[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour cette page en français.]
Français

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:

9.1: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6 ext.7
9.2: init. 1 2 3 4 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6 ext.7 ext.8 ext.9 ext.10 ext.11
9.3: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 ext.init. ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 • 9.4: init. 1 2 3 ext.1
9.5: 1 2 3 4 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 init. • 9.6: 1 2 3 4 ext.1 ext.2
9.7: init. 1 2 3 4 mil.rom.1  mil.rom.2  mil.rom.3  9.8: init. 1 2 3 ext.1 ext.2 init. • 9.9: 1 2 3
9.10: init. 1 2 ext.1 ext.2 • 9.11: init. 1 2 3 4 5 6 7 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4
9.12: init. 1 2 3 4 5 6 7 8 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 ext.5 ext.6 ext.7 ext.8 ext.9 ext.10
9.13: init. 1 2 3 ext.1 ext.2 ext.3 ext.4 • 9.14: init. 1 2 3 4 5 ext.1 ext.2 ext.3
9.15: init. 1 2 3 4 5 ext.1 ext.2

Valeri Maximi
Factorum et Dictorum Memorabilium

Liber IX

9.1.init. Blandum etiam malum luxuria, quam accusare aliquanto facilius est quam vitare, operi nostro inseratur, non quidem ut ullum honorem recipiat, sed ut se ipsa recognoscens ad paenitentiam inpelli possit. iungatur illi libido, quoniam ex isdem vitiorum principiis oritur, neque aut a reprehensione aut ab emendatione separentur, gemino mentis errore conexae.

9.1.1 C. Sergius Orata pensilia balinea primus facere instituit. quae inpensa a levibus initiis coepta ad suspensa caldae aquae tantum non aequora penetravit. idem, videlicet ne gulam Neptuni arbitrio subiectam haberet, peculiaria sibi maria excogitavit, aestuariis intercipiendo fluctus pisciumque diversos greges separatim molibus includendo, ut nulla tam saeva tempestas inciderit, qua non Oratae mensae varietate ferculorum abundarent. aedificiis etiam spatiosis et excelsis deserta ad id tempus ora Lucrini lacus pressit, quo recentiore usu conchyliorum frueretur: ubi dum se publicae aquae cupidius inmergit, cum Considio publicano iudicium nanctus est. in quo L. Crassus adversus illum causam agens errare amicum suum Considium dixit, quod putaret Oratam remotum a lacu cariturum ostreis: namque ea, si inde petere non licuisset, in tegulis reperturum.

9.1.2 Huic nimirum magis Aesopus tragoedus in adoptionem dare filium suum quam bonorum suorum heredem relinquere debuit, non solum perditae, sed etiam furiosae luxuriae iuvenem. quem constat cantu conmendabiles aviculas inmanibus emptas pretiis pro ficedulis ponere acetoque liquatos magnae summae uniones potionibus aspergere solitum, amplissimum patrimonium tamquam amaram aliquam sarcinam quam celerrime abicere cupientem. quorum alterius senis, alterius adulescentis sectam secuti longius manus porrexerunt: neque enim ullum vitium finitur ibi, ubi oritur. inde ab oceani litoribus adtracti pisces, inde infusae culinis arcae censibusque edendi ac bibendi voluptas reperta.

9.1.3 Urbi autem nostrae secundi Punici belli finis et Philippus Macedoniae rex devictus licentioris vitae fiduciam dedit. quo tempore matronae Brutorum domum ausae sunt obsidere, qui abrogationi legis Oppiae intercedere parati erant, quam feminae tolli cupiebant, quia his nec veste varii coloris uti nec auri plus semunciam habere nec iuncto vehiculo propius urbem mille passus nisi sacrificii gratia vehi permittebat. et quidem optinuerunt ut ius per continuos xx annos servatum aboleretur: non enim providerunt saeculi illius viri ad quem cultum tenderet insoliti coetus pertinax studium aut quo se usque effusura esset legum victrix audacia. quod si animi muliebris apparatus intueri potuissent, quibus cotidie aliquid novitatis sumptuosius adiectum est, in ipso introitu ruenti luxuriae obstitissent. sed quid ego de feminis ulterius loquar, quas et inbecillitas mentis et graviorum operum negata adfectatio omne studium ad curiosiorem sui cultum hortatur conferre, cum temporum superiorum et nominis et animi excellentis viros in hoc priscae continentiae ignotum deverticulum prolapsos videam? idque iurgio ipsorum pateat.

9.1.4 Cn. Domitius L. Crasso collegae suo altercatione orta obiecit, quod columnas Hymettias in porticu domus haberet. quem continuo Crassus quanti ipse domum suam aestimaret interrogavit, atque ut respondit 'sexagies sestertio', 'quanto ergo eam' inquit, 'minoris fore existimas, si decem arbusculas inde succidero?' 'ipso tricies sestertio' Domitius. tunc Crassus: 'uter igitur luxuriosior est, egone, qui decem columnas centum milibus nummum emi, an tu, qui decem arbuscularum umbram tricies sestertii summa conpensas?' sermonem oblitum Pyrri, inmemorem Hannibalis iamque transmarinorum stipendiorum abundantia oscitantem! et quanto tamen insequentium saeculorum aedificiis et nemoribus angustiorem ~ quam introduxerunt atque inchoatam a se lautitiam posteris relinquere quam a maioribus acceptam continentiam retinere maluerunt.

9.1.5 Quid enim sibi voluit princeps suorum temporum Metellus Pius tunc, cum in Hispania adventus suos ab hospitibus aris et ture excipi patiebatur? cum Attalicis aulaeis contectos parietes laeto animo intuebatur? cum inmanibus epulis apparatissimos interponi ludos sinebat? cum palmata veste convivia celebrabat demissasque lacunaribus aureas coronas velut caelesti capite recipiebat? et ubi ista? non in Graecia neque in Asia, quarum luxuria severitas ipsa corrumpi poterat, sed in horrida et bellicosa provincia, cum praesertim acerrimus hostis Sertorius Romanorum exercituum oculos Lusitanis telis praestringeret: adeo illi patris sui Numidica castra exciderant. patet igitur quam celeri transitu luxuria affluxerit: nam cuius adulescentia priscos mores vidit, senectus novos orsa est.

9.1.6 Consimilis mutatio in domo Curionum extitit, si quidem forum nostrum et patris gravissimum supercilium et filii sescenties sestertium aeris alieni aspexit, contractum famosa iniuria nobilium iuvenum. itaque eodem tempore et in isdem penatibus diversa saecula habitarunt, frugalissimum alterum, alterum nequissimum.

9.1.7 P. autem Clodi iudicium quanta luxuria et libidine abundavit! in quo, ut evidenter incesti crimine nocens reus absolveretur, noctes matronarum et adulescentium nobilium magna summa emptae mercedis loco iudicibus erogatae sunt. quo in flagitio tam taetro tamque multiplici nescias primum quem detestere, qui istud corruptelae genus excogitavit, an qui pudicitiam suam sequestrem periurii fieri passi sunt, an qui religionem stupro permutarunt.

9.1.8 Aeque flagitiosum illud convivium, quod Gemellus tribunicius viator ingenui sanguinis, sed officii intra servilem habitum deformis Metello et Scipioni consuli ac tribunis pl. magno cum rubore civitatis conparavit: lupanari enim domi suae instituto Muniam et Flaviam, cum a patre tum a viro utramque inclitam, et nobilem puerum Saturninum in eo prostituit. probrosae patientiae corpora, ludibrio temulentae libidini futura! epulas consuli et tribunis non celebrandas, sed vindicandas!

9.1.9 Verum praecipue Catilinae libido scelesta: nam vaesano amore Aureliae Orestillae correptus, cum unum impedimentum videret quo minus nuptiis inter se iungerentur, filium suum, quem et solum et aetate iam puberem habebat, veneno sustulit protinusque ex rogo eius maritalem facem accendit ac novae maritae orbitatem suam loco muneris erogavit. eodem deinde animo civem gerens quo patrem egerat, filii pariter manibus et nefarie adtemptatae patriae poenas dedit.

9.1.ext.1 At Campana luxuria perquam utilis nostrae civitati fuit: invictum enim armis Hannibalem inlecebris suis conplexa vincendum Romano militi tradidit. illa vigilantissimum ducem, illa exercitum acerrimum dapibus largis, abundanti vino, unguentorum fragrantia, veneris usu lasciviore ad somnum et delicias evocavit. ac tum demum fracta et contusa Punica feritas est, cum Seplasia ei et Albana castra esse coeperunt. quid iis ergo vitiis foedius, quid etiam damnosius, quibus virtus atteritur, victoriae relanguescunt, sopita gloria in infamiam convertitur animique pariter et corporis vires expugnantur, adeo ut nescias ab hostibusne an ab illis capi perniciosius habendum sit?

9.1.ext.2 Quae etiam Volsiniensium urbem gravibus et erubescendis cladibus inplicaverunt. erat opulenta, erat moribus et legibus ordinata, Etruriae caput habebatur: sed postquam luxuria prolapsa est, in profundum iniuriarum et turpitudinis decidit, ut servorum se insolentissimae dominationi subiceret. qui primum admodum pauci senatorium ordinem intrare ausi, mox universam rem publicam occupaverunt, testamenta ad arbitrium suum scribi iubebant, convivia coetusque ingenuorum fieri vetabant, filias dominorum in matrimonium ducebant. postremo lege sanxerunt ut stupra sua in viduis pariter atque nuptis inpunita essent ac ne qua virgo ingenuo nuberet, cuius castitatem non ante ex numero ipsorum aliquis delibasset.

