[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour une traduction française.]
Français

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Liber II
Capp. 29‑58

Haec pagina telaris pars est operis
Historiae Romanae

C. Vellei Paterculi

a Loeb Classical Library editi
MCMXXIIII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Liber II
Capp. 94‑131

Vellei Paterculi Historia Romana

p176 Liber II: Capitula 59‑93

59 [chapter 59] Caesaris deinde testamentum apertum est, quo C. Octavium, nepotem sororis suae Iuliae, adoptabat. De cuius origine, etiam si praeveniet,193 pauca dicenda sunt. 2 Fuit C. Octavius ut non patricia, ita admodum speciosa equestri genitus familia, gravis, sanctus, innocens, dives. Hic praetor inter nobilissimos viros creatus primo loco, cum ei dignatio Iulia genitam Atiam conciliasset uxorem, ex eo honore sortitus Macedoniam appellatusque in ea194 imperator, decedens ad petitionem consulatus obiit praetextato relicto filio. 3 Quem C. Caesar, maior eius avunculus, educatum apud Philippum vitricum dilexit ut suum, natumque annos duodeviginti Hispaniensis militiae adsecutum se postea comitem habuit, numquam aut p178alio usum hospitio quam suo aut alio vectum vehiculo, pontificatusque sacerdotio puerum honoravit. 4 Et patratis bellis civilibus ad erudiendam liberalibus disciplinis singularis indolem iuvenis Apolloniam eum in studia miserat, mox belli Getici ac deinde Parthici habiturus commilitonem. 5 Cui ut est nuntiatum de caede avunculi, cum protinus ex vicinis legionibus centuriones suam suorumque militum operam ei pollicerentur neque eam spernendam Salvidienus et Agrippa dicerent, ille festinans pervenire in urbem omnem ordinem ac rationem195 et necis et testamenti Brundusii comperit. 6 Cui adventanti Romam inmanis amicorum occurrit frequentia, et cum intraret urbem, solis orbis super caput eius curvatus aequaliter rotundatusque in colorem arcus velut coronam196 tanti mox viri capiti imponens conspectus est.

60 [chapter 60] Non placebat Atiae matri Philippoque vitrico adiri nomen invidiosae fortunae Caesaris, sed adserebant salutaria rei publicae terrarumque orbis fata conditorem conservatoremque Romani nominis. 2 Sprevit itaque caelestis animus humana consilia et cum periculo potius summa quam tuto humilia proposuit sequi maluitque avunculo et Caesari de se quam vitrico credere,197 dictitans nefas esse, quo p180nomine Caesari dignus esset visus, semet ipsum sibi198 videri indignum. 3 Hunc protinus Antonius consul superbe excipit (neque is erat contemptus, sed metus) vixque admisso in Pompeianos hortos loquendi secum tempus dedit, mox etiam velut insidiis eius petitus sceleste insimulare coepit, in quo turpiter deprehensa eius vanitas est. 4 Aperte deinde Antonii ac Dolabellae consulum ad nefandam dominationem erupit furor. Sestertium septiens miliens, depositum a C. Caesare ad aedem Opis, occupatum ab Antonio, actorum eiusdem insertis falsis civitatibus inmunitatibusque199 corrupti commentarii atque omnia pretio temperata, vendente rem publicam consule. 5 Idem provinciam D. Bruto designato consuli decretam Galliam occupare statuit, Dolabella transmarinas decrevit sibi; interque naturaliter dissimillimos ac diversa volentis crescebat odium, eoque C. Caesar iuvenis cotidianis Antonii petebatur insidiis.

61 [chapter 61] Torpebat oppressa dominatione Antonii civitas. Indignatio et dolor omnibus, vis ad resistendum nulli aderat, cum C. Caesar undevicesimum annum ingressus, mira ausus ac summa consecutus privato consilio maiorem senatu pro re publica animum p182habuit 2 primumque a Calatia, mox a Casilino veteranos excivit paternos; quorum exemplum secuti alii brevi in formam iusti coiere exercitus. Mox cum Antonius occurrisset exercitui, quem ex transmarinis provinciis Brundusium venire iusserat, legio Martia et quarta cognita et senatus voluntate et tanti iuvenis indole sublatis signis ad Caesarem se contulerunt. 3 Eum senatus honoratum equestri statua, quae hodieque in rostris posita aetatem eius scriptura indicat (qui honor non alii per trecentos annos quam L. Sullae et Cn. Pompeio et C. Caesari contigerat), pro praetore una cum consulibus designatis Hirtio et Pansa bellum cum Antonio gerere iussit. 4 Id200 ab eo annum agente vicesimum fortissime circa Mutinam administratum est et D. Brutus obsidione liberatus. Antonius turpi ac nuda fuga coactus deserere Italiam, consulum autem alter in acie, alter post paucos dies ex volnere mortem obiit.

62 [chapter 62] Omnia ante quam fugaretur Antonius honorifice a senatu in Caesarem exercitumque eius decreta sunt maxime auctore Cicerone; sed ut recessit metus, erupit voluntas protinusque Pompeianis partibus rediit animus. 2 Bruto Cassioque provinciae, quas iam ipsi sine ullo senatus consulto p184occupaverant, decretae, laudati quicumque se iis exercitus tradidissent, omnia transmarina imperia eorum commissa arbitrio.201 3 Quippe M. Brutus et C. Cassius, nunc metuentes arma Antonii, nunc ad augendam eius invidiam simulantes se metuere, testati edictis libenter se vel in perpetuo exilio victuros, dum rei publicae202 constaret concordia, nec ullam belli civilis praebituros materiam, plurimum sibi honoris esse in conscientia facti sui, profecti urbe atque Italia, intento ac pari203 animo sine auctoritate publica provincias exercitusque occupaverant et, ubicumque ipsi essent, praetexentes esse rem publicam, pecunias etiam, quae ex transmarinis provinciis Romam ab quaestoribus deportabantur, a volentibus acceperant. 4 Quae omnia senatus decretis comprensa et comprobata sunt et D. Bruto, quod alieno beneficio viveret, decretus triumphus, Pansae atque Hirtii corpora publica sepultura honorata, 5 Caesaris adeo nulla habita mentio, ut legati, qui ad exercitum eius missi erant, iuberentur summoto eo milites adloqui. Non fuit tam ingratus exercitus, quam fuerat senatus; nam cum eam iniuriam dissimulando Caesar ipse204 ferret, negavere milites sine imperatore p186suo ulla se audituros mandata. 6 Hoc est illud tempus, quo Cicero insito amore Pompeianarum partium Caesarem laudandum et tollendum censebat, cum aliud diceret, aliud intellegi vellet.

