[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour une traduction française.]
Français

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Liber I
 

Haec pagina telaris pars est operis
Historiae Romanae

C. Vellei Paterculi

a Loeb Classical Library editi
MCMXXIIII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Liber II
Capp. 29‑58

Vellei Paterculi Historia Romana

p46 Liber II: Capitula 1‑28

1 [chapter 1] Potentiae Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriae posterior aperuit: quippe remoto Carthaginis metu sublataque imperii aemula non gradu, sed praecipiti cursu a virtute descitum, ad vitia p48transcursum; vetus disciplina deserta, nova inducta; in somnum a vigiliis, ab armis ad voluptates, a negotiis in otium conversa civitas. 2 Tum Scipio Nasica in Capitolio porticus, tum, quas praediximus, Metellus, tum in circo Cn. Octavius multo amoenissimam moliti sunt, publicamque magnificentiam secuta privata luxuria est.

3 Triste deinde et contumeliosum bellum in Hispania duce latronum Viriatho secutum est: quod ita varia fortuna gestum est, ut saepius Romanorum gereretur adversa. Sed interempto Viriatho fraude magis quam virtute Servilii Caepionis Numantinum gravius exarsit. 4 Haec urbs numquam plura quam decem milia1 propriae iuventutis armavit, sed vel ferocia ingenii vel inscitia nostrorum ducum vel fortunae indulgentia cum alios duces, tum Pompeium magni nominis virum ad turpissima deduxit foedera (hic primus e Pompeis consul fuit), nec minus turpia ac detestabilia Mancinum Hostilium consulem. 5 Sed Pompeium gratia impunitum habuit, Mancinum verecundia poenam2 non recusando perduxit huc, ut per fetialis nudus ac post tergum religatis manibus dederetur hostibus. Quem illi recipere se negaverunt, p50sicut quondam Caudini fecerant,3 dicentes publicam violationem fidei non debere unius lui sanguine.

2 [chapter 2] Inmanem deditio Mancini civitatis movit dissensionem. Quippe Tiberius Gracchus, Tiberii Gracchi clarissimi atque eminentissimi viri filius, P. Africani ex filia nepos, quo quaestore et auctore id foedus ictum erat, 2 nunc graviter ferens aliquid a se pactum4 infirmari, nunc similis vel iudicii vel poenae metuens discrimen, tribunus pl. creatus, vir alioqui vita innocentissimus, ingenio florentissimus, proposito sanctissimus, tantis denique adornatus virtutibus, quantas perfecta et natura et industria mortalis condicio recipit, P. Mucio Scaevola L. Calpurnio consulibus abhinc annos centum sexaginta duos descivit a bonis, pollicitusque toti Italiae civitatem, simul etiam promulgatis agrariis legibus, 3 omnibus statim5 concupiscentibus, summa imis miscuit et in praeruptum atque anceps periculum adduxit rem publicam. Octavioque collegae pro bono publico stanti imperium abrogavit, triumviros agris dividendis colonisqueº deducendis creavit se socerumque suum, consularem Appium, et Gaium fratrem admodum iuvenem.

3 [chapter 3] Tum P. Scipio Nasica, eius qui optimus vir a senatu iudicatus erat, nepos, eius qui censor porticus p52in Capitolio fecerat, filius, pronepos autem Cn. Scipionis, celeberrimi viri P. Africani patrui, privatusque et togatus, cum esset consobrinus Ti. Gracchi, patriam cognationi praeferens et quidquid publice salutare non esset, privatim alienum existimans (ob eas virtutes primus omnium absens pontifex maximus factus est), circumdata laevo brachio togae lacinia ex superiore parte Capitolii summis gradibus insistens hortatus est, qui salvam vellent rem publicam, se sequerentur. 2 Tum optimates, senatus atque equestris ordinis pars melior et maior, et intacta perniciosis consiliis plebs inruere in Gracchum stantem in area cum catervis suis et concientem paene totius Italiae frequentiam. Is fugiens decurrensque clivo Capitolino, fragmine subsellii ictus vitam, quam gloriosissime degere potuerat, immatura morte finivit. 3 Hoc initium in urbe Roma civilis sanguinis gladiorumque impunitatis fuit. Inde ius vi obrutum potentiorque habitus prior, discordiaeque civium antea condicionibus sanari solitae ferro diiudicatae bellaque non causis inita, sed prout eorum merces fuit. 4 Quod haut mirum est: non enim ibi consistunt exempla, p54unde coeperunt, sed quamlibet in tenuem recepta tramitem latissime evagandi sibi viam faciunt, et ubi semel recto deerratum est, in praeceps pervenitur, nec quisquam sibi putat turpe, quod alii fuit fructuosum.

4 [chapter 4] Interim, dum haec in Italia geruntur, Aristonicus, qui6 mortuo rege Attalo, a quo Asia populo Romano hereditate relicta erat, sicut relicta postea est a Nicomede Bithynia, mentitus regiae stirpis originem armis eam occupaverat, is victus a M. Perpenna ductusque in triumpho, set a M'. Aquilio, capite poenas dedit, cum initio belli Crassum Mucianum, virum iuris scientissimum, decedentem ex Asia proconsulem interemisset.

