speraret se illum consequi posse, sed ut haberent homines ubi procursum irae, qui acerrimus esse solet, effunderent. neque eum haec tam callida consilii ratio fefellit: comitiis enim clamore infesto et crebris totius contionis sibilis vexatus, nota etiam denegati honoris perstrictus, eiusdem plebis paulo post in discrimine vitae clementissima suffragia expertus est. quod si adhuc ei ultionem sitienti capitis sui periculum obiecisset, nullam partem defensionis odio obseratae aures reciperent.

7.3.ext.7 Huic vaframento consimilis illa calliditas superiori. Hannibal a Duilio consule navali proelio victus timensque classis amissae poenas dare, offensam astutia mire avertit: nam ex illa infelici pugna prius quam cladis nuntius domum perveniret quendam ex amicis conpositum et formatum Karthaginem misit. qui, postquam civitatis eius curiam intravit, 'consulit vos' inquit 'Hannibal, cum dux Romanorum magnas secum maritimas trahens copias advenerit, an cum eo confligere debeat'. adclamavit universus senatus non esse dubium quin oporteret. tum ille 'conflixit' inquit 'et superatus est'. ita liberum his non reliquit id factum damnare, quod ipsi fieri debuisse iudicaverant.

7.3.ext.8 Item Hannibal Fabium Maximum invictam armorum suorum vim saluberrimis cunctationibus pugnae ludificantem, ut aliqua suspicione trahendi belli respergeret, totius Italiae agros ferro atque igni vastando unius eius fundum inmunem ab hoc iniuriae genere reliquit. profecisset aliquid tanti beneficii insidiosa adumbratio eius, nisi Romanae urbi et Fabii pietas et Hannibalis vafri mores fuissent notissimi.

7.3.ext.9 Tusculanis etiam acumine consilii incolumitas parta est: cum enim crebris rebellationibus meruissent ut eorum urbem funditus Romani evertere vellent, atque ad id exequendum Furius Camillus maximus dux validissimo instructus exercitu venisset, universi ei togati obuiam processerunt commeatusque et cetera pacis munia benignissime praestiterunt. armatum etiam intrare moenia passi sunt nec vultu nec habitu mutato. qua constantia tranquillitatis non solum ad amicitiae nostrae ius, sed etiam ad communionem civitatis usque penetrarunt, sagaci hercule usi simplicitate, quoniam aptius esse intellexerant metum officiis dissimulare quam armis protegere.

7.3.ext.10 At Volscorum ducis Tulli execrabile consilium. qui ad bellum inferendum Romanis maxima cupiditate accensus, cum aliquot adversis proeliis contusos animos suorum et ob id paci proniores animadverteret, insidiosa ratione quo volebat conpulit: nam cum spectandorum ludorum gratia magna Volscorum multitudo Romam convenisset, consulibus dixit vehementer se timere ne quid hostile subito molirentur monuitque ut essent cautiores et protinus ipse urbe egressus est. quam rem consules ad senatum detulerunt. qui, tametsi nulla suspicio suberat, auctoritate tamen Tulli commotus ut ante noctem Volsci abirent decrevit. qua contumelia inritati facile inpelli potuerunt ad rebellandum. ita mendacium versuti ducis simulatione benivolentiae involutum duos simul populos fefellit, Romanum, ut insontes notaret, Volscum, ut deceptis irasceretur.

7.4.init. Illa vero pars calliditatis egregia et ab omni reprehensione procul remota, cuius opera, quia appellatione * vix apte exprimi possunt, Graeca pronuntiatione strategemata dicantur.

