EXCURSUS XI


De myrabalanis.

Note on Pliny, Book XII, xlvi [Chap. XXI in Holland's division]. Myrobalanum Troglodytis, et Thebaidi, et Arabiæ, etc.

Plurimum interesse inter eos fructus, quos Græci μυροβαλἀνους appellarunt, eosque, quibus Arabes id nomen impertierunt, jamdudum, tum a Matthæo Silvatico,1 tum a Valerio Cordo,2 animadversum est. Neque tamen ad hunc usque diem diserte uberrimeque illustratum est utrumque genus. Utinam meis itaque studiis aliquid lucis tam difficili plantarum generi foenerari posset!

Ordiar a fructu, cujus plurima mentio apud antiquos, a Theophrasti inde temporibus, fit. Transcribam autem ipsius verba, quæ deinde amplius exponam. Βάλανος, inquit, ἔχει μὲν τὴν προσηγορίαν ἀπὸ τοῦ καρποῦ· φύλλον δὲ αὐτῇ παραπλήσιον τῷ τῆς μυῤῥίνης, πλὴν προμηκέστερον. Ἔστι δὲ τὸ δένδρον ἀπαϑὲς μὲν καὶ εὐμέγεϑες, οὐκ ἀφυὲς (εὐφυὲς) δὲ, ἀλλὰ παρεστραμμένον. Τοῦ καρποῦ δὲ τοῖς κελύφεσι χρῶνται οἱ μυρεψοὶ, κόψαντες, εὐῶδες γάρ τι ἔχει((· τὸ δὲ καρπὸν ἀχρεῖον. Ἔστι δὲ τῷ μεγέϑει καὶ τῇ ὄψει παραπλήσιος τῷ τῆς καππάριος· ξύλον δὲ ἰσχυρὸν, καὶ εἰς ἄλλα τε χρήσιμον, καὶ εἰς τὰς τῷ τῆς καππάριος· ξύλον δὲ ἰσχυρὸν, καὶ ἐις ἄλλα τε χρήσιμον, καὶ εἰς τὰς ναυπηγίας. I. e. "Glans a fructu nomen accepit. Folium simile atque myrto, magis vero oblongum. Arbor ad noxas durata est et magna, verum non recta, sed contorta. Fructus putamine contuso unguentarii uti solent: est enim boni odoris. Sed fructus ipse (ad hoc) inutilis, magnitudine visuque capparis proximus. Materies valida, et tam ad alia quam ad navigia percommoda."3

Alio vero etiam loco prædicat unguenta ex glande Ægyptia atque Syrica confecta, quæ σπουδαῖα nominat, putamina enim fructus odorata reddere olea, in quæ conjiciantur. Idem oleum dicit διαμονώτατον, διὸ καὶ πυρούμενον, μάλιστα ἀπαϑές: "maxime durabile, et, igne adflatum, minime offensum."4

Ante Theophrastum nullum memmini auctorem hunc fructum commemorare, qui Alexandri tandem expeditionibus in Græcium advectus fuisse videtur. Jure itaque suo dixit de myrobalano Martialis:5

Quod nec Virgilius, nec carmine dixit Homerus,
      Hoc ex unguento constat et ex balano.

Ob syllabarum fere omnium, quæ hanc vocem construunt, brevitatem, poetas non potuisse illam adhibere, Cl. de la Cerda addit.

Solet quidem adduci locus de myrobalanis primum ex Aristotele,6 sed alibi jam probasse mhi videor, ὑποβολιμαῖον esse, multoque junioreum eum libru.7 Auctor ille, more Aristotelis, cujus tamen dicendi genus omnino imitari nequit, exponit dulcem myrobalanorum saporem, qui postmodum austerus evadat et amarus, ex raritate frondium arboris, quæ a colare dilatatæ atque diductæ a frigore deinde contrabantur et stringantur, ut dulcis fructuum sapor in austerum abeat aet acerbum.