2 At7 P. Scipio Africanus Aemilianus, qui Carthaginem deleverat, post tot acceptas circa Numantiam clades creatus iterum consul missusque in Hispaniam fortunae virtutique expertae in Africa respondit in Hispania, et intra annum ac tris menses, quam eo venerat, circumdatam operibus Numantiam excisamque aequavit solo. 3 Nec quisquam ullius gentis hominum ante eum clariore urbium excidio nomen suum perpetuae commendavit memoriae: quippe excisa Carthagine ac Numantia ab alterius nos metu, alterius vindicavit contumeliis. 4 Hic, eum interrogante tribuno Carbone, quid de Ti. Gracchi caede p56sentiret, respondit, si is occupandae rei publicae animum habuisset, iure caesum. Et cum omnis contio adclamasset, hostium, inquit, armatorum totiens clamore non territus, qui possum vestro moveri, quorum noverca est Italia? 5 Reversus in urbem intra breve tempus, M'. Aquilio C. Sempronio consulibus abhinc annos centum et sexaginta,8 post duos consulatus duosque triumphos et bis excisos terrores rei publicae mane in lectulo repertus est mortuus, ita ut quaedam elisarum faucium in cervice reperirentur notae. 6 De tanti viri morte nulla habita est quaestio eiusque corpus velato capite elatum est, cuius opera super totum terrarum orbem Roma extulerat caput. Seu fatalem, ut plures, seu conflatam insidiis, ut aliqui prodidere memoriae, mortem obiit, vitam certe dignissimam egit, quae nullius ad id temporis praeterquam avito fulgore vinceretur. 7 Decessit anno ferme sexto et quinquagesimo: de quo si quis ambiget, recurrat ad priorem consulatum eius, in quem creatus est anno octavo et tricesimo:9 ita dubitare desinet.

5 [chapter 5] Ante tempus excisae Numantiae praeclara in Hispania militia D. Bruti fuit, qui penetratis omnibus Hispaniae gentibus ingenti vi hominum urbiumque p58potitus numero, aditis quae vix audita erant, Gallaeci cognomen meruit.

2 Et ante eum paucis annis tam severum illius Q. Macedonici in his gentibus imperium fuit, ut, cum urbem Contrebiam nomine in Hispania oppugnaret, pulsas praecipiti loco quinque cohortes legionarias eodem protinus subire iuberet, 3 facientibusque omnibus in procinctu testamenta, velut ad certam mortem eundum foret, non deterritus proposito,10 quem moriturum miserat militem victorem recepit: tantum effecit mixtus timori pudor spesque desperatione quaesita. Hic virtute ac severitate facti, at Fabius Aemilianus Pauli exemplo disciplina in Hispania fuit clarissimus.

6 [chapter 6] Decem deinde interpositis annis, qui Ti. Gracchum, idem Gaium fratrem eius occupavit furor, tam virtutibus eius omnibus quam huic errori similem, ingenio etiam eloquentiaque longe praestantiorem. 2 Qui cum summa quiete animi civitatis princeps esse posset, vel vindicandae fraternae mortis gratia vel praemuniendae regalis potentiae eiusdem exempli tribunatum ingressus, longe maiora et acriora petens11 dabat civitatem omnibus Italicis, extendebat eam paene usque Alpis, 3 dividebat agros, vetabat quemquam p60civem plus quingentis iugeribus habere, quod aliquando lege Licinia cautum erat, nova constituebat portoria, novis coloniis replebat provincias, iudicia a senatu transferebat ad equites, frumentum plebi dari instituerat; nihil immotum, nihil tranquillum, nihil quietum, nihil12 denique in eodem statu relinquebat; quin alterum etiam continuavit tribunatum.

4 Hunc L. Opimius consul, qui praetor Fregellas exciderat, persecutus armis unaque Fulvium Flaccum, consularem ac triumphalem virum, aeque prava cupientem, quem C. Gracchus in locum Tiberii fratris triumvirum nominaverat,13 eumque14 socium regalis adsumpserat potentiae, morte adfecit. 5 Id unum nefarie ab Opimio proditum, quod capitis non dicam Gracchi, sed civis Romani pretium se daturum idque auro repensurum proposuit. 6 Flaccus in Aventino armatos15 ac pugnam ciens cum filio maiore iugulatus est; Gracchus profugiens, cum iam comprehenderetur ab iis, quos Opimius miserat, cervicem Euporo servo praebuit, qui non segnius se ipse interemit, quam domino succurrerat. Quo die singularis Pomponii equitis Romani in Gracchum fides fuit, qui more Coclitis sustentatis in ponte hostibus p62eius, gladio se transfixit. 7 Ut Ti. Gracchi antea corpus, ita Gai mira crudelitate victorum in Tiberim deiectum est.

7 [chapter 7] Hunc Ti. Gracchi liberi, P. Scipionis Africani nepotes, viva adhuc matre Cornelia, Africani filia, viri optimis ingeniis male usi, vitae mortisque habuere exitum: qui si civilem dignitatis concupissent modum, quidquid tumultuando adipisci gestierunt, quietis obtulisset res publica.

2 Huic atrocitati adiectum scelus unicum. Quippe iuvenis specie excellens necdum duodevicesimum transgressus annum immunisque delictorum paternorum, Fulvii Flacci filius, quem pater legatum de condicionibus miserat, ab Opimio interemptus est. Quem cum haruspex Tuscus amicus flentem in vincula duci vidisset, quin tu hoc potius, inquit, facis? Protinusque inliso capite in postem lapideum ianuae carceris effusoque cerebro expiravit.

3 Crudelesque mox quaestiones in amicos clientesque Gracchorum habitae sunt. Sed Opimium, virum alioqui sanctum et gravem, damnatum postea iudicio publico memoria istius saevitiae nulla civilis prosecuta est misericordia. 4 Eadem Rupilium Popiliumque, qui consules asperrime in Tiberii Gracchi p64amicos saevierant, postea iudiciorum publicorum merito oppressit invidia.

Rei tantae parum ad notitiam pertinens interponetur.16 5 Hic est Opimius, a quo consule celeberrimum Opimiani vini nomen; quod iam nullum esse spatio annorum colligi potest, cum ab eo sint ad te, M. Vinici, consulem anni centum et quinquaginta.

6 Factum Opimii, quod17 inimicitiarum quaesita erat ultio, minor secuta auctoritas, et visa ultio privato odio magis quam publicae vindictae data.

7 In legibus18 Gracchi inter perniciosissima numerarim,19 quod extra Italiam colonias posuit. Id maiores, cum viderent tanto potentiorem Tyro Carthaginem, Massiliam Phocaea, Syracusas Corintho, Cyzicum ac Byzantium Mileto, genitali solo, diligenter vitaverant et civis Romanos ad censendum ex provinciis in Italiam revocaverant. 8 Prima autem extra Italiam colonia Carthago condita est. Subinde Porcio Marcioque consulibus deducta colonia Narbo Martius.