9.1.ext.3 Age, Xerxes opum regiarum ostentatione eximia eo usque luxuria gaudens, ut edicto praemium ei proponeret, qui novum voluptatis genus repperisset, quanta, dum deliciis nimiis capitur, amplissimi imperii ruina evasit!

9.1.ext.4 Antiochus quoque Syriae rex nihilo continentioris exempli. cuius caecam et amentem luxuriam exercitus imitatus magna ex parte aureos clavos crepidis subiectos habuit argenteaque vasa ad usum culinae conparavit et tabernacula textilibus sigillis adornata statuit, avaro potius hosti praeda optabilis quam ulla ad vincendum strenuo mora.

9.1.ext.5 Nam Ptolomaeus rex accessio vitiorum suorum vixit ideoque Physcon appellatus est. cuius nequitia quid nequius? sororem natu maiorem communi fratri nuptam sibi nubere coegit. postea deinde filia eius per vim stuprata ipsam dimisit, ut vacuum locum nuptiis puellae faceret.

9.1.ext.6 Consentaneus igitur regibus suis gentis Aegyptiae populus, qui ductu Archelai adversus A. Gabinium moenibus urbis egressus, cum castra vallo atque fossa cingere iuberetur, universus succlamavit ut id opus publica pecunia faciendum locaretur. quapropter deliciis tam enerues animi spiritum exercitus nostri sustinere non potuerunt.

9.1.ext.7 Sed tamen effeminatior multitudo Cypriorum, qui reginas suas mulierum corporibus velut gradibus constructis, quo mollius vestigia pedum ponerent, currus conscendere aequo animo sustinebant: viris enim, si modo viri erant, vita carere quam tam delicato imperio optemperare satius fuit.

9.2.init. Haec societas vitiorum lascivi vultus et novae cupiditati inhaerentium oculorum ac delicato cultu affluentis perque varios inlecebrarum motus volitantis animi: crudelitatis vero horridus habitus, truculenta species, violenti spiritus, vox terribilis, omnia minis et cruentis imperiis referta. cui silentium donare crementum est adicere: etenim quem modum sibi ipsa statuet, si ne suggillationis quidem frenis fuerit revocata? ad summam, cum penes illam sit timeri, penes nos sit odisse.

9.2.1 L. Sulla, quem neque laudare neque vituperare quisquam satis digne potest, quia, dum quaerit victorias, Scipionem se populo Romano, dum exercet, Hannibalem repraesentavit, ++egregie namque auctoritate nobilitatis defensa crudeliter totam urbem atque omnes Italiae partes civilis sanguinis fluminibus inundavit++quattuor legiones contrariae partis fidem suam secutas in publica villa, quae in Martio campo erat, nequiquam fallacis dexterae misericordiam inplorantes obtruncari iussit. quarum lamentabiles quiritatus trepidae civitatis aures receperunt, lacerata ferro corpora Tiberis inpatiens tanti oneris cruentatis aquis vehere est coactus. V milia Praenestinorum spe salutis per P. Cethegum data extra moenia municipii evocata, cum abiectis armis humi corpora prostravissent, interficienda protinusque per agros dispergenda curavit. quattuor milia et dcc dirae proscriptionis edicto iugulatos in tabulas publicas retulit, videlicet ne memoria tam praeclarae rei dilueretur. nec contentus in eos saevire, qui armis a se dissenserant, etiam quieti animi cives propter pecuniae magnitudinem per nomenclatorem conquisitos proscriptorum numero adiecit. adversus mulieres quoque gladios destrinxit, quasi parum caedibus virorum satiatus. id quoque inexplebilis feritatis indicium est: abscisa miserorum capita modo non vultum ac spiritum retinentia in conspectum suum afferri voluit, ut oculis illa, quia ore nefas erat, manderet. quam porro crudeliter se in M. Mario praetore gessit! quem per ora vulgi ad sepulcrum Lutatiae gentis pertractum non prius vita privavit quam oculos infelices erueret et singulas corporis partes confringeret. vix mihi veri similia narrare videor: at ille etiam M. Plaetorium, quod ad eius supplicium exanimis ceciderat, continuo ibi mactavit, novus punitor misericordiae, apud quem iniquo animo scelus intueri scelus admittere fuit. sed mortuorum umbris saltem pepercit? minime: nam C. Marii, cuius, etsi postea hostis, quaestor tamen aliquando fuerat, erutos cineres in Anienis alueum sparsit. en quibus actis felicitatis nomen adserendum putavit!

9.2.2 Cuius tamen crudelitatis C. Marius invidiam levat: nam et ille nimia cupiditate persequendi inimicos iram suam nefarie destrinxit, C. Caesaris consularis et censorii nobilissimum corpus ignobili saevitia trucidando, et quidem apud seditiosissimi et abiectissimi hominis bustum: id enim malorum miserrimae tunc rei publicae deerat, ut Vario Caesar piaculo caderet. paene tanti victoriae eius non fuerunt, quarum oblitus plus criminis domi quam laudis in militia meruit. idem caput M. Antoni abscisum laetis manibus inter epulas per summam animi ac verborum insolentiam aliquamdiu tenuit clarissimique et civis et oratoris sanguine contaminari mensae sacra passus est atque etiam P. Annium, qui id attulerat, in sinum suum recentis caedis vestigiis aspersum recepit.

9.2.3 Damasippus nihil laudis habuit, quod corrumperet, itaque memoria eius licentiore accusatione perstringitur. cuius iussu principum civitatis capita hostiarum capitibus permixta sunt Carbonisque Aruinae truncum corpus patibulo adfixum gestatum est. adeo aut flagitiosissimi hominis praetura multum aut rei publicae maiestas nihil potuit.

9.2.4 Munatius etiam Flaccus, Pompeiani nominis acrior quam probabilior defensor, cum ab imperatore Caesare in Hispania inclusus moenibus Ateguensium obsideretur, efferatam crudelitatem suam truculentissimo genere vaesaniae exercuit: omnes enim eius oppidi cives, quos studiosiores Caesaris senserat, iugulatos muris praecipitavit. feminas quoque citatis nominibus virorum, qui in contrariis castris erant, ut caedes coniugum suarum cernerent, maternisque gremiis superpositos liberos trucidavit. infantes alios in conspectu parentum humo infligi, alios superiactatos pilis excipi iussit. quae auditu etiam intolerabilia Romano iussu Lusitanis manibus administrata sunt, cuius gentis praesidio Flaccus vallatus divinis opibus vaecordi pertinacia resistebat.

9.2.ext.1 Transgrediemur nunc ad illa, quibus ut par dolor, ita nullus nostrae civitatis rubor inest. Karthaginienses Atilium Regulum palpebris resectis machinae, in qua undique praeacuti stimuli eminebant, inclusum vigilantia pariter et continuo tractu doloris necaverunt, tormenti genus haud dignum passo, auctoribus dignissimum. eadem usi crudelitate milites nostros quodam maritimo certamine in suam potestatem redactos navibus substraverunt, ut earum carinis ac pondere elisi inusitata ratione mortis barbaram feritatem satiarent, taetro facinore pollutis classibus ipsum mare violaturi.

9.2.ext.2 Eorum dux Hannibal, cuius maiore ex parte virtus saevitia constabat, in flumine Vergello corporibus Romanis ponte facto exercitum transduxit, ut aeque terrestrium scelestum Karthaginiensium copiarum ingressum terra quam maritimarum Neptunus experiretur. idem captivos nostros oneribus et itinere fessos iam prima pedum parte succisa relinquebat. quos vero in castra perduxerat, paria fere fratrum et propinquorum iungens ferro decernere cogebat neque ante sanguine explebatur quam ad unum victorem omnes redegisset. iusto ergo illum odio, verum tamen tardo supplicio senatus Prusiae regis factum supplicem ad voluntariam mortem conpulit.

9.2.ext.3 Tam hercule quam Mitridatem regem, qui una epistola lxxx civium Romanorum in Asia per urbes negotiandi gratia dispersa interemit tantaeque provinciae hospitalis deos iniusto, sed non inulto cruore respersit, quoniam cum maximo cruciatu veneno repugnantem spiritum suum tandem succumbere coegit simulque piacula crucibus illis dedit, quibus illos amicos suos auctore Gauro spadone libidinosus obsequio, scelestus imperio adfecerat.

9.2.ext.4 ~ Zisemis, Diogyridis filii, Thraciae regis, etsi minus admirabilem crudelitatem gentis ipsius feritas, narrandam tamen rabies saevitiae facit, cui neque vivos homines medios secare neque parentes liberorum vesci cogere corporibus nefas fuit.

9.2.ext.5 Iterum Ptolomaeus Physcon emergit, paulo ante libidinosae amentiae taeterrimum exemplum, idem inter praecipua crudelitatis indicia referendus: quid enim hoc facto truculentius? filium suum nomine Memphiten, quem ex Cleopatra, eadem sorore et uxore, sustulerat, liberalis formae, optimae spei puerum, in conspectu suo occidi iussit protinusque caput eius et pedes praecisos et manus in cista chlamyde opertos pro munere natalicio matri misit, perinde quasi ipse cladis, quam illi inferebat, expers, ac non infelicior, quod in communi orbitate Cleopatram miserabilem cunctis, se invisum reddiderat. adeo caeco furore summa quaeque efferuescit crudelitas, cum munimentum ex se ipsa repperit: nam cum animadverteret quanto sui odio patria teneretur, timori remedium scelere petivit, quoque tutius plebe trucidata regnaret, frequens iuventute gymnasium armis et igni circumdedit omnesque, qui in eo erant, partim ferro, partim flamma necavit.

