[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT: Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber III
[imago inanis]
Prima versio textus est, multis certe cum erroribus:
quos si invenies te rogo mihi scribere.
Figuras adnotationesque Anglicis paginis subiciam.

[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber V

Marcus Vitruvius Pollio:
de Architectura, Liber IV

Praefatio

[link to English translation] 1. Cum animadvertissem, imperator, plures de architectura praecepta voluminaque commentariorum non ordinata sed incepta uti particulas errabundas reliquisse, dignam et utilissimam rem putavi tantae disciplinae corpus ad perfectam ordinationem perducere et praescriptas in singulis voluminibus singulorum generum qualitates explicare. itaque, Caesar, primo volumine tibi de officio eius et quibus eruditum esse rebus architectum oporteat exposui. secundo de copiis materiae, e quibus aedificia constituuntur, disputavi. tertio autem de aedium sacrarum dispositionibus et de earum generum varietate quasque et quot habeant species earumque quae sint in singulis generibus distributiones,

[link to English translation] 2. ex tribus generibus, quae subtilissimas haberent proportionibus modulorum quantitates, ionici generis moribus docui. nunc hoc volumine de dorici corinthiique constitutis rationibus dicam eorumque discrimina et proprietates explicabo.

Caput 1

[link to English translation] 1. Columnae corinthiae praeter capitula omnes symmetrias habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt eas pro rata excelsiores et graciliores, quod ionici capituli altitudo tertia pars est crassitudinis columnae, corinthii tota crassitudo scapi. igitur quod duae partes e crassitudine <in altitudine> corinthiorum adiciuntur, efficiunt excelsitate speciem earum graciliorem.

[link to English translation] 2. cetera membra quae supra columnas inponuntur aut e doricis symmetriis aut ionicis moribus in corinthiis columnis conlocantur, quod ipsum corinthium genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et in epistyliis guttae dorico more disponuntur, aut ex ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis distribuuntur.

[link to English translation] 3. ita e generibus duobus capitulo interposito tertium genus in operibus est procreatum. e columnarum enim formationibus trium generum factae sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et antiquitus dorica est nata. Namque Achaia Peloponnesoque tota Dorus Hellenos et Pthias nymphae filius regnavit, isque Argis vetusta civitate Iunonis templo aedificavit eius generis fortuito formae fanum, deinde isdem generibus in ceteris Achaiae civitatibus, cum etiamnum non esset symmetriarum ratio nata.

[link to English translation] 4. postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis Delphici, communi consilio totius Hellados, XIII colonias uno tempore in Asiam deduxerunt ducesque in singulis coloniis constituerunt et summam imperii potestatem Ioni Xuthi et Creusae filio dederunt, quem etiam Apollo Delphis suum filium in responsis est professus, isque eas colonias in Asiam deduxit et Cariae fines occupavit ibique civitates amplissimas constituit Epesum, Miletum, Myunta, quae olim ab aqua est devorata, cuius sacra et suffragium Milesiis Iones attribuerunt, Prienen, Samum, Teon, Colophona, Cium, Erythras, Phocaeam, Clazomenas, Lebedon, Meliten. istaec Melite propter civium adrogantiam ab is civitatibus bello indicto communi consilio est sublata, cuius loco postea regis Attali et Arsinoes beneficio Zmyrnaeorum civitas inter Ionas est recepta.

[link to English translation] 5. hae civitates cum Caras et Lelegas eiecissent, eam terrae regionem a duce suo Ione appellaverunt Ioniam ibique deorum inmortalium templa constituentes coeperunt fana aedificare, et primum Apollini Panionio aedem uti viderant in Achaia constituerunt et eam Doricam appellaverunt, quod in Dorieon civitatibus primum factam eo genere viderant

[link to English translation] 6. in ea aede cum voluissent columnas conlocare, non habentes symmetrias earum et quaerentes quibus rationibus efficere possent uti et ad onus ferendum essent idoneae et in aspectu probatam haberent venustatem, dimensi sunt virilis pedis vestigium et id retulerunt in altitudinem. cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, idem in columnam transtulerunt et qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt. ita dorica columna virilis corporis proportionem et firmitatem et venustatem in aedificiis praestare coepit.