7.4.1 ~ Omnibus militaribus copiis Tullus Hostilius Fidenas adgressus, quae surgentis imperii nostri incunabula crebris rebellationibus torpere passae non sunt finitimisque tropaeis ac triumphis alitam virtutem eius spes suas ulterius promovere docuerunt, Mettius Fufetius dux Albanorum dubiam et suspectam semper societatis suae fidem repente in ipsa acie detexit: deserto enim Romani exercitus latere in proximo colle consedit, pro adiutore speculator pugnae futurus, ut aut victis insultaret aut victores fessos adgrederetur. non erat dubium quin ea res militum nostrorum animos debilitatura esset, cum eodem tempore et hostes confligere et auxilia deficere cernerent. itaque ne id fieret Tullus providit: concitato enim equo omnes pugnantium globos percucurrit praedicans suo iussu secessisse Mettium eumque, cum ipse signum dedisset, inuasurum Fidenatium terga. quo imperatoriae artis consilio metum fiducia mutavit proque trepidatione alacritate suorum pectora replevit.

7.4.2 Et ne continuo a nostris regibus recedam, Sextus Tarquinius Tarquini filius indigne ferens, quod patris viribus expugnari Gabii nequirent, valentiorem armis excogitavit rationem, qua interceptum illud oppidum Romano imperio adiceret: subito namque se ad Gabinos contulit tamquam parentis saevitiam et verbera, quae voluntate sua perpessus erat, fugiens, ac paulatim unius cuiusque fictis et compositis blanditiis adliciendo benivolentiam, ut apud omnes plurimum posset consecutus, familiarem suum ad patrem misit indicaturum quemadmodum cuncta in sua manu haberet et quaesiturum quidnam fieri vellet. iuvenili calliditati senilis astutia respondit, si quidem re eximie delectatus Tarquinius, fidei autem nuntii parum credens nihil respondit, sed seducto eo in hortum maxima et altissima papaverum capita baculo decussit. cognito adulescens silentio simul ac patris facto causam alterius, alterius argumentum peruidit nec ignoravit praecipi sibi ut excellentissimum quemque Gabinorum aut exilio summoveret aut morte consumeret. ergo spoliatam bonis propugnatoribus civitatem tantum non vinctis manibus ei tradidit.

7.4.3 Illud quoque maioribus et consilio prudenter et exitu feliciter provisum: cum enim urbe capta Galli Capitolium obsiderent solamque potiendi eius spem in fame eorum repositam animadverterent, perquam callido genere consilii Romani usi unico perseverantiae inritamento victores spoliaverunt: panes enim iacere conpluribus e locis coeperunt. quo spectaculo obstupefactos infinitamque frumenti abundantiam nostris superesse credentes ad pactionem omittendae obsidionis conpulerunt. misertus est tunc profecto Iuppiter Romanae virtutis, praesidium ab astutia mutuantis, cum summa alimentorum inopia proici praesidia inopiae cerneret. igitur ut vafro, ita periculoso consilio salutarem exitum dedit.

7.4.4 Idemque Iuppiter postea praestantissimorum ducum nostrorum sagacibus consiliis propitius aspiravit: nam cum alterum Italiae latus Hannibal laceraret, alterum inuasisset Hasdrubal, ne duorum fratrum iunctae copiae intolerabili onere fessas simul res nostras urguerent, hinc Claudii Neronis vegetum consilium, illinc Livi Salinatoris inclyta providentia effecit: Nero enim conpresso a se in Lucanis Hannibale praesentiam suam, quoniam ita ratio belli desiderabat, mentitus hosti ad opem collegae ferendam per longum iter celeritate mira tetendit. Salinator in Umbria apud Metaurum flumen proximo die dimicaturus summa cum dissimulatione Neronem castris noctu recepit: tribunos enim a tribunis, centuriones a centurionibus, equites ab equitibus, pedites a peditibus excipi iussit ac sine ulla tumultuatione solo vix unum exercitum capiente alterum inservit. quo evenit ne Hasdrubal cum duobus se consulibus proeliaturum prius sciret quam utriusque virtute prosterneretur. ita illa toto terrarum orbe infamis Punica calliditas Romana elusa prudentia Hannibalem Neroni, Hasdrubalem Salinatori decipiendum tradidit.