63 [chapter 63] Interim Antonius fuga transgressus Alpes, primo per conloquia repulsus a M. Lepido, qui pontifex maximus in C. Caesaris locum furto creatus decreta sibi Hispania adhuc in Gallia morabatur, mox saepius in conspectum veniens militum (cum et Lepido omnes imperatores forent meliores et multis Antonius, dum erat sobrius), per aversa castrorum proruto vallo a205 militibus receptus est. Qui titulo imperii cedebat Lepido, cum summa virium penes eum foret. 2 Sub Antonii ingressum in castra Iuventius Laterensis, vir vita ac morte consentaneus, cum acerrime suasisset Lepido, ne se cum Antonio hoste iudicato iungeret, inritus consilii gladio se ipse transifixit. 3 Plancus deinde dubia, id est sua, fide, diu quarum esset partium secum luctatus ac sibi difficile consentiens, et nunc adiutor D. Bruti designati consulis, collegae sui, senatuique se litteris venditans, mox eiusdem proditor, Asinius autem Pollio firmus proposito p188et Iulianis partibus fidus, Pompeianis adversus, uterque exercitus tradidere Antonio.

64 [chapter 64] D. Brutus desertus primo a Planco, postea etiam insidiis eiusdem petitus, paulatim relinquente eum exercitu fugiens in hospitis cuiusdam nobilis viri, nomine Cameli, domo ab iis, quos miserat Antonius, iugulatus est iustissimasque optime de se merito viro C. Caesari poenas dedit, 2 cuius cum primus omnium amicorum fuisset, interfector fuit et fortunae, ex qua fructum tulerat, invidiam in auctorem relegabat censebatque aequum, quae acceperat a Caesare retinere, Caesarem, qui illa dederat, perire.

3 Haec206 sunt tempora, quibus M. Tullius continuis actionibus aeternas Antonii memoriae inussit notas, sed hic fulgentissimo et caelesti ore, at tribunus Cannutius canina207 rabie lacerabat Antonium. 4 Utrique vindicta libertatis morte stetit; sed tribuni sanguine commissa proscriptio, Ciceronis velut208 satiato Antonio paene finita. Lepidus deinde a senatu hostis iudicatus est, ut ante fuerat Antonius.

65 [chapter 65] Tum inter eum Caesaremque et Antonium commercia epistularum et condicionum facta209 mentio, cum Antonius subinde Caesarem admoneret, quam210 inimicae ipsi Pompeianae partes forent et in quod iam emersissent fastigium et quanto Ciceronis studio p190Brutus Cassiusque attollerentur, denuntiaretque se cum Bruto Cassioque, qui iam decem et septem legionum potentes erant, iuncturum vires suas, si Caesar eius aspernaretur concordiam, diceretque plus Caesarem patris quam se amici ultioni debere. 2 Tum211 inita potentiae societas et hortantibus orantibusque exercitibus inter Antonium etiam et Caesarem facta adfinitas, cum esset privigna Antonii desponsata Caesari. Consulatumque iniit Caesar pridie quam viginti annos impleret decimo Kal. Octobres cum collega Q. Pedio post urbem conditam212 annis septingentis et novem,213 ante duos et septuaginta, quam tu, M. Vinici, consulatum inires.

3 Vidit hic annus Ventidium, per quam urbem inter captivos Picentium in triumpho ductus erat, in ea consularem praetextam iungentem praetoria. Idem hic postea triumphavit.

66 [chapter 66] Furente deinde Antonio simulque Lepido, quorum uterque, ut praediximus, hostes iudicati erant, cum ambo mallent sibi nuntiari, quid passi essent,214 quam quid meruissent, repugnante Caesare, sed frustra adversus duos, instauratum Sullani exempli malum, proscriptio. 2 Nihil tam indignum illo tempore fuit, quam quod aut Caesar aliquem proscribere coactus est aut ab ullo Cicero proscriptus p192est. Abscisaque scelere Antonii vox publica est, cum eius salutem nemo defendisset, qui per tot annos et publicam civitatis et privatam civium defenderat. 3 Nihil tamen egisti, M. Antoni, (cogit enim excedere propositi formam operis erumpens animo ac pectore indignatio) nihil, inquam, egisti mercedem caelestissimi oris et clarissimi capitis abscisi numerando auctoramentoque funebri ad conservatoris quondam rei publicae tantique consulis inritando necem. 4 Rapuisti tu M.215 Ciceroni lucem sollicitam et aetatem senilem et vitam miseriorem te principe quam sub te triumviro mortem, famam vero gloriamque factorum atque dictorum adeo non abstulisti, ut auxeris. 5 Vivit vivetque per omnem saeculorum memoriam, dumque hoc vel forte vel providentia vel utcumque constitutum rerum naturae corpus, quod ille paene solus Romanorum animo vidit, ingenio complexus est, eloquentia inluminavit, manebit incolume, comitem aevi sui laudem Ciceronis trahet omnisque posteritas illius in te scripta mirabitur, tuum in eum factum execrabitur citiusque e mundo genus hominum quam Ciceronis nomen216 cedet huius.

67 [chapter 67] Huius totius temporis fortunam ne deflere quidem quisquam satis digne potuit, adeo nemo p194exprimere verbis potest. 2 Id tamen notandum est, fuisse in proscriptos uxorum fidem summam, libertorum mediam, servorum aliquam, filiorum nullam: adeo difficilis est hominibus utcumque conceptae spei mora. 3 Ne quid ulli sanctum relinqueretur, velut217 in dotem invitamentumque sceleris Antonius L. Caesarem avunculum, Lepidus Paulum fratrem proscripserant; nec Planco gratia defuit ad impetrandum, ut frater eius Plancus Plotius proscriberetur. 4 Eoque inter iocos militaris, qui currum Lepidi Plancique secuti erant, inter execrationem civium usurpabant hunc versum:

De germanis, non de Gallis duo triumphant consules.

68 [chapter 68] Suo praeteritum loco referatur; neque enim persona umbram actae rei capit. Dum in acie Pharsalica acriter218 de summa rerum Caesar dimicat, M. Caelius, vir eloquio animoque Curioni simillimus, sed in utroque perfectior nec minus ingeniose nequam, cum ne modica quidem re servari posset219 (quippe peior illi res familiaris quam mens erat), 2 in praetura novarum tabularum auctor extitit nequiitque senatus et consulis auctoritate220 deterreri; p196accito etiam Milone Annio, qui non impetrato reditu Iulianis partibus infestus erat, in urbe seditionem, in agris haud221 occulte bellicum tumultum movens, primo summotus a re publica, mox consularibus armis auctore senatu circa Thurios oppressus est. 3 In222 incepto pari similis fortuna Milonis fuit, qui Compsam in Hirpinis oppugnans ictusque lapide cum223 P. Clodio, tum patriae, quam armis petebat, poenas dedit, vir inquies et ultra fortem temerarius.