9.2.ext.6 Ochus autem, qui postea Darius appellatus est, sanctissimo Persis iure iurando obstrictus ne quem ex coniuratione, quae septem magos cum eo oppresserat, aut veneno aut ferro aut ulla vi aut inopia alimentorum necaret, crudeliorem mortis rationem excogitavit, qua ~ hosustos sibi non perrupto vinculo religionis tolleret: saeptum enim altis parietibus locum cinere conplevit superpositoque tigno prominente benigne cibo et potione exceptos in eo conlocabat, e quo somno sopiti in illam insidiosam congeriem decidebant.

9.2.ext.7 Apertior et taetrior alterius Ochi cognomine Artaxerxis crudelitas, qui Atossam sororem atque eandem socrum vivam capite defodit et patruum cum centum amplius filiis ac nepotibus vacua area destitutum iaculis confixit nulla iniuria lacessitus, sed quod in his maximam apud Persas probitatis et fortitudinis laudem consistere videbat.

9.2.ext.8 Consimili genere aemulationis instincta civitas Atheniensium indigno gloriae suae decreto Aeginensium iuventuti pollices abscidit, ut classe potens populus in certamen maritimarum virium secum descendere nequiret. non agnosco Athenas timori remedium a crudelitate mutuantis.

9.2.ext.9 Saevus etiam ille aenei tauri inventor, quo inclusi subditis ignibus longo et abdito cruciatu mugitus resonantem spiritum edere cogebantur, ne eiulatus eorum humano sono vocis expressi Phalaridis tyranni misericordiam implorare possent. quam quia calamitosis deesse voluit, taeterrimum artis suae opus primus inclusus merito auspicatus est.

9.2.ext.10 Ac ne Etrusci quidem parum feroces in poena excogitanda, qui vivorum corpora cadaveribus adversa adversis alligata atque constricta, ita ut singulae membrorum partes singulis essent adconmodatae, tabescere simul patiebantur, amari vitae pariter ac mortis tortores.

9.2.ext.11 Sicut illi barbari, quos ferunt mactatarum pecudum intestinis et visceribus egestis homines inserere, ita ut capitibus tantummodo emineant, quoque ut diutius poenae sufficiant, cibo et potione infelicem spiritum prorogare, donec intus putrefacti laniatui sint animalibus, quae tabidis in corporibus nasci solent. queramur nunc cum rerum natura, quod nos multis et asperis adversae valetudinis incommodis obnoxios esse voluerit, habitumque caelestis roboris humanae condicioni denegatum moleste feramus, cum tot cruciatus sibimet ipsa mortalitas inpulsu crudelitatis excogitaverit.

9.3.init. Ira quoque et odium in pectoribus humanis magnos fluctus excitant, procursu celerior illa, nocendi cupidine hoc pertinacius, uterque consternationis plenus affectus ac numquam sine tormento sui violentus, quia dolorem, cum inferre vult, patitur, amara sollicitudine ne non contingat ultio anxius. sed proprietatis eorum certissimae sunt imagines, quas di ipsi in claris personis aut dicto aliquo aut facto vehementiore conspici voluerunt.

9.3.1 Cum adversus Hasdrubalem Livius Salinator bellum gesturus urbe egrederetur, monente Fabio Maximo ne ante descenderet in aciem quam hostium vires animumque cognosset, primam occasionem pugnandi non omissurum se respondit interrogatusque ab eodem quid ita tam festinanter manum conserere vellet, 'ut quam celerrime' inquit 'aut gloriam ex hostibus victis aut ex civibus prostratis gaudium capiam'. ira tunc et virtus sermonem eius inter se diviserunt, illa iniustae damnationis memor, haec triumphi gloriae intenta. sed nescio an eiusdem fuerit hoc dicere et sic vincere.

9.3.2 Ardentis spiritus virum et bellicis operibus adsuetum huc iracundiae stimuli egerunt: C. autem Figulum mansuetissimum, pacato iuris civilis studio celeberrimum, prudentiae moderationisque inmemorem reddiderunt: consulatus enim repulsae dolore accensus, eo quidem magis, quod illum bis patri suo datum meminerat, cum ad eum postero comitiorum die multi consulendi causa venissent, omnes dimisit, praefatus 'an nos consulere scitis, consulem facere nescitis?' dictum graviter et merito, sed tamen aliquanto melius non dictum: nam quis populo Romano irasci sapienter potest?

9.3.3 Itaque ne illi quidem probandi, quamvis factum eorum nobilitatis splendore protectum sit, qui, quod Cn. Flavius humillimae quondam sortis praeturam adeptus erat, offensi anulos aureos sibimet ipsis et phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris inpotentiam tantum non luctu professo testati.

9.3.4 Talis irae motus aut singulorum aut paucorum adversus populum universum: multitudinis erga principes ac duces eius modi. Manlio Torquato amplissimam et gloriosissimam ex Latinis et Campanis victoriam in urbem referenti, cum seniores omnes laetitia ovantes occurrerent, iuniorum nemo obuiam processit, quod filium adulescentem fortissime adversus imperium suum proeliatum securi percusserat. miserti sunt aequalis nimis aspere puniti: nec factum eorum defendo, sed irae vim indico, quae unius civitatis et aetates et adfectus dividere valuit.

9.3.5 Eademque tantum potuit, ut universum populi Romani equitatum a Fabio consule ad hostium copias persequendas missum, cum et tuto et facile eas liceret delere, legis agrariae ab eo impeditae memorem inmobilem retineret. illa vero etiam Appio duci, cuius pater, dum pro senatus amplitudine nititur, commoda plebis acerrime inpugnaverat, infensum exercitum faciendo voluntaria fuga terga hosti, ne triumphum imperatori quaereret, dare coegit. quotiens victoriae victrix! congratulationem eius in Torquato spernendam, in Fabio pulcherrimam partem omittendam, in Appio totam fugae postponendam reddidit.

9.3.6 Age, quam violenter se in pectore universi populi Romani gessit eodem tempore, quo suffragiis eius dedicatio aedis Mercurii M. Plaetorio primi pili centurioni data est praeteritis consulibus, Appio, quod obstitisset quo minus aeri alieno suo succurreretur, Seruilio, quod susceptam causam suam languido patrocinio protexisset. negas efficacem esse iram, cuius hortatu miles summo imperio praelatus est?

9.3.7 Quae quidem non proculcavit tantum imperia, sed etiam gessit inpotenter: nam Q. Metellus, cum utramque Hispaniam consul prius, deinde pro consule paene totam subegisset, postquam cognovit Q. Pompeium consulem inimicum suum successorem sibi mitti, omnes, qui modo militiam suam voluerunt finiri, dimisit, commeatus petentibus neque causis excussis neque constituto tempore dedit, horrea custodibus remotis opportuna rapinae praebuit, arcus sagittasque Cretensium frangi atque in amnem abici iussit, elephantis cibaria dari vetuit. quibus factis ut cupiditati suae indulsit, ita magnifice gestarum rerum gloriam corrupit meritumque honorem triumphi hostium quam irae fortior victor amisit.

9.3.8 Quid Sulla, dum huic vitio obtemperat, nonne multo alieno sanguine profuso ad ultimum et suum erogavit? Puteolis enim ardens indignatione, quod Granius princeps eius coloniae pecuniam a decurionibus ad refectionem Capitolii promissam cunctantius daret, animi concitatione nimia atque immoderato vocis impetu conuulso pectore spiritum cruore ac minis mixtum evomuit, nec senio iam prolapsus, utpote sexagesimum ingrediens annum, sed alita miseriis rei publicae inpotentia furens. igitur in dubio est Sullane prior an iracundia sullae sit extincta.

9.3.ext.init. Neque ab ignotis exempla petere iuvat et maximis viris exprobare vitia sua verecundiae est. ceterum cum propositi fides excellentissima quaeque conplecti moneat, voluntas operi cedat, dum praeclara libenter probandi necessaria narranti conscientia non desit.

9.3.ext.1 Alexandrum iracundia sua propemodum caelo deripuit: nam quid obstitit quo minus illuc adsurgeret nisi Lysimachus leoni obiectus et Clitus hasta traiectus et Callisthenes mori iussus, quia tres maximas victorias totidem amicorum iniustis caedibus victo reddidit?

9.3.ext.2 Quam vehemens deinde adversus populum Romanum Hamilcaris odium! quattuor enim puerilis aetatis filios intuens eiusdem numeri catulos leoninos in perniciem imperii nostri alere se praedicabat. digna nutrimenta, quae in exitium patriae suae, ut evenit, converterentur.

9.3.ext.3 E quibus Hannibal mature adeo patria vestigia subsecutus est, ut eo exercitum in Hispaniam traiecturo et ob id sacrificante viiii annorum natu altaria tenens iuraret se, cum primum per aetatem potuisset, acerrimum hostem populi Romani futurum, et pertinacissimis precibus instantis belli commilitium exprimeret. idem significare cupiens quanto inter se odio Karthago et Roma dissiderent, inflicto in terram pede suscitatoque puluere, tunc inter eas finem fore belli dixit, cum alterutra pars in habitum pulueris esset redacta.

9.3.ext.4 In puerili pectore tantum vis odii potuit, sed in muliebri quoque aeque multum valuit: namque Samiramis Assyriorum regina, cum ei circa cultum capitis sui occupatae nuntiatum esset Babylona defecisse, altera parte crinium adhuc soluta protinus ad eam expugnandam cucurrit nec prius decorem capillorum in ordinem quam urbem in potestatem suam redegit. quocirca statua eius Babylone posita est illo habitu, quo ad ultionem exigendam celeritate praecipiti tetendit.