Quam Dioscorides nobis reliquit, myrobalani descriptio ex toto quidem congruit cum Theophrasti historia, neque tamen differentiis vacat. Nasci arborem in Æthiopia, Ægypto et Arabia, et ad Petram in Judææ confiniis, speciem autem μυρίκης, i. e. tamaricis, præ se ferre. Fructum similem esse avellanis aut dactylis, eumque cæteris præstare, qui candidus sit ac reens et εὐλέπιστος, cujus cortex facile secedat. Interiorem fructus partem, velut amygdala amara, tritam humoreum præbere, quo ungentarii ad unguenta pretiosa conficienda utantur.8 Considerandum his quidem venit, Dioscoridem componere hanc arborem cum tamarice, quod alienum omnino tum a Theophrasti descriptione, tum ab ipsa veritate, quum myrti potius folia referre videatur. Mendosus itaque textus Dioscoridis, atque pro μυρίκης, μυῤῥίνης legendum esse credibile est, quamvis Oribasius ipse, transcripto hoc loco, μυρίκην legerit.9 Deinde eitam discrepat a Theophrasto, quod interiorem fructus partem tritam oleum unguentarium exhibere contendat, quum Τheophrastus potius putamine contuso odoratum reddi illud oleum doceat, sicut et recentiora id probant experimenta. Oleum enim ipsum odore expers, putaminibus fructus contusis additis, fragrans evadit.

Eo oleo Romani, perinde ac Græci, frequenter utebantur, ut et Persii locus10 inde declarari possit, et medici fructum, tamquam alvum ducentem et vomitum cientem, et adstringentem adhiberent.11 Neque tamen desunt plura Romanorum auctorum loca, ubi longe alium fructum, dactylos nempe, eo nomine insignitum fuisse patet. Plinius quidem glandem unguentariam myrobalani nomine fere eodem modo describit ac Theophrastus et Dioscorides, præter folia, quæ cum heliotropii foliis comparat, quod a veritate omnino recedit. Optimam glandem esse Petræam, nigro cortice, nucleo candido: præterea crescere in Æthiopia, Arabia et Syria: bene quoque addit, cortices tantum ab unguentariis premi, a medicis nucleos, tudentibus affusa paulatim aqua.12 uti enim Plinius fere nusquam sibi constare solet, ita et myrobalanum alio loco habet fructum palmæ Ægyptiæ, cui ossa desunt.13 Ita etiam Celsus ex palmulis unguentum parari dicit, ideo μυροβάλανον vocatum.14 Simili plane modo, ubi Veteres φοινικοβαλάνους dactylos, posuerant, Theodorus Priscianus myrobalana commendat.15 Antiquus denique Alexandri Tralliani interpres disertis verbis φοινικοβαλἀνοις auctoris substituendos esse μυροβαλάνους æquivocas, perhibet.16

Solus fere Galenus cum iis, qui ipsius verba transcripserunt, pristinum servavit loquendi usum. Βάλανον μυρεψικὴν advehi ex Barbaria: uti autem ungentarios carnis ejus succo, quod melius potuisset Galenus ex Theophrasto discere. Reliqua vero terrestria et dura adstringente vi pollere et amara esse, hinc incidentem habere facultatem, vomitum autem quoque ciere et alvum ducere.17

Arabes vero aliud nomen huic fructui impertierunt, Been aut Hababeen appellantes. Descriptiones autem eorum ad unguem fere consentiunt cum Dioscoridis historia, nisi Avicenna addat, ciceris formam semina hæc habere: quod utique cum veritate congruit.18 Hinc etiam, qui primi sæculo decimo sexto Arabum plantas cum Græcis componerent, facile perspexerunt, Been Arabum nil aliud esse, quam βάλανον μυρεψικὴν Græcorum.19 Quin ipsi autoptæ, Prosper Alpinus,20 Petr. Bellonius21 atque Tobias Aldinus,22 uberius eam descripserunt arborem, ut, proxime ad veritatem accedere Theophrasti historiam, pateret.

