[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour une traduction française.]
Français

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Link to a series of help pages]
Help

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Liber II
Capp. 1‑28

Haec pagina telaris pars est operis
Historiae Romanae

C. Vellei Paterculi

a Loeb Classical Library editi
MCMXXIIII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Liber II
Capp. 59‑93

Vellei Paterculi Historia Romana

p110 Liber II: Capitula 29‑58

29 [chapter 29] Sub adventum in Italiam L. Sullae Cn. Pompeius, eius Cn. Pompei filius, quem magnificentissimas res in consulatu gessisse bello Marsico praediximus, tris et viginti annos natus, abhinc annos centum et tredecim79 privatis ut opibus, ita consiliis magna ausus magnificeque conata executus, ad vindicandam restituendamque dignitatem patriae firmuma ex agro Piceno, qui totus paternis eius clientelis refertus erat, contraxit exercitum: 2 cuius viri magnitudo multorum voluminum instar exigit, sed operis modus paucis eum narrari iubet.

Fuit hic genitus matre Lucilia stirpis senatoriae, forma excellens, non ea, qua flos commendatur aetatis, sed ea80 dignitate constantiaque, quae81 in illam conveniens p112amplitudinem fortunamque eum ad ultimum vitae comitata est diem; 3 innocentia eximius, sanctitate praecipuus, eloquentia medius, potentiae, quae honoris causa ad eum deferretur, non vi82 ab eo occuparetur, cupidissimus, dux bello peritissimus, civis in toga, nisi ubi vereretur ne quem haberet parem, modestissimus, amicitiarum tenax, in offensis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissimus, in accipienda satisfactione facillimus, 4 potentia sua numquam aut raro ad impotentiam usus, paene omnium vitiorum expers, nisi numeraretur inter maxima in civitate libera dominaque gentium indignari, cum omnes cives iure haberet pares, quemquam aequalem dignitate conspicere. 5 Hic a toga virili adsuetus commilitio prudentissimi ducis, parentis sui, bonum et capax recta discendi ingenium singulari rerum militarium prudentia excoluerat, ut a Sertorio Metellus laudaretur magis, Pompeius timeretur validius.83

30 [chapter 30] Tum M. Perpenna praetorius, e proscriptis, gentis clarioris quam animi, Sertorium inter cenam Oscae interemit Romanisque certam victoriam, partibus suis excidium, sibi turpissimam mortem pessimo auctoravit facinore. 2 Metellus et Pompeius p114ex Hispaniis triumphaverunt; sed Pompeius, hoc quoque triumpho adhuc eques Romanus, ante diem quam consulatum iniret, curru urbem invectus est. 3 Quem virum quis non miretur per tot extraordinaria imperia in summum fastigium evectum iniquo tulisse animo, C. Caesaris absentis84 in altero consulatu petendo senatum populumque Romanum rationem habere: adeo familiare est hominibus omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere, et invidiam rerum non ad causam, sed ad voluntatem personasque dirigere. 4 Hoc consulatu Pompeius tribuniciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem sine re85 reliquerat.

5 Dum Sertorianum bellum in Hispania geritur, quattuor et sexaginta fugitivi e ludo gladiatorio Capua profugientes duce Spartaco, raptis ex ea urbe gladiis, primo Vesuvium montem petiere, mox crescente in dies multitudine gravibus variisque casibus adfecere Italiam. Quorum numerus in tantum adulevit, 6 ut qua ultima dimicavere acie, nonaginta milia86 hominum se Romano exercitui opposuerint. Huius patrati gloria penes M. Crassum fuit, mox rei publicae omnium consensu87 principem.

p116 31 [chapter 31] Converterat Cn. Pompei persona totum in se terrarum orbem et per omnia maior civi88 habebatur. Qui cum consul perquam laudabiliter iurasset se in nullam provinciam ex eo magistratu iturum idque servasset, 2 post biennium A. Gabinius tribunus legem tulit, ut cum belli more, non latrociniorum, orbem classibus iam, non furtivis expeditionibus piratae terrerent quasdamque etiam Italiae urbes diripuissent, Cn. Pompeius ad eos opprimendos mitteretur essetque ei imperium aequum in omnibus provinciis cum proconsulibus usque ad quinquagesimum miliarium a mari. 3 Quo scito89 paene totius terrarum orbis imperium uni viro deferebatur; sed tamen idem hoc ante septennium90 in M. Antonii praetura decretum erat. 4 Sed interdum persona ut exemplo nocet, ita invidiam auget aut levat:91 in Antonio homines aequo animo passi erant; raro enim invidetur eorum honoribus, quorum vis non timetur: contra in iis homines extraordinaria reformidant, qui ea suo arbitrio aut deposituri aut retenturi videntur et modum in voluntate habent. Dissuadebant optimates, sed consilia impetu victa sunt.

32 [chapter 32] Digna est memoria Q. Catuli cum auctoritas tum verecundia. Qui cum dissuadens legem p118in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Cn. Pompeium, sed nimium iam liberae92 rei publicae neque omnia in uno reponenda adiecissetque: "si quid huic acciderit, quem in eius locum substituetis?" subclamavit universa contio, te, Q. Catule. Tum ille victus consensu omnium et tam honorifico civitatis testimonio e contione discessit. 2 Hic hominis verecundiam, populi iustitiam mirari libet, huius, quod non ultra contendit, plebis, quod dissuadentem et adversarium voluntatis suae vero testimonio fraudare noluit.

3 Per idem tempus Cotta iudicandi munus, quod C. Gracchus ereptum senatui ad equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant,93 aequaliter in utrumque ordinem partitus est; Otho Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit.

4 At Cn. Pompeius multis et praeclaris viris in id bellum adsumptis discriptoque paene in omnis recessus maris praesidio navium, brevi inexsuperabili manu terrarum orbem liberavit praedonesque saepe multis iam aliis locis94 victos circa Ciliciam classe adgressus fudit ac fugavit; 5 et quo maturius bellum p120tam late diffusum conficeret, reliquias eorum contractas in urbibus remotoque mari loco in certa sede constituit. 6 Sunt qui hoc carpant, sed quamquam in auctore satis rationis est, tamen ratio quemlibet magnum auctorem faceret; data enim facultate sine rapto vivendi rapinis arcuit.