9.4.init. Protrahatur etiam avaritia, latentium indagatrix lucrorum, manifestae praedae avidissima vorago, neque habendi fructu felix et cupiditate quaerendi miserrima.

9.4.1 Cum admodum locupleti L. Minucio Basilo falsum testamentum quidam in Graecia subiecisset eiusdemque confirmandi gratia potentissimos civitatis nostrae viros, M. Crassum et Q. Hortensium, quibus Minucius ignotus fuerat, tabulis heredes inservisset, quamquam evidens fraus erat, tamen uterque pecuniae cupidus facinoris alieni munus non repudiavit. quantam culpam quam leniter retuli! lumina curiae, ornamenta fori, quod scelus vindicare debebant, inhonesti lucri captura invitati auctoritatibus suis texerunt.

9.4.2 Verum aliquanto maiores vires in Q. Cassio exhibuit, qui in Hispania Silium et Calpurnium, occidendi sui gratia cum pugionibus deprehensos quinquagies sestertium ab illo, ab hoc sexagies pactus dimisit. en quem dubites, si alterum tantum daretur, iugulum quoque suum aequo animo illis fuisse praebiturum.

9.4.3 Ceterum avaritia ante omnes L. Septimulei praecordia possedit, qui, cum C. Gracchi familiaris fuisset, caput eius abscidere et per urbem pilo fixum ferre sustinuit, quia Opimius consul auro id se repensurum edixerat. sunt qui tradant liquato plumbo eum cavatam partem capitis, quo ponderosius esset, explesse. fuerit ille seditiosus, bono perierit exemplo, clientis tamen scelesta famis in has usque iacentis iniurias esurire non debuit.

9.4.ext.1 Odium merita Septimulei avaritia, Ptolomaei autem regis Cypriorum risu prosequenda: nam cum anxiis sordibus magnas opes corripuisset propterque eas periturum se videret et ideo omni pecunia inposita navibus in altum processisset, ut classe perforata suo arbitrio periret et hostes praeda carerent, non sustinuit mergere aurum et argentum, sed futurum necis suae praemium domum revexit. procul dubio hic non possedit divitias, sed a divitiis possessus est, titulo rex insulae, animo pecuniae miserabile mancipium.

9.5.1 Atque ut superbia quoque et inpotentia in conspicuo ponatur, M. Fulvius Flaccus consul M. Plautii Hypsaei collega, cum perniciosissimas rei publicae leges introduceret de civitate Italiae danda et de provocatione ad populum eorum, qui civitatem mutare noluissent, aegre conpulsus est ut in curiam veniret: deinde partim monenti, partim oranti senatui ut incepto desisteret, responsum non dedit. tyrannici spiritus consul haberetur, si adversus unum senatorem hoc modo se gessisset, quo Flaccus in totius amplissimi ordinis contemnenda maiestate versatus est.

9.5.2 Quae a M. quoque Druso tribuno pl. per summam contumeliam vexata est: parum enim habuit L. Philippum consulem, quia interfari se contionantem ausus fuerat, obtorta gula, et quidem non per viatorem, sed per clientem suum adeo violenter in carcerem praecipitem egisse, ut multus e naribus eius cruor profunderetur, verum etiam, cum senatus ad eum misisset, ut in curiam veniret, 'quare non potius' inquit 'ipse in Hostiliam curiam propinquam rostris, id est ad me, venit?' piget adicere quod sequitur: tribunus senatus imperium despexit, senatus tribuni verbis paruit.

9.5.3 Cn. autem Pompeius quam insolenter! qui balineo egressus ante pedes suos prostratum Hypsaeum ambitus reum, et nobilem virum et sibi amicum, iacentem reliquit contumeliosa voce proculcatum: nihil enim eum aliud agere quam ut convivium suum moraretur respondit, et huius dicti conscius securo animo cenare potuit. ille vero etiam in foro non erubuit P. Scipionem socerum suum legibus obnoxium, quas ipse tulerat, in maxima quidem reorum et inlustrium ruina muneris loco a iudicibus deposcere, maritalis lecti blanditiis statum rei publicae temerando.

9.5.4 Taetrum facto pariter ac dicto M. Antonii convivium: nam cum ad eum triumvirum Caesetii Rufi senatoris caput allatum esset, aversantibus id ceteris propius admoveri iussit ac diu diligenterque consideravit. cunctis deinde expectantibus quidnam esset dicturus, 'hunc ego' inquit 'notum non habui'. superba de senatore, inpotens de occiso confessio.

9.5.ext.1 Satis multa de nostris: aliena nunc adiciantur. Alexandri regis virtus ac felicitas tribus insolentiae evidentissimis gradibus exultavit: fastidio enim Philippi Iovem Hammonem patrem ascivit, taedio morum et cultus Macedonici vestem et instituta Persica adsumpsit, spreto mortali habitu divinum, aemulatus est, nec fuit ei pudori filium, civem, hominem dissimulare.

9.5.ext.2 Iam Xerxes, cuius in nomine superbia et inpotentia habitat, suo iure ~ tam insolenter, quod Graeciae indicturus bellum adhibitis Asiae principibus, 'ne viderer' inquit 'meo tantum modo usus consilio, vos contraxi. ceterum mementote parendum magis vobis esse quam suadendum'. adroganter, etiam si victori repetere ei regiam contigisset: tam deformiter victi nescias utrum insolentius dictum an inprudentius.

9.5.ext.3 Hannibal autem Cannensis pugnae successu elatus nec admisit quemquam civium suorum in castris nec responsum ulli nisi per interpretem dedit. Maharbalem etiam, ante tabernaculum suum clara voce adfirmantem prospexisse quonam modo paucis diebus Romae in Capitolio cenaret, aspernatus est. adeo felicitatis et moderationis dividuum contubernium est.

9.5.ext.4 Insolentiae vero inter Karthaginiensem et Campanum senatum quasi aemulatio fuit: ille enim separato a plebe balineo lavabatur, hic diverso foro utebatur. quem morem Capuae aliquamdiu retentum C. quoque Gracchi oratione in Plautium scripta patet.

9.6.init. Occultum iam et insidiosum malum, perfidia, latebris suis extrahatur. cuius efficacissimae vires sunt mentiri ac fallere, fructus in aliquo admisso scelere consistit, tum certus, cum credulitatem nefariis vinculis circumdedit, tantum inconmodi humano generi adferens, quantum salutis bona fides praestat. habeat igitur non minus reprehensionis quam illa laudis consequitur.

9.6.1 Romulo regnante Spurius Tarpeius arci praeerat. cuius filiam virginem aquam sacris petitum extra moenia egressam Tatius ut armatos Sabinos in arcem secum reciperet corrupit, mercedis nomine pactam quae in sinistris manibus gerebant: erant autem in his armillae et anuli magno ex pondere auri. loco potitum agmen Sabinorum puellam praemium flagitantem armis obrutam necavit, perinde quasi promissum, quod ea quoque laevis gestaverant, soluisset. absit reprehensio, quia inpia proditio celeri poena vindicata est.

9.6.2 Ser. quoque Galba summae perfidiae: trium enim Lusitaniae civitatium conuocato populo tamquam de conmodis eius acturus viii, in quibus flos iuventutis consistebat, electa et armis exuta partim trucidavit, partim vendidit. quo facinore maximam cladem barbarorum magnitudine criminis antecessit.

9.6.3 Cn. autem Domitium summi generis et magni animi virum nimia gloriae cupiditas perfidum existere coegit: iratus namque Bituito regi Aruernorum, quod tum suam et Allobrogum gentem se etiam tum in provincia morante ad Q. Fabii successoris sui dexteram confugere hortatus esset, per conloquii simulationem arcessitum hospitioque exceptum vinxit ac Romam nave deportandum curavit. cuius factum senatus neque probare potuit neque rescindere voluit, ne remissus in patriam Bituitus bellum renovaret. igitur eum Albam custodiae causa relegavit.

9.6.4 Viriathi etiam caedes duplicem perfidiae accusationem recipit, in amicis, quod eorum manibus interemptus est, in Q. Seruilio Caepione consule, quia is sceleris huius auctor inpunitate promissa fuit victoriamque non meruit, sed emit.

9.6.ext.1 Verum ut ipsum fontem perfidiae contemplemur, Karthaginienses Xanthippum Lacedaemonium, cuius optima opera primo Punico bello usi fuerant et quo iuvante Atilium Regulum ceperant, simulantes domum se revehere, in alto merserunt, quid tanto facinore petentes? an ne victoriae eorum socius superesset? extat nihilo minus, et quidem cum opprobrio, quem sine ulla gloriae iactura inviolatum reliquissent.

9.6.ext.2 Hannibal porro Nucerinos hortatu suo cum binis vestimentis urbem inexpugnabilibus muris cinctam egressos vapore et fumo balnearum strangulando, et Acerranorum senatum eadem ratione extra moenia evocatum in profundum puteorum abiciendo nonne bellum adversus populum Romanum et Italiam professus adversus ipsam fidem acrius gessit, mendaciis et fallacia quasi praeclaris artibus gaudens? quo evenit ut alioqui insignem nominis sui memoriam relicturus, in dubio maiorne an peior vir haberi deberet poneret.

9.7.init. Sed ut violentiae et seditionis tam togatae quam etiam armatae facta referantur ZZZ DUPLICATES NEXT SECTION

9.7.1 (Sed ut violentiae et seditionis tam togatae quam etiam armatae facta referantur = init.), L. Equitium, qui se Ti. Gracchi filium simulabat tribunatumque adversus leges cum L. Saturnino petebat, a C. Mario quintum consulatum gerente in publicam custodiam ductum populus claustris carceris conuulsis raptum humeris suis per summam animorum alacritatem portavit.