Christophorus a Costa tandem nomine Indico Moringa similem arborem cum fructu atque radice illustravit, radicem supplere in India unicornu et lapidis Bedezahar vices, alexipharmaci iaque loco adhiberi ob acrem vim atque incidentem.23 Uberius autem descripsit, Morungæ nomine, non dissimilem plantam Rumphius: folia arboris bipinnata oleribus inservire, copioseque ad eum usum decerpi, unde ἀπαθὲς Theophrasti lumen accipere videtur. Corticem raparum, folia sinapis saporem habere. Florem esse decapetalum, quique autem petala longissima ese et adeo reflexa, ut pendunculum ipsum tegant: in horum medio alia quatuor locari petala paulo latiora, itidem reflexa, ex albo flavescentia, ad ortum autem virescentia: quintum vero ac infimum petalum longius esse ac instar lingulæ explicatum, quique autem petala longissima esse et adeo reflexa, ut pendunculum ipsum tegant: in horum medio alia quatuor locari petala paulo latiora, itidem reflexa, ex albo flavescentia, ad ortum autem virescentia: quintum vero ac infimum petalum longius esse ac instar lingulæ explciatum, quinque gerens stamina eum antheris luteis. Flores maris omnes perire, nec fructus relinquere: feminæ autem flores exarescere in ingentem siliquam, duodecim, imo octodecim pollices longam, trigono-rotundam, cujus substantia sit alba, herbacea, quæque in tres dividi partes possit. In hac substantia medullosa contineri instar majorum pisorum vel lupini semina haud male referentia, quum non sint rotunda, sed fere trigona, tribusque membranulis, pelliculis dictis siliquem distinguentibus adnecti. Quod superest, per totam fere Indiam copiose eam arborem provenire, Kellor que etiam vocari.24

Quan in hac curatissima descriptione Rumphius exponit structuram floris, eam Burmannus ita exponit, ut decapetalum non proprie posse vocari florem existimet, sed inferiora petala calyci colorato adnumeranda esse, interiora vero irregularem constituere corollam.25 Præviis his arboris historiis fidem hactenus habuit immortalis Linnæus, ut decimæ classi adnumeraret Moringam, singularique generi, quod Guilandinæ nomine insigniret. Quum vero fructus forma tantopere differre a cæteris Guilandinæ speciebus acutissimus historiæ naturalis stator videret, polygamamque esse ex Rumphii descriptione conjectaret, monuit eos, quibus vivos obtinere flores contigerit, ut attente eos examinent.26

Iisdem motus argumentis Adansonius segregavit Moringam aliamque Guilandinæ speciem, Bonduc, quum hujus legumen uniloculare, illius multiloculare, hujus grana sphærica sint, illius vero triangularia atque alata.27

Nostris tandem temporibus dilucide expositum est Moringæ genus a triumviris clarissimis, qui eodem fere tempore in hanc plantam diligentes inquisiverunt, Joanne nimirum Loureiro, Joseph Gartner et Olavo Swartzio.

Primus quidem novum constituit genus, cui, ob florum irregularitatem, Anomæ nomen ita pertit. Corollam esse monopetalam, profunde decempartitam, laciniis longitudine subæqualibus, oblongis, subturbinatis, partim obtusis, partim acutis, superioribus adscendentibus. filamenta decem subulata, quorum quinque alterna breviora corollæ basi insistentia, corolla breviora. Germen lineare, superum: stylum longiorem staminibus, stigma simplex. Siliquam longam, rectam, pulposam, unilocularem, multivalvem, polyspermam. Hujus generis alteram speciem in Bengala a se observatam, Moringam appellat: foliis alternis bipinnatis; siliquis polygonis, seminibus triquetro-alatis, differre; alteram vero, Morungam, per Cochinchinam sponte provenire, folia habere opposita, bipinnata, siliquas trigonas, semina triquetro-alata: ttertiam vero cochinchinensem dictam, foliis distingui iisdem, quæ Morunga habeat, seminibus autem subrotundis, nudis. Medicas virtutes trium fere specierum eodem modo exponitt, quo Veteres atque Rumphius.28

Insignem differentiam quivis observabit inter hanc αὐτόπτου et Josephi Gartneri, meritissimi auctoris, descriptionem. Hic enim Moringæ generis petala exteriora calyci, interiora corollæ adnumerat; stamina habet decem, inæqualia, discreta: capsulam longissimam, subulatam, trivalvem, unilocularem: semina globosa, triptera aut aptera, exalbuminosa. Legumen non dici vult capsulam, qui semina non marginibus, sed ipsis mediis valvulis adfixa sint. Triptera semina habere Morungam Rumphii, aptera autem Moringam, quæ Been album sit.29 Quum vero Loureiro Moringæ seminibus alas etiam tribuat, nil superest, quam Anomam cochinchinensem credere balanum myrepsicam Veterum.