8 [chapter 8] Mandetur deinde memoriae severitas iudiciorum. Quippe C. Cato consularis, M. Catonis nepos, Africani sororis filius, repetundarum ex Macedonia p66damnatus est, cum lis eius HS. quattuor milibus aestimaretur: adeo illi viri magis voluntatem peccandi intuebantur quam modum, factaque ad consilium dirigebant et quid, non in quantum admissum foret, aestimabant.

2 Circa eadem tempora M. C.20 Metelli fratres uno die triumphaverunt. Non minus clarum exemplum et adhuc unicum Fulvii Flacci, eius qui Capuam ceperat, filiorum, sed alterius in adoptionem dati, in collegio consulatus fuit; adoptivus in Acidini Manlii familiam datus. Nam censura Metellorum patruelium, non germanorum fratrum fuit, quod solis contigerat Scipionibus.

3 Tum Cimbri et Teutoni transcendere Rhenum, multis mox nostris suisque cladibus nobiles. Per eadem tempora clarus eius Minucii, qui porticus, quae hodieque celebres sunt, molitus est, ex Scordiscis triumphus fuit.

9 [chapter 9] Eodem tractu temporum nituerunt oratores Scipio Aemilianus Laeliusque, Ser. Galba, duo Gracchi, C. Fannius, Carbo Papirius; nec praetereundus Metellus Numidicus et Scaurus, et ante omnes L. Crassus et M. Antonius: 2 quorum aetati ingeniisque successere C. Caesar Strabo, P. Sulpicius; nam Q. Mucius iuris scientia quam proprie eloquentiae nomine celebrior fuit.

p68 3 Clara etiam per idem aevi spatium fuere ingenia in togatis Afranii, in tragoediis Pacuvii atque Accii, usque in Graecorum ingeniorum comparationem evecti,21 magnumque inter hos ipsos facientis operi suo locum, adeo quidem, ut in illis limae, in hoc paene plus videatur fuisse sanguinis,22 4 celebre et Lucilii nomen fuit, qui sub P. Africano Numantino bello eques militaverat. Quo quidem tempore iuvenes adhuc Iugurtha ac Marius sub eodem Africano militantes in iisdem castris didicere, quae postea in contrariis facerent. 5 Historiarum auctor iam tum Sisenna erat iuvenis, sed opus belli civilis Sullanique post aliquot annos ab eo seniore editum est. 6 Vetustior Sisenna fuit Caelius, aequalis Sisennae Rutilius Claudiusque Quadrigarius et Valerius Antias. Sane non ignoremus eadem aetate fuisse Pomponium sensibus celebrem, verbis rudem et novitate inventi a se operis commendabilem.

10 [chapter 10] Prosequamur nota severitatem censorum Cassii Longini Caepionisque, qui abhinc annos centum quinquaginta tris23 Lepidum Aemilium augurem, quod sex milibus HS. aedes conduxisset, adesse iusserunt. At nunc si quis tanti habitet, vix ut senator agnoscitur: adeo natura a rectis in prava, p70a pravis in vitia,24 a vitiis in praecipitia pervenitur.

2 Eodem tractu temporum et Domitii ex Arvernis et Fabii ex Allobrogibus victoria fuit nobilis; Fabio Pauli nepoti ex victoria cognomen Allobrogico inditum. Notetur Domitiae familiae peculiaris quaedam et ut clarissima, ita artata numero felicitas. Septem ante hunc nobilissimae simplicitatis iuvenem, Cn. Domitium, fuere, singuli25 omnes26 parentibus geniti, sed omnes ad consulatum sacerdotiaque, ad triumphi autem paene omnes pervenerunt insignia.

11 [chapter 11] Bellum deinde Iugurthinum gestum est per Q. Metellum nulli secundum saeculi sui. Huius legatus fuit C. Marius, quem praediximus, natus agresti27 loco, hirtus atque horridus vitaque sanctus, quantum bello optimus, tantum pace pessimus, immodicus gloriae, insatiabilis, impotens semperque inquietus. 2 Hic per publicanos aliosque in Africa negotiantis criminatus Metelli lentitudinem, trahentis iam in tertium annum bellum, et naturalem nobilitatis superbiam morandique in imperiis cupiditatem effecit, ut, cum commeatu petito Romam venisset, consul crearetur bellique paene patrati a Metello, qui bis Iugurtham acie fuderat, summa p72committeretur sibi. Metelli tamen et triumphus fuit clarissimus et meritum ex virtute28 ei cognomen Numidici inditum. 3 Ut paulo ante Domitiae familiae, ita Caeciliae notanda claritudo est. Quippe intra duodecim ferme annos huius temporis consules fuere Metelli aut censores aut triumpharunt amplius duodecies, ut appareat, quemadmodum urbium imperiorumque, ita gentium nunc florere fortunam, nunc senescere, nunc interire.

12 [chapter 12] At C. Marius L. Sullam iam tunc ut praecaventibus fatis copulatum sibi quaestorem habuit et per eum missum ad regem Bocchum Iugurtha rege abhinc annos ferme centum triginta quattuor29 potitus est; designatusque iterum consul in urbem reversus secundi consulatus initio Kal. Ianuariis eum in triumpho duxit. 2 Effusa, ut praediximus, immanis vis Germanarum gentium, quibus nomen Cimbris ac Teutonis erat, cum Caepionem Manliumque consules et ante Carbonem Silanumque fudissent fugassentque in Galliis et exuissent exercitu, Scaurumque Aurelium consularem et alios celeberrimi nominis viros trucidassent, populus Romanus non alium repellendis tantis hostibus magis idoneum imperatorem quam Marium est ratus. 3 Tum multiplicati consulatus eius. Tertius in apparatu belli consumptus; quo anno Cn. Domitius tribunus plebis legem tulit, ut sacerdotes, quos antea conlegae p74sufficiebant, populus crearet. 4 Quarto trans Alpis circa Aquas Sextias cum Teutonis conflixit, amplius centum quinquaginta milia hostium priore ac postero die ab eo trucidata30 gensque excisa Teutonum. 5 Quinto citra Alpis in campis, quibus nomen erat Raudiis, ipse consul et proconsul Q. Lutatius Catulus fortunatissimo decertavere proelio; caesa aut capta amplius centum milia31 hominum. Hac victoria videtur meruisse Marius, ne eius nati rem publicam paeniteret, ac mala bonis repensasse. 6 Sextus consulatus veluti praemium ei meritorum datus. Non tamen huius consulatus fraudetur gloria, quo Servilii Glauciae Saturninique Apulei furorem continuatis honoribus rem publicam lacerantium et gladiis quoque et caede comitia discutientium, consul armis compescuit hominesque exitiabiles in Hostilia curia morte multavit.