9.7.2 idemque Q. Metellum censorem, quod ab eo tamquam Gracchi filio censum recipere nolebat, lapidibus prosternere conatus est, adfirmantem tres tantum modo filios Ti. Graccho fuisse, e quibus unum in Sardinia stipendia merentem, alterum infantem Praeneste, tertium post patris mortem natum Romae decessisse, neque oportere clarissimae familiae ignotas sordes inseri, cum interim inprovida concitatae multitudinis temeritas ++ pro inpudentia et audacia! ++ adversus consulatum et censuram tetendit principesque suos omni petulantiae genere vexavit.

9.7.3 Vaesana haec tantum modo, illa etiam cruenta seditio: populus enim Nunnium conpetitorem Saturnini novem iam creatis tribunis unoque loco duobus candidatis restante vi prius in aedes privatas conpulit, extractum deinde interemit, ut caede inte gerrimi civis facultas apiscendae potestatis taeterrimo civi daretur.

9.7.4 Creditorum quoque consternatio adversus Semproni Asellionis praetoris urbani caput intolerabili modo exarsit. quem, quia causam debitorum susceperat, concitati a L. Cassio tribuno pl. pro aede Concordiae sacrificium facientem ab ipsis altaribus fugere extra forum coactum inque tabernula latitantem praetextatum discerpserunt.

9.7.mil.rom.1 Detestanda fori condicio, sed si castra respicias, aeque magna orietur indignatio. cum C. Mario lege Sulpicia provincia Asia, ut adversus Mitridatem bellum gereret, privato decreta esset, missum ab eo Gratidium legatum ad L. Sullam consulem accipiendarum legionum causa milites trucidarunt, procul dubio indignati, quod ab summo imperio ad eum, qui nullo in honore versaretur, transire cogerentur. sed quis ferat militem scita plebis exitio legati corrigentem?

9.7.mil.rom.2 Pro consule istud tam violenter exercitus, illud adversus consulem: Q. enim Pompeium Sullae collegam senatus iussu ad exercitum Cn. Pompei, quem aliquamdiu invita civitate obtinebat, contendere ausum ambitiosi ducis inlecebris corrupti milites sacrificare incipientem adorti in modum hostiae mactarunt tantumque scelus, curia castris cedere se confessa, inultum abiit.

9.7.mil.rom.3 Ille quoque exercitus nefarie violentus, qui C. Carbonem, fratrem Carbonis ter consulis, propter bella civilia dissolutam disciplinam militarem praefractius et rigidius astringere conatum privavit vita satiusque duxit maximo scelere coinquinari quam pravos ac taetros mores mutare.

9.8.init. Temeritatis etiam et subiti et vehementes sunt impulsus, quorum ictibus hominum mentes concussae nec sua pericula dispicere nec aliena facta iusta aestimatione prosequi valent.

9.8.1 Quam enim temere se Africanus superior ex Hispania duabus quinqueremibus ad Syphacem traiecit, in unius Numidae infidis praecordiis suam pariter et patriae salutem depositurus! itaque exiguo momento maximae rei casus fluctuatus est, utrum interfector an captivus Scipionis Syphax fieret.

9.8.2 Nam C. Caesaris anceps conatus, etsi caelestium cura protectus est, non tamen vix sine horrore animi referri potest: si quidem inpatiens legionum tardioris a Brundisio Apolloniam traiectus per simulationem adversae valetudinis convivio egressus maiestate sua servili veste occultata naviculam conscendit et e flumine Aoo maris Hadriatici saeva tempestate fauces petiit protinusque in altum dirigi iusso navigio multum ac diu contrariis iactatus fluctibus tandem necessitati cessit.

9.8.3 Age, illa quam execrabilis militum temeritas! fecit enim ut A. Albinus, nobilitate, moribus, honorum omnium consummatione civis eximius, propter falsas et inanes suspiciones in castris ab exercitu lapidibus obrueretur, quodque accessionem indignationis non recipit, oranti atque obsecranti duci a militibus causae dicendae potestas negata est.

9.8.ext.1 Itaque minus miror apud trucem et saevum animum Hannibalis defensionis locum innoxio gubernatori non fuisse, quem a Petilia classe Africam repetens freto adpulsus, dum tam paruo spatio Italiam Siciliamque inter se divisas non credit, velut insidiosum cursus rectorem interemit, posteaque diligentius inspecta veritate tunc absoluit, cum eius innocentiae nihil ultra sepulcri honorem dari potuit. igitur angusti atque aestuosi maris alto e tumulo speculatrix statua quam memoriae Pelori tam Punicae temeritatis ultra citraque navigantium oculis conlocatum indicium est.

9.8.ext.2 Iam Atheniensium civitas ad vaesaniam usque temeraria, quae x universos imperatores suos, et quidem a pulcherrima victoria venientis, capitali iudicio exceptos necavit, quod militum corpora saevitia maris interpellante sepulturae mandare non potuissent, necessitatem puniens, cum honorare virtutem deberet.

9.9.init. Temeritati proximus est error, quem ad modum ad laedendum par, ita cui facilius quis ignoverit, quia non sua sponte, sed vanis concitatus imaginibus culpae se inplicat. qui quam late in pectoribus hominum vagetur si conple zzz obnoxius. paucos igitur eius lapsus referemus.

9.9.1 C. Heluius Cinna tribunus pl. ex funere C. Caesaris domum suam petens populi manibus discerptus est pro Cornelio Cinna, in quem saevire se existimabat iratus ei, quod, cum adfinis esset Caesaris, adversus eum nefarie raptum impiam pro rostris orationem habuisset, eoque errore propulsus est, ut caput Helui perinde atque Corneli circa rogum Caesaris fixum iaculo ferret, officii sui, alieni erroris piaculum miserabile!

9.9.2 Nam C. Cassium error a semet ipso poenas exigere coegit: inter illum enim pugnae quattuor exercituum apud Philippos varium ipsisque ducibus ignotum eventum missus ab eo Titinius centurio nocturno tempore, ut specularetur quonam in statu res M. Bruti essent, dum crebros excessus viae petit, quia tenebrarum obscuritas hostesne an conmilitones occurrerent dinoscere non sinebat, tardius ad Cassium rediit. quem is exceptum ab hostibus omniaque in eorum potestatem recidisse existimans finire vitam properavit, cum et castra hostium invicem capta et Bruti copiae magna ex parte incolumes essent. Titini vero non obliteranda silentio virtus, qui oculis paulisper haesit inopinato iacentis ducis spectaculo attonitus, deinde profusus in lacrimas 'etsi inprudens' inquit, 'imperator, causa tibi mortis fui, tamen, ne id ipsum inpunitum sit, accipe me fati tui comitem', superque exanime corpus eius iugulo suo gladium capulo tenus demisit ac permixto utriusque sanguine duplex victima iacuit, pietatis haec, erroris illa.

9.9.3 Ceterum falsa opinatio nescio an praecipuam iniuriam Lartis Tolumni Veientium regis penatibus intulerit: nam cum in tesserarum prospero iactu per iocum conlusori dixisset 'occide', et forte Romanorum legati interuenissent, satellites eius errore vocis inpulsi interficiendo legatos lusum ad inperium transtulerunt.

9.10.init. Ultionis autem quem ad modum acres, ita iusti aculei sunt, qui lacessiti concitantur, acceptum dolorem dolore pensare cupientes: quos latius conplecti non adtinet.

9.10.1 Tribunus pl. M. Flavius ad populum de Tusculanis retulit, quod eorum consilio Veliternos Privernatesque ~ rebellaturos diceret. qui cum cum coniugibus ac liberis squalore obsiti supplices Romam venissent, accidit ut reliquis tribubus salutarem sententiam secutis sola Pollia iudicaret oportere publice eos verberatos securi percuti, inbellem multitudinem sub corona venire. quam ob causam Papiria tribus, in qua plurimum postea Tusculani in civitatem recepti potuerunt, neminem umquam candidatum Polliae tribus fecit magistratum, ne ad eam ullus honor suffragiis suis perveniret, quae illis vitam ac libertatem, quantum in ipsa fuit, ademerat.

9.10.2 Illam vero ultionem et senatus et consensus omnium adprobavit: cum enim Adrianus civis Romanos, qui Uticae consistebant, sordido imperio vexasset idcircoque ab his vivus esset exustus, nec quaestio ulla in urbe hac de re habita nec querella versata est.

9.10.ext.1 Clarae ultionis utraque regina, et Tomyris, quae caput Cyri abscisum in utrem humano sanguine repletum demitti iussit exprobrans illi insatiabilem cruoris sitim simulque poenas occisi ab eo filii sui exigens, et Berenice, quae Laodices insidiis interceptum sibi filium graviter ferens armata currum conscendit persecutaque satellitem regium, crudelis operis ministrum nomine Caeneum, quem hasta nequiquam petierat, saxo ictum prostravit ac super eius corpus actis equis inter infesta contrariae partis agmina ad domum, in qua interfecti pueri corpus occultari arbitrabatur, perrexit.

9.10.ext.2 Iasonem Thessalum Persarum regi bellum inferre parantem an satis iusta ultio absumpserit ambiguae aestimationis est: Taxillo enim gymnasiarcho a quibusdam iuvenibus pulsatum se questo permisit ut aut tricenas ab his drachmas exigeret aut denas plagas singulis inponeret. quo posteriore vindicta uso qui vapulaverant Iasonem interfecerunt, animi, non corporis dolore poenae modum aestimantes. ceterum paruo inritamento ingenui pudoris maximae rei expectatio subruta est, quoniam opinione Graeciae tantum in spe Iasonis quantum in effectu Alexandri reponitur.