Simili fere modo Moringam describit Olavus Swartzius. Calycem nempe habet pentaphyllum, reflexis, lanceolatis, obtusis, coloratis, albidis, seu pallide-rubris, pubescentibus: corollæ petala quinque, quorum quatuor anteriora æqualia, deflexa, pallida, unum posticum erectum, paulo majus, albidum: fundum necatariferum: semina denique trigona et trialata, aliis membranaceis. Provenire in Jamaica cultam, seminibus ex India orientali, ut dicatur, olim petitis. Videri itaque diversam a Guilandinæ genere, fructu, staminibus et habitu. Radicem esse succedaneum præstantissimum Cochleariæ Armoraciæ.30

Hyperantheræ peregrinæ nomine Forskaleus jamjam proposuit aroborum genus in Arabia provenientium, quod eodem modo describit, ut Anomam Loureiri exprimat. Legument proferre spithamale, teres, sexcarinatum, articulatim incrustatum.31 Coli eam in planitiebus Arabiæ, ob odorem fragrantem, præsertim circa Beit-el-fakih.32

Id genus servavit Martinus Vahl, characterem tribuens ei: corollam inæqualem, calyci insidentem, legumen trivalve, torulosum. Ejus speciem habet Hyperantheram semidecandram, floribus semidecandris, foliis bipinnatis, apice simpliciter pinnatis, quæ eadem est ac Hyperanthera Forskalei et Anoma cochinchinensi Loureiri.33 Eamdem speciem, quam nostram itaque arbitror esse glandem unguentariam, Lamarkius dicit Gymnocladum arabicam.

Multo magis salebrosum adgredior disputationis genus, quod ita illustrare, ut nulla amplius indigeat uberiore expositione, plane despero. Adeo enim abrupta atque obscura apud veteres Arabas myrobalanorum aut heliledsch occurrunt vestigia, ut nequaquam protinus pronunciari possit, quænam arboris species eos fructus tulerit. Neque tamen eo minus experiar, quid meis, utut levissimis, conatis tribuere possim ad illustrandum id genus.

Qui primi τοῦ Heliledsch et Emledsch meminerunt, betustissimi Arabes, Hhonainus, Masawaihus et Serapion, sæculo nono florentes, distinguunt jam quatuor eorum fructuum species:

Heliledsch al-asfar, citrinos, viridi propriores, plenos, sine rugis.

Al-asud al-hindi, nigros, indicos.

Kabeli, quos kebulos, cepulos vocarunt. Eos quidem nigros esse, differre tamen a secunde specie. Meliorem cæteris habere saporem.

Sini, sinensis, qui olivis similes, cortice nigro, cæterum citrini sint.34

Ab his demum diversi habentur.

Emledsch, Emblici, quos tamen Hhobieschus componit cum Heliledsch, Kabeli, ut et Belilesch, Belliricos, quos idem componit citrinis.35

Saporem Heliledsch esse stypticum et amariusculum: virtutem esse frigidam primo et secundo gradu siccam. Purgare flavam bilem et firmare ventriculum, conferre insarctibus abdominalibus et hæmorrhoidibus. Maxime vero et Scharkh Indus, et Hhonain bilem flavam a citrinis, atram a nigris propelli, a kabelinis vero abstergi stomachum et exsiccari perhibent. Edulia ex iis parari cum saccharo et terendschabin, aut cum prunis, sebesten et jujubis. Eodem modo indicat Rhazeus36 .... Aly Abbatis filius, ignorat quartam heliledsch speciem, sinensem, cæterum eadem habet.37

Præter ea, quæ Veteres jam monuerunt, Avicenna addit, Heliledsch componi posse cum Emledsch et nuce avellana. Inter Heliledsch alios esse immaturos fructus, velut croceos, alios maturos, velut nigros, ideoque diversa haudquaquam esse species, sed ejussdem arboris, vario maturationis gradu. Sinensis esse minutos, esse rostratos rostratos. Emledsch pertinere ad heliledsch familiam, parari inde cum lacte Schir-Emledsch, edulium: aliudque præparatam vocat Such, quod adulteretur gallis et dactylis.38 Miror autem, Dioscoridem ab Avicenna citari, quippe qui nihil plane de heliledsch protulerit, quod explicandum arbitror ex Arabum interpretum more, sua addere iis libris, quos verterent.

Quam proposuerat Avicenna, opinio de eadem arboris specie, quæ quatuor illos fructus proferat, commemoratur etiam a Mesuach:39 arborem nempe his fructus largiri, de prima messe nigros esse et citrinos, kebalinos de secunda. Neque tamen negat, se in aliam abire sententiam, quæ diversas potius arbores statuat, quum facultas sit adeo diversa. Laudat eum, qui primus stringentes hos fructus cum scammoneo junxerit, ut melius agerent. Kebalinos debere esse subnigros et rubedinis paucæ et graves pondere et crassos. Optimos autem citrinos vergere debere in virorem, gummosum quid monstrare, ubi confracti sint, atque sub cortice spisso continere ossicula parva.