33 [chapter 33] Cum esset in fine bellum piraticum et L. Lucullus, qui ante septem annos ex consulatu sortitus Asiam Mithridati oppositus erat magnasque et memorabiles res ibi gesserat, Mithridatem saepe multis locis fuderat, egregia Cyzicum liberarat victoria, Tigranem, regum maximum, in Armenia vicerat ultimamque bello manum paene magis noluerat imponere quam non potuerat, quia95 alioqui per omnia laudabilis et bello paene invictus pecuniae pellebatur cupidine, idem bellum adhuc administraret, Manilius tribunus plebis, semper venalis et alienae minister potentiae, legem tulit, ut bellum Mithridaticum per Cn. Pompeium administraretur. 2 Accepta ea magnisque certatum inter imperatores iurgiis, cum Pompeius Lucullo infamiam pecuniae, Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem obiiceret imperii neuterque ab altero quod arguebat96 p122mentitus argui posset. 3 Nam neque Pompeius, ut primum ad rem publicam adgressus est, quemquam omnino97 parem tulit, et in quibus rebus primus esse debebat, solus esse cupiebat (neque eo viro quisquam aut alia omnia minus aut gloriam magis concupiit, in adpetendis honoribus inmodicus, in gerendis verecundissimus, ut qui eos ut libentissime iniret, ita finiret aequo animo, et quod cupisset, arbitrio suo sumeret, alieno deponeret) 4 et Lucullus, summus alioqui vir, profusae huius in aedificiis convictibusque et apparatibus luxuriae primus auctor fuit, quem ob iniectas moles mari et receptum suffossis montibus in terras mare haud infacete Magnus Pompeius Xerxen togatum vocare adsueverat.

34 [chapter 34] Per id tempus a Q. Metello Creta insula in populi Romani potestatem redacta est, quae ducibus Panare et Lasthene quattuor et viginti milibus iuvenum coactis, velocitate pernicibus, armorum laborumque patientissimis, sagittarum usu celeberrimis, per triennium Romanos exercitus fatigaverat. 2 Ne98 ab huius quidem usura gloriae99 temperavit animum Cn. Pompeius, quin100 victoriae partem conaretur vindicare. Sed et Luculli et Metelli triumphum cum ipsorum singularis virtus, p124tum etiam invidia Pompei apud optimum quemque fecit favorabilem.

3 Per haec tempora M. Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae et ut vita clarus, ita ingenio maximus, quique101 effecit, ne quorum arma viceramus, eorum ingenio vinceremur, consul Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et aliorum utriusque ordinis virorum coniurationem singulari virtute, constantia, vigilia curaque aperuit.102 4 Catilina metu consularis imperii urbe pulsus est; Lentulus consularis et praetor iterum Cethegusque et alii clari nominis viri auctore senatu, iussu consulis in carcere necati sunt.

35 [chapter 35] Ille senatus dies, quo haec acta sunt, virtutem M. Catonis iam multis in rebus conspicuam atque praenitentem in altissimo culmine locavit.103 2 Hic genitus proavo M. Catone, principe illo familiae Porciae, homo Virtuti simillimus et per omnia ingenio diis quam hominibus propior, qui numquam recte fecit, ut facere videretur, sed quia aliter facere non potuerat, cuique id solum visum est rationem habere, quod haberet iustitiam,104 omnibus humanis vitiis immunis semper fortunam in sua potestate habuit. 3 Hic tribunus plebis designatus et adhuc admodum adulescens, cum alii suaderent, ut per municipia p126Lentulus coniuratique custodirentur, paene inter ultimos interrogatus sententiam, tanta vi animi atque ingenii invectus est in coniurationem, eo ardore oris orationem omnium lenitatem suadentium societate consilii suspectam fecit, 4 sic impendentia ex ruinis incendiisque urbis et commutatione status publici pericula exposuit, ita consulis virtutem amplificavit, ut universus senatus in eius sententiam transiret animadvertendumque in eos, quos praediximus, censeret maiorque pars ordinis eius Ciceronem105 prosequerentur domum.

5 At Catilina non segnius conata obiit, quam sceleris conandi consilia inierat: quippe fortissime dimicans quem spiritum supplicio debuerat, proelio reddidit.

36 [chapter 36] Consulatui Ciceronis non mediocre adiecit decus natus eo anno divus Augustus abhinc annos LXXXII,106 omnibus omnium gentium viris magnitudine sua inducturus caliginem.

2 Iam paene supervacaneum videri potest eminentium ingeniorum notare tempora. Quis enim ignorat diremptos gradibus aetatis floruisse hoc tempore Ciceronem, Hortensium, anteque107 Crassum, Cottam, Sulpicium, moxque Brutum, Calidium,108 Caelium, Calvum et proximum Ciceroni Caesarem eorumque velut alumnos Corvinum ac Pollionem p128Asinium, aemulumque Thucydidis Sallustium, auctoresque carminum Varronem ac Lucretium neque ullo in suscepto carminis sui opere109 minorem Catullum. 3 Paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorum enumeratio, inter quae maxime nostri aevi eminent princeps carminum Vergilius Rabiriusque et consecutus Sallustium Livius Tibullusque et Naso, perfectissimi in forma operis sui; nam vivorum ut magna admiratio, ita censura difficilis est.

37 [chapter 37] Dum haec in urbe Italiaque geruntur, Cn. Pompeius memorabile adversus Mithridaten, qui post Luculli profectionem magnas novi exercitus viris reparaverat, bellum gessit. 2 At rex fusus fugatusque et omnibus exutus copiis Armeniam Tigranemque socer generum110 petiit,111 regem eius temporis, nisi qua Luculli armis erat infractus, potentissimum. 3 Simul itaque duos persecutus Pompeius intravit Armeniam. Prior filius Tigranis, sed discors patri, pervenit ad Pompeium; 4 mox ipse supplex et praesens se regnumque dicioni eius permisit, praefatus neminem alium neque Romanum neque ullius gentis virum futurum fuisse, cuius se societati commissurus foret, quam Cn. Pompeium; proinde omnem sibi vel adversam vel secundam, cuius auctor ille esset, fortunam tolerabilem futuram: non esse turpe ab eo vinci, quem vincere esset nefas, neque inhoneste p130aliquem summitti huic, quem fortuna super omnis extulisset. 5 Servatus regi honos imperii, sed multato ingenti pecunia, quae omnis, sicuti Pompeio moris erat, redacta in quaestoris potestatem ac publicis descripta litteris. Syria aliaeque, quas occupaverat, provinciae ereptae, et aliae restitutae populo Romano, aliae tum primum in eius potestatem redactae, ut Syria, quae tum primum facta est stipendiaria. Finis imperii regii112 terminatus Armenia.