9.11.init. Nunc, quatenus vitae humanae cum bona tum etiam mala substitutis exemplorum imaginibus persequimur, dicta inproba et facta scelerata referantur.

9.11.1 Unde autem potius quam a Tullia ordiar, quia tempore vetustissimum, conscientia nefarium, voce monstri simile exemplum est? cum carpento veheretur et is, qui iumenta agebat, succussis frenis constitisset, repentinae morae causam requisivit, et ut comperit corpus patris Seruii Tulli occisi ibi iacere, supra id duci vehiculum iussit, quo celerius in conplexum interfectoris eius Tarquinii veniret. qua tam impia tamque probrosa festinatione non solum se aeterna infamia, sed etiam ipsum vicum cognomine sceleris conmaculavit.

9.11.2 Non tam atrox C. Fimbriae est factum et dictum, sed si per se aestimetur, utrumque audacissimum. id egerat, ut Scaevola in funere C. Marii iugularetur. quem postquam ex vulnere recreatum conperit, accusare apud populum instituit. interrogatus deinde quid de eo secus dicturus esset, cui pro sanctitate morum satis digna laudatio reddi non posset, respondit obiecturum se illi quod parcius corpore telum recepisset. licentiam furoris aegrae rei publicae gemitu prosequendam!

9.11.3 L. vero Catilina in senatu M. Cicerone incendium ab ipso excitatum dicente 'sentio', inquit 'et quidem illud, si aqua non potuero, ruina restinguam'. quem quid aliud existimemus quam conscientiae stimulis actum reum a se inchoati parricidii peregisse?

9.11.4 Consternatum etiam Magi Chilonis amentia pectus, qui M. Marcello datum a Caesare spiritum sua manu eripuit, vetus amicus et Pompeianae militiae comes, indignatus aliquos sibi amicorum ab eo praeferri: urbem enim a Mytilenis, quo se contulerat, repetentem in Atheniensium portu pugione confodit protinusque ad inritamenta vaesaniae suae trucidanda tetendit, amicitiae hostis, divini beneficii interceptor, publicae religionis, quod ad salutem clarissimi civis recuperandam attinuit, acerba labes.

9.11.5 Hanc crudelitatem, cui nihil adici posse videtur, C. Toranius atrocitate parricidi superavit: namque triumvirorum partes secutus proscripti patris sui praetorii et ornati viri latebras, aetatem notasque corporis, quibus agnosci posset, centurionibus edidit, qui eum persecuti sunt. senex de filii magis vita et incrementis quam de reliquo spiritu suo sollicitus an incolumis esset et an imperatoribus satis faceret interrogare eos coepit. e quibus unus 'ab illo' inquit, 'quem tantopere diligis, demonstratus nostro ministerio filii indicio occideris', protinusque pectus eius gladio traiecit. conlapsus itaque est infelix, auctore caedis quam ipsa caede miserior.

9.11.6 Cuius fati acerbitatem L. Villius Annalis sortitus, cum in campum ad quaestoria comitia filii descendens proscriptum se cognosset, ad clientem suum confugit. sed ne fide eius tutus esse posset, scelere nefarii iuvenis effectum est, si quidem per ipsa vestigia patris militibus ductis occidendum eum in conspectu suo obiecit, bis parricida, consilio prius, iterum spectaculo.

9.11.7 Ne Vettius quidem Salassus proscriptus parum amari exitus. quem latentem uxor interficiendum, quid dicam, tradidit an ipsa iugulavit? quanto enim levius est scelus, cui tantum modo manus abest?

9.11.ext.1 Illud autem facinus, quia externum est, tranquilliore adfectu narrabitur. Scipione Africano patris et patrui memoriam gladiatorio munere Karthagine Nova celebrante duo regis filii nuper patre mortuo in harenam processerunt pollicitique sunt ibi se de regno proeliaturos, quo spectaculum illud inlustrius pugna sua facerent. eos cum Scipio monuisset ut verbis quam ferro diiudicare mallent uter regnare deberet, ac iam maior natu consilio eius obtemperaret, minor corporis viribus fretus in amentia perstitit initoque certamine pertinacior impietas fortunae iudicio morte multata est.

9.11.ext.2 Mitridates autem multo sceleratius, qui non cum fratre de paterno regno, sed cum ipso patre bellum de dominatione gessit. in quo qui aut homines ullos adiutores invenerit aut deos invocare ausus sit, praecipuam admirationem habet.

9.11.ext.3 Quamquam quid hoc quasi inusitatum illis gentibus miremur, cum Sariaster adversus patrem suum Tigranen Armeniae regem ita cum amicis consenserit, ut omnes e dexteris manibus sanguinem mitterent atque eum invicem sorberent? vix ferrem pro salute parentis tam cruenta conspiratione foedus facientem.

9.11.ext.4 Sed quid ego ista consector aut quid his immoror, cum unius parricidii cogitatione cuncta scelera superata cernam? omni igitur impetu mentis, omnibus indignationis viribus ad id lacerandum pio magis quam valido adfectu rapior: quis enim amicitiae fide extincta genus humanum cruentis in tenebris sepelire conatum profundo debitae execrationis satis efficacibus verbis adegerit? tu videlicet efferatae barbariae immanitate truculentior habenas Romani imperii, quas princeps parensque noster salutari dextera continet, capere potuisti? aut te conpote furoris mundus in suo statu mansisset? urbem a Gallis captam et trecentorum inclytae gentis virorum strage foedatum amnem Cremeram et Alliensem diem et oppressos in Hispania Scipiones et Trasimennum lacum et Cannas bellorumque civilium domestico sagnuine manantis ~ furores amentibus propositis furoris tui repraesentare et vincere voluisti. sed vigilarunt oculi deorum, sidera suum vigorem obtinuerunt, arae, puluinaria, templa praesenti numine vallata sunt, nihilque, quod pro capite augusto ac patria excubare debuit, torporem sibi permisit, et in primis auctor ac tutela nostrae incolumitatis ne excellentissima merita sua totius orbis ruina conlaberentur divino consilio providit. itaque stat pax, valent leges, sincerus privati ac publici officii tenor servatur. qui autem haec violatis amicitiae foederibus temptavit subuertere, omni cum stirpe sua populi Romani viribus obtritus etiam apud inferos, si tamen illuc receptus est, quae meretur supplicia pendit.

9.12.init. Humanae autem vitae condicionem praecipue primus et ultimus dies continet, quia plurimum interest quibus auspiciis inchoetur et quo fine claudatur, ideoque eum demum felicem fuisse iudicamus, cui et accipere lucem prospere et reddere placide contigit. medii temporis cursus, prout fortuna gubernaculum rexit, modo aspero, modo tranquillo motu peragitur, spe semper minor, dum et cupide votis extenditur et fere sine ratione consumitur. nam et si eo bene uti velis, etiam paruum amplissimum efficies, numerum annorum multitudine operum superando: alioquin quid attinet inerti mora gaudere, si magis exigis vitam quam adprobas? sed ne longius evager, eorum mentionem faciam, qui non vulgari genere mortis absumpti sunt.

9.12.1 Tullus Hostilius fulmine ictus cum tota domo conflagravit. singularem fati sortem, qua accidit ut columen urbis in ipsa urbe raptum ne supremo quidem funeris honore a civibus decorari posset, caelesti flamma in eam condicionem redactum, ut eosdem penates et regiam et rogum et sepulcrum haberet.

9.12.2 Vix veri simile est in eripiendo spiritu idem gaudium potuisse quod fulmen, et tamen idem valuit. nuntiata enim clade, quae ad lacum Trasimennum inciderat, altera mater, sospiti filio ad ipsam portam facta obuia, in conplexu eius expiravit, altera, cum falso mortis filii nuntio maesta domi sederet, ad primum conspectum redeuntis exanimata est. genus casus inusitatum! quas dolor non extinxerat, laetitia consumpsit.

9.12.3 Sed minus miror, quod mulieres. M'. Iuventius Thalna consul, collega Ti. Gracchi consulis iterum, cum in Corsica, quam nuper subegerat, sacrificaret, receptis litteris decretas ei a senatu supplicationes nuntiantibus, intento illas animo legens caligine oborta ante foculum conlapsus mortuus humi iacuit. quem quid aliud quam nimio gaudio enectum putemus? en cui Numantia aut Karthago excindenda traderetur!

9.12.4 Maioris aliquanto spiritus dux Q. Catulus, Cimbrici triumphi C. Mario particeps a senatu datus, sed exitus violentioris: namque ab hoc eodem Mario postea propter civiles dissensiones mori iussus, recenti calce inlito multoque igni percalefacto cubiculo se inclusum peremit. cuius * * * tam dira necessitas maximus Marianae gloriae rubor extitit.

9.12.5 Qua tempestate rei publicae L. quoque Cornelius Merula consularis et flamen Dialis, ne ludibrio insolentissimis victoribus esset, in Iovis sacrario venis incisis contumeliosae mortis denuntiationem effugit, sacerdotisque sui sanguine vetustissimi foci madverunt.

9.12.6 Acer etiam et animosus vitae exitus Herenni Siculi, quo C. Gracchus et aruspice et amico usus fuerat: nam cum eo nomine in carcerem duceretur, in postem eius inliso capite in ipso ignominiae aditu concidit ac spiritum posuit, uno gradu a publico supplicio manuque carnificis citerior.