Post hos tandem Arabas Græci recentiores μυροβαλάνων nomen transtulerunt ad hoc fructuum genus, et primum quideem, qui hunc commisit errorem, Zosimus fuit Panopolita, qui φοινικοβαλάνους interpretatus est ἑλιλὲγ ἐν Ἄραψι, additis glossis, χαλιλὲν (ἑλιλὲγ) esse τὰ ξανθὰ μυροβάλανα.40

Joannes deinde Actuarius inter ea, quæ perquam modice purgent, fructus esse quosdam lignosos, ex Ægypto et Syria advehantur.41 Eorum alii lutei, quidam Chebule esse, et qui nigri nuncupentur, omnes communi nomine myrobalani vocati. Non olum eos purgare ventriculum, sed robur ipsi etiam addere. Eamdem obtinere facultatem, quos Barbari Emplitzi appellent; unde et ex his quinque commistis barbaros sapientes componere tryphalam parvam. Porro, quod Seni nuncupetur, similem esse fructum, e Sina advectum: drachmæ pondo adsumptum sine noxa purgare, pituitam ac bilem educere.42 Antidotum quoque Nicolaus Myrepsicus prædicat, quod alcancali (ἀγγελόκαλον) nominat, ex myrobalanis citrinis, cepulis, indicis, belliricis, et emblicis paratum.43

His substituerunt medii ævi auctores, quamvis cum Matthæo Sylvatico concederent, emblicas et belliricas ad myrobalanorum genus haudquaquam pertinere.44 Pauca, quæ adderet Marinus Venetus,45 magis adhuc implicarunt doctrinam de myrobalanis. Refert quidem, emblicas e Syria advehi, belliricas ex Memphi, sed myrobalanos reliquos credit ex Peru et Hispaniola apportari, quum eorum species, quas ex herbario Antonii Michaelis, patricii Veneti, acceperat, apprime exprimere viderentur Arabum myrobalanos. Hic vero Americanus fructus producitur Spondia Myrobalano, quæ neque in Asia, neque in Africa provenit.46

Quum nesciam, quonam jure summus vir Linnæus Alpini Agiahalid47 credat myrobalanum esse chebulam,48 quippe cujus icon potius Lycium referat, missum id facere censeo: Christophoro autem a Costa gratiam habeo, quod primus illustraverit horum fructuum cognitionem.49 Citrinos myrobalanos, a medicis Aritiqui, a plebe Arare vocatos, nasci in arbore mediocris magnitudinis, foliis sorbi. Embicas, anuale dictas, folia minutim incisa, filici fere similis, sed paulo crassiora habere. Indicorum, qui Rezanuale vocentur, folia esse salicis similia. Belliricos rotundos, incolis Gotin dictos, folia habere similia laurinis, sed minutiora et tenuiora. Inveniri autem fere per totam Malabariam, Dabul, Cambaya et Batecala. Chebulorum arborem se non conspexisse, sed narratum sibi meminisse, folia esse persicorum similia: arbores omnes prunorum magnitudinem habere.

Accesit Garciæ ab Horto50 historia, contra eos præsertim militantis, qui ejusdem arboris esse fructus contenderint. Quinque enim esse diversa arborum genera, in regionibus LX aut C leucis a se remotis nasci. Provenire nonnullas in Goa et Batecala, alias in Malabaria et Dabul. In toto regno Cambayæ quatuor earum genera inveniri: kebalinam vero in Bisnagar, Decan, Guzurate et Bengala. Quatuor illis uti medicos Indos, præter Embilcam, quæ coriis densandis inserviat. Errat tamen Garcias, quum, Avicennam belliricorum non meminisse, atque Delegi dici apud Arabes, contendat.