7.4.5 Memorabilis etiam consilii Q. Metellus. qui, cum pro consule bellum in Hispania adversus Celtiberos gereret urbemque Contrebiam caput eius gentis viribus expugnare non posset, intra pectus suum multum ac diu consiliis agitatis viam repperit, qua propositum ad exitum perduceret. itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: hos obsidebat montes, paulo post ad illos transgrediebatur, cum interim tam suis omnibus quam ipsis hostibus ignota erat causa inopinatae eius ac subitae fluctuationis. interrogatus quoque a quodam amicissimo sibi quid ita sparsum et incertum militiae genus sequeretur, 'absiste' inquit 'istud quaerere: nam si huius consilii mei interiorem tunicam consciam esse sensero, continuo eam cremari iubebo'. quorsum igitur ea dissimulatio erupit aut quem finem habuit? postquam vero et exercitum suum ignorantia et totam Celtiberiam errore implicavit, cum alio cursum direxisset, subito ad Contrebiam reflexit eamque inopinatam et attonitam oppressit. ergo nisi mentem suam dolos scrutari coegisset, ad ultimam ei senectutem apud moenia Contrebiae armato sedendum foret.

7.4.ext.1 Agathocles autem Syracusarum rex audaciter callidus: cum enim urbem eius maiore ex parte Karthaginienses occupassent, exercitum suum in Africam traiecit, ut metum metu, vim vi discuteret, nec sine effectu: nam repentino eius adventu perculsi Poeni libenter incolumitatem suam salute hostium redemerunt pactique sunt ut eodem tempore et Africa Siculis et Sicilia Punicis armis liberaretur. age si Syracusarum moenia tueri perseverasset? Sicilia belli malis urgueretur, bona pacis fruenda securae Karthagini reliquisset. nunc inferendo quae patiebatur, dum alienas potius lacessit opes quam suas tuetur, quo aequiore animo regnum deservit, eo tutius recepit.

7.4.ext.2 Quid, Hannibal Cannensem populi Romani aciem nonne prius quam ad dimicandum descenderet conpluribus astutiae copulatam laqueis ad tam miserabilem perduxit exitum? ante omnia enim providit ut et solem et puluerem, qui ibi vento multus excitari solet, adversum haberet. deinde partem copiarum suarum inter ipsum proelii tempus de industria fugere iussit, quam cum a reliquo exercitu abrupta legio Romana sequeretur, trucidandam eam ab his, quos in insidiis collocaverat, curavit. postremo cccc equites subornavit, qui simulata transitione petierunt consulem, a quo iussi more transfugarum depositis armis in ultimam pugnae partem secedere destrictis gladiis, quos inter tunicas et loricas abdiderant, poplites pugnantium Romanorum ce ciderunt. haec fuit Punica fortitudo, dolis et insidiis et fallacia instructa. quae nunc certissima circumventae virtutis nostrae excusatio est, quoniam decepti magis quam victi sumus.

7.5.init. Campi quoque repraesentata condicio ambitiosam ingredientis viam ad fortius sustinendos parum prosperos comitiorum eventus utiliter instruxerit, quia propositis ante oculos clarissimorum virorum repulsis ut non minore cum spe honores, ita prudentiore cum animi iudicio petent meminerintque nefas non esse aliquid ab omnibus uni negari, cum saepe numero singuli cunctorum voluntatibus resistere fas esse duxerint, scientes etiam patientia quaeri debere quod gratia impetrari nequierit.

7.5.1 Q. Aelius Tubero a Q. Fabio Maximo epulum populo nomine P. Africani patrui sui dante rogatus ut triclinium sterneret lectulos Punicanos pellibus haedinis stravit et pro argenteis vasis Samia exposuit. cuius rei deformitas sic homines offendit, ut, cum alioqui vir egregius haberetur comitiisque praetoriis candidatus in campum L. Paulo avo et P. Africano avunculo nixus descendisset, repulsa inde abiret notatus: nam ut privatim semper continentiam probabant, ita publice maxima cura splendoris habita est. quocirca urbs non unius convivii numerum, sed totam se in illis pelliculis iacuisse credens ruborem epuli suffragiis suis vindicavit.