[link to English translation] 7. Item postea Dianae constituere aedem quaerentes novi generis specie, isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum columnae crassitudinem altitudinis octava parte, ut haberet speciem excelsiorem. basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt. ita duobus discriminibus columnarum inventionem, unam virili sine ornatu nuda specie, alteram muliebri subtilitate et ornatu symmetriaque sunt mutuati.

[link to English translation] 8. posteri vero elegantia subtilitateque iudiciorum progressi et gracilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros in altitudinem columnae doricae, ionicae novem constituerunt. id autem <genus>, quod Iones fecerunt primo, Ionicum est nominatum. Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitationem, quod virgines propter aetatis habet teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt in ornatu venustiores.

[link to English translation] 9. eius autem capituli prima inventio sic memoratur esse facta. virgo civis Corintia iam matura nuptiis inplicata morbo decessit. post sepulturam eius, quibus ea virgo viva pauculis delectabatur, nutrix collecta et composita in calato pertulit ad monumentum et in summo conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit. is calathus fortuito supra acanthi radicem fuerat conlocatus. interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum pempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.

[link to English translation] 10. tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus catatexitechnos fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum animadvertit eum calathum et circa foliorum nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae novitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit symmetriasque constituit, et ex eo in operum perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes.

[link to English translation] 11. eius autem capituli symmetria sic est facienda uti quanta fuerit crassitudo imae columnae, tanta sit altitudo capituli cum abaco. abaci latitudo ita habeat rationem ut quanta fuerit altitudo, tanta dua sint diagonia ab angulo ad angulum spatia. ita enim iustas habebunt frontes quoquoversus latitudinis. frontes sinuentur introrsus ab extremis angulis abaci suae frontis latitudinis nona. ad imum capitulum tantam habeat crassitudinem, quantam habet summa columna praeter apothesim et astragalum. abaci crassitudo septima capituli altitudinis.

[link to English translation] 12. dempta abaci crassitudine, dividatur reliqua pars in partes tres, e quibus una imo folio detur. secundum folium mediam altitudinem teneat. cauliculi eandem habeant altitudinem, e quibus folia nascuntur proiecta uti excipiant quae ex cauliculis natae procurrunt ad extremos angulos volutae, minoresque helices intra suum medium qui est in abaco flori subiecti scalpantur. flores in quattuor partibus quanta erit abaci crassitudo terram magni formentur. ita his symmetriis corinthia capitula suas habebunt extractiones. Sunt autem quae isdem columnis inponuntur capitulorum genera variis vocabulis nominata, quorum nec proprietates symmetriarum nec columnarum genus aliud nominare possumus, sed ipsorum vocabula traducta et commutata ex corinthiis et pulvinatis et doricis videmus, quorum symmetriae sunt in novarum scalpturarum translatae subtilitatem.

Caput 2

[link to English translation] 1. Quoniam autem de generibus columnarum origines et inventiones supra sunt scriptae, non alienum mihi videtur isdem rationibus de ornamentis eorum quemadmodum sunt prognata et quibus principiis et originibus inventa dicere. in aedificiis omnibus insuper conlocatur materiatio variis vocabulis nominata. ea autem uti in nominationibus, ita in re varias habet utilitates. trabes enim supra columnas et parastaticas et antas ponuntur, in contignationibus tigna et axes. sub tectis, si maiora spatia sunt, et transtra et capreoli, si commoda, columen et cantherii prominentes ad extremam suggrundationem. supra cantherios templa, deinde insuper sub tegulas asseres ita prominentes uti parietes proiecturis eorum tegantur.

[link to English translation] 2. ita unaquaeque res et locum et genus et ordinem proprium tuetur. e quibus rebus et a materiatura fabrili in lapideis et marmoreis aedium sacrarum aedificationibus artifices dispositiones eorum scalpturis sunt imitati et eas inventiones persequendas putaverunt. ideo quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum quantum eminebant ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset tabellas ita formatas uti nunc fiunt triglyphi contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum. ita divisiones tignorum imitati triglyphorum dispositionem et intertignia metoparum habere in doricis operibus coeperunt.