38 [chapter 38] Haud absurdum videtur propositi operis regulae paucis percurrere, quae cuiusque ductu gens ac natio redacta in formulam provinciae stipendiaria facta113 sit, ut quae partibus notavimus, facilius114 simul universa conspici possint.

2 Primus in Siciliam traiecit exercitum consul Claudius, set115 provinciam eam post annos ferme duos et quinquaginta captis Syracusis fecit Marcellus Claudius. Primus Africam Regulus nono ferme anno primi Punici belli aggressus est;116sed post centum et novem117 annos P. Scipio Aemilianus eruta Carthagine abhinc annos centum septuaginta118 tris Africam in formulam redegit provinciae. Sardinia inter primum et secundum bellum Punicum ductu T. Manlii consulis certum recepit imperi iugum. 3 Immane bellicae civitatis argumentum, quod semel p132sub regibus, iterum hoc T. Manlio consule, tertio Augusto principe certae pacis argumentum Ianus geminus clausus dedit. 4 In Hispaniam primi omnium duxere exercitus Cn. et P. Scipiones initio secundi belli Punici abhinc annos ducentos quinquaginta; inde varie possessa et saepe amissa partibus, universa ductu Augusti facta stipendiaria est. 5 Macedoniam Paulus, Mummius Achaiam, Fulvius Nobilior subegit Aetoliam, Asiam L. Scipio, Africani frater, eripuit Antiocho, sed beneficio senatus populique Romani mox ab Attalis119 possessam regibus120 M. Perpenna capto Aristonico fecit tributariam. 6 Cyprus devicta nullius adsignanda gloriae est;121 quippe senatus consulto, ministerio Catonis, regis morte, quam ille conscientia acciverat, facta provincia est. Creta Metelli ductu longissimae libertatis fine multata est. Syria Pontusque Cn. Pompei virtutis monumenta sunt.

39 [chapter 39] Gallias primum a122 Domitio Fabioque,123 nepote Pauli, qui Allobrogicus vocatus est, intratas cum exercitu, magna mox clade nostra, saepe et adfectavimus et omisimus.124 Sed fulgentissimum C. Caesaris opus in his conspicitur; quippe eius ductu p134auspiciisque infractae paene125 idem, quod totus terrarum orbis, in aerarium126 conferunt stipendium. Ab eodem facta * * *127 Numidicus. 2 Ciliciam perdomuit Isauricus et post bellum Antiochinum Vulso Manlius Gallograeciam. Bithynia, ut praediximus, testamento Nicomedis relicta hereditaria. Divus Augustus praeter Hispanias aliasque gentis, quarum titulis forum eius praenitet, paene idem facta Aegypto stipendiaria, quantum pater eius Galliis, in aerarium reditus contulit. 3 At Ti. Caesar quam certam Hispanis parendi confessionem extorserat parens, Illyriis Delmatisque extorsit. Raetiam autem et Vindelicos ac Noricos Pannoniamque et Scordiscos novas imperio nostro subiunxit provincias. Ut has armis, ita auctoritate Cappadociam populo Romano fecit stipendiariam. Sed revertamur ad ordinem.

40 [chapter 40] Secuta deinde Cn. Pompei militia, gloriae laborisne maioris incertum est. Penetratae cum victoria Media, Albania, Hiberia;128 deinde flexum agmen ad eas nationes, quae dextra atque intima Ponti incolunt, Colchos Heniochosque et Achaeos, et oppressus auspiciis Pompei, insidiis filii Pharnacis Mithridates, ultimus omnium iuris sui regum praeter p136Parthicos. 2 Tum victor omnium quas adierat gentium Pompeius suoque et civium voto maior et per omnia fortunam hominis egressus revertit in Italiam. Cuius reditum favorabilem opinio fecerat; quippe plerique non sine exercitu venturum in urbem adfirmarunt et libertati publicae statuturum arbitrio suo modum. 3 Quo magis hoc homines timuerant, eo gratior civilis tanti imperatoris reditus fuit: omni quippe Brundusii dimisso exercitu nihil praeter nomen imperatoris retinens cum privato comitatu, quem semper illi astare129 moris fuit, in urbem rediit magnificentissimumque de tot regibus per biduum egit triumphum longeque maiorem omni ante se inlata pecunia in aerarium, praeterquam a Paulo, ex manubiis intulit.

4 Absente Cn. Pompeio T. Ampius et T. Labienus tribuni plebis legem tulerant,130 ut is ludis circensibus corona aurea et omni cultu triumphantium uteretur, scaenicis autem praetexta coronaque aurea. Id ille non plus quam semel, et hoc sane nimium fuit, usurpare sustinuit. Huius viri fastigium tantis auctibus fortuna extulit, ut primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumpharet et, quot partes terrarum orbis sunt, totidem faceret monumenta p138victoriae suae. Numquam tamen eminentia invidia carent. 5 Itaque et Lucullus et Metellus Creticus memor tamen acceptae iniuriae,131 non iniuste querens (quippe ornamentum triumphi eius captivos duces Pompeius subduxerat) et cum iis pars optimatium refragabatur, ne aut promissa civitatibus a Pompeio aut bene meritis praemia ad arbitrium eius persolverentur.