7.5.2 P. autem Scipio Nasica togatae potentiae clarissimum lumen, qui consul Iugurthae bellum indixit, qui matrem Idaeam e Phrygiis sedibus ad nostras aras focosque migrantem sanctissimis manibus excepit, qui multas et pestiferas seditiones auctoritatis suae robore oppressit, quo principe senatus per aliquot annos gloriatus est, cum aedilitatem curulem adulescens peteret manumque cuiusdam rustico opere duratam more candidatorum tenacius adprehendisset, ioci gratia interrogavit eum num manibus solitus esset ambulare. quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manavit causamque repulsae Scipioni attulit: omnes namque rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam iudicantes iram suam adversus contumeliosam eius urbanitatem destrinxerunt. igitur civitas nostra nobilium iuvenum ingenia ab insolentia revocando magnos et utiles cives fecit honoribusque non patiendo eos a scurris peti debitum auctoritatis pondus adiecit.

7.5.3 Nullus error talis in L. Aemilio Paulo conspectus est, sed tamen aliquotiens frustra consulatum petiit, idemque, cum iam campum repulsis suis fatigasset, bis consul et censor factus amplissimum etiam dignitatis gradum obtinuit. cuius virtutem iniuriae non fregerunt, sed acuerunt, quoniam quidem ipsa nota accensam cupiditatem summi honoris ardentiorem ad comitia detulit, ut populum, quia nobilitatis splendore et animi bonis moverenon potuerat, pertinacia vinceret.

7.5.4 Q. autem Caecilium Metellum pauci et maesti amici consulatus repulsa adflictum tristitia ac rubore plenum domum reduxerunt. eundem de Pseudophilippo triumphantem universus senatus laetum et alacrem in Capitolium prosecutus est. Achaici etiam belli, cui summam manum L. Mummius adiecit, maxima pars ab hoc viro profligata est. eine ergo populus consulatum negare potuit, cui mox duas clarissimas provincias aut daturus erat aut debiturus, Achaiam et Macedoniam? et quidem hoc facto meliore eo cive usus est: intellexit enim quam industrie sibi gerendus esset consulatus, quem tanto labore impetrari senserat.

7.5.5 Quid tam excellens, quid tam opulentum quam L. Sulla? divitias, imperia largitus est, leges vetustas abrogavit, novas tulit. hic quoque in eo campo, cuius postea dominus extitit, repulsa praeturae suggillatus est, omnia loca petiti honoris, si quis modo deorum formam et imaginem futurae eius potentiae populo Romano repraesentasset, impetraturus.

7.5.6 Sed ut comitiorum maximum crimen referam, M. Porcius Cato, plus moribus suis praeturae decoris adiecturus quam praetexto eius splendoris ipse laturus, consequi illam a populo aliquando non potuit. proxima dementiae suffragia, quae quidem satis graves poenas erroris sui pependerunt, quoniam quem honorem Catoni negaverant Vatinio dare coacti sunt. ergo, si vere aestimare volumus, non Catoni tunc praetura, sed praeturae Cato negatus est.

7.6.init. Abominandae quoque necessitatis amarissimae leges et truculentissima imperia cum urbem nostram tum etiam exteras gentes multa non intellectu tantum, sed etiam auditu gravia perpeti coegerunt.