[link to English translation] 3. postea alii in aliis operibus ad perpendiculum triglyphorum cantherios prominentes proiecerunt eorumque proiecturas simaverunt. ex eo uti e tignorum dispositionibus triglyphi, ita e cantheriorum proiecturis mutulorum sub coronis ratio est inventa. ita fere in operibus lapideis et marmoreis mutuli inclinatis scalpturis deformantur, quod imitatio est cantheriorum. etenim necessario propter stillicidia proclinati conlocantur. ergo et triglyphorum et mutulorum in doricis operibus ratio ex ea imitatione inventa est.

[link to English translation] 4. Non enim quemadmodum nonnulli errantes dixerunt fenestrarum imagines esse triglyphos ita potest esse, quod in angulis contraque tetrantes columnarum triglyphi constituuntur, quibus in locis omnino non patitur res fenestras fieri. dissolvuntur enim angulorum in aedificiis iuncturae, si in iis fenestrarum fuerint lumina relicta. etiamque ubi nunc triglyphi constituuntur si ibi luminum spatia fuisse iudicabuntur, isdem rationibus denticuli in ionicis fenestrarum occupavisse loca videbuntur. utraque enim et inter denticulos et inter triglyphos quae sunt intervalla metopae nominantur.ορας enim Graeci tignorum cubilia et asserum appellant, uti nostri ea cava columbaria. ita quod inter duas ορας est intertignium, id μετοπη est apud eos nominatum.

[link to English translation] 5. Uti autem in doricis triglyphorum et mutulorum est inventa ratio, ita in ionicis denticulorum constitutio propriam in operibus habet rationem, et quemadmodum mutuli cantheriorum proiecturae ferunt imaginem, sic in ionicis denticuli ex proiecturis asserum habent imitationem. itaque in graecis operibus nemo sub mutulos denticulos constituit. non enim possunt subtus cantherios asseres esse. quod ergo supra cantherios et templum in veritate debet esse conlocatum, id in imaginibus si infra constitutum fuerit mendosam habebit operis rationem. etiamque antiqui non probaverunt neque instituerunt in fastigiis <mutulos aut> denticulos fieri sed puras coronas, ideo quod nec cantherii nec asseres contra fastigiorum frontes distribuuntur nec possunt prominere, sed ad stillicidia proclinati conlocantur. ita quod non potest in veritate fieri, id non putaverunt in imaginibus factum posse certam rationem habere.

[link to English translation] 6. omnia enim certa proprietate et a veris naturae deducta moribus transduxerunt in operum perfectiones, et ea probaverunt quorum explicationes in disputationibus rationem possunt habere veritatis. itaque ex eis originibus symmetrias et proportiones uniuscuiusque generis constitutas reliquerunt. quorum ingressus persecutus de ionicis et corinthiis institutionibus supra dixi, nunc vero doricam rationem summamque eius speciem breviter exponam.

Caput 3

[link to English translation] 1. Nonnulli antiqui architecti negaverunt dorico genere aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et disconvenientes in his symmetriae conficiebantur. itaque negavit Arcesius, item Pytheos, non minus Hermogenes. nam is cum paratam habuisset marmoris copiam in doricae aedis perfectionem, <rationem> commutavit et eadem copia aedem ionicam Libero Patri fecit. sed tamen non quod invenusta est species aut genus aut formae dignitas, sed quod inpedita est et incommoda in opere triglyphorum et lacunariorum distributio.

[link to English translation] 2. namque necesse est triglyphos constitui contra medios tetrantes columnarum, metopasque quae inter triglyphos fient aeque longas esse quam altas. contraque in angulares columnas triglyphi in extremis partibus constituuntur et non contra medios tetrantes. ita metopae, quae proximae ad angulares triglyphos fiunt, non exeunt quadratae sed oblongiores triglyphi dimidia latitudine. at qui metopas aequales volunt facere, intercolumnia extrema contrahunt triglypi dimidia latitudine. hoc autem sive in metoparum longitudinibus sive intercolumniorum contractionibus efficietur, est mendosum. quapropter antiqui vitare visi sunt in aedibus sacris doricae symmetriae rationem.

[link to English translation] 3. Nos autem exponimus, uti ordo postulat, quemadmodum a praeceptoribus accepimus, uti si qui voluerit his rationibus attendens ita ingredi, habeat proportiones explicatas, quibus emendatas et sine vitiis efficere possit aedium sacrarum dorico more perfectiones. frons aedis doricae in loco quo columnarum constituuntur dividatur, si tetrastylos erit, in partes 12, si hexastylos, XXXXII. ex his pars una erit modulus, qui graece ἐμβατης dicitur, cuius moduli constitutione ratiocinationibus efficiuntur omnis operis distributiones.