41 [chapter 41] Secutus deinde est consulatus C. Caesaris, qui scribenti manum iniicit et quamlibet festinantem in se morari cogit. Hic nobilissima Iuliorum genitus familia et, quod inter omnis antiquitatis studiosos132 constabat, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum Magno illi Alexandro, sed sobrio neque iracundo simillimus, 2 qui denique semper et cibo et somno in vitam, non in voluptatem uteretur, cum fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret nullo metu compelli potuit, cum M. Piso consularis Anniam, quae Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam, p140habuissetque fere duodeviginti annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est, magis ministris Sullae adiutoribusque partium quam ipso conquirentibus eum ad necem mutata veste dissimilemque fortunae suae indutus habitum nocte urbe elapsus est. 3 Idem postea admodum iuvenis, cum a piratis captus esset, ita se per133 omne spatium, quo ab iis retentus est, apud eos gessit, ut pariter iis terrori venerationique esset, neque umquam aut nocte aut die (cur enim quod vel maximum est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur?) aut excalcearetur aut discingeretur, in hoc scilicet, ne si quando aliquid ex solito variaret, suspectus iis, qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret.

42 [chapter 42] Longum est narrare, quid et quotiens ausus sit, quanto opere conata eius qui obtinebat Asiam magistratus populi Romani metu134 suo destituerit. Illud referatur documentum tanti mox evasuri viri: 2 quae nox eam diem secuta est, qua publica civitatium pecunia redemptus est, ita tamen, ut cogeret ante obsides a piratis civitatibus dari, et privatus et contracta classe135 tumultuaria invectus in eum locum, in quo ipsi praedones erant, partem classis fugavit, partem mersit, aliquot navis multosque mortalis cepit; 3 laetusque nocturnae expeditionis triumpho p142ad suos revectus136 est, mandatisque custodiae quos ceperat, in Bithyniam perrexit ad proconsulem Iuncum137 (idem enim eam Asiamque obtinebat)138 petens, ut auctor fieret sumendi de captivis supplicii: quod ille se facturum negasset venditurumque captivos dixisset (quippe sequebatur invidia inertiam), incredibili celeritate revectus ad mare, priusquam de ea re ulli proconsulis redderentur epistulae,139 omnes, quos ceperat, suffixit cruci.

43 [chapter 43] Idem mox ad sacerdotium ineundum (quippe absens pontifex factus erat in Cottae consularis locum, cum140 paene puer a Mario Cinnaque flamen dialis creatus victoria Sullae, qui omnia ab iis acta fecerat irrita, amisisset id141 sacerdotium) festinans in Italiam, ne conspiceretur a praedonibus omnia tunc obtinentibus maria et merito iam142 infestis sibi, quattuor scalmorum navem una cum duobus amicis decemque servis ingressus effusissimum Adriatici maris traiecit sinum. 2 Quo quidem in cursu conspectis, ut putabat, piratarum navibus cum exuisset vestem alligassetque pugionem ad femur alterutri se fortunae parans, mox intellexit frustratum esse visum suum arborumque ex longinquo ordinem antemnarum praebuisse imaginem.

3 Reliqua eius acta in urbe, nobilissima Cn. Dolabellae143 p144accusatio et maior civitatis in ea favor, quam reis praestari solet, contentionesque civiles cum Q. Catulo atque aliis eminentissimis viris celeberrimae, et ante praeturam victus in144 maximi pontificatus petitione Q. Catulus, omnium confessione senatus princeps, 4 et restituta in aedilitate adversante quidem nobilitate monumenta C. Marii, simulque revocati ad ius dignitatis proscriptorum liberi, et praetura quaesturaque mirabili virtute atque industria obita in Hispania (cum esset quaestor sub Vetere Antistio, avo huius Veteris consularis atque pontificis, duorum consularium et sacerdotum patris, viri in tantum boni, in quantum humana simplicitas intellegi potest) quo notiora sunt, minus egent stilo.

44 [chapter 44] Hoc igitur consule inter eum et Cn. Pompeium et M. Crassum inita potentiae societas, quae urbi orbique terrarum nec minus diverso cuique tempore ipsis exitiabilis fuit. 2 Hoc consilium sequendi Pompeius causam habuerat, ut tandem acta in transmarinis provinciis, quibus, ut praediximus, multi obtrectabant, per Caesarem confirmarentur consulem, Caesar autem, quod animadvertebat se cedendo Pompei gloriae aucturum suam et invidia communis p146potentiae in illum relegata confirmaturum vires suas, Crassus, ut quem principatum solus adsequi non poterat, auctoritate Pompei, viribus teneret Caesaris, 3 adfinitas etiam inter Caesarem Pompeiumque contracta nuptiis, quippe Iuliam,145 filiam C. Caesaris, Cn. Magnus duxit uxorem.

4 In hoc consulatu Caesar legem tulit, ut ager Campanus plebei divideretur, suasore legis Pompeio. Ita circiter viginti milia civium eo deducta et ius urbis146 restitutum post annos circiter centum quinquaginta duos quam bello Punico ab Romanis Capua in formam praefecturae redacta erat. 5 Bibulus, collega Caesaris, cum actiones eius magis vellet impedire quam posset, maiore parte anni domi se tenuit. Quo facto dum augere vult invidiam collegae, auxit potentiam. Tum Caesari decretae in quinquennium Galliae.

45 [chapter 45] Per idem tempus P. Clodius, homo nobilis, disertus, audax, quique neque147 dicendi neque faciendi ullum nisi quem vellet nosset modum, malorum propositorum executor acerrimus, infamis etiam sororis stupro et actus incesti reus ob initum inter religiosissima populi Romani sacra adulterium, cum graves inimicitias cum M. Cicerone exerceret (quid enim inter tam dissimiles amicum esse poterat?) et a patribus ad plebem transisset, legem in tribunatu p148tulit, qui civem Romanum indemnatum148 interemisset, ei aqua et igni interdiceretur: cuius verbis etsi non nominabatur Cicero, tamen solus petebatur. 2 Ita vir optime meritus de re publica conservatae patriae pretium calamitatem exilii tulit. Non caruerunt suspicione oppressi Ciceronis Caesar et Pompeius. Hoc sibi contraxisse videbatur Cicero, quod inter viginti viros dividendo agro Campano esse noluisset. 3 Idem intra biennium sera Cn. Pompei cura, verum ut coepit149 intenta,150 votisque Italiae ac decretis senatus, virtute atque actione Annii Milonis tribuni plebis dignitati patriaeque restitutus est. Neque post Numidici exilium aut reditum quisquam aut expulsus invidiosius aut receptus est laetius. Cuius domus quam infeste a Clodio disiecta erat, tam speciose a senatu restituta est.

