ad litteras mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|
|
Martialis (Spect. II, 9 sq.) immensam Neronis aulam, a Vespasiano Titoque populo redditam, describens et alia habet et haec:
Claudia diffusas ubi porticus explicat umbras Ultima pars aulae deficientis erat. |
Claudia porticus ubi fuisset ignorarunt viri docti, donec exsisteret Iordanus, qui (Forma Urbis p33A) doceret in monte Caelio eam stetisse, quoniam ibi (prope S.S. Ioannem et Paulum) magnae porticus exstarent rudera. Nova haec τῆς ἀρχαιολογίας ratiocinatio mihi semper mira visa est; falsissimam eam esse ipsi nuper me docuerunt oculi, cum in ipso stans Palatino vel in Aventino (in suavissima illa taberna quae Castellum Constantini dicitur) otiose desidens longe Colosseum prospectarem recordarerque pone illud latere "Thermas Titi" quae dicuntur, ubi aureae domus etiamnunc certissima superessent vestigia, a dextra vero haud longe haberem illud Ioannis Paulique templum, ubi finem habuisse Neronis aulam nunc docemur. Videbar mihi audire aliquem narrantem de strenuo cursore, qui mane Harlemo profectus prandium Leidae sumsisse, post meridiem Hagae Comitum et Delphis substitisset, vesperi advenisset . . . . . Amstelodamum. Equidem porticus Claudiae sedem inventam credam cum prope "Mariam Maiorem" aliove extremi Esquilini loco effossa erunt porticus alicuius fundamenta. Sed nolo cum doctis fossoribus digladiari; totam enim rem non curo magnopere, cum vel sic sciam haud parvum urbis spatium ab aedificante Nerone fuisse occupatum: satis superque me hoc poetae p84 scriptoresque docent. Hoc cordi magis est ipsiusne Martialis verba integra pervenerint ad nos, quod quaerere neglexerunt qui terra eruenda illustrare eum student. At latet hic, nisi fallor, sub verborum ruderibus poetae gemma quaedam minime spernenda.
Ultima pars aulae deficientis erat. |
Quis unquam sic est locutus? Certe non bonus poeta et versuum elegantissimus artifex qualis fuit Martialis. Non solum bis idem hic dicitur, sed absurdum in modum poeta tyrannum, quem accusat, sicut absolvit. Ibi finem aulae suae facere, ubi deficit illa, id est ubi ipsa natura finem posuit, cuiusvis est, at Nero ét a Martiale ét ab omnibus, qui immensum aureae domus increpant spatium, tamquam furiosus et insanus depingitur. Nam omnino, qui in quavis re modum excedit, insanire dicitur; nunquam vero usitatius illud est, quam si quis in aedificando certorum finium immemor videtur. Cogita modo de vernaculo bouw-woede, quod in ore habent omnes. Denique, ne longus fiam, scripsit Martialis et salsissime venustissimeque scripsit:
Ultima pars aulae desipientis erat. |
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Pyxis historici |
LacusCurtius |
Ostium |
VIDE
ETIAM: |
Platner & Ashby: Templum Claudii |
|
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: XVII Kal. Sep. 06