9.12.7 Consimili impetu mortis C. Licinius Macer vir praetorius, Calui pater, repetundarum reus, dum sententiae diriberentur, in maenianum conscendit. si quidem, cum M. Ciceronem, qui id iudicium cogebat, praetextam ponentem vidisset, misit ad eum qui diceret se non damnatum, sed reum perisse, nec sua bona hastae posse subici, ac protinus sudario, quod forte in manu habebat, ore et faucibus suis coartatis incluso spiritu poenam morte praecucurrit. qua cognita re Cicero de eo nihil pronuntiavit. igitur inlustris ingenii orator et ab inopia rei familiaris et a crimine domesticae damnationis inusitato paterni fati genere vindicatus est.

9.12.8 Fortis huius mors, illorum perridicula: Cornelius enim Gallus praetorius et T. Etereius, eques Romanus, inter usum puerilis veneris absumpti sunt. quamquam quorsum attinet eorum cavillari fata, quos non libido sua, sed fragilitatis humanae ratio abstulit? fine namque vitae nostrae variis et occultis causis exposito interdum quae inmerentia sunt, supremi fati titulum occupant, cum magis in tempus mortis incidant quam ipsa mortem accersant.

9.12.ext.1 Sunt et externae mortes dignae adnotatu. qualis in primis Comae, quem ferunt maximi latronum ducis Cleonis fratrem fuisse: is enim ad P. Rupilium consulem Hennam, quam praedones tenuerant, in potestatem nostram redactam perductus, cum de viribus et conatibus fugitivorum interrogaretur, sumpto tempore ad se colligendum caput operuit innixusque genibus conpresso spiritu inter ipsas custodum manus inque conspectu summi imperii exoptata securitate adquievit. torqueant se miseri, quibus extingui quam superesse utilius est, in trepido et anxio consilio quanam ratione vita exeant quaerentes: ferrum acuant, venena temperent, laqueos adprehendant, vastas altitudines circumspiciant, tamquam magno apparatu aut exquisita molitione opus sit, ut corporis atque animi infirmo vinculo cohaerens societas dirimatur. nihil horum Coma, sed intra pectus inclusa anima finem sui repperit: enimuero non nimio studio retinendum bonum, cuius caduca possessio tam levi adflatu violentiae concussa dilabi potuit.

9.12.ext.2 Aeschyli vero poetae excessus quem ad modum non voluntarius, sic propter novitatem casus referendus. in Sicilia moenibus urbis, in qua morabatur, egressus aprico in loco resedit. super quem aquila testudinem ferens elusa splendore capitis++erat enim capillis vacuum++perinde atque lapidi eam inlisit, ut fractae carne vesceretur, eoque ictu origo et principium fortioris tragoediae extinctum est.

9.12.ext.3 Non vulgaris etiam Homeri mortis causa fertur, qui in Io insula, quia quaestionem a piscatoribus positam solvere non potuisset, dolore absumptus creditur.

9.12.ext.4 Sed atrocius aliquanto Euripides finitus est: ab Archelai enim regis cena in Macedonia domum hospitalem repetens, canum morsibus laniatus obiit: crudelitas fati tanto ingenio non debita.

9.12.ext.5 Sicut illi excessus inlustrium poetarum et moribus et operibus indignissimi: Sophocles ultimae iam senectutis, cum in certamen tragoediam demisisset, ancipiti sententiarum eventu diu sollicitus, aliquando tamen una sententia victor causam mortis gaudium habuit.

9.12.ext.6 Philemonem autem vis risus inmoderati abstulit. paratas ei ficus atque in conspectu positas asello consumente puerum ut illum abigeret inclamavit. qui cum iam comestis omnibus supervenisset, 'quoniam' inquit 'tam tardus fuisti, da nunc merum asello'. ac protinus urbanitatem dicti crebro anhelitu cachinnorum prosecutus, senile guttur salebris spiritus gravavit.

9.12.ext.7 At Pindarus, cum in gymnasio super gremium pueri, quo unice delectabatur, capite posito quieti se dedisset, non prius decessisse cognitus est quam gymnasiarcho claudere iam eum locum volente nequiquam excitaretur. cui quidem crediderim eadem benignitate deorum et tantum poeticae facundiae et tam placidum vitae finem attributum.

9.12.ext.8 Sicut Anacreonti quoque, quem usitatum humanae vitae modum supergressum dum passae vuae suco tenues et exiles virium reliquias foventem unius grani pertinacior in aridis faucibus mora absumpsit.

9.12.ext.9 Iungam illos, quos et propositum et exitus pares fecit. Milo Crotoniates, cum iter faciens quercum in agro cuneis adactis fissam vidisset, fretus viribus accessit ad eam insertisque manibus divellere conatus est. quas arbor excussis cuneis in suam naturam revocata conpressit eumque cum tot gymnicis palmis lacerandum feris praebuit.

9.12.ext.10 Item Polydamas athleta tempestate speluncam subire coactus est, nimio et subito incursu aquae labefactata ea ac ruente, ceteris comitibus fuga periculi egressis solus restitit tamquam humeris suis totius ruinae molem sustentaturus, sed pondere omni corpore humano potentiore oppressus imbris petitam latebram dementis facti sepulcrum habuit. possunt hi praebere documentum nimio robore membrorum vigorem mentis hebescere, quasi, abnuente natura utriusque boni largitionem, ne supra mortalem sit felicitatem eundem et valentissimum esse et sapientissimum.

9.13.init. Verum quia excessus e vita et fortuitos et viriles, quosdam etiam temerarios oratione attigimus, subiciamus nunc aestimationi enerues et effeminatos, ut ipsa conparatione pateat quanto non solum fortior, sed etiam sapientior mortis interdum quam vitae sit cupiditas.

9.13.1 M'. Aquilius, cum sibi gloriose extingui posset, Mithridati maluit turpiter servire. quem nonne aliquis merito dixerit Pontico supplicio quam Romano imperio digniorem, quoniam conmisit ut privatum obprobium publicus rubor existeret?

9.13.2 Cn. quoque Carbo magnae verecundiae est Latinis annalibus. tertio in consulatu suo iussu Pompei in Sicilia ad supplicium ductus petiit a militibus demisse et flebiliter ut sibi aluum levare prius quam expiraret liceret, quo miserrimae lucis usu diutius frueretur, eo usque moram trahens, donec caput eius sordido in loco sedentis abscideretur. ipsa verba tale flagitium narrantis secum luctantur, nec silentio amica, quia occultari non meretur, neque relationi familiaria, quia dictu fastidienda sunt.

9.13.3 Quid, D. Brutus exiguom et infelix momentum vitae quanto dedecore emit! qui a Furio, quem ad eum occidendum Antonius miserat, conprehensus, non solum cervicem gladio subtraxit, sed etiam constantius eam praebere admonitus ipsis his verbis iuravit: 'ita vivam, dabo'. o cunctationem fati aerumnosam! o iurandi stolidam fidem! sed hos tu furores inmoderata retinendi spiritus dulcedo subicis sanae rationis modum expugnando, quae vitam diligere, mortem non timere praecepit.

9.13.ext.1 Eadem Xerxen regem pro totius Asiae armata iuventute, quod intra centum annos esset obitura, profundere lacrimas coegisti. qui mihi specie alienam, re vera suam condicionem deplorasse videtur, opum magnitudine quam altiore animi sensu felicior: quis enim mediocriter prudens mortalem se natum fleverit?

9.13.ext.2 Referam nunc eos, quibus aliquos suspectos habentibus exquisitior sui quaesita custodia est: nec a miserrimo, sed ab eo, qui inter paucos felicissimus fuisse creditur, incipiam. Masinissa rex parum fidei in pectoribus hominum reponens salutem suam custodia canum vallavit. quo tam late patens imperium? quo tantum liberorum numerum? quo denique tam arta benivolentia constrictam Romanam amicitiam, si ad hanc tuendam nihil canino latratu ac morsu valentius duxit?

9.13.ext.3 Hoc rege infelicior Alexander, cuius praecordia hinc amor, hinc metus torserunt: nam cum infinito ardore coniugis Thebes teneretur, ad eandem ex epulis in cubiculum veniens barbarum conpunctum notis Thraciis stricto gladio iubebat anteire, nec prius se eidem lecto committebat quam a stipatoribus diligenter esset scrutatus. supplicium irato deorum numine conpositum, neque libidini neque timori posse imperare. cuius timoris eadem et causa et finis fuit: Alexandrum enim Thebe paelicatus ira mota interemit.

9.13.ext.4 Age, Dionysius Syracusanorum tyrannus huiusce tormenti quam longa fabula! qui duodequadraginta annorum dominationem in hunc modum peregit. summotis amicis in eorum locum ferocissimarum gentium homines et a familiis locupletium electos praevalidos servos, quibus latera sua conmitteret, substituit. tonsorum quoque metu tondere filias suas docuit. quarum ipsarum, postquam adultae aetati adpropinquabant, manibus ferrum non ausus conmittere, instituit ut candentibus iuglandium nucum putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. nec securiorem maritum egit quam patrem. duarum enim eodem tempore, Aristomaches Syracusanae et Locrensis Doridis, matrimoniis inligatus neutrius umquam nisi excussae conplexum petiit atque etiam cubicularem lectum perinde quasi castra lata fossa cinxit, in quem se ligneo ponte recipiebat, cum forem cubiculi extrinsecus a custodibus opertam interiore claustro ipse diligenter obserasset.