4 Idem P. Clodius in tribunatu151 sub honorificentissimo ministerii titulo M. Catonem a re publica relegavit: quippe legem tulit, ut is quaestor cum iure praetorio, adiecto etiam quaestore, mitteretur in insulam Cyprum ad spoliandum regno Ptolemaeum, omnibus morum vitiis eam contumeliam meritum. 5 Sed ille sub adventum Catonis vitae suae vim intulit. p150Unde pecuniam longe sperata maiorem Cato Romam retulit. Cuius integritatem laudari nefas est, insolentia paene argui potest, quod una cum consulibus ac senatu effusa civitate obviam, cum per Tiberim subiret navibus, non ante iis egressus est, quam ad eum locum pervenit, ubi erat exponenda pecunia.

46 [chapter 46] Cum deinde inmanis res vix multis voluminibus explicandas C. Caesar in Gallia gereret152 nec contentus plurimis ac felicissimis victoriis innumerabilibusque caesis et captis hostium milibus etiam in Britanniam traiecisset exercitum, alterum paene imperio nostro ac suo quaerens orbem, vetus par153 consulum, Cn. Pompeius et M. Crassus, alterum iniere consulatum, qui neque petitus honeste ab iis neque probabiliter gestus est. 2 Caesari lege, quam Pompeius ad populum tulit, prorogatae in idem spatium temporis provinciae, Crasso bellum Parthicum iam154 animo molienti Syria decreta. Qui vir cetera sanctissimus immunisque voluptatibus neque in pecunia neque in gloria concupiscenda aut modum norat aut capiebat terminum. 3 Hunc proficiscentem in Syriam diris cum ominibus tribuni plebis frustra retinere conati. Quorum execrationes si in ipsum p152tantummodo valuissent, utile155 imperatoris damnum salvo exercitu fuisset rei publicae. 4 Transgressum Euphraten Crassum petentemque Seleuciam circumfusus inmanibus copiis equitum rex Orodes una cum parte maiore Romani exercitus interemit. Reliquias legionum C. Cassius, atrocissimi mox auctor facinoris, tum quaestor, conservavit Syriamque adeo in populi Romani potestate retinuit, ut transgressos in eam Parthos felici rerum eventu fugaret ac funderet.

47 [chapter 47] Per haec insequentiaque et quae praediximus tempora amplius quadringenta milia hostium a C. Caesare caesa sunt, plura capta; pugnatum saepe derecta acie, saepe in agminibus, saepe eruptionibus, bis penetrata Britannia, novem denique aestatibus vix ulla non iustissimus triumphus emeritus. Circa Alesiam vero tantae res gestae, quantas audere vix hominis, perficere paene nullius nisi dei fuerit.

2 Quarto156 ferme anno Caesar morabatur in Galliis, cum medium iam ex invidia potentiae et viva illa male157 cohaerentis inter Cn. Pompeium et C. Caesarem concordiae pignus Iulia, uxor Magni, decessit: atque omnia inter destinatos tanto discrimini duces p154dirimente fortuna filius quoque parvus Pompei, Iulia natus, intra breve spatium obiit. 3 Tum in gladios caedesque civium furente ambitu, cuius neque finis reperiebatur nec modus, tertius consulatus soli Cn. Pompeio etiam adversantium antea dignitati eius iudicio delatus est, cuius ille honoris gloria veluti reconciliatis sibi optimatibus maxime a C. Caesare alienatus est; sed eius consulatus omnem vim in coërcitionem158 ambitus exercuit.

4 Quo tempore P. Clodius a Milone candidato consulatus exemplo inutili, facto159 salutari rei publicae circa Bovillas contracta ex occursu rixa iugulatus est. Milonem reum non magis invidia facti quam Pompei damnavit voluntas. 5 Quem quidem M. Cato palam lata absolvit sententia. Qui si maturius tulisset, non defuissent qui sequerentur exemplum probarentque eum civem occisum, quo nemo perniciosior rei publicae neque bonis inimicior vixerat.

48 [chapter 48] Intra breve deinde spatium belli civilis exarserunt initia, cum iustissimus quisque et a Caesare et a Pompeio vellet dimitti exercitus; quippe Pompeius in secundo consulatu Hispanias sibi decerni voluerat easque per triennium absens p156ipse ac praesidens urbi per Afranium et Petreium, consularem ac praetorium, legatos suos, administrabat et iis, qui a Caesare dimittendos exercitus contendebant, adsentabatur, iis, qui ab ipso quoque, adversabatur. 2 Qui si ante biennium, quam ad arma itum est, perfectis muneribus theatri et aliorum operum, quae ei circumdedit, gravissima temptatus valetudine decessisset in Campania (quo quidem tempore universa Italia vota pro salute eius primi160 omnium civium suscepit) defuisset fortunae destruendi eius locus, et quam apud superos habuerat magnitudinem, inlibatam detulisset ad inferos. 3 Bello autem civili et tot, quae deinde per continuos viginti annos consecuta sunt, malis non alius maiorem flagrantioremque quam C. Curio tribunus plebis subiecit facem, vir nobilis, eloquens, audax, suae alienaeque et fortunae et pudicitiae prodigus, homo ingeniosissime nequam et facundus malo publico 4 cuius animo voluptatibus vel libidinibus161 neque opes ullae neque cupiditates sufficere possent. Hic primo pro Pompei partibus, id est, ut tunc habebatur, pro re publica, mox simulatione contra Pompeium et Caesarem, sed animo pro Caesare stetit. Id gratis an accepto centies sestertio fecerit, ut accepimus, in medio relinquemus. 5 Ad ultimum saluberrimas162 coalescentis condiciones pacis, quas et Caesar iustissimo p158animo postulabat et Pompeius aequo recipiebat, discussit ac rupit, unice cavente Cicerone concordiae publicae.

Harum praeteritarumque rerum ordo cum iustis163 aliorum voluminibus promatur, tum, uti spero, nostris explicabitur. 6 Hunc proposito operi sua forma reddatur, si prius gratulatus ero Q. Catulo, duobus Lucullis Metelloque et Hortensio, qui, cum sine invidia in re publica floruissent eminuissentque sine periculo, quieta aut certe non praecipitata fatali ante initium bellorum civilium morte functi sunt.