In eamdem quoque sententiam abit Tournefortius, qui tot cælo differre arbores eas docet.51

Tandem Rheedius52 ac Rumphius53 eas arbores uberius descripserunt. Ille nomine Nillicamaram, hic nomine Boa Malacca arborem pingere curavit, quam Phyllanthi speciem esse, veramque Emblicam, nemo negaverit. Sponte etiam per Cochinchinam provenire Loureiro testatur,54 atque Gartnerus fructus descriptionem exactissimam immortali suo operi inseruit.55

Arbores autem duas alias, quæ myrobalanos ferre dicuntur, seu belliricos potius, Panel et Tani nomine descripsit, pictasque servavit Rheedius.56 Namque Plukeneti opino,57 Idu-Mulla58 magix similem esse belliricæ, mihi non arridet, quum ea arbor potius Sapindus spinosus habendus esse videatur.

Adansonium quoque adsentientem habeo, arborem Panel ferre myrobalanos, qui sequentibus verbis, specie hos fructus haudquaquam differre, fatetur: "Le Myrobolan Indien est ce fruit encore petit, et dans sa jeunesse de figure alongée : le Belliric est le même dans sa maturité, ausis oblong: enfin le Chebul et le Citrin ne sont que des variétés plus raccourcies et presque sphériques : c'est ce qui a été vérifié dans les Indes tout récemment par un observateur versé dans la botanique.59" Is etiam decem hujus arboris flori tribuit stamina et quinque petala.

Tandem Konigii et Garneri studiis accidit, ut vere ea arbor finiretur. Is enim primus Terminaliæ generi eam adscripsit, quam Chebule nomine insignivit:60 hic vero ob cotyledonum spiralem convultionem omnes myrobalanorum species ad Terminaliæ genus pertinere egregie probavit: belliricam solam a cæteris differre, kebulos vero ac citrinos et indicos manifesto ejusdem arboris esse fructus.61

Inde efficiendum duco, et kebulos, et citrinos, et indos Terminaliæ Chebule Retz. fructus esse. Belliricos vero tribuere audeo Terminaliæ glabratæ Forsteri, quam, quum varietatem T. Calappæ habuerit Rumphius,62 optime ab ea distinxit Forsterus.63 Differt enim Terminalia glabrata tum foliis utrimque glabris, tum fructu non sulcato, glabro, ovali, apice acuto, compresso et membranaceo, appendiculato, qui belliricos nostros apprime refert.

Ex liberalittate amicissimi Forsteri acceptam frondem floriferam hujus arboris, nunquam antea pictam, æri incidi curavi. Singularem autem illustris amici in me benignitatem, quam officiis cujusvis generis urbique et patefecit et probavit, perire apud me aut evanescere nunquam patiar.


Ex hac locupletissima Sprengelii dissertatione, quam in hoc loco totam expressimus, Myrobalanos Veterum tum Græcorum, tum Romanorum, Arabum item, hoc ordine describendas censuimus:

Μυροβάλανος Græcorum, id est, βάλανος μυρεψική; Nux been Arabum.

Anoma Cochinchinensis Loureir.

Hyperanthera peregrina Forskal.

Hyperanthera semidecandra Vahl.

Gymnocladus Arabica Lamarck. sive Moringa Arabica (Decand. Monogyn. gen. 1203, Pers Leguminos. Juss.)

Myrobalanus Arabum, Heliledsch et Emledsch, Beliledsch.

Phyllanthus emblica Linn. (Monoec. monad. gen. 2152, Pers. Euphorb. Juss.)

Terminalia chebule Retz. (Decand. monog. gen. 1103, Pers. Eleægni Juss.)

Terminalia glabrata Forst. (Antiquit. botanic. spec. prim. fine. Sprengel.)


NOTES

1. Pandectar. c. 548, f. 132, a.

2. Annotat. in Dioscorid. lib. IV, c. 160, p. 74.

3. Hist. Plant. lib. IV, c. 2, p. 286, ed. Bod.

4. Theophrast. de odoribus, p. 444, sq. ed. Heins.

5. Lib. XIV, 57.

6. De plantis, lib. II, c. 10, p. 1071.

7. Gesch. der Arzneyk. th. I, 8.336.

8. Lib. IV, c. 169, p. 304. Cf. lib. I, c. 148, p. 76.

9. Lib. XI., f. 192, b.

10. Sat. IV, 37: "Quum tu maxillis balanatum gausape pectis."

11. Aret. curat. diut. lib. I, c. 14, p. 128, ed. Boerh; Galen. meth. med. lib. XIII, p. 179; Dioscor. l. c. Galen apud Æt. tetr. III, serm. 2, cap. 11, col. 524.