4 Quatenus autem aliquid ex omissis peto, notetur immodica et intempestiva libertate usos adversus C. Caesarem Marullum Epidium Flavumque Caesetium tribunos plebis, dum arguunt in eo regni voluntatem, paene vim dominationis expertos. 5 In hoc tamen saepe lacessiti principis ira excessit, ut censoria potius contentus nota quam animadversione dictatoria summoveret eos a re publica testareturque esse sibi miserrimum, quod aut natura sua ei excedendum foret aut minuenda dignitas. Sed ad ordinem revertendum est.

69 [chapter 69] Iam et Dolabella in Asia C. Trebonium consularem, cui succedebat, fraude deceptum Zmyrnae occiderat, virum adversus merita Caesaris ingratissimum participemque caedis eius, a quo ipse in consulare provectus fastigium fuerat; 2 et p198C. Cassius acceptis a Statio Murco et Crispo Marcio, praetoriis viris imperatoribusque, praevalidis in Syria legionibus, inclusum Dolabellam, qui praeoccupata Asia in Syriam pervenerat, Laodiciae expugnata ea urbe interfecerat224 (ita tamen, ut ad ictum225 servi sui Dolabella non segniter cervicem daret) et decem legiones in eo tractu sui iuris fecerat; 3 et M. Brutus C. Antonio, fratri M. Antonii, in Macedonia Vatinioque circa Dyrrachium volentis legiones extorserat (sed Antonium bello lacessierat, Vatinium dignatione obruerat, cum et Brutus cuilibet ducum praeferendus videretur et Vatinius nulli non esset postferendus, 4 in quo deformitas corporis cum turpitudine certabat ingenii, adeo ut animus eius dignissimo domicilio inclusus videretur) eratque septem legionibus validus.

5 At226 lege Pedia, quam consul Pedius collega Caesaris tulerat, omnibus, qui Caesarem patrem interfecerant, aqua ignique227 interdictum erat. Quo tempore Capito, patruus meus, vir ordinis senatorii, Agrippae subscripsit in C. Cassium. 6 Dumque ea in Italia geruntur, acri atque prosperrimo bello Cassius Rhodum, rem inmanis operis, ceperat, Brutus Lycios devicerat, et inde in Macedoniam exercitus traiecerant, cum per omnia repugnans naturae suae Cassius etiam Bruti clementiam vinceret. Neque reperias, p200quos aut pronior fortuna comitata sit aut veluti fatigata maturius destituerit quam Brutum et Cassium.

70 [chapter 70] Tum Caesar et Antonius traiecerunt exercitus in Macedoniam et apud urbem Philippos cum Bruto Cassioque acie concurrerunt. Cornu, cui Brutus praeerat, impulsis hostibus castra Caesaris cepit (nam ipse Caesar, etiamsi infirmissimus valetudine erat, obibat munia ducis, oratus etiam ab Artorio medico, ne in castris remaneret, manifesta denuntiatione quietis territo), id autem, in quo Cassius fuerat, fugatum ac male mulcatum in altiora se228 receperat loca. 2 Tum Cassius ex sua fortuna eventum collegae aestimans, cum dimisisset evocatum iussissetque nuntiare sibi, quae esset multitudo ac vis hominum, quae ad se tenderet, tardius eo nuntiante, cum in vicino esset agmen cursu ad eum tendentium neque pulvere facies aut signa denotari possent, existimans hostes esse, qui irruerent, lacerna caput circumdedit extentamque cervicem interritus liberto praebuit. 3 Deciderat Cassii caput, cum evocatus advenit nuntians Brutum esse victorem. Qui cum imperatorem prostratum videret, sequar, inquit, eum, quem mea occidit tarditas, et ita in gladium incubuit.

4 Post paucos deinde dies Brutus conflixit cum hostibus et victus acie cum in tumulum nocte ex fuga se recepisset, impetravit a Stratone Aegeate, p202familiari suo, ut manum morituro commodaret sibi; 5 reiectoque laevo super caput brachio, cum mucronem gladii eius dextera tenens sinistrae admovisset mammillae ad eum ipsum locum, qua cor emicat, impellens se in vulnus uno ictu transfixus expiravit protinus.

71 [chapter 71] Messalla,229 fulgentissimus iuvenis, proximus in illis castris Bruti Cassiique auctoritati, cum essent qui eum ducem poscerent, servari beneficio Caesaris maluit quam dubiam spem armorum temptare amplius; nec aut Caesari quidquam ex victoriis suis fuit laetius quam servasse Corvinum aut maius exemplum hominis grati ac pii, quam Corvinus230 in Caesarem fuit. Non aliud bellum cruentius caede clarissimorum virorum fuit. Tum Catonis filius cecidit; 2 eadem Lucullum Hortensiumque, eminentissimorum civium filios, fortuna abstulit; 3 nam Varro ad ludibrium moriturus Antonii digna illo ac vera de exitu eius magna cum libertate ominatus est. Drusus Livius, Iuliae Augustae pater, et Varus Quintilius ne temptata quidem hostis misericordia alter se ipse in tabernaculo interemit, Varus autem liberti, quem id facere coëgerat, manu, cum se insignibus honorum velasset, iugulatus est.

72 [chapter 72] Hunc exitum M. Bruti partium septimum et tricesimum annum agentis fortuna esse voluit, incorrupto231 animo eius in diem, quae illi omnes virtutes unius temeritate facti232 abstulit. Fuit autem p204dux Cassius melior, quanto vir Brutus: 2 e quibus Brutum amicum habere malles, inimicum magis timeres Cassium; in altero maior vis, in altero virtus: qui si vicissent, quantum rei publicae interfuit Caesarem potius habere quam Antonium principem, tantum retulisset habere Brutum quam Cassium.

3 Cn. Domitius, pater L. Domitii nuper a nobis visi, eminentissimae ac nobilissimae simplicitatis viri, avus huius Cn. Domitii, clarissimi iuvenis, occupatis navibus cum magno sequentium consilia sua comitatu fugae fortunaeque se commisit, semet ipso contentus duce partium. 4 Statius Murcus, qui classi et custodiae maris praefuerat, cum omni commissa sibi parte exercitus naviumque Sex. Pompeium, Cn. Magni filium, qui ex Hispania revertens Siciliam armis occupaverat, petiit. 5 Ad quem et e Brutianis castris et ex Italia aliisque terrarum partibus, quos praesenti periculo fortuna subduxerat, proscripti confluebant: quippe nullum habentibus statum quilibet dux erat idoneus, cum fortuna non electionem daret, sed233 perfugium ostenderet, exitialemque tempestatem fugientibus statio pro portu foret.