[link to English translation] 4. Crassitudo columnarum erit duorum modulorum, altitudo cum capitulo XIIII. capituli crassitudo unius moduli, latitudo duorum et moduli sextae partis. crassitudo capituli dividatur in partes tres, e quibus una plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum anulis, tertia hypotrachelion. contrahatur columna ita uti in tertio libro de ionicis est scriptum. epistylii altitudo unius moduli cum taenia et guttis, taenia moduli septima, guttarum longitudo sub taenia contra triglyphos alta cum regula parte sexta moduli praependeat. item epistylii latitudo ima respondeat hypotrachelio summae columnae. supra epistylium conlocandi sunt triglyphi cum suis metopis, alti unius et dimidati moduli, lati in fronte unius moduli, ita divisi ut in angularibus columnis et inmediis contra tetrantes medios sint conlocati, et in intercolumniis reliquis bini, in mediis pronao et postico terni. ita relaxatis mediis intervallis, sine inpeditionibus aditus accedentibus erit ad deorum simulacra.

[link to English translation] 5. triglyphorum latitudo dividatur in partes sex, ex quibus quinque partes in medio, duae dimidiae dextra ac sinistra designentur regular. una in medio deformetur femur, quod graece μερος dicitur. secundum eam canaliculi ad normae cacumen inprimantur. ex ordine eorum dextra ac sinistra altera femina constituantur. in extremis partibus semicanaliculi intervertantur. triglyphis ita conlocatis, metopae quae sunt inter triglyphos aeque altae sint quam longae, item in extremis angulis semimetopia sint inpressa dimidia moduli latitudine. ita enim erit ut omnia vitia et metoparum et intercolumniorum et lacunariorum, quod aequales divisiones factae erunt, emendentur.

[link to English translation] 6. triglyphi capitula sexta parte moduli sunt faciunda. supra triglyphorum capitula corona est conlocanda in proiectura dimidiae et sextae partis habens cymatium doricum in imo, alterum in summo. ita cum cymatiis corona crassa ex dimida moduli. dividendae autem sunt in corona ima ad perpendiculum triglyphorum et medias metopas viarum directiones et guttarum distributiones, ita uti guttae sex in longitudinem, tres in latitudinem pateant. reliqua spatia, quod latiores sunt metopae quam triglyphi, pura relinquantur aut fulmina scalpantur, ad ipsumque mentum coronae incidatur linea quae scotia dicitur. reliqua omnia, tympana et simae coronae, quemadmodum supra scriptum est in ionicis, ita perficiantur.

[link to English translation] 7. Haec ratio in operibus diastylis erit constitua. si vero systylon et monotriglyphon opus erit faciundum, frons aedis, si tetrastylos erit, dividatur in partes XVIIII S, si hexastylos erit, dividatur in partes XXVIIII S. ex his pars una erit modulus, ad quem uti supra scriptum est dividatur.

[link to English translation] 8. ita supra singula epistylia et metopae et triglyphi bini erunt conlocandi, in angularibus hoc amplius dimidiatus et quantum est spatium hemitriglyphi id accedit. in mediano contra fastigium trium triglyphorum et trium metoparum spatium distabit, quo latius medium intercolumnium accedentibus ad aedem habeat laxamenum et adversus simulacra deorum aspectus dignitatem.

[link to English translation] 9. Columnas autem striari 12 striis oportet. quae si planae erunt, angulos habeant XX designatos. sin autem excavabuntur, sic est forma facienda uti quam magnum est intervallum striae, terram magnis striaturae paribus lateribus quadratum describatur, in medio autem quadrato circini centrum conlocetur et agatur linea rotundationis, quae quadrationis angulos tangat, et quantum erit curvaturae inter rotundationem et quadratam descriptionem, tantum ad formam excaventur. ita dorica columna sui generis striaturae habebit perfectionem.

[link to English translation] 10. de adiectione eius qua media adaugetur, uti in tertio volumine de ionicis est perscripta, ita et in his transferatur. Quoniam exterior species symmetriarum et corinthiorum et doricorum et ionicorum est perscripta, necesse est etiam interiores cellarum pronaique distributiones explicare.