12. Plin. lib. XIII, c. 21.

13. Lib. XXIII, c. 5.

14. Lib. IV, c. 9.

15. Theodor. Priscian. logic. lib. II, c. 28, p. 109. (Basil. 1532, in-4.)

16. Alex. Trall. lib. VIII, c. 8, p. 436, ed. Guinth. Andernac. Salmas. Plinian Exercit. p. 930.

17. Galen. facult. simplic. lib. VI, p. 77; Paull. lib. VII, p. 232.

18. Serapion, c. 278, f. 163, c; Avicenn. lib. II, p. 139.

19. Brassavol exam. omn. simplic. p. 300; Amat. Lusit. enarrat. in Dioscor. lib. I, c. 135, p. 137; lib. IV, c. 160, p. 471; Dodon. pempt. VI, lib. II, c. 17, p. 7778.

20. De plantis Ægypti, c. 16, f. 26, a.

21. Observ. lib. II, c. 61, p. 126. Ad montem Sinai arborem copiose provenientum reperit.

22. Apud Bodæum in Theoph. l. c. p. 301.

23. Aromat. c. 35, p. 278.

24. Rumph. herbar. Amboin. lib. I, c. 63, p. 184, tab. 74.

25. Burmann. thesaur. Zeylan. p. 163. Cf. Plukenet. alamagest. p. 253.

26. Linn. spec. plant. vol. II, p. 261, ed. Reichard.

27. Adanson, famill. des plantes, vol. II, p. 318. (Paris, 1763, in-8.)

28. Loureir flora Cochinchin. p. 279. (Ulyssip. 1790, in-8.)

29. Gartuer de fruct. et sem. plant. vol. II, p. 314, tab. 147.

30. Swartz, observ. botanic. p. 167, 168 (Erlang. 1791, in-8)

31. Forskal. flor. Arab. p. 67.

32. Ib. p. XCV, CVII.

33. Vahl, symbol. botan. P. 1, p. 30 (Havn. 1790, in-fol.)

34. Serapion, c. 107, f. 137, b.

35. Serapion, c. 95, f. 135, c.

36. Contin. lib. XXIV, c. 825, f. 476, c.

37. Pract. lib. II, c. 38, f. 101, a.

38. Avicenn. canon. lib. II, p. 128, 144, 162, 219.

39. Simplic. f. 48, d. (Venet. 1546, in-fol.)

40. Du Fresne du Cange, glossar. ad scriptor. med. et infim. græcitat. vo. I, p. 375; Salmas. l. c. p. 930.

41. Manifesto hariolatur bonus Actuarius, qui inconsiderantur undique corradere sua soleret. Ea myrobalana, quorum cognitionem ex Agarenis infestissimis mutuat, nequaquam in Syria aut Ægypto, sed in India orientali proveniunt.

42. Actuar. mehod. med. lib. V, c. 8, col. 274, coll. Stephan.

43. Nicol. Myreps. de antidot. sect. I, c. 24, col. 363, coll. Stephan.

44. Pandectar. f. 77, a.

45. Comm. in Mesuen, simplic. f. 49, a. (Venet. 1546, in-fol.)

46. Eam primus descripsit Sloaneus hist. nat. Jamaic. tom. II, tab. 219. Errat Adansonius, qui Litchi eam esse autumat. Litchi est Dimocarpus Lichi Loureir. p. 233; Bergius, von Leckereyen, Th. I, S. 194.

47. Alpin. de plant. Ægypt. c. 11, f. 16.

48. Linn. mat. med. n. 662, ed. Schreber.

49. Aromat. c. 20, p. 270, ed. calc. Clus. exot.

50. Aromat. hist. lib. I, c. 27, p. 194.

51. Mat. medic. lib. I, cap. 10, p. 94.

52. Hort. Malab. vol. I, p. 69, tab. 38.

53. Herbar. Amboin. auctar. c. 2., p. 1.

54. Flor. Cochinch. p. 553.

55. L. c. lib. II, p. 122, tab. 108.

56. Hort. Malab. vol. II, p. 9, tab. 9; vol. IV, p. 23, tab. 18.

57. Mantiss. p. 133.

58. Hort. Malab. vol. IV, p. 43.

59. Familles des plantes, vol. II, p. 447.

60. Retz, observ. bot. fasc. V, p. 31.

61. Gartner, vol. II, p. 90.

62. Herbar. Amboin. vol. I, p. 174, 175.

63. De plantis escul. insul. Ocean. austr. p. 52, 53.


James Eason.