73 [chapter 73] Hic adulescens erat studiis rudis, sermone barbarus, impetu strenuus, manu promptus, cogitatu234 celer, fide patri dissimillimus, libertorum suorum libertus servorumque servus, speciosis invidens, p206ut pareret humillimis. 2 Quem senatus paene totus adhuc e Pompeianis constans partibus post Antonii a Mutina fugam eodem illo tempore, quo Bruto Cassioque transmarinas provincias decreverat, revocatum ex Hispania, ubi adversus eum clarissimum bellum Pollio Asinius praetorius gesserat, in paterna bona restituerat et orae maritimae praefecerat. 3 Is tum, ut praediximus, occupata Sicilia servitia fugitivosque in numerum exercitus sui recipiens magnum modum legionum effecerat perque Menam et Menecraten paternos libertos, praefectos classium, latrociniis ac praedationibus infestato mari ad se exercitumque tuendum rapto utebatur, cum eum non depuderet vindicatum armis ac ductu patris sui mare infestare piraticis sceleribus.

74 [chapter 74] Fractis Brutianis Cassianisque partibus Antonius transmarinas obiturus provincias substitit. Caesar in Italiam se recepit eamque longe quam speraverat tumultuosiorem repperit. 2 Quippe L. Antonius consul, vitiorum fratris sui consors, sed virtutum, quae interdum in illo erant, expers, modo apud veteranos criminatus Caesarem, modo eos, qui iussa235 divisione praediorum nominatisque coloniis agros amiserant, ad arma conciens magnum exercitum conflaverat. 3 Ex altera parte uxor Antonii p208Fulvia, nihil muliebre praeter corpus gerens, omnia armis tumultuque miscebat. Haec belli sedem Praeneste ceperat; Antonius pulsus undique viribus Caesaris Perusiam se contulerat: Plancus, Antonianarum adiutor partium, spem magis ostenderat auxilii, quam opem ferebat Antonio. 4 Usus Caesar virtute et fortuna sua Perusiam expugnavit. Antonium inviolatum dimisit, in Perusinos magis ira militum quam voluntate saevitum ducis: urbs incensa, cuius initium incendii princeps eius loci fecit Macedonicus, qui subiecto rebus ac penatibus suis igni transfixum se gladio flammae intulit.

75 [chapter 75] Per eadem tempora exarserat in Campania bellum, quod professus eorum, qui perdiderant agros, patrocinium ciebat Ti. Claudius Nero praetorius et pontifex, Ti. Caesaris pater, magni vir236 animi doctissimique237 et ingenii. Id quoque adventu Caesaris sepultum atque discussum est.

2 Quis fortunae mutationes, quis dubios rerum humanarum casus satis mirari queat? Quis non diversa praesentibus contrariaque expectatis aut speret aut timeat? 3 Livia, nobilissimi et fortissimi viri Drusi Claudiani filia, genere, probitate, forma Romanarum eminentissima, quam postea coniugem Augusti vidimus, quam transgressi ad deos sacerdotem p210ac filiam, tum fugiens mox futuri sui Caesaris arma ac manus238 bimum hunc Tiberium Caesarem, vindicem Romani imperii futurumque eiusdem Caesaris filium, gestans sinu, per avia itinerum vitatis militum gladiis uno comitante, quo facilius occultaretur fuga, pervenit ad mare et cum viro Nerone pervecta in Siciliam est.

76 [chapter 76] Quod alieno testimonium redderem, eo non fraudabo avum meum. Quippe C. Velleius, honoratissimo inter illos trecentos et sexaginta iudices loco a Cn. Pompeio lectus, eiusdem Marcique Bruti ac Ti. Neronis239 praefectus fabrum, vir nulli secundus, in Campania digressu Neronis a Neapoli, cuius ob singularem cum eo amicitiam partium adiutor fuerat, gravis iam aetate et corpore cum comes240 esse non posset, gladio se ipse transfixit.

2 Inviolatam excedere Italia Caesar passus est241 Fulviam Plancumque, muliebris fugae comitem. Nam Pollio Asinius cum septem legionibus, diu retenta in potestate Antonii Venetia, magnis speciosisque rebus circa Altinum aliasque eius regionis urbes editis, Antonium petens, vagum adhuc Domitium, quem digressum e Brutianis castris post caedem p212eius praediximus et propriae classis factum ducem, consiliis suis inlectum242 ac fide data iunxit Antonio: 3 quo facto, quisquis aequum se praestiterit, sciat non minus a Pollione in Antonium quam ab Antonio in Pollionem esse conlatum. Adventus deinde in Italiam Antonii apparatusque243 contra eum Caesaris habuit belli metum, sed pax circa Brundusium composita.

4 Per quae tempora Rufi Salvidieni scelesta consilia patefacta sunt. Qui natus obscurissimis initiis parum habebat summa accepisse et proximus a Cn. Pompeio ipsoque Caesare equestris ordinis consul creatus esse, nisi in id244 ascendisset, e quo infra se et Caesarem videret et rem publicam.

77 [chapter 77] Tum expostulante consensu populi, quem gravis urebat infesto mari annona, cum Pompeio quoque circa Misenum pax inita, qui haud absurde, cum in navi Caesaremque et Antonium cena exciperet, dixit in carinis suis se cenam dare, referens hoc dictum ad loci nomen, in quo paterna domus ab Antonio possidebatur. 2 In hoc pacis foedere placuit Siciliam Achaiamque Pompeio concedere, in quo tamen animus inquies manere non potuit. Id unum tantummodo salutare adventu suo patriae attulit, quod omnibus proscriptis aliisque, qui ad eum ex diversis causis fugerant, reditum p214salutemque pactus est: 3 quae res et alios clarissimos viros et Neronem Claudium et M. Silanum Sentiumque Saturninum et Arruntium ac Titium restituit rei publicae. Statium autem Murcum, qui adventu suo classisque celeberrimae vires eius duplicaverat, insimulatum falsis criminationibus, quia talem virum collegam officii Mena et Menecrates fastidierant, Pompeius in Sicilia interfecerat.

78 [chapter 78] Hoc tractu temporum Octaviam, sororem Caesaris, M. Antonius duxit uxorem. Redierat Pompeius in Siciliam, Antonius in transmarinas provincias, quas magnis momentis245 Labienus, ex Brutianis castris profectus ad Parthos, perducto eorum exercitu in Syriam interfectoque legato Antonii concusserat: qui virtute et ductu Ventidii una cum Parthorum copiis celeberrimoque iuvenum Pacoro, regis filio, extinctus est.

2 Caesar246 per haec tempora, ne res disciplinae inimicissima, otium, corrumperet militem, crebris in Illyrico Delmatiaque expeditionibus patientia periculorum bellique experientia durabat exercitum. 3 Eadem tempestate Calvinus Domitius, cum ex consulatu obtineret Hispaniam, gravissimi comparandique antiquis exempli auctor fuit: quippe primi pili p216centurionem nomine Vibillium ob turpem ex acie fugam fusti percussit.