49 [chapter 49] Lentulo et Marcello consulibus post urbem conditam annis septingentis et tribus,164 et annos octo et septuaginta ante quam tu, M. Vinici, consulatum inires, bellum civile exarsit. Alterius ducis causa melior videbatur, alterius erat firmior: 2 hic omnia speciosa, illic valentia: Pompeium senatus auctoritas, Caesarem militum armavit fiducia. Consules senatusque causae non165 Pompeio summam imperii detulerunt. Nihil relictum a Caesare, quod servandae pacis causa temptari posset, nihil receptum a Pompeianis, 3 cum alter consul iusto esset ferocior, Lentulus vero salva re publica salvus esse non posset, M. autem Cato moriendum ante, quam ullam condicionem civis p160accipiendam rei publicae contenderet. Vir antiquus et gravis Pompei partes laudaret magis, prudens sequeretur Caesaris, et illa gloriosiora,166 haec terribiliora duceret.

4 Ut deinde spretis omnibus quae Caesar postulaverat, tantummodo contentus cum una legione titulum retinere provinciae, privatus167 in urbem veniret et se in petitione consulatus suffragiis populi Romani committeret decrevere, ratus bellandum Caesar cum exercitu Rubiconem transiit. Cn. Pompeius consulesque et maior pars senatus relicta urbe ac deinde Italia transmisere Dyrrachium.

50 [chapter 50] At Caesar Domitio legionibusque, Corfinii quae168 una cum eo fuerant, potitus, duce aliisque, qui voluerant169 abire ad Pompeium, sine dilatione dimissis, persecutus Brundusium, ita ut appareret malle integris rebus et condicionibus finire bellum quam opprimere fugientis, 2 cum transgressos reperisset consules, in urbem revertit redditaque ratione consiliorum suorum in senatu et in contione ac miserrimae necessitudinis, cum alienis armis ad arma compulsus esset, Hispanias petere decrevit.

3 Festinationem itineris eius aliquamdiu morata p162Massilia est, fide melior quam consilio prudentior, intempestive principalium armorum arbitria captans, quibus hi se debent interponere, qui non parentem coërcere possunt. 4 Exercitus deinde, qui sub Afranio170 consulari ac Petreio praetorio fuerat, ipsius adventus vigore ac fulgore occupatus se Caesari tradidit; uterque legatorum et quisquis cuiusque ordinis sequi eos voluerat, remissi ad Pompeium.

51 [chapter 51] Proximo anno cum Dyrrachium ac vicina ei urbi regio castris Pompei obtineretur,171 qui accitis ex omnibus transmarinis provinciis legionibus, equitum ac peditum auxiliis, regumque et172 tetrarcharum simulque dynastarum copiis inmanem exercitum confecerat et mare praesidiis classium, ut rebatur, saepserat, quo minus Caesar legiones posset transmittere, 2 sua et celeritate et fortuna C. Caesar usus nihil in mora habuit, quo minus eo quo vellet173 ipse exercitusque classibus perveniret, et primo paene castris Pompei sua iungeret, mox etiam obsidione munimentisque eum complecteretur. Sed inopia obsidentibus quam obsessis erat gravior. 3 Tum Balbus Cornelius excedente humanam fidem temeritate ingressus castra hostium saepiusque cum Lentulo conlocutus consule, dubitante quanti se venderet, illis incrementis fecit viam, quibus non in Hispania p164ex cive174 natus, sed Hispanus, in triumphum et pontificatum adsurgeret fieretque ex privato consularis. Variatum deinde proeliis, sed uno longe magis Pompeianis prospero, quo graviter impulsi sunt Caesaris milites.

52 [chapter 52] Tum Caesar cum exercitu fatalem victoriae suae Thessaliam petiit. 2 Pompeius, longe diversa aliis suadentibus, quorum plerique hortabantur, ut in Italiam transmitteret (neque hercules quidquam partibus illis salubrius fuit), alii, ut bellum traheret, quod dignatione partium in dies ipsis magis prosperum fieret, usus impetu suo hostem secutus est.

3 Aciem Pharsalicam et illum cruentissimum Romano nomini diem tantumque utriusque exercitus profusum sanguinis et conlisa inter se duo rei publicae capita effossumque alterum Romani imperii lumen et175 tot talesque Pompeianarum partium caesos viros non recipit enarranda hic scripturae modus. 4 Illud notandum est: ut primum C. Caesar inclinatam vidit Pompeianorum aciem, neque prius neque antiquius quidquam habuit, quam ut in omnes partes,* * * ut176 militari verbo ex177 consuetudine utar, dimitteret. 5 Pro dii immortales, quod huius voluntatis erga Brutum suae postea vir tam mitis pretium tulit! 6 Nihil in illa p166victoria mirabilius, magnificentius, clarius fuit, quam quod178 neminem nisi acie consumptum civem patria desideravit: sed munus misericordiae corrupit pertinacia, cum libentius vitam victor iam daret, quam victi acciperent.

53 [chapter 53] Pompeius profugiens cum duobus Lentulis consularibus Sextoque filio et Favonio praetorio, quos comites ei fortuna adgregaverat, aliis, ut Parthos, aliis, ut Africam peteret, in qua fidelissimum partium suarum haberet regem Iubam, suadentibus, Aegyptum petere proposuit memor beneficiorum, quae in patrem eius Ptolemaei, qui tum puero quam iuveni propior regnabat Alexandriae, contulerat. 2 Sed quis in adversis beneficiorum servat memoriam? Aut quis ullam calamitosis deberi putat gratiam? Aut quando fortuna non mutat fidem? Missi itaque ab rege, qui venientem Cn. Pompeium (is iam a Mytilenis Corneliam uxorem receptam in navem fugae comitem habere coeperat) consilio Theodoti et Achillae exciperent hortarenturque, ut ex oneraria in eam navem, quae obviam processerat, transcenderet; quod cum fecisset, princeps Romani nominis imperio arbitrioque Aegyptii mancipii C. Caesare P. Servilio consulibus iugulatus est. 3 Hic post tres consulatus et totidem triumphos domitumque p168terrarum orbem sanctissimi atque praestantissimi viri in id evecti, super quod ascendi non potest, duodesexagesimum annum agentis pridie natalem ipsius vitae fuit exitus, in tantum in illo viro a se discordante fortuna, ut cui modo ad victoriam terra defuerat, deesset ad sepulturam.