13 [chapter 13] Deinde interiectis paucis annis tribunatum iniit M. Livius Drusus, vir nobilissimus, eloquentissimus, sanctissimus, meliore in omnia ingenio animoque quam fortuna usus. 2 Qui cum senatui priscum restituere cuperet decus et iudicia ab equitibus ad eum transferre ordinem (quippe eam potestatem nacti equites Gracchanis legibus cum in multos clarissimos atque innocentissimos viros saevissent, p76tum P. Rutilium, virum non saeculi sui, sed omnis aevi optimum, interrogatum lege repetundarum maximo cum gemitu civitatis damnaverant), in iis ipsis, quae pro senatu moliebatur, senatum habuit adversarium non intellegentem, si qua de plebis commodis ab eo agerentur, veluti inescandae inliciendaeque multitudinis causa fieri, ut minoribus perceptis maiora permitteret. 3 Denique ea fortuna Drusi fuit, ut malefacta collegarum quam quaevis32 optime ab ipso cogitata senatus probaret magis, et honorem, qui ab eo deferebatur, sperneret, iniurias, quae ab illis intendebantur, aequo animo reciperet, et huius summae gloriae invideret, illorum modicam33 ferret.

14 [chapter 14] Tum conversus Drusi animus, quando bene incepta male cedebant, ad dandam civitatem Italiae. Quod cum moliens revertisset e foro, immensa illa et incondita, quae eum semper comitabatur, cinctus multitudine in area domus suae cultello percussus, qui adfixus lateri eius relictus est, intra paucas horas decessit. 2 Sed cum ultimum redderet spiritum, intuens circumstantium maerentiumque frequentiam, effudit vocem convenientissimam conscientiae suae: ecquandone, inquit, propinqui amicique, similem mei civem habebit res publica? 3 Hunc finem clarissimus iuvenis vitae habuit: cuius morum minime omittatur argumentum. Cum aedificaret domum in p78Palatio in eo loco, ubi est quae quondam Ciceronis, mox Censorini fuit, nunc Statilii Sisennae est, promitteretque ei architectus, ita se eam aedificaturum, ut liber a conspectu immunisque ab omnibus arbitris34 esset neque quisquam in eam despicere posset, tu vero, inquit, si quid in te artis est, ita compone domum meam, ut, quidquid agam, ab omnibus perspici possit.35

15 [chapter 15] Mors Drusi iam pridem tumescens bellum excitavit Italicum; quippe L. Caesare et P. Rutilio consulibus abhinc annos centum viginti, universa Italia, cum id malum ab Asculanis ortum esset (quippe Servilium praetorem Fonteiumque legatum occiderant) ac deinde a Marsis exceptum in omnis penetrasset regiones, arma adversus Romanos cepit. 2 Quorum ut fortuna atrox, ita causa fuit iustissima: petebant enim eam civitatem, cuius imperium armis tuebantur: per omnis annos atque omnia bella duplici numero se militum equitumque fungi neque in eius civitatis ius recipi, quae per eos in id ipsum pervenisset fastigium, per quod homines eiusdem et gentis et sanguinis ut externos alienosque fastidire posset.

3 Id bellum amplius trecenta milia iuventutis Italicae abstulit. Clarissimi autem imperatores fuerunt Romani eo bello Cn. Pompeius, Cn. Pompei Magni pater, C. Marius, de quo praediximus, L. Sulla p80anno ante praetura functus, Q. Metellus, Numidici filius, qui meritum cognomen Pii consecutus erat: 4 quippe expulsum civitate a L. Saturnino tribuno plebis, quod solus in leges eius iurare noluerat, pietate sua, auctoritate senatus, consensu rei publicae36 restituit patrem. Nec triumphis honoribusque quam aut causa exilii aut exilio aut reditu clarior fuit Numidicus.

16 [chapter 16] Italicorum autem fuerunt celeberrimi duces Silo Popaedius, Herius Asinius, Insteius Cato, C. Pontidius, Telesinus Pontius, Marius Egnatius, Papius Mutilus. 2 Neque ego verecundia domestici sanguinis gloriae quidquam, dum verum refero, subtraham: quippe multum Minatii Magii, atavi mei, Aeculanensis, tribuendum est memoriae, qui nepos Decii Magii, Campanorum principis, celeberrimi et fidelissimi viri, tantam hoc bello Romanis fidem praestitit, ut cum legione, quam ipse in Hirpinis conscripserat, Herculaneum simul cum T. Didio caperet, Pompeios cum L. Sulla oppugnaret Compsamque37 occuparet: 3 cuius de virtutibus cum alii, tum maxime dilucide Q.38 Hortensius in annalibus suis rettulit. Cuius illi pietati plenam populus Romanus gratiam rettulit ipsum viritim civitate donando, duos p82filios eius creando praetores, cum seni adhuc crearentur.

4 Tam varia atque atrox fortuna Italici belli fuit, ut per biennium continuum39 duo Romani consules, Rutilius ac deinde Cato Porcius, ab hostibus occiderentur, exercitus populi Romani multis in locis funderentur, utque ad saga iretur diuque in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium legerant atque appellarant Italicam. Paulatim deinde recipiendo in civitatem, qui arma aut non ceperant aut deposuerant maturius, vires refectae sunt, Pompeio Sullaque et Mario fluentem procumbentemque rem populi Romani40 restituentibus.