79 [chapter 79] Crescente in dies et classe et fama Pompei Caesar molem belli eius suscipere statuit. Aedificandis navibus contrahendoque militi ac remigi navalibusque adsuescendo certaminibus atque exercitationibus praefectus est M. Agrippa, virtutis nobilissimae, labore, vigilia, periculo invictus parendique, sed uni, scientissimus, aliis sane imperandi cupidus et per omnia extra dilationes positus consultisque facta coniungens. 2 Hic in Averno ac Lucrino lacu speciosissima classe fabricata cotidianis exercitationibus militem remigemque ad summam et militaris et maritimae rei perduxit scientiam. Hac classi Caesar, cum prius despondente ei Nerone, cui ante nupta fuerat Livia,º auspicatis rei publicae ominibus duxisset eam uxorem, Pompeio Siciliaeque bellum intulit. 3 Sed virum humana ope invictum graviter eo tempore fortuna concussit: quippe longe maiorem partem classis circa Veliam Palinurique promontorium adorta vis Africi laceravit ac distulit. Ea patrando bello mora fuit, quod postea dubia et interdum ancipiti fortuna gestum est. 4 Nam et classis eodem loco vexata est tempestate, et ut navali primo proelio apud Mylas ductu Agrippae p218pugnatum prospere, ita inopinato Pompeianae247 classis adventu gravis sub ipsius Caesaris oculis circa Tauromenium accepta clades; neque ab ipso periculum abfuit. Legiones, quae cum Cornificio erant, legato Caesaris, expositae in terram paene a Pompeio oppressae sunt. 5 Sed ancipitis fortuna temporis mature248 virtute correcta: explicatis quippe utriusque partis classibus paene omnibus exutus navibus Pompeius Asiam fuga petivit iussuque M. Antonii, cuius opem petierat, dum inter ducem et supplicem tumultuatur et nunc dignitatem retinet, nunc vitam precatur, a Titio iugulatus est. 6 Cui in tantum duravit hoc facinore contractum odium, ut mox ludos in theatro Pompei faciens execratione populi spectaculo, quod praebebat, pelleretur.

80 [chapter 80] Acciverat gerens contra Pompeium bellum ex Africa Caesar Lepidum cum duodecim semiplenis legionibus. Hic vir omnium vanissimus neque ulla virtute tam longam fortunae indulgentiam meritus exercitum Pompei, quia propior fuerat, sequentem non ipsius, sed Caesaris auctoritatem ac fidem, 2 sibi iunxerat inflatusque amplius viginti legionum numero in id furoris processerat, ut inutilis alienae victoriae249 comes, quam diu moratus erat, dissidendo in consiliis Caesari250 et semper diversa iis, quae aliis placebant, dicendo, totam victoriam ut suam interpretabatur p220audebatque251 denuntiare Caesari, excederet Sicilia. 3 Non ab Scipionibus aliisque veteribus Romanorum ducum quidquam ausum patratumque fortius quam tunc a Caesare. Quippe cum inermis et lacernatus esset, praeter nomen nihil trahens, ingressus castra Lepidi, evitatis telis,252 quae iussu hominis pravissimi in eum iacta erant, cum lacerna eius perforata esset lancea, aquilam legionis rapere ausus est. 4 Scires, quid interesset inter duces: armati inermem secuti sunt decimoque anno quam ad indignissimam253 vita sua potentiam pervenerat, Lepidus et a militibus et a fortuna desertus pulloque velatus amiculo inter ultimam confluentium ad Caesarem turbam latens genibus eius advolutus est. Vita rerumque suarum dominium concessa ei sunt, spoliata, quam tueri non poterat, dignitas.

81 [chapter 81] Subita deinde exercitus seditio, qui plerumque contemplatus frequentiam suam a disciplina desciscit et, quod cogere se putat posse, rogare non sustinet, partim severitate, partim liberalitate discussa principis, 2 speciosumque per idem tempus adiectum supplementum Campanae coloniae *254 p222eius relicti erant publici: pro his longe uberiores reditus duodecies sestertium in Creta insula redditi et aqua promissa, quae hodieque singulare et salubritatis instrumentum255 et amoenitatis ornamentum est.

3 Insigne coronae classicae, quo nemo umquam Romanorum donatus erat, hoc bello Agrippa singulari virtute meruit. Victor deinde Caesar reversus in urbem contractas emptionibus complures domos per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis se usibus destinare professus est, templumque Apollinis et circa porticus facturum promisit, quod ab eo singulari exstructum munificentia est.

82 [chapter 82] Qua aestate Caesar tam prospere sepelivit in Sicilia bellum,256 fortuna, in Caesare et in257 re publica mitis, saeviit258 ad Orientem. Quippe Antonius cum tredecim legionibus egressus259 Armeniam ac deinde Mediam et per eas regiones Parthos petens habuit regem eorum obvium. 2 Primoque duas legiones cum omnibus impedimentis tormentisque et Statiano legato amisit, mox saepius ipse cum summo totius exercitus discrimine ea adiit pericula, a260 quibus servari se posse desperaret,261 amissaque non minus p224quarta parte militum captivi cuiusdam, sed Romani, consilio ac fide servatus est,262 qui clade Crassiani exercitus captus, cum fortuna non animum mutasset, accessit nocte ad stationem Romanam praedixitque, ne destinatum iter peterent, sed diverso silvestrique pervaderent. 3 Hoc M. Antonio ac tot263 illis264 legionibus saluti fuit; de quibus tamen totoque exercitu haud minus pars quarta, ut praediximus, militum, calonum servitiique desiderata tertia est; impedimentorum vix ulla superfuit. Hanc tamen Antonius fugam suam, quia vivus exierat, victoriam vocabat. Qui tertia aestate reversus in Armeniam regem eius Artavasden fraude deceptum catenis, sed, ne quid honori deesset, aureis vinxit. 4 Crescente deinde et amoris in Cleopatram incendio et vitiorum, quae semper facultatibus licentiaque et adsentationibus aluntur, magnitudine, bellum patriae inferre constituit, cum ante novum se Liberum Patrem appellari iussisset, cum redimitus hederis crocotaque265 velatus aurea et thyrsum tenens cothurnisque succinctus curru velut Liber Pater vectus esset Alexandriae.

83 [chapter 83] Inter hunc apparatum belli Plancus, non iudicio recta legendi neque amore rei publicae aut Caesaris, quippe haec semper impugnabat, sed p226morbo proditor, cum fuisset humillimus adsentator reginae et infra servos cliens, cum Antonii librarius, cum obscenissimarum rerum et auctor et minister, cum in omnia et omnibus venalis, 2 cum caeruleatus et nudus caputque redimitus arundine et caudam trahens, genibus innixus Glaucum saltasset in convivio, refrigeratus ab Antonio ob manifestarum rapinarum indicia transfugit ad Caesarem. Et idem postea clementiam victoris pro sua virtute interpretabatur, dictitans id probatum a Caesare, cui ille ignoverat; mox autem hunc avunculum Titius imitatus est. 3 Haud absurde Coponius, vir e praetoriis gravissimus, P. Silii266 socer, cum recens transfuga multa ac nefanda Plancus absenti Antonio in senatu obiceret, multa, inquit, mehercules fecit Antonius pridie quam tu illum relinqueres.