Caput 4

[link to English translation] 1. distribuitur autem longitudo aedis uti latitudo sit longitudinis dimidiae partis, ipsaque cella parte quarta longior sit, quam est latitudo, cum pariete, qui paries valvarum habuerit conlocationem. reliquae tres partes pronai ad antas parietum procurrant, quae antae columnarum crassitudinem habere debent. et si aedis erit latitudine maior quam pedes XX, duae columnae inter duas antas interponantur, quae disiungant pteromatos et pronai spatium. item intercolumnia tria, quae erunt inter antas et columnas, pluteis marmoreis sive ex intestino opere factis intercludantur ita uti fores habeant, per quas itinera pronao fiant.

[link to English translation] 2. item si maior erit latitudo quam pedes 12, columnae contra regiones columnarum, quae inter antas sunt, introrsus conlocentur. et eae altitudinem habeant aeque quam quae sunt in fronte, crassitudines autem earum extenuentur his rationibus uti si octava parte erunt quae sunt in fronte, hae fiant X parte, sin autem VIIII aut decima, pro rata parte. in concluso enim aere si quae extenuatae erunt, non discernentur. sin autem videbuntur graciliores, cum exterioribus fuerint striae <XX aut> XXIIII, in his faciendae erunt XXVIII aut XXXII. ita quod detrahitur de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur ratione quo minus videatur, et ita exaequabitur dispari ratione columnarum crassitudo.

[link to English translation] 3. hoc autem efficit ea ratio quod oculus plura et crebriora signa tangendo maiore visus circumitione pervagatur. namque si duae columnae aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit non striata et altera striata, et circa striglium cava et angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae aeque crassae fuerint, lineae quae circumdatae erunt <non erunt> aequales, quod striarum et striglium circumitus maiorem efficit lineae longitudinem. sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striaturae temperaturam.

[link to English translation] 4. ipsius autem cellae parietum crassitudinem pro rata parte magnitudinis fieri oportet, dum antae eorum crassitudinibus columnarum sint aequales. et si ex structis futuri sunt, quam minutissimis caementis struantur, sin autem quadrato saxo aut marmore, maxime modicis paribusque videtur esse faciundum, quod media coagmenta medii lapides continentes firmiorem facient omnis operis perfectionem, item circum coagmenta et cubilia eminentes expressiones graphicoteran efficient in aspectu delectationem.

Caput 5

[link to English translation] 1. Regiones autem quas debent spectare aedes sacrae deorum inmortalium, sic erunt constituendae uti si nulla ratio inpedierit liberaque fuerit potestas, aedis signumque quod erit in cella conlocatum spectet ad vespertinam caeli regionem, uti qui adierint ad aram immolantes aut sacrifica facientes spectent ad partem caeli orientis ad simulacrum quod erit in aede, et ita vota suscipientes contueantur eadem exorientem caelum ipsaque simulacra videantur exorientia contueri supplicantes et sacrificantes.

[link to English translation] 2. sin autem loci natura interpellaverit, tunc convertendae sunt earum regionum constitutiones, uti quam plurima pars moenium e templis deorum conspiciatur. item si secundum flumina aedes sacrae fient, ita uti Aegypto circa Nilum, ad fluminis ripas videntur spectare debere. similiter si circum vias publicas erunt aedificia deorum, ita constituantur uti praetereuntes possint respicere et in conspectu salutationes facere.

Caput 6

[link to English translation] 1. Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus hae sunt rationes uti primum constituantur quo genere sint futura. genera sunt enim thyromaton haec, doricum, ionicum, atticurges. Dorici symmetriae conspiciuntur his rationibus uti corona summa, quae supra antepagmentum superius inponitur, aeque librata sit capitulis summis columnarum quae in pronao fuerint. lumen autem thyretri constituatur sic uti quae altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis et ex eis duae partes <semis> lumini valvarum altitudine constituantur. haec autem dividatur in partes 12 et ex eis quinque et dimidia latitudo luminis fiat in imo. et in summo contrahatur si erit lumen ab imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte, si XVI pedum ad XXV, superior pars luminis contrahatur antepagmenti parte IIII, si ab pedibus XXV ad XXX, summa pars contrahatur antepagmenti parte VII. reliqua quo altiora erunt, ad perpendiculum videntur oportere conlocari.