7.6.1 Nam aliquot adversis proeliis secundo Punico bello exhausta militari iuventute Romana senatus auctore Ti. Graccho consule censuit uti publice servi ad usum propulsandorum hostium impetum emerentur, eaque de re per tribunos pl. apud populum lata rogatione tres creati sunt viri, qui quattuor et viginti milia servorum conparaverunt adactosque iure iurando strenuam se fortemque operam daturos, quoad Poeni essent in Italia, laturos arma in castra miserunt. ex Apulia etiam et a Paediculis septuaginta atque cc ad supplementum equitatus sunt empti. quanta violentia est casus acerbi! quae civitas ad id tempus ingenuae quoque originis capite censos habere milites fastidierat, eadem cellis servilibus extracta corpora et a pastoralibus casis collecta mancipia velut praecipuum firmamentum exercitui suo adiecit. cedit ergo interdum generosus spiritus utilitati et fortunae viribus succumbit, ubi, nisi tutiora consilia legeris, speciosa sequenti concidendum est. Cannensis autem clades adeo urbem nostram vehementer confudit, ut M. Iunio Pera dictatore rem publicam administrante spolia hostium adfixa templis deorum numini consecrata instrumento militiae futura convellerentur, ac praetextati pueri arma induerent, addictorum etiam et capitali crimine damnatorum sex milia conscriberentur. quae, si per se aspiciantur, aliquid ruboris habeant, si autem admotis necessitatis viribus ponderentur, saevitiae temporis convenientia praesidia videantur. Propter eandem cladem senatus Otacilio, qui Siciliam, Cornelio Mammulae, qui Sardiniam pro praetoribus obtinebant, querentibus quod neque stipendium neque frumentum classibus eorum et exercitibus socii praeberent, adfirmantibus etiam ne habere quidem eos unde id praestare possent, rescripsit aerarium longinquis inpensis non sufficere: proinde quo pacto tantae inopiae succurrendum esset ipsi viderent. his litteris quid aliud quam imperii sui gubernacula e manibus abiecit Siciliamque et Sardiniam, benignissimas urbis nostrae nutrices, gradus et stabilimenta bellorum, tam multo sudore et sanguine in potestatem redactas paucis verbis, te scilicet Necessitate iubente, dimisit.

7.6.2 Eadem Casilinates obsidione Hannibalis clausos alimentorumque facultate defectos lora necessariis vinculorum usibus subducta eque scutis detractas pelles ferventi resolutas aqua mandere voluisti. quid illis, si acerbitatem casus intueare, miserius, si constantiam respicias, fidelius? qui, ne a Romanis desciscerent, tali uti cibi genere sustinuerunt, cum pinguissima arua sua fertilissimosque campos moenibus suis subiectos intuerentur. itaque Campanae urbis, quae Punicam feritatem deliciis suis cupida fovit, in propinquo situm Casilinum, ~ moderarum virtute clarum, perseverantis amicitiae pignore impios oculos verberavit.

7.6.3 In illa obsidione et fide cum trecenti Praenestini permanerent, evenit ut ex his quidam murem captum ducentis potius denariis vendere quam ipse potius leniendae famis gratia consumere mallet. sed, credo, deorum providentia effectum et venditori et emptori quem uterque merebatur exitum adtribuit: avaro enim et fame consumpto manubiis sordium suarum frui non licuit, aequi animi vir ad salutarem inpensam faciendam care quidem, verum necessarie conparato cibo vixit.

7.6.4 C. autem Mario Cn. Carbone consulibus civili bello cum L. Sulla dissidentibus, quo tempore non rei publicae victoria quaerebatur, sed praemium victoriae res erat publica, senatus consulto aurea atque argentea templorum ornamenta, ne militibus stipendia deessent, conflata sunt: digna enim causa erat, hine an illi crudelitatem suam proscriptione civium satiarent, ut di immortales spoliarentur! non ergo patrum conscriptorum voluntas, sed taeterrimae necessitatis truculenta manus illi consulto stilum suum inpressit.

7.6.5 Divi Iuli exercitus, id est invicti ducis invicta dextera, cum armis Mundam clausisset aggerique extruendo materia deficeretur, congerie hostilium cadaverum quam desideraverat altitudinem instruxit eamque tragulis et pilis, quia roboreae sudes deerant, magistra novae molitionis necessitate usus vallavit.

7.6.6

7.6.ext.1 Cretensibus nihil tale praesidii adfulsit, qui obsidione Metelli ad ultimam penuriam conpulsi sua iumentorumque suorum urina sitim torserunt iustius dixerim quam sustentarunt, quia, dum vinci timent, id passi sunt, quod eos ne victor quidem pati coegisset.