84 [chapter 84] Caesare deinde et Messala Corvino consulibus debellatum apud Actium, ubi longe ante quam dimicaretur exploratissima Iulianarum partium fuit victoria. Vigebat in hac parte miles atque imperator, in267 illa marcebant omnia; hinc remiges268 firmissimi, illinc inopia adfectissimi; navium haec magnitudo p228modica nec celeritati adversa, illa specie269 terribilior; hinc ad Antonium nemo, illinc ad Caesarem cotidie aliquis270 transfugiebat; 2 rex271 Amyntas meliora et utiliora secutus; nam Dellius272 exempli sui tenax ut a273 Dolabella ad Cassium, a Cassio ad Antonium, ita ab Antonio transiit274 ad Caesarem; virque clarissimus Cn. Domitius, qui solus Antonianarum partium numquam reginam nisi nomine salutavit, maximo et praecipiti periculo transmisit ad Caesarem. Denique in ore atque oculis Antonianae classis per M. Agrippam Leucas expugnata, Patrae captae, Corinthus occupata, bis ante ultimum discrimen classis hostium superata.

85 [chapter 85] Advenit deinde maximi discriminis dies, quo Caesar Antoniusque productis classibus pro salute alter, in ruinam alter terrarum orbis dimicavere. 2 Dextrum navium Iulianarum cornu M. Lurio commissum, laevum Arruntio, Agrippae omne classici certaminis arbitrium; Caesar ei parti destinatus, in quam a fortuna vocaretur, ubique aderat. Classis Antonii regimen Publicolae Sosioque commissum. At in terra locatum exercitum Taurus Caesaris, Antonii regebat Canidius. 3 Ubi initum certamen est, omnia in altera parte fuere, dux, remiges, milites, in altera nihil praeter milites. Prima occupat fugam Cleopatra. Antonius fugientis reginae quam pugnantis p230militis sui comes esse maluit, et imperator, qui in desertores saevire debuerat, desertor exercitus sui factus est. 4 Illis etiam detracto275 capite in longum fortissime pugnandi duravit constantia et desperata victoria in mortem dimicabatur. Caesar, quos ferro poterat interimere, verbis mulcere cupiens clamitansque et ostendens fugisse Antonium, quaerebat, pro quo et cum quo pugnarent. 5 At illi cum diu pro absente dimicassent duce, aegre summissis armis cessere victoriam, citiusque vitam veniamque Caesar promisit, quam illis ut eam precarentur persuasum est; fuitque in confesso milites optimi imperatoris, imperatorem fugacissimi militis functum officio, 6 ut dubites, suone276 an Cleopatrae arbitrio victoriam temperaturus fuerit, qui ad eius arbitrium direxerit277 fugam. Idem locatus in terra fecit exercitus, cum se Canidius praecipti fuga rapuisset ad Antonium.

86 [chapter 86] Quid ille dies terrarum orbi praestiterit, ex quo in quem statum pervenerit fortuna publica, quis in hoc transcursu tam artati operis exprimere audeat? 2 Victoria vero fuit clementissima, nec quisquam interemptus est, paucissimi summoti,278 qui ne deprecari quidem pro se sustinerent.279 Ex qua lenitate ducis colligi potuit, quem aut initio triumviratus sui aut in campis Philippiis, si ei280 licuisset, p232victoriae suae facturus fuerit modum.281 At Sosium L. Arruntii prisca gravitate celeberrimi fides, mox, diu cum clementia luctatus282 sua, Caesar servavit incolumem. 3 Non praetereatur Asinii Pollionis factum et dictum memorabile: namque cum se post Brundusinam pacem continuisset in Italia neque aut vidisset umquam reginam aut post enervatum amore eius Antonii animum partibus eius se miscuisset, rogante Caesare, ut secum ad bellum proficisceretur Actiacum: mea, inquit, in Antonium maiora merita sunt, illius in me beneficia notiora; itaque discrimini vestro me subtraham et ero praeda victoris.

87 [chapter 87] Proximo deinde anno persecutus reginam Antoniumque Alexandream, ultimam bellis civilibus imposuit manum. Antonius se ipse non segniter interemit, adeo ut multa desidiae crimina morte redimeret. At Cleopatra frustratis custodibus inlata aspide in283 morsu et sane eius284 expers muliebris metus spiritum reddidit. 2 Fuitque et fortuna et clementia Caesaris dignum, quod nemo ex iis, qui contra eum arma tulerant, ab eo iussuve eius interemptus est.285 D. Brutum Antonii interemit crudelitas. Sextum Pompeium ab eo devictum286 idem Antonius, cum dignitatis quoque servandae p234dedisset fidem, etiam spiritu privavit. 3 Brutus et Cassius ante, quam victorum experirentur animum, voluntaria morte obierunt. Antonii Cleopatraeque quis fuisset exitus narravimus. Canidius timidius decessit, quam professioni ei,287 qua semper usus erat, congruebat. Ultimus autem ex interfectoribus Caesaris Parmensis Cassius morte poenas dedit, ut dederat Trebonius primus.288

88 [chapter 88] Dum ultimam bello Actiaco Alexandrinoque Caesar imponit manum, M. Lepidus, iuvenis forma quam mente melior, Lepidi eius, qui triumvir fuerat rei publicae constituendae, filius, Iunia Bruti sorore natus, interficiendi, simul in urbem revertisset, Caesaris consilia inierat. 2 Erat289 tunc urbis custodiis praepositus C. Maecenas equestri, sed splendido genere natus, vir, ubi res vigiliam exigeret, sane exsomnis, providens atque agendi sciens, simul vero aliquid ex negotio remitti posset, otio ac mollitiis paene ultra feminam fluens, non minus Agrippa Caesari carus, sed minus honoratus — quippe vixit angusti clavi paene290 contentus —, nec minora consequi potuit, sed non tam concupivit. 3 Hic speculatus est per summam quietem ac dissimulationem praecipitis consilia iuvenis et mira celeritate nullaque p236cum perturbatione aut rerum aut hominum oppresso Lepido inmane novi ac resurrecturi belli civilis restinxit initium. Et ille quidem male consultorum poenas exsolvit. Aequetur praedictae iam Antistii291 Servilia Lepidi uxor, quae vivo igni devorato praematura morte292 immortalem nominis sui pensavit memoriam.