17 [chapter 17] Finito ex maxima parte, nisi quae Nolani belli manebant reliquiae, Italico bello, quo quidem Romani victis adflictisque ipsi exarmati quam integri41 universis civitatem dare maluerunt, consulatum inierunt Q. Pompeius et L. Cornelius Sulla, vir qui neque ad finem victoriae satis laudari neque post victoriam abunde vituperari potest. 2 Hic natus familia nobili, sextus a Cornelio Rufino, qui bello Pyrrhi inter celeberrimos fuerat duces, cum familiae eius claritudo intermissa esset, diu ita se gessit, ut nullam petendi consulatum cogitationem habere p84videretur: 3 deinde post praeturam inlustratus bello Italico et ante in Gallia legatione sub Mario, qua42 eminentissimos duces hostium fuderat, ex successu animum sumpsit petensque consulatum paene omnium civium suffragiis factus est; sed eum honorem undequinquagesimo aetatis suae anno adsecutus est.

18 [chapter 18] Per ea tempora Mithridates, Ponticus rex, vir neque silendus neque dicendus sine cura, bello acerrimus, virtute eximius, aliquando fortuna, semper animo maximus, consiliis dux, miles manu, odio in Romanos Hannibal, occupata Asia necatisque in ea omnibus civibus Romanis, 2 quos quidem eadem die atque hora redditis civitatibus litteris ingenti cum pollicitatione praemiorum interimi iusserat, 3 quo tempore neque fortitudine adversus Mithridatem neque fide in Romanos quisquam Rhodiis par fuit (horum fidem Mytilenaeorum perfidia inluminavit, qui M'.43 Aquilium aliosque Mithridati vinctos tradiderunt, quibus libertas in unius Theophanis gratiam postea a Pompeio restituta est), cum terribilis Italiae quoque videretur imminere, sorte obvenit Sullae Asia provincia.

4 Is egressus urbe cum circa Nolam moraretur p86(quippe ea urbs pertinacissime arma retinebat exercituque Romano obsidebatur, velut paeniteret eius fidei, quam omnium sanctissimam bello praestiterat Punico), 5 P. Sulpicius tribunus plebis, disertus, acer, opibus gratia amicitiis vigore ingenii atque animi celeberrimus, cum antea rectissima voluntate apud populum maxumam quaesisset dignitatem, quasi pigeret eum virtutum suarum et bene consulta ei male cederent, 6 subito pravus et praeceps se44 C. Mario post septuagesimum annum omnia imperia et omnis provincias concupiscenti addixit legemque ad populum tulit, qua Sullae imperium abrogaretur, C. Mario bellum decerneretur Mithridaticum, aliasque leges perniciosas et exitiabiles neque tolerandas liberae civitati tulit. Quin etiam Q. Pompei consulis filium eundemque Sullae generum per emissarios factionis suae interfecit.

19 [chapter 19] Tum Sulla contracto exercitu ad urbem rediit eamque armis occupavit, duodecim auctores novarum pessimarumque rerum, inter quos Marium cum filio et P. Sulpicio, urbe exturbavit ac lege lata exules fecit. Sulpicium etiam45 adsecuti equites in Laurentinis paludibus iugulavere, caputque eius erectum et ostentatum pro rostris velut omen inminentis proscriptionis fuit. 2 Marius post sextum consulatum p88annumque46 septuagesimum nudus ac limo obrutus, oculis tantummodo ac naribus eminentibus, extractus arundineto circa paludem Maricae, in quam se fugiens consectantis Sullae equites abdiderat, iniecto in collum loro in carcerem Minturnensium iussu duumviri perductus est. 3 Ad quem interficiendum missus cum gladio servus publicus natione Germanus, qui forte ab imperatore eo bello Cimbrico captus erat, ut agnovit Marium, magno eiulatu expromens47 indignationem casus tanti viri abiecto gladio profugit e carcere. 4 Tum cives, ab hoste misereri paulo ante principis viri docti, instructum eum viatico conlataque veste in navem imposuerunt. At ille adsecutus circa insulam Aenariam filium cursum in Africam direxit inopemque vitam in tugurio ruinarum Carthaginiensium toleravit, cum Marius aspiciens Carthaginem, illa intuens Marium, alter alteri possent esse solacio.

20 [chapter 20] Hoc primum anno sanguine consulis Romani militis imbutae manus sunt; quippe Q. Pompeius, collega Sullae, ab exercitu48 Cn. Pompei proconsulis seditione, sed quam dux creaverat, interfectus est.

2 Non erat Mario Sulpicioque Cinna temperatior. Itaque cum ita civitas Italiae data esset, ut in octo tribus contribuerentur novi cives, ne potentia eorum p90et multitudo veterum civium dignitatem frangeret plusque possent recepti in beneficium quam auctores beneficii, Cinna in omnibus tribubus eos se distributurum pollicitus est: 3 quo nomine ingentem totius Italiae frequentiam in urbem acciverat. E qua pulsus collegae optimatiumque viribus cum in Campaniam tenderet, ex auctoritate senatus consulatus ei abrogatus est suffectusque in eius locum L. Cornelius Merula flamen dialis. Haec iniuria homine quam exemplo dignior fuit. 4 Tum Cinna corruptis primo centurionibus ac tribunis, mox etiam spe largitionis militibus, ab eo exercitu, qui circa Nolam erat, receptus est. Is cum universus in verba eius iurasset, retinens insignia consulatus patriae bellum intulit, fretus ingenti numero novorum civium, e quorum delectu trecentas amplius cohortes conscripserat ac triginta legionum instar impleverat. 5 Opus erat partibus auctoritate, cuius augendae gratia C. Marium cum filio de exilio revocavit quique cum iis pulsi erant.