4 Quid aliud quam nimium occupatos dixerim, quos in aetate et tanti et paene nostri saeculi viri fefellit quinquennium, cum a C. Atilio et Q. Servilio consulibus tam facilis179 esset annorum digestio? Quod adieci, non ut arguerem, sed ne arguerer.

54 [chapter 54] Non fuit maior in Caesarem, quam in Pompeium fuerat, regis eorumque, quorum is auctoritate regebatur, fides. Quippe cum venientem eum temptassent insidiis ac deinde bello lacessere auderent, utrique summorum imperatorum,180 alteri mortuo,181 alteri superstiti meritas poenas luere suppliciis.

2 Nusquam erat Pompeius corpore, adhuc ubique vivebat182 nomine. Quippe ingens partium eius favor bellum excitaverat Africum, quod ciebat rex Iuba et Scipio, vir consularis, ante biennium quam extingueretur Pompeius, lectus ab eo socer, 3 eorumque copias auxerat M. Cato, ingenti cum difficultate itinerum locorumque inopia perductis ad eos legionibus. p170Qui vir cum summum ei a militibus deferretur imperium, honoratiori parere183 maluit.

55 [chapter 55] Admonet promissae brevitatis fides, quanto omnia transcursu dicenda sint. Sequens fortunam suam Caesar pervectus in Africam est, quam occiso C.184 Curione, Iulianarum duce partium, Pompeiani obtinebant exercitus. Ibi primo varia fortuna, mox pugnavit sua,185 inclinataeque hostium copiae: 2 nec dissimilis ibi adversus victos quam in priores clementia Caesaris fuit.

Victorem Africani belli Caesarem gravius excepit Hispaniense (nam victus ab eo Pharnaces vix quidquam gloriae eius adstruxit), quod Cn. Pompeius, Magni filius, adulescens impetus ad bella maximi, ingens ac terribile conflaverat, undique ad eum adhuc paterni nominis magnitudinem sequentium ex toto orbe terrarum auxiliis confluentibus. 3 Sua Caesarem in Hispaniam comitata fortuna est, sed nullum umquam atrocius periculosiusque ab eo initum proelium, adeo ut plus quam dubio Marte descenderet equo consistensque ante recedentem suorum aciem, increpata prius fortuna, quod se in eum servasset exitum, denuntiaret militibus vestigio se non recessurum: proinde viderent, quem et quo loco imperatorem deserturi forent. 4 Verecundia magis p172quam virtute acies restituta, et a186 duce quam a milite fortius. Cn. Pompeius gravis vulnere inventus inter solitudines avias interemptus est; Labienum Varumque acies abstulit.

56 [chapter 56] Caesar omnium victor regressus in urbem, quod humanam excedat fidem, omnibus, qui contra se arma tulerant, ignovit, magnificentissimisque187 gladiatorii muneris, naumachiae et equitum peditumque, simul elephantorum certaminis spectaculis epulique per multos dies dati celebratione replevit eam. 2 Quinque egit triumphos: Gallici apparatus ex citro, Pontici ex acantho, Alexandrini testudine, Africi ebore, Hispaniensis argento rasili constitit. Pecunia ex manubiis lata paulo amplius sexiens miliens sestertium.

3 Neque illi tanto viro et tam clementer omnibus victoriis suis uso plus quinque mensium principalis quies contigit. Quippe cum mense Octobri in urbem revertisset, idibus Martiis, coniurationis auctoribus Bruto et Cassio, quorum alterum promittendo consulatum non obligaverat, contra differendo Cassium offenderat, adiectis etiam consiliariis caedis familiarissimis omnium et fortuna partium eius in summum evectis fastigium, D. Bruto et C. Trebonio aliisque clari nominis viris, interemptus est. 4 Cui magnam invidiam conciliarat M. Antonius, omnibus audendis p174paratissimus, consulatus collega, inponendo capiti eius Lupercalibus sedentis pro rostris insigne regium, quod ab eo ita repulsum erat, ut non offensus188 videretur.

57 [chapter 57] Laudandum experientia consilium est Pansae atque Hirtii, qui semper praedixerant Caesari ut principatum armis quaesitum armis teneret. Ille dictitans mori se quam timere189 malle dum clementiam, quam praestiterat, expectat, incautus ab ingratis occupatus est, cum quidem plurima ei190 praesagia atque indicia dii immortales futuri obtulissent periculi. 2 Nam et haruspices praemonuerant, ut diligentissime iduum Martiarum caveret diem, et uxor Calpurnia territa nocturno visu, ut ea die domi subsisteret, orabat,191 et libelli coniurationem nuntiantes dati neque protinus ab eo lecti erant. 3 Sed profecto ineluctabilis fatorum vis, cuiuscumque fortunam mutare constituit, consilia corrumpit.

58 [chapter 58] Quo anno id patravere facinus Brutus et Cassius, praetores erant, D. Brutus consul designatus. 2 hi una cum coniurationis globo, stipati gladiatorum D. Bruti manu, Capitolium occupavere. Tum192 consul Antonius (quem cum simul interimendum censuisset Cassius testamentumque Caesaris abolendum, Brutus repugnaverat dictitans nihil amplius civibus praeter tyranni — ita enim appellari Caesarem facto eius expediebat — p176petendum esse sanguinem) 3 convocato senatu, cum iam Dolabella, quem substituturus sibi Caesar designaverat consulem, fasces atque insignia corripuisset consulis, velut pacis auctor liberos suos obsides in Capitolium misit fidemque descendendi tuto interfectoribus Caesaris dedit. 4 Et illud decreti Atheniensium celeberrimi exemplum, relatum a Cicerone, oblivionis praeteritarum rerum decreto patrum comprobatum est.


Apparatus Criticus:

79 CX Kritz.

80 sed ea Burman; sed ex AP.

81 quae added by Aldus.

82 ui Mommsen; ut AP.

83 Krause believes that there is a hiatus of some length between this chapter and XXX.

84 absentis add. Krause.

85 sine re Gelenius; in iure AP.

86 XC milia Voss; XLCCC AP.

87 omnium P; omni A; consensu add. Ellis.

88 maior civi Heinsius; maiore vi AP.