89 [chapter 89] Caesar autem reversus in Italiam atque urbem quo occursu,293 quo favore hominum omnium generum,294 aetatium, ordinum exceptus sit, quae magnificentia triumphorum eius, quae fuerit munerum, ne in operis quidem295 iusti materia, nedum huius tam recisi digne exprimi potest. 2 Nihil deinde optare a dis homines, nihil dii hominibus praestare possunt, nihil voto concipi, nihil felicitate consummari, quod non Augustus post reditum in urbem rei publicae populoque Romano terrarumque orbi repraesentaverit. 3 Finita vicesimo anno bella civilia, sepulta externa, revocata pax, sopitus ubique armorum furor, restituta vis legibus, iudiciis auctoritas, senatui maiestas, imperium magistratuum ad pristinum redactum modum, tantummodo octo praetoribus adlecti duo. 4 Prisca illa et antiqua rei publicae forma revocata. Rediit cultus agris, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique rerum suarum possessio; leges emendatae utiliter, latae salubriter; p238senatus sine asperitate nec sine severitate lectus. Principes viri triumphisque et amplissimis honoribus functi adhortatu principis ad ornandam urbem inlecti sunt. 5 Consulatus tantummodo usque ad undecimum quin296 continuaret Caesar, cum saepe obnitens repugnasset, impetrare non297 potuit: nam dictaturam quam pertinaciter ei deferebat populus, tam constanter repulit. 6 Bella sub imperatore gesta pacatusque victoriis terrarum orbis et tot extra Italiam domique opera omne aevi sui spatium impensurum in id solum opus scriptorem fatigarent:298 nos memores professionis universam imaginem principatus eius oculis animisque subiecimus.

90 [chapter 90] Sepultis, ut praediximus, bellis civilibus coalescentibusque rei publicae membris, et coaluere299 quae tam longa armorum series laceraverat. Dalmatia, annos300 viginti et ducentos rebellis, ad certam confessionem pacata est imperii. Alpes feris incultisque301 nationibus celebres perdomitae. Hispaniae nunc ipsius praesentia, nunc Agrippae, quem usque in tertium consulatum et mox collegium tribuniciae potestatis amicitia principis evexerat, multo varioque Marte pacatae. 2 In quas provincias cum initio Scipione et Sempronio Longo consulibus primo anno p240secundi belli302 Punici abhinc annos quinquaginta et ducentos Romani exercitus missi essent duce Cn. Scipione, Africani patruo, per annos ducentos in iis multo mutuoque ita certatum est sanguine, ut amissis populi Romani imperatoribus exercitibusque saepe contumelia, nonnumquam etiam periculum Romano inferretur imperio. 3 Illae enim provinciae Scipiones consumpserunt; illae contumelioso decem303 annorum bello sub duce Viriatho maiores nostros exercuerunt; illae terrore Numantini belli populum Romanum concusserunt; in illis turpe Q. Pompei foedus turpiusque Mancini senatus cum ignominia dediti imperatoris rescidit; illa tot consulares, tot praetorios absumpsit duces, patrumque aetate in tantum Sertorium armis extulit, ut per quinquennium diiudicari non potuerit, Hispanis Romanisne in armis plus esset roboris et uter populus alteri pariturus foret. 4 Has igitur provincias tam diffusas, tam frequentis, tam feras ad eam pacem abhinc annos ferme quinquaginta perduxit Caesar Augustus, ut quae maximis bellis numquam vacaverant, eae sub C. Antistio ac deinde P. Silio legato ceterisque postea etiam latrociniis vacarent.

91 [chapter 91] Dum pacatur occidens, ab oriente ac rege Parthorum signa Romana, quae Crasso oppresso304 p242Orodes, quae Antonio pulso filius eius Phraates ceperant, Augusto remissa sunt. Quod cognomen illi iure305 Planci sententia consensus universi senatus populique Romani indidit. 2 Erant tamen qui hunc felicissimum statum odissent: quippe L. Murena et Fannius Caepio diversis moribus (nam Murena sine hoc facinore potuit videri bonus, Caepio et ante hoc erat pessimus) cum iniissent occidendi Caesaris consilia, oppressi auctoritate publica, quod vi facere voluerant, iure passi sunt. 3 Neque multo post Rufus Egnatius, per omnia gladiatori quam senatori propior, collecto in aedilitate favore populi, quem extinguendis privata familia incendiis in dies auxerat, in tantum quidem, ut ei praeturam continuaret, mox etiam consulatum petere ausus, cum esset omni flagitiorum scelerumque conscientia mersus nec melior illi res familiaris quam mens foret, adgregatis simillimis sibi interimere Caesarem statuit, ut quo salvo salvus esse non poterat, eo sublato moreretur. 4 Quippe ita se mores habent, ut306 publica quisque ruina malit occidere quam sua proteri et307 idem passurus p244minus conspici. Neque hic prioribus in occultando felicior fuit, abditusque carceri cum consciis facinoris mortem dignissimam vita sua obiit.

92 [chapter 92] Praeclarum excellentis viri factum C. Sentii Saturnini circa ea tempora consulis ne fraudetur memoria. 2 Aberat308 ordinandis Asiae Orientisque rebus Caesar, circumferens terrarum orbi praesentia sua pacis suae bona. Tum Sentius, forte et solus et absente Caesare consul, cum alia prisca severitate, summaque constantia, vetere consulum more ac severitate, gessisset, protraxisset publicanorum fraudes, punisset avaritiam, regessisset in aerarium pecunias publicas, tum in comitiis habendis praecipuum egit consulem: 3 nam et quaesturam petentes, quos indignos iudicavit, profiteri vetuit, et, cum id facturos se perseverarent, consularem, si in campum descendissent, vindictam minatus est, 4 et Egnatium florentem favore publico sperantemque ut praeturam aedilitati, ita consulatum praeturae se iuncturum, profiteri vetuit, et cum id non obtinuisset, iuravit, etiam si factus esset consul suffragiis populi, tamen se eum non renuntiaturum. 5 Quod ego factum cuilibet veterum consulum gloriae comparandum reor, nisi p246quod naturaliter audita visis laudamus libentius et praesentia invidia, praeterita veneratione prosequimur et his nos obrui, illis instrui credimus.

93 [chapter 93] Ante triennium fere, quam Egnatianum scelus erumperet, circa Murenae Caepionisque coniurationis tempus, abhinc annos quinquaginta, M. Marcellus, sororis Augusti Octaviae filius, quem homines ita, si quid accidisset Caesari, successorem potentiae eius arbitrabantur futurum, ut tamen id per M. Agrippam securo ei posse contingere non existimarent, magnificentissimo munere aedilitatis edito decessit admodum iuvenis, sane, ut aiunt, ingenuarum virtutum laetusque animi et ingenii fortunaeque, in quam alebatur, capax. 2 Post cuius obitum Agrippa, qui sub specie ministeriorum principalium profectus in Asiam, ut fama loquitur, ob tacitas cum Marcello offensiones praesenti se subduxerat tempori, reversus inde filiam Caesaris Iuliam, quam in matrimonio Marcellus habuerat, duxit uxorem, feminam neque sibi neque rei publicae felicis uteri.


Apparatus Criticus:

193 praeveniet Ellis; praevenit et AP; per se nitet Burman.