21 [chapter 21] Dum bellum autem infert patriae Cinna, Cn. Pompeius, Magni pater, cuius praeclara opera bello Marsico praecipue circa Picenum agrum, ut praescripsimus, usa erat res publica quique Asculum ceperat, circa quam urbem, cum in multis aliis regionibus exercitus dispersi forent, quinque et septuaginta milia p92civium Romanorum, amplius sexaginta Italicorum una die conflixerant, 2 frustratus spe continuandi consulatus ita se49 dubium mediumque partibus praestitit, ut omnia ex proprio usu ageret temporibusque insidiari videretur, et huc atque illuc, unde spes maior adfulsisset potentiae, sese50 exercitumque deflecteret. 3 Sed ad ultimum magno atrocique proelio cum Cinna conflixit: cuius commissi patratique sub ipsis moenibus focisque51 urbis Romanae pugnantibus spectantibusque quam fuerit eventus exitiabilis, vix verbis exprimi potest. 4 Post hoc cum utrumque exercitum velut parum bello exhaustum laceraret pestilentia, Cn. Pompeius decessit.52 Cuius interitus voluptas amissorum aut gladio aut morbo civium paene damno repensata est, populusque Romanus quam vivo iracundiam debuerat, in corpus mortui contulit.

5 Seu duae seu tres Pompeiorum fuere familiae, primus eius nominis ante annos fere centum sexaginta septem53 Q. Pompeius cum Cn. Servilio consul fuit.

6 Cinna et Marius haud incruentis utrimque certaminibus editis urbem occupaverunt, sed prior ingressus Cinna de recipiendo Mario legem tulit.

22 [chapter 22] Mox C. Marius pestifero civibus suis reditu p94intravit moenia. Nihil illa victoria fuisset crudelius, nisi mox Sullana esset secuta; 2 neque licentia gladiorum in mediocris54 saevitum, sed excelsissimi quoque atque eminentissimi55 civitatis viri variis suppliciorum generibus adfecti. In iis consul Octavius, vir lenissimi animi, iussu Cinnae interfectus est. Merula autem, qui se sub adventum Cinnae consulatu abdicaverat, incisis venis superfusoque altaribus sanguine, quos saepe pro salute rei publicae flamen dialis precatus erat deos, eos in execrationem Cinnae partiumque eius tum precatus optime de re publica meritum spiritum reddidit. 3 M. Antonius, princeps civitatis atque eloquentiae, gladiis militum, quos ipsos facundia sua moratus erat, iussu Marii Cinnaeque confossus est. 4 Q. Catulus, et aliarum virtutum et belli Cimbrici gloria, quae illi cum Mario communis fuerat, celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusit se loco nuper calce harenaque perpolito inlatoque igni, qui vim odoris excitaret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso suo mortem magis voto quam arbitrio inimicorum obiit.

5 Omnia erant praecipitia in re publica, nec tamen adhuc quisquam inveniebatur, qui bona civis Romani aut donare auderet aut petere sustineret. Postea id quoque accessit, ut saevitiae causam avaritia p96praeberet et modus culpae ex pecuniae modo constitueretur et qui fuisset locuples, fieret is nocens, suique quisque periculi merces foret, nec quidquam videretur turpe, quod esset quaestuosum.

23 [chapter 23] Secundum deinde consulatum Cinna et septimum Marius in priorum dedecus iniit, cuius initio morbo oppressus decessit, vir in bello hostibus, in otio civibus infestissimus quietisque impatientissimus. 2 In huius locum suffectus Valerius Flaccus, turpissimae legis auctor, qua creditoribus quadrantem solvi iusserat, cuius facti merita eum poena intra biennium consecuta est. 3 Dominante in Italia Cinna maior pars nobilitatis ad Sullam in Achaiam ac deinde post in Asiam perfugit.

Sulla interim cum Mithridatis praefectis circa Athenas Boeotiamque et Macedoniam ita dimicavit, ut et Athenas reciperet et plurimo circa multiplicis Piraei portus munitiones labore expleto amplius ducenta milia hostium interficeret nec minus multa caperet. 4 Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae oppugnatae a Sulla sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri vetustatisque ignarus est: adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit, ut semper et p98in omni re, quidquid sincera fide gereretur, id Romani Attica fieri praedicarent. 5 Ceterum tum oppressi Mithridatis armis homines miserrimae condicionis cum ab inimicis tenerentur, oppugnabantur ab amicis et animos extra moenia, corpora necessitati servientes intra muros habebant. 6 Transgressus deinde in Asiam Sulla parentem ad56 omnia supplicemque Mithridatem invenit, quem multatum pecunia ac parte navium Asia omnibusque aliis provinciis, quas armis occupaverat, decedere coëgit, captivos recepit, in perfugas noxiosque animadvertit, paternis, id est Ponticis finibus contentum esse iussit.

24 [chapter 24] C. Flavius Fimbria, qui praefectus equitum ante adventum Sullae Valerium Flaccum consularem virum interfecerat exercituque occupato imperator appellatus forti57 Mithridatem pepulerat proelio, sub adventu58 Sullae se ipse interemit, adulescens, quae pessime ausus erat, fortiter executus. 2 Eodem anno P. Laenas tribunus plebis Sex. Lucilium, qui priore59 anno tribunus plebis fuerat, saxo Tarpeio deiecit, et cum collegae eius, quibus diem dixerat, metu ad Sullam profugissent, aqua ignique iis interdixit.

p100 3 Tum Sulla compositis transmarinis rebus, cum ad eum primum omnium Romanorum legati Parthorum venissent, et in iis quidam magi ex notis corporis respondissent caelestem eius vitam et memoriam futuram, revectus in Italiam haud plura quam triginta armatorum milia adversum ducenta amplius hostium exposuit Brundusii. 4 Vix quidquam in Sullae operibus clarius duxerim, quam quod cum per triennium Cinnanae Marianaeque partes Italiam obsiderent, neque inlaturum se bellum iis dissimulavit nec quod erat in manibus omisit, existimavitque ante frangendum hostem quam ulciscendum civem, repulsoque externo metu, ubi quod alienum esset vicisset, superaret60 quod erat domesticum. 5 Ante adventum L. Sullae Cinna seditione orta ab exercitu interemptus est, vir dignior, qui arbitrio victorum moreretur quam iracundia militum. De quo vere dici potest, ausum esse61 eum quae nemo auderet bonus, perfecisse quae a nullo nisi fortissimo perfici possent, et fuisse eum in consultando temerarium, in exequendo virum. Carbo nullo suffecto collega solus toto anno consul fuit.