7.6.ext.2 Numantini autem a Scipione vallo et aggere circumdati, cum omnia, quae famem eorum trahere poterant, consumpsissent, ad ultimum humanorum corporum dapibus usi sunt. quapropter capta iam urbe conplures inventi sunt artus et membra trucidatorum corporum sinu suo gestantes. nulla est in his necessitatis excusatio: nam quibus mori licuit, sic vivere necesse non fuit.

7.6.ext.3 Horum trucem pertinaciam in consimili facinore Calagurritanorum execrabilis impietas supergressa est. qui, quo perseverantius interempti Sertorii cineribus obsidionem Cn. Pompei frustrantes fidem praestarent, quia nullum iam aliud in urbe eorum supererat animal, uxores suas natosque ad usum nefariae dapis verterunt: quoque diutius armata iuventus viscera sua visceribns suis aleret, infelices cadaverum reliquias sallire non dubitavit. en quam aliquis in acie hortaretur ut pro salute coniugum et liberorum fortiter dimicaret! ex hoc nimirum hoste tanto duci poena magis quam victoria petenda fuit, quia plus vindicatus libertatis quam victus gloriae adferre potuit, cum omne serpentum ac ferarum genus conparatione sui titulo feritatis superarit: nam quae illis dulcia vitae pignora proprio spiritu cariora sunt, ea Calagurritanis prandia atque cenae extiterunt.

7.7.init. Vacemus nunc negotio, quod actorum hominis et praecipuae curae et ultimi est temporis, consideremusque quae testamenta aut rescissa sunt legitime facta aut, cum merito rescindi possent, rata manserunt, quaeve ad alios quam qui expectabant honorem hereditatis transtulerunt.

7.7.1 Atque ita, ut ea ordine quo proposui exequar. Militantis cuiusdam pater, cum de morte filii falsum e castris nuntium accepisset, [qui erat falsus,] aliis heredibus scriptis decessit. peractis deinde stipendiis adulescens domum petiit: errore patris, inpudentia alienorum domum sibi clausam repperit: quid enim illis inverecundius? florem iuventae pro re publica absumpserat, maximos labores ac plurima pericula toleraverat, adverso corpore exceptas ostendebat cicatrices, et postulabant ut avitos eius lares otiosa ipsi urbi onera possiderent. itaque depositis armis coactus est in foro togatam ingredi militiam: acerbe: cum inprobissimis enim heredibus de paternis bonis apud centumviros contendit: omnibusque non solum consiliis sed etiam sententiis superior discessit.

7.7.2 Item M. Annei Carseolani splendidissimi equitis Romani filius, a Sufenate avunculo suo adoptatus testamentum naturalis patris, quo praeteritus erat, apud centumviros rescidit, cum in eo Tullianus Pompei Magni familiaris ipso quidem Pompeio signatore heres scriptus esset. itaque illi in iudicio plus cum excellentissimi viri gratia quam cum parentis cineribus negotii fuit. ceterum quamvis utraque haec adversus nitebantur, tamen paterna bona optinuit: nam L. quidem Sextilius et P. Popilius, quos M. Anneius sanguine sibi coniunctos eadem ex parte qua Tullianum heredes fecerat, sacramento cum adulescentulo contendere ausi non sunt, tametsi praecipuis eo tempore Magni viribus ad defendendas tabulas testamenti invitari poterant, et aliquantum adiuvabat heredes quod M. Anneius in Sufenatis familiam ac sacra transierat. sed artissimum inter homines procreationis vinculum patris simul voluntatem et principis auctoritatem superavit.

7.7.3 C. autem Tettium a patre infantem exheredatum, Petronia matre, quam Tettius, quoad vixit, in matrimonio habuerat, natum, divus Augustus in bona paterna ire decreto suo iussit, patris patriae animo usus, quoniam Tettius in proprio lare procreato filio summa cum iniquitate paternum nomen abrogaverat.