194 in eam AP; corrected by Gelenius; ex ea Ursinus.

195 ordinem ac rationem Muncker; ordinationem AP.

196 The passage is corrupt as it stands. The general sense is, however, clear from the following passage in Seneca, Nat. Quaest. I.2.1; memoriae proditum est, quo die Divus Augustus . . . intravit, circa solem visum coloris varii circulum, qualis esse in arcu solet; hunc Graeci halo vocant, nos dicere coronam aptissime possimus.

197 credere Gelenius; cedere AP.

198 sibi added by Lipsius.

199 civitatibus inmunitatibusque Ellis; civitatibusque AP.

200 id added by Gelenius.

201 arbitrio A; imperio P.

202 rei publicae Gelenius; resp. AP.

203 ac pari AP; ac parato Burman.

204 Caesar ipse Halm; Caesari AP.

205 a added by Heinsius.

206 peristhaec A peris. Haec P; perire vel perisse Rhenanus in marg.

207 canina Ruhnken; continna A; continua P.

208 velut Puteanus; vel AP; ut Halm.

209 facta Burer; iacta AP.

210 Antonius subinde Caesarem admoneret, et quam Bipont.; et subinde . . . quam AP.

211 tum or tunc Burer; tur AP; tum igitur Halm.

212 abhinc after conditam deleted by Gelenius.

213 DCCVIIII Gelenius; ACCVIIIII AP; DCCXI Aldus.

214 cum . . . essent] the passage is clearly corrupt, but as yet no satisfactory emendation has been offered.

215 tu M. Gelenius; tum AP.

216 Ciceronis nomen supplied by Laurent.

217 velut Gelenius; vel AP; ut Halm.

218 acriter Haupt; Africaque AP.

219 ne modica quidem solvere ac servari posset Ellis; immodica (in modica P) quidem servari posset AP; ne modica quidem re servari posset Halm.

220 et consulis (after Lipsius) auctoritate Cludius; et auctoritate COSS. AP.

221 in agris haud Mommsen; haud magis AP; at in agris Lipsius.

222 in added by Madvig.

223 cum Orelli; tum AP.

224 interfecerat Rhenanus (or confecerat); fecerat AP.

225 ad ictum Rhenanus; adiectum AP.

226 at Lipsius; et AP; sed Kreyssig.

227 damnatis after ignique deleted by Delbenius.

228 se added by Gelenius.

229 Halm supplied Corvinus before Messalla.

230 Corvinus AP; Corvini Bothe and Halm.

231 incorrupto Tollius; corrupto AP.

232 facti Rhenanus; fecit AP.

233 sed added by Gelenius.

234 cogitatu Scheffer; cogitator AP.

235 iussa Heinsius; iuste AP; iniusta (or iniuste) Lipsius.

236 vir P; viri BA.

237 doctissimique AP; rectissimique Madvig; promptissimique Ruhnken.

238 arma ac manus Ellis; arma A; arma nus P; arma minus Voss followed by Halm.

239 Ti. Neronis Aldus; Tironis A; Tyronis P.

240 cum comes Aldus; comes B; cum AP.

241 est added by Cludius.

242 iniectum Gelenius; electum AP.

243 apparatusque Sylburg; praeparatusque AP; paratusque Gelenius.

244 in id Puteanus; in is BA; simul P.

245 molimentis Ruhnken; momentis AP.

246 interim before Caesar deleted by Ellis as a gloss.

247 Pompeianae added by Heinsius.

248 mature Ruhnken; matura AP.

249 alienae victoriae P; in alienae victoriae AB; in aliena victoria Burer.

250 Caesari Acidalius; Caesaris AP.

251 interpretabatur audebatque AP; interpretaretur audebatque Gelenius; interpretaretur auderetque Ruhnken.

252 telis added by Orelli.

253 indignissimam Ruhnken; in dissimillimam AP.

254 Halm suggests to fill the lacuna: veteranis in agros deductis qui coloniae.

255 instrumentum Cludius; instar AP.

256 sepelivit in Sicilia bellum Ruhnken; libium in Sicilia Bñ (bene AAP.

257 et in A; in P.

258 mitis saeviit Haupt; militavit AP.

259 egressus AP; ingressus Gelenius.

260 a added by Kreyssig.

261 desperaret Haupt; desperaverat AP.

262 est added by Orelli.

263 ac tot Salmasius and Lipsius; acto AP.

264 illius Voss; illis AP.

265 crocota Ruhnken; corona AP.

266 P. Silii Gelenius; Patersilii A; pater Silii A.º

267 in (before illa) added by Vascosanus.

268 remiges Lipsius; reges AP.

269 specie Gelenius; specie et AP.

270 aliquis Heinsius; aliquid AB; aliqui transfugiebant P.

271 The clause rex . . . transmisit ad Caesarem found in AP after superata, at the end of the paragraph, was transposed to its present position by Haase.

272 Dellius Kritz; de illius AP.

273 exempli sui tenax ut a Lipsius; exemplis uitae naxuta AP.

274 ad Cassium . . . transiit supplied by Ruhnken.

275 detracto Vascosanus; detrectato AP.

276 ut dubites, suone Burer; videbites ne A; videbit e suo P.

277 direxerit Halm; direxit AP.

278 paucissimi summoti Baiter; paucissimi et hi AP.

279 qui ne deprecari quidem pro se sustinerent Heinsius; qui deprecari quidem pro se non sustinerent AP.

280 si ei Halm; sic A; si sic P; si Burer.

281 modum added by Rhenanus.

282 diu . . . luctatus AP; odium . . . eluctatus Madvig and Halm.

283 aspide in B; aspidem A; aspide P.

284 et sanie eius Burman; sanie eius BAP; eius sane Acidalius and Halm.

285 est added by Orelli.

286 ab eo devictum Acidalius; ab (ob P) eodem vitum BAP.

287 ei Cludius; eius AP.

288 primus added by Aldus, but before Trebonius.

289 erat added by Madvig.

290 paene A; pene P; the most satisfactory emendation is that of Salmasius angusticlavo plene contentus.

291 Antistii Vossius; Antistiae AP.

292 praematura morte Burer; praematruam mortem AB.

293 quo occursu Lipsius; occursus AP.

294 favore omnium hominum aetatium AP; generum added by Halm.

295 ne in operis quidem Gelenius; nedum in operis siquidem AP.

296 quin Madvig; quem AP.

297 non added by Madvig.

298 fatigarent Vossius; fatigant AP.

299 et (or etiam) coaluere Bergk; et coram aliero AP.

300 annos added by Orelli.

301 incultisque Heinsius; multisque AP.

302 belli added by Heinsius.

303 X Lipsius; XX AP.

304 oppresso Gelenius; presso P; praesso A.

305 iure Orelli; viro AP.

306 ut added by Burer.

307 et om. A.

308 in after aberat deleted by Krause.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Non. Feb. 04