25 [chapter 25] Putares Sullam venisse in Italiam non belli p102vindicem, sed pacis auctorem: tanta cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari cura frugum, agrorum, hominum, urbium perduxit in Campaniam temptavitque iustis legibus et aequis condicionibus bellum componere; sed iis, quibus et res62 pessima et immodica cupiditas erat, non poterat pax placere. 2 Crescebat interim in dies Sullae exercitus confluentibus ad eum optimo quoque et sanissimo. Felici deinde circa Capuam eventu Scipionem Norbanumque consules superat, quorum Norbanus acie victus, Scipio ab exercitu suo desertus ac proditus inviolatus a Sulla dimissus est. 3 Adeo enim Sulla dissimilis fuit bellator ac victor, ut dum vincit, mitis ac iustissimo63 lenior, post victoriam audito fuerit crudelior. Nam et consulem, ut praediximus, exarmatum Quintumque Sertorium, pro quanti mox belli facem! et multos alios, potitus eorum, dimisit incolumes, credo ut in eodem homine duplicis ac diversissimi animi conspiceretur exemplum. 4 Post64 victoriam — namque ascendens65 montem Tifata cum C. Norbano concurrerat — Sulla gratis Dianae, cuius numini regio illa sacrata est, solvit; aquas salubritate medendisque corporibus nobiles agrosque omnis addixit deae. Huius gratae religionis memoriam et inscriptio templi adfixa posti hodieque et tabula testatur aerea intra aedem.

p104 26 [chapter 26] Deinde consules Carbo tertium et C. Marius, septiens consulis filius, annos natus sex et viginti, vir animi magis quam aevi paterni, multa fortiterque molitus neque usquam inferior nomine suo. Is66 apud Sacriportum pulsus a Sulla acie Praeneste, quod ante natura munitum praesidiis firmaverat, se exercitumque contulit.

2 Ne quid usquam malis publicis deesset, in qua civitate semper virtutibus certatum erat, certabatur sceleribus, optimusque sibi videbatur, qui fuerat67 pessimus. Quippe dum ad Sacriportum dimicatur, Damasippus praetor Domitium consularem, Scaevolam68 Mucium, pontificem maximum et divini humanique iuris auctorem celeberrimum, et C. Carbonem praetorium, consulis fratrem, et Antistium aedilicium velut faventis Sullae partibus in curia Hostilia trucidavit. 3 Non perdat nobilissimi facti gloriam Calpurnia, Bestiae filia, uxor Antistii, quae iugulato, ut praediximus, viro gladio se ipsa transfixit. Quantum huius gloriae famaeque accessit nunc virtute feminae! nec propria latet.69

27 [chapter 27] At Pontius Telesinus, dux Samnitium, vir domi bellique fortissimus penitusque Romano nomini p106infestissimus, contractis circiter quadraginta milibus fortissimae pertinacissimaeque in retinendis armis iuventutis, Carbone ac Mario consulibus abhinc annos centum et novem70 Kal. Novembribus ita ad portam Collinam cum Sulla dimicavit, ut ad summum discrimen et eum et rem publicam perduceret, 2 quae non maius periculum adiit Hannibalis intra tertium miliarium castra conspicata, quam eo die, quo circumvolans ordines exercitus sui Telesinus dictitansque adesse Romanis ultimum diem vociferabatur eruendam delendamque urbem, adiiciens numquam defuturos raptores Italicae libertatis lupos, nisi silva, in quam refugere solerent, esset excisa. 3 Post primam demum horam noctis et Romana acies respiravit et hostium cessit. Telesinus postera die semianimis repertus est, victoris magis quam morientis vultum praeferens, cuius abscisum caput ferro figi71 gestarigue circa Praeneste Sulla iussit.

4 Tum demum desperatis rebus suis C. Marius adulescens per cuniculos, qui miro opere fabricati in diversas agrorum partis ferebant,72 conatus erumpere, cum foramine e terra emersisset, a dispositis in id ipsum interemptus est. 5 Sunt qui sua manu, sunt qui concurrentem mutuis ictibus cum minore fratre Telesini una obsesso et erumpente occubuisse prodiderint. Utcumque cecidit, hodieque tanta patris imagine non obscuratur eius73 memoria. De quo p108iuvene quid existimaverit Sulla, in promptu est; occiso enim demum eo Felicis nomen adsumpsit, quod quidem usurpasset iustissime, si eundem et vincendi et vivendi finem habuisset.

6 Oppugnationi autem Praenestis ac Marii praefuerat Ofella Lucretius, qui cum antea Marianarum fuisset partium praetor,74 ad Sullam transfugerat. Felicitatem diei, quo Samnitium Telesinique pulsus est exercitus, Sulla perpetua ludorum circensium honoravit memoria, qui sub eius nomine Sullanae Victoriae celebrantur.

28 [chapter 28] Paulo ante quam Sulla ad Sacriportum dimicaret, magnificis proeliis partium eius viri hostium exercitum fuderant, duo Servilii apud Clusium, Metellus Pius apud Faventiam, M. Lucullus circa Fidentiam.

Videbantur finita belli civilis mala, cum Sullae crudelitate aucta sunt. 2 Quippe dictator creatus (cuius honoris usurpatio per annos centum et viginti intermissa; nam proximus post annum quam Hannibal Italia excesserat, uti adpareat populum Romanum usum dictatoris ut in metu desiderasse tali quo timuisset potestatem)75 imperio, quo priores ad vindicandam maximis periculis rem publicam olim usi erant,76 eo in inmodicae crudelitatis licentiam77 usus est. 3 Primus ille, et utinam ultimus, exemplum proscriptionis invenit, ut in qua civitate petulantis p110convicii iudicium histrioni ex albo78 redditur, in ea iugulati civis Romani publice constitueretur auctoramentum, plurimumque haberet, qui plurimos interemisset, neque occisi hostis quam civis uberius foret praemium fieretque quisque merces mortis suae. 4 Nec tantum in eos, qui contra arma tulerant, sed in multos insontis saevitum. Adiectum etiam, ut bona proscriptorum venirent exclusique paternis opibus liberi etiam petendorum honorum iure prohiberentur simulque, quod indignissimum est, senatorum filii et onera ordinis sustinerent et iura perderent.