9.14.init. De similitudine autem oris et totius corporis altiore doctrina praediti subtilius disputant, eorumque alii in ea sunt opinione ut existiment illam origini et contextui sanguinis respondere, nec paruum argumentum ex ceteris animalibus trahunt, quae fere gignentibus similia nascuntur. alii negant hanc esse certam naturae legem, sed species mortalium, prout fortuita sors conceptionis obtulit, attribui, atque ideo plerumque ex speciosis deformis et ex robustis inualidos partus edi. igitur, quoniam ista quaestio in ambiguo versatur, pauca inter alienos conspectae similitudinis exempla referemus.

9.14.1 Magno Pompeio Vibius ingenuae stirpis et Publicius libertinus ita similes fuerunt, ut permutato statu et Pompeius in illis et illi in Pompeio salutari possent. certe, quocumque aut Vibius aut Publicius accesserant, ora hominum in se obuertebant, uno quoque speciem amplissimi civis in personis mediocribus adnotante.

9.14.2 Quod quidem fortuitum ludibrium quasi hereditarium ad eum penetravit: nam pater quoque eius eo usque Menogenis coci sui similis esse visus est, ut vir et armis praepotens et ferox animo sordidum eius nomen repellere a se non valuerit.

9.14.3 Eximiae vero nobilitatis adulescens Cornelius Scipio, cum plurimis et clarissimis familie suae cognominibus abundaret, in servilem Serapionis appellationem vulgi sermone inpactus est, quod huiusce nominis victimari perquam similis erat. neque illi aut morum probitas aut respectus tot imaginum quo minus hac contumelia aspergeretur opitulata sunt.

9.14.4 Generosissimum consulatus collegium Lentuli et Metelli fuit. qui ambo in scaena propter similitudinem histrionum propemodum spectati sunt. sed alter ex quodam secundarum cognomen Spintheris traxit, alter, nisi Nepotis a moribus accepisset, Pamphili tertiarum, cui simillimus esse ferebatur, habuisset.

9.14.5 At M. Messala consularis et censorius Menogenis Curioque omnibus honoribus abundans Burbulei, ille propter oris aspectum, hic propter parem corporis motum, uterque scaenici nomen coactus est recipere.

9.14.ext.1 At M. Messala consularis et censorius Menogenis Curioque omnibus honoribus abundans Burbulei, ille propter oris aspectum, hic propter parem corporis motum, uterque scaenici nomen coactus est recipere. Regi Antiocho unus ex aequalibus et ipse regiae stirpis nomine Artemo perquam similis fuisse traditur. quem Laodice uxor Antiochi interfecto viro dissimulandi sceleris gratia in lectulo perinde quasi ipsum regem aegrum conlocavit admissumque universum populum et sermone eius et vultu consimili fefellit, credideruntque homines ab Antiocho moriente Laodicen et natos eius sibi conmendari.

9.14.ext.2 Hybrean autem Mylasenum copiosae atque concitatae facundiae oratorem Cymaeorum servo strigmenta gymnasii colligenti tantum non germanum fratrem totius Asiae oculi adsignarunt: ita liniamentis oris et omnium membrorum conpares erant.

9.14.ext.3 Ille vero, quem in Sicilia provinciae rectoris admodum similem fuisse constat, petulantis animi: pro consule enim dicente mirari se quapropter sui tam similis esset, cum pater suus in eam provinciam numquam accessisset, "at meus" inquit "Romam accessit": ioco namque lacessitam matris suae pudicitiam invicem suspicione in matrem eius reiecta audacius quam virgis et securibus subiecto conveniebat ultus est.

9.15.init. Sed tolerabilis haec et uni tantum modo anceps temeritas. quod sequitur inpudentiae genus nec ferendum ullo modo periculique cum privatim tum etiam publice late patentis.

9.15.1 Nam ut Equitium Firmo Piceno monstrum veniens, relatum iam in huiusce libri superiore parte, praeteream, cuius in amplectendo Ti. Graccho patre evidens mendacium turbulento vulgi errore, amplissima tribunatus potestate vallatum est, Herophilus ocularius medicus C. Marium VII consulem avum sibi vindicando ita se extudit, ut et coloniae se veteranorum complures et municipia splendida collegiaque fere omnia patronum adoptarent. quin etiam cum C. Caesar Cn. Pompeio adulescente in Hispania oppresso populum in hortis suis admisisset, proximo intercolumnio paene pari studio frequentiae salutatus est. quod nisi divinae Caesaris vires huic erubescendae procellae obstitissent, simile vulnus res publica excepisset atque in Equitio acceperat. ceterum decreto eius extra Italiam relegatus, postquam ille caelo receptus est, in urbem rediit et consilium interficiendi senatus capere sustinuit. quo nomine iussu patrum necatus in carcere seras prompti animi ad omne moliendum scelus poenas pependit.

9.15.2 Ne divi quidem Augusti etiam nunc terras regentis excellentissimum numen intemptatum ab hoc iniuriae genere. extitit qui clarissimae ac sanctissimae sororis eius Octaviae utero se genitum fingere auderet, propter summam autem inbecillitatem corporis ab eo, cui datus erat, perinde atque ipsius filium retentum, subiecto in locum suum proprio filio, diceret, videlicet ut eodem tempore sanctissimi penates et veri sanguinis memoria spoliarentur et falsi sordida contagione inquinarentur. sed dum plenis inpudentiae velis ad summum audaciae gradum fertur, imperio Augusti remo publicae triremis adfixus est.

9.15.3 Repertus est etiam qui se diceret esse Q. Sertorii filium, quem ut agnosceret uxor eius nulla vi conpelli potuit.

9.15.4 Quid Trebellius Calca, quam adseveranter se Clodium tulit! et quidem dum de bonis eius contendit, in centumvirale iudicium adeo favorabilis descendit, ut vix iustis et aequis sententiis consternatio populi ullum relinqueret locum. in illa tamen quaestione neque calumniae petitoris neque violentiae plebis iudicantium religio cessit.

9.15.5 Multo fortius ille, qui Cornelio Sulla rerum potiente in domum Cn. Asini Dionis inrupit filiumque eius patriis penatibus expulit vociferando non illum, sed se Dione esse procreatum. verum postquam a Sullana violentia Caesariana aequitas rem publicam reduxit, gubernacula Romani imperii iustiore principe obtinente in publica custodia spiritum posuit.

9.15.ext.1 Eodem praeside rei publicae in consimili mendacio muliebris temeritas Mediolani repressa est. si quidem cum se pro Rubria quaedam, perinde ac falso credita esset incendio perisse, nihil ad se pertinentibus bonis insereret neque ei aut tractus eius splendidi testes aut cohortis Augustae favor deesset, propter inexpugnabilem Caesaris constantiam inrita nefarii propositi abiit.

9.15.ext.2 Idem barbarum quendam ob eximiam similitudinem Cappadociae regnum adfectantem, tamquam Ariarathes esset, quem a M. Antonio interemptum luce clarius erat, quamquam paene totius orientis civitatium et gentium credula suffragatione fultum caput imperio dementer inminens iusto inpendere supplicio coegit.

9.15.ext.3 Tempus deficiet domestica narrantem, quoniam imperium nostrum non tam robore corporum quam animorum vigore incrementum ac tutelam sui conprehendit. maiore itaque ex parte Romana prudentia in admiratione tacita reponatur alienigenisque huius generis exemplis detur aditus.

Socrates, humanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculum, nihil ultra petendum a dis inmortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia ii demum scirent quid uni cuique esset utile, nos autem plerumque id votis expeteremus, quod non inpetrasse melius foret: etenim densissimis tenebris involuta mortalium mens, in quam late patentem errorem caecas precationes tuas spargis! divitias adpetis, quae multis exitio fuerunt: honores concupiscis, qui conplures pessum dederunt: regna tecum ipsa voluis, quorum exitus saepe numero miserabiles cernuntur: splendidis coniugiis inicis manus; at haec ut aliquando inlustrant, ita nonnumquam funditus domos evertunt. desine igitur stulta futuris malorum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare teque totam caelestium arbitrio permitte, quia qui tribuere bona ex facili solent, etiam eligere aptissime possunt.

Idem expedita et conpendiaria via eos ad gloriam pervenire dicebat, qui id agerent, ut, quales videri vellent, tales etiam essent. qua quidem praedicatione aperte monebat ut homines ipsam potius virtutem haurirent quam umbram eius consectarentur.

Idem ab adulescentulo quodam consultus utrum uxorem duceret an se omni matrimonio abstineret, respondit, utrum eorum fecisset, acturum paenitentiam. 'hinc te' inquit 'solitudo, hinc orbitas, hinc generis interitus, hinc heres alienus excipiet, illinc perpetua sollicitudo, contextus querellarum, dotis exprobratio, adfinium grave supercilium, garrula socrus lingua, subsessor alieni matrimonii, incertus liberorum eventus'. non passus est iuvenem in contextu rerum asperarum quasi laetae materiae facere dilectum. Idem, cum Atheniensium scelerata dementia tristem de capite eius sententiam tulisset fortique animo et constanti vultu potionem veneni e manu carnificis accepisset, admoto iam labris poculo, uxore Xanthippe inter fletum et lamentationem vociferante innocentem eum periturum, 'quid ergo?' inquit 'nocenti mihi mori satius esse duxisti?' inmensam illam sapientiam, quae ne in ipso quidem vitae excessu oblivisci sui potuit!


Adnotatio Thayeri:

nondum recensitus est: For now, this transcription is that found at the Latin Library, with one major change: a detailed local link scheme allowing targeted references to any precise passage. I expect to reread the text and correct any errors.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Feb. 06