[link to English translation] 2. ipsa autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis XIIII parte. supercilii crassitudo quanta antepagmentorum in summa parte erit crassitudo. cymatium faciendum est antepagmenti parte sexta, proiectura autem quanta est eius crassitudo. scalpendum est cymatium lesbium cum astragalo. supra cymatium quod erit in supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum lesbium. summa scalpatur corona plana cum cymatio, proiectura autem eius erit quanta altitudo. supercilii quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae sic sunt faciundae uti crepidines excurrant et in unguem ipso cymatio coniungantur.

[link to English translation] 3. Sin autem ionico genere futura erunt, lumen altum ad eundem modum quemadmodum in doricis fieri videtur. latitudo constituatur ut altitudo dividatur in partes duas et dimidiam, eiusque partis unius ima luminis fiat latitudo. contracturae ita uti in doricis. crassitudo antepagmentorum altitudinis luminis in fronte 12 parte, cymatium huius crassitudinis sexta. reliqua pars praeter cymatium dividatur in partes XII. harum trium prima corsa fiat cum astragalo, secunda quattuor, tertia quinque, et eae aeque corsae cum astragalis circumcurrant.

[link to English translation] 4. hyperthyra autem ad eundem modum componantur quemadmodum in doricis, pro ratis partibus. ancones, sive parotides vocantur, excalptae dextra ac sinistra praependeant ad imi supercilii libramentum praeter folium. eae habeant in fronte crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus <duarum>, in imo quarta parte graciliorem quam superiora. Fores ita compingantur uti scapi cardinales sint ex latitudine luminis totius 12 parte. inter duos scapos tympana ex XII partibus habeant ternas partes.

[link to English translation] 5. inpagibus distributiones ita fient uti disis altitudinibus in partes V duae superiori, tres inferiori designentur. super medium medii inpages conlocentur, ex reliquis alii in summo alii in imo compingantur. altitudo inpagis fiat tympani tertia parte, cymatium sexta parte inpagis. scaporum latitudines inpagis dimidia parte, item replum de inpage dimidia et sexta parte. scapi qui sunt secundum antepagmenta, dimidium inpagis constituantur. sin autem valvatae erunt, altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius foris latitudo. si quadriforis futura est, altitudo adiciatur.

[link to English translation] 6. Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur quibus dorica. praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis circumdantur, quae ita distribui debent uti antepagmenti praeter cymatium ex partibus VII habeant duas partes. ipsaque non fiunt clostrata neque bifora sed valvata, et aperturas habent in exteriores partes. Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat fieri <doricis> ionicis corinthiisque operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui. nunc de tuscanicis dispositionibus quemadmodum institui oporteat dicam.

Caput 7

[link to English translation] 1. locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit in longitudine sex partes, una adempta reliquum quod erit latitudini detur. longitudo autem dividatur bipertito et quae pars erit interior, cellarum spatiis designetur, quae erit proxima fronti, columnarum dispositioni relinquatur.

[link to English translation] 2. item latitudo dividatur in partes 12. ex his ternae partes dextra ac sinistra cellis minoribus sive ibi alae futurae sunt dentur, reliquae quattuor mediae aedi attribuantur. spatium quod erit ante cellas in pronao, ita columnis designetur ut angulares contra antas, parietum extremorum e regione, conlocentur, duae mediae e regione parietum qui inter antas et mediam aedem fuerint, ita distribuantur, et inter antas et columnas priores per medium isdem regionibus alterae disponantur. eaeque sint ima crassitudine altitudinis parte VII, altitudo tertia parte altitudinis templi, summaque columna quarta parte crassitudinis imae contrahatur.

[link to English translation] 3. spirae earum altae dimidia parte crassitudinis fiant. habeant spirae earum plinthum ad circinum altam suae crassitudinis dimida parte, torum insuper cum apophysi crassum quantum plinthus. capituli altitudo dimidia crassitudinis. abaci latitudo quanta ima crassitudo columnae. capitulique crassitudo dividatur in partes tres, e quibus una plintho, quae est abaco, detur, altera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi. supra columnas trabes compactiles inponantur altitudinis modulis is qui a magnitudine operis postulabuntur, eaeque trabes eam habeant crassitudinem, quanta summae columnae erit hypotrachelium, et ita sint compactae subscudibus et securiculis ut compatura duorum digitorum habeant laxationem. cum enim inter se se tangunt et non spiramentum et perflatum venti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt.