Apparatus Criticus:

1 nunquam x plura quam propriae AP, corrected by Aldus.

2 poenam Halm; quippe AP.

3 fecerant Heinsius; fecerunt AP.

4 pactum Kreyssig; factum AP.

5 statum P; statim Gelenius; factum A; ista tum Haupt.

6 qui is bracketed by Gelenius, but may be the result of careless writing.

7 At Vossius; et P.

8 CLX Laurent.; CL AP; CLVII Kritz.

9 XXXVIII Puteanus; XXXVI AP.

10 perseverantia ducis followed proposito in P. It was bracketed by Davis as a marginal gloss which had crept into the text.

11 petens Ruhnken; re petens AP.

12 nihil inserted by Haase.

13 nominaverat] Halm conjectured nomine, re autem.

14 eum AP; cumque Gelenius.

15 armatos Gelenius; armatus AP.

16 interponetur AP; interponatur Heinsius.

17 quod AP; quo Heinsius and Bentley.

18 The passage from In legibus to condita est, § 8, is found in AP before Mors Drusi in chap. xv. In that context, as the text now stands, the passage is out of place. Cludius transferred it to its present position. It may, however, be a fragment of a chapter comparing the legislative activities of Drusus with those of Gracchus, the first part of which is now lost.

19 numerarim A; numeraverim P.

20 M. C. Voss; M. AP; Aldus proposed duo.

21 evecti Gelenius; evectis B; eius aetatis A; eius aetatis P.º

22 I have substituted a comma after sanguinis for Halm's period, making Lucilii the substantive with which facientis agrees. Heinsius supplies Enni after locum.

23 CLIII Kritz; CLVII AP.

24 prava . . . vitia thus transposed by Sterk; a rectis in vitia a (om. A) vitiis in prava a pravis AP.

25 singuli Lipsius and Madvig; singulis AP.

26 omnes Pluygers; omnino AP.

27 agresti Voss; equestri AP.

28 meritum et (om. P) virtutique AP.

29 CXXXIIII Aldus; CXXXVIII AP.

30 trucidata Ruhnken; trucidatis AP.

31 c AP; cc Puteanus and Lipsius.

32 quam quaevis Froelich; quamvis A; eius quam Ruhnken followed by Halm.

33 modicam AP; inmodicam Halm.

34 arbitris B, om. A; hominibus P, et A above the line.

35 Here followed the paragraph In legibus . . . condita est which has been transferred, after Cludius, to the end of Ch. vii as better fitting the context there. It may, however, have been the conclusion of a passage in which Velleius compared the legislation of Livius Drusus with that of Gaius Gracchus, the first portion of which is now lost.

36 rei publicae AP; populi Romani Puteanus.

37 Compsamque Voss; Cosamque AP.

38 dilucideque Q. P; dilucideq. que A, corrected by Lipsius.

39 continuum Gelenius; continuo AP.

40 rem populi Romani Laurent.; rem P.R. BA; remp. P.

41 integri Heinsius; integris AP.

42 qua Gelenius; quae AP.

43 M' Ruhnken; M. AP.

44 se addidit Puteanus.

45 etiam bracketed by Orelli and Cornelissen.

46 annumque Voss; annoque AP.

47 expromens Acidalius and Madvig; expromenti BP; exprimenti A.

48 ab exercitu A; ad exercitum P; Burer was in doubt whether the reading should be ab or ad.

49 COS. sulta se A.

50 potentiae sese Halm; potentia esse A; potentiae se P.

51 focisque Voss; sociisque AP; oculisque Halm after Lipsius.

52 Halm marks a lacuna before decessit; Sauppe proposes to supply de caelo (or fulmine) tactus.

53 clxvii BA; clxviii P; clxxii Laurent.

54 in mediocris] in mediocri A; immediocri B; in mediocreis P.

55 excelsissimi quaque atque eminentissimi Heinsius; excelsissimae quoque a. eminentissimae AP.

56 ad Ruhnken; ante AP.

57 forti Puteanus; fonte AP; sponte Halm.

58 sub adventu AP; sub adventum Halm.

59 qui in priore AP.

60 superaret P; Halm regards as a case of careless writing; Ellis understands superaret as having in it an imperative force.

61 ausum esse Orelli; ausum P; aususs with final s subsequently deleted A.

62 res supplied by Ruhnken.

63 mitis supplied by Krause; ac iustissimo AP; aequissimo Halm.

64 post Gelenius; posuit AP.

65 namque ascendens Halm; qua demendes AP; qua descendens Gelenius.

66 suo. Is Orelli; st'lis A (sulis according to Orelli); consulis P.

67 fuerat AP; foret Halm.

68 Domitium consularem, Scaevolam Mucium Ruhnken; Dom. Scaevolam etiam AP.

69 virtute feminae nec propria latet Thomas; virtute eminet patria latet AP; virtute feminae propria patet Haupt followed by Halm.

70 CIX Kritz; XI BA; XL P.

71 ferro figi Madvig; ferri AP.

72 ferebant Burman; fuerunt AP; ferunt Gelenius.

73 eius P; civis AB.

74 praetor AP; proditor Voss; fautor Scriner.

75 haud . . . potestatem Ellis; aut metu desideras tulio cõtimuis se (Tulio co timuisse P) potestatem AP; ut in metu desiderasse ita in otio timuisse potestatem Halm.

76 imperio . . . usi erant Ruhnken and Gelenius; imperio prores (proh res P) ad vindicandam (-dum P) maximi periculi spolia musierant AP.

77 eo inmodicae crud. licentia AP; em. Cludius.

78 histrioni ex albo Gronovius et Mommsen; historiarum (historiarium P) ex alto ABP.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Kal. Jul. 07