89 quo scito Schegk; quos zzz A; quo senatus Cos. P.

90 septennium Krause; biennium AP.

91 leva A.

92 liberae A (an erasure after ae); liber aeret (aere PBP.

93 transtulerat A.

94 praedonesque per multa a multis locis AP; alias ac multis Burer.

95 quia Bothe; qui AP.

96 ab altero quod arguebat Burman; ab eo quod arguebatur AP.

97 omnino Acidalius; animo AP.

98 ne add. Gelenius.

99 usura gloriae Rhenanus; usurae gloria AP.

100 quin Gelenius; qui AP.

101 quippe Oudendorp; qui AP.

102 aperuit Gelenius; eripuit AP.

103 culmine locavit Madvig; luminavit AP.

104 iustitiam Gelenius; iustititae AP.

105 Ciceronem Hottinger; Catonem AP.

106 LXXXII AP; LXXX Kritz; LXXXXII Aldus.

107 anteque ed. Bipont.; saneque AP.

108 Cottam Aldus; Catonem AP.

109 in suspecti operis sui carmine AP; for the many emendations suggested for this vexed passage see Kritz and Ellis.

110 socer generum Heinsius; socerum AP.

111 petit AP; petiit Gelenius.

112 regii Heinsius; regi AP.

113 stipendiaria facta Amerbach in marg. et Lipsius; stipendia facta AP.

114 notavimus facilius ut quae partibus AP; order changed by Acidalius and Haase.

115 set Sauppe; et AP.

116 belli aggressus est supplied by Halm.

117 CVIIII Bipont.; CCIIII AP.

118 CLXXIII Kritz; CLXXXII AP.

119 ab Attalis Gelenius; habita lis AP.

120 regibus P; om. A.

121 Cyprus devicta nullius adsignanda gloriae est Laurent.; Cypro devicta nullis adsignanda gloria est AP.

122 a add. Aldus.

123 Fabioque Ursinus; Fabio AP.

124 omisimus Heinsius; amisimus AP.

125 pene AP; plane vel plene Burman.

126 in aerarium Aldus; ignauum AP.

127 The lacuna is thus supplied by Haase: facta Numidia provincia, e qua iam olim cognomen virtute partum detulerat Metellus Numidicus.

128 Albani Hiberi (Hideri A) ac deinde AP; em. Burman.

129 illi astare Doederlein; illi trahere Ruhnken; illi fatare AP.

130 tulerant Acidalius; tulerunt AP.

131 The order is that of Ellis; in AP et Metellus Creticus follows memor . . . iniuriae.

132 antiquitatis studiosos Halm; antiquissimos AP.

133 se per B; semper AP.

134 metu Gelenius; motu AP.

135 et privatus et contracta classe Scriner; contracta classe et privatus et AP; Halm adds manu after tumultuaria, retaining the MSS. order of the preceding words.

136 revectus Haase; reversus AP.

137 Iuncum Nipperdey; Iunium cum AP.

138 idem enim Asiam eam quam obtinebat AP; eamque Lipsius for eam quam.

139 epistulae Burer; epistula ABP.

140 cum added by Lipsius.

141 id Gelenius; ad AP.

142 iam] tam AP.

143 nobilissima Cn. Dolabellae Haase; nobilissimaque Dolabellae AP.

144 in added by Halm.

145 Iuliam added by Orelli.

146 urbis Heinsius; ab his AP.

147 quique neque Halm; qui neque Vascosanus; neque om. AP.

148 indemnatum Puteanus; damnatum AP.

149 ut coepit Gelenius; et cupit AP.

150 intenta Wopkens;interita AP.

151 tribunatu Heinsius; senatu AP.

152 gereret Stanger; ageret AP.

153 vetus par Ursinus; victus pars AP.

154 iam Heinsius; in AP.

155 utile AP; vile Lipsius.

156 quarto Laurent.; septimo AP.

157 potentiae et viva illa male Shipley; Ponti et Camiliae AP; potentiae male Lipsius.

158 coercitionem B; coertionem AP; coercitione Cludius.

159 inutili facto Gelenius; inutiliter facto AP; inutili sed facto Gelenius.º

160 primi Vascosanus; primo AP.

161 voluptatibus vel libidinibus deleted as a gloss by Gruter.

162 et after saluberrimas deleted by Gelenius.

163 iustis Gelenius; iustius AP.

164 annis DCCIII Gelenius; annis (AP) a CC.III AB; zzz P.

165 non AP; nomine Gronovius.

166 gloriosiora Cuperus; gloriosa AP.

167 privatus Gelenius; privatusque AP.

168 legionibusque Corfini quae P; legionibusque Corfini AP.º

169 voluerant Gelenius; venerant AP.

170 Afranio Burer; Africanio AB; Africano AP.

171 obtineretur Heinsius; retinetur BAP.

172 et added by Gelenius.

173 eo quo vellet Halm; et cum vellet AP.

174 in Hispania ex cive Morgenstern; Hispaniae Asiae AP.

175 et added by Halm.

176 ut added by Gelenius; in omnes partes AP; incolumes partes Ellis. This is a vexed passage, and many conjectures have been made as to which was the military expression. Ruhnken supposes a lacuna.

177 ex Lipsius; et AP.

178 in illa . . . quam quod Haase; illa . . . quando AP.

179 facilis Gelenius; felix (foelix AAP.

180 summorum imperatorum Mommsen; summo imperatorum AP.

181 alteri mortuo Lipsius.

182 vivebat Heinsius; Iubae AP.

183 parere Burer; parare P; parari A.

184 C. added by Stanger.

185 fortuna mox pugnavit sua Acidalius and Lipsius; fortunam expugnavit uia AP.

186 restituta et a Orelli; restitutae C. A. B; restitutae sunt a AP.

187 magnificentissimisque AB; que om. P; et magnificentissimis Halm and Ruhnken.

188 ita . . . offensus Rhenanus; id . . . offensum AP.

189 timere corrected to timeri A; timere is more in keeping with Plut. Caes. 57 and Suet. Div. Iul. 86.

190 plurima ei Orelli; plurimi BA; plurima P.

191 orabat AP; orarat Halm.

192 tum Haase; cum AP.


Adnotatio Thayeri:

firmum: ad Firmum?


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Non. Feb. 04