[link to English translation] 4. supra trabes et supra parietes traiecturae mutulorum parte IIII altitudinis columnae proiciantur, item in eorum frontibus antepagmenta figantur, supraque tympanum fastigii structura seu de materia conlocetur. fastigium, columen, cantherii, templa ita sunt conlocanda ut stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat.

Caput 8

[link to English translation] 1. Fiunt autem aedes rotundae, e quibus aliae monopteroe sine cella carumtae constituuntur, aliae peripteroe dicuntur. quae sine cella fiunt, tribunal habent et ascensum ex sua diametro tertiae partis. insuper stylobatas columnae constituuntur terram altae quanta ab extremis parietibus est diametros stylobatarum, crassae altitudinis suae cum capitulis et spiris decumae partis. epistylium altum columnae crassitudinis dimidia parte. zophorus et reliqua quae insuper inponuntur, ita uti in III volumine de symmetriis scripsi.

[link to English translation] 2. Sin autem peripteros ea aedis constituetur, duo gradus et stylobata ab imo constituantur, deinde cellae paries conlocetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis quintam, medioque valvarum locus ad aditus relinquatur, eaque cella tantam habeat diametrum praeter parietes et circumitionem quantam altitudinem columna supra stylobatam. columnae circum cellam isdem <proportionibus> symmetriisque disponantur.

[link to English translation] 3. in medio tecti ratio ita habeatur uti quanta diametros totius operis erit futura dimidia altitudo fiat tholi praeter florem, flos autem tantam habeat magnitudinem quantam habuerit in columna capitulum, praeter pyramidem. reliqua uti supra scripta sunt, isdem proportionibus atque symmetriis facienda videntur.

[link to English translation] 4. Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem symmetriis ordinatae et alio genere dispositiones habentes, uti est Castoris in circo Flaminio, et inter duos lucos Veiovis, item argutius Nemori Dianae columnis adiectis dextra ac sinistra ad umeros pronai. hoc autem genere primo factae sunt Athenis in arce et in Attica Sunio Palladis Minervae. earum non aliae sed eaedem sunt proportiones. cellae enim longitudinibus duplices sunt ad latitudines uti reliquae, sed is omnia quae solent esse in frontibus, ad latera sunt translata.

[link to English translation] 5. nonnulli etiam de tuscanicis generibus sumentes columnarum dispositiones transferunt in corinthiorum et ionicorum operum ordinationes, et quibus in locis in pronao procurrunt antae, in isdem e regione cellae parietum columnas binas conlocantes efficiunt 0canicorum et graecorum operum communem ratiocinationem.

[link to English translation] 6. alii vero removentes parietes aedis et adplicantes ad intercolumnia, pteromatos spatiis sublatis efficiunt amplum laxamentum cellae, reliqua autem proportionibus et symmetriis isdem conservantes aliud genus figurae nominisque videntur pseudodipterum procreavisse. haec autem genera propter usum sacrificiorum convertuntur. non enim omnibus diis isdem rationibus aedes sunt faciundae, quod alius alia varietate sacrorum religionum habet effectus.

[link to English translation] 7. Omnes aedium sacrarum ratiocinationes uti mihi si traditae sunt exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus discriminibus inter se sunt disparatae quoad potui significare scriptis exposui. nunc de aris deorum inmortalium uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum rationem dicam.

Caput 9

[link to English translation] 1. arae spectent ad orientem et semper inferiores sint conlocatae quam simulacra quae fuerint in aede, uti suspiciant divinitatem qui supplicant et sacrificant. <eae> disparibus altitudinibus ad sui cuiusque dei decorem componantur. altitudines autem earum sic sunt explicandae uti Iovi omnibusque caelestibus quam excelsissimae constituantur, Vestae Terrae Matrique humiles conlocentur. ita idoneae his institutionibus explicabuntur in meditationibus ararum deformationes. Explicatis aedium sacrarum compositionibus in hoc libro, insequenti de communium operum reddemus distributionibus explicationes.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Kal. Iun. 00