7.7.4 Septicia quoque mater Trachalorum Ariminensium irata filiis in contumeliam eorum, cum iam parere non posset, Publicio seni admodum nupsit, testamento etiam utroque praeterito. a quibus aditus divus Augustus et nuptias mulieris et suprema iudicia improbavit: nam hereditatem maternam filios habere iussit, dotem, quia non creandorum liberorum causa coniugium intercesserat, virum retinere vetuit. si ipsa Aequitas hac de re cognosceret, potuitne iustius aut gravius pronuntiare? spernis quos genuisti, nubis effeta, testamenti ordinem violento animo confundis neque erubescis ei totum patrimonium addicere, cuius pollincto iam corpori marcidam senectutem tuam substravisti. ergo dum sic te geris, ad inferos usque caelesti fulmine daflata es.

7.7.5 Egregia C. quoque Calpurni Pisonis praetoris urbis constitutio: cum enim ad eum Terentius ex octo filiis, quos in adulescentiam perduxerat, ab uno in adoptionem dato exheredatum se querellam detulisset, bonorum adulescentis possessionem ei dedit heredesque lege agere passus non est. movit profecto Pisonem patria maiestas, donum vitae, beneficium educationis, sed aliquid etiam flexit circumstantium liberorum numerus, quia cum patre septem fratres impie exheredatos videbat.

7.7.6 Quid, Mamerci Aemili Lepidi consulis quam grave decretum! Genucius quidam Matris magnae Gallus a Cn. Oreste praetore urbis impetraverat ut restitui se in bona Naevi Ani iuberet, quorum possessionem secundum tabulas testamenti ab ipso acceperat. appellatus Mamercus a Surdino, cuius libertus Genucium heredem fecerat, praetoriam iurisdictionem abrogavit, quod diceret Genucium amputatis sui ipsius sponte genitalibus corporis partibus neque virorum neque mulierum numero haberi debere. conveniens Mamerco, conveniens principi senatus decretum, quo provisum est ne obscena Genucii praesentia inquinataque voce tribunalia magistratuum sub specie petiti iuris polluerentur.

7.7.7 Multo Q. Metellus praetorem urbanum severiorem egit quam Orestes gesserat. qui Vecillo lenoni, bonorum Vibieni possessionem secundum tabulas testamenti petenti, non dedit, quia vir nobilissimus et gravissimus fori ac lupanaris separandam condicionem existimavit, nec aut factum illius conprobare voluit, qui fortunas suas in stabulum contaminatum proiecerat, aut huic tamquam integro civi iura reddere, qui se ab omni honesto vitae genere abruperat.

7.8.init. His rescissorum testamentorum exemplis contenti attingamus ea, quae rata manserunt, cum causas haberent, propter quas rescindi possent.

7.8.1 Quam certae, quam etiam notae insaniae Tuditanus! utpote qui populo nummos sparserit togamque velut tragicam vestem in foro trahens maximo cum hominum risu conspectus fuerit ac multa his consentanea fecerit. testamento ~ filium instituit heredem, quod Ti. Longus sanguine ei proximus hastae iudicio subuertere frustra conatus est: magis enim centumviri quid scriptum esset in tabulis quam quis eas scripsisset considerandum existimaverunt.

7.8.2 Vita Tuditani demens, Aebutiae autem, quae L. Meneni Agrippae uxor fuerat, tabulae testamenti plenae furoris: nam cum haberet duas simillimae probitatis filias ~ Pletoniam et Afroniam, animi sui potius inclinatione provecta quam ullis alterius iniuriis aut officiis conmota, Pletoniam tantum modo heredem instituit: filiis etiam Afroniae ex admodum amplo patrimonio xx nummum legavit. Afronia tamen cum sorore sacramento contendere noluit testamentumque matris patientia honorare quam iudicio convellere satius esse duxit, eo se ipsa indigniorem iniuria ostendens quo eam aequiore animo sustinebat.

7.8.3 Minus mirandum errorem muliebrem Q. Metellus fecit: is namque plurimis et celeberrimis eiusdem nominis viris in urbe nostra vigentibus, Claudiorum etiam familia, quam artissimo sanguinis vinculo contingebat, florente, Carrinatem solum heredem reliquit, nec hac re testamentum eius quisquam adtemptavit.

7.8.4 Item Pompeius Reginus vir transalpinae regionis, cum testamento fratris praeteritus esset et ad coarguendam iniquitatem eius binas tabulas testamentorum suorum in comitio incisas habita utriusque ordinis maxima frequentia recitasset, in quibus magna ex parte heres frater erat scriptus, praelegabaturque ei centies et quinquagies sestertium, multum ac diu inter adsentientes indignationi suae amicos questus, quod ad hastae iudicium adtinuit, cineres fratris quietos esse passus est. et erant ab eo instituti heredes neque sanguine Regino pares neque proximi, sed alieni et humiles, ut non solum flagitiosum silentium, sed etiam praelatio contumeliosa videri posset.

7.8.5 Aeque felicis inpunitatis, sed nescio an taetrioris haec delicti testamenta. Q. Caecilius, L. Luculli promptissimo studio maximaque liberalitate et honestum dignitatis gradum et amplissimum patrimonium consecutus, cum prae se semper tulisset unum illum sibi esse heredem, moriens etiam anulos ei suos tradidisset, Pomponium Atticum testamento adoptavit omniumque bonorum heredem reliquit. sed fallacis et insidiosi cadaver populus Romanus ceruicibus reste circumdatum per vias traxit. itaque nefarius homo filium quidem et heredem habuit quem voluit, funus autem et exequias quales meruit.

7.8.6 Neque aliis dignus fuit T. Marius Urbinas, qui ab infimo militiae loco beneficiis divi Augusti imperatoris ad summos castrensis honores perductus eorumque uberrimis quaestibus locuples factus, non solum ceteris vitae temporibus ei se fortunas suas relinquere, a quo acceperat, praedicavit, sed etiam pridie quam expiraret idem istud ipsi Augusto dixit, cum interim ne nomen quidem eius tabulis testamenti adiecit.

7.8.7 L. autem Valerius, cui cognomen Heptachordo fuit, togatum hostem Cornelium Balbum expertus, utpote opera eius et consilio conpluribus privatis litibus vexatus ad ultimumque subiecto accusatore capitali crimine accusatus, praeteritis aduocatis et patronis suis solum heredem reliquit. nimirum consternatio quaedam animum eius transuersum egit: amavit enim sordes suas et dilexit pericula et damnationem votis expetivit, auctorem harum rerum benivolentia, propulsatores odio insecutus.

7.8.8 T. Barrus Lentulo Spintheri, cuius amantissimum animum liberalissimamque amicitiam senserat, decedens anulos suos perinde atque unico heredi tradidit, quem nulla ex parte heredem relinquebat. quantum illo momento temporis conscientia, si modo vires, quas habere creditur, possidet, a taeterrimo homine supplicium exegit! inter ipsam enim fallacis et ingratae culpae cogitationem spiritum posuit, quasi tortore aliquo mentem eius intus cruciante, quod animadvertebat e vita ad mortem transitum suum et superis dis invisum esse et inferis detestabilem futurum.

7.8.9 M. vero Popilius senatori ordinis Oppium Gallum ab ineunte aetate familiarissimum sibi moriens pro vetusto iure amicitiae et vultu benigno respexit et verbis magnum prae se amorem ferentibus prosecutus est, unum etiam de multis, qui adsidebant, ultimo conplexu et osculo dignum iudicavit insuperque anulos quoque suos ei tradidit, videlicet ne quid ex ea hereditate, quam non erat aditurus, amitteret. quos Oppius, vir diligens, sed morientis amici plenum contumeliae ludibrium, in locellum repositos et a praesentibus adsignatos diligentissime heredibus illius exheres ipse reddidit. quid hoc ioco inhonestius aut quid intempestivius? senator populi Romani curia egressus, homo vitae fructibus continuo cariturus sanctissima iura familiaritatis morte pressis oculis et spiritu supremos anhelitus reddente scurrili lusu suggillanda sibi desumpsit.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Feb. 06