EXCURSUS III


DE EBENO.

Note on Pliny, Book XII, viii.17 [Chap. IIII in Holland's division]. Unam arobrem e peculiaribus Indiæ Virgilius celebravit ebenum, etc.

De ebeno sic Herodotus lib. III. Thalia n. 97: Αἰθίοπες οἱ πρόσουροι Αἰγύπτῳ, τοὺς Καμβύσης ἐλαύνων ἐπὶ τοὺς Μακροβίους Αἰθίοπας κατεστρέyατο· οἳ περί τε Νύσην τὴν ἱρὴν κατοίκηνται, καὶ τῷ Διονύσῳ ἀνάγουσι τὰς ὁρτάς· ουὗτοι οἱ Αἰθίοπες καὶ οἱ πλησιόχωροι τούτοισι ... οὗτοι συναμφότεροι διὰ τρίτου ἔτεος ἀγίνεον, ἀγινέουσι δὲ καὶ τὸ μέχρι ἐμεῦ, δύο χοίνικας άπύρου χρυσίου, καὶ διηκοσίας φάλαγγας ἐβένου, κ. τ. λ. "Æthiopes Ægypto contermini, quos Cambyses in expeditione contra Macrobios Æthiopes sumpta subegit, quique sacram Nysam incolunt, et Baccho dies fastos agunt, isti Æthiopes eorumque finitimi ... horum utrique tertio quoque anno portabant, portantque ad meam usque memoriam, binos chœnicas uri non igniti, et ducentas trahes ebeni, etc." Locus Virgilii exstat Georgic. II, 116 et 117: "Divisæ arboribus patriæ; sola India nigrum Fert ebenum; solis est thruea virga Sabæis". Male poeta solam Indiam ebenum nigrum ferre cecinit, ut annotavit Plinius, sententiam suam auctoritate Herodoti confirmans. Pro Virgilio dici potest, Indiæ nomen ab eo late accipi, ut omnem Æthiopiæ plagam eadem denominatione comprehendat.

Theophrastus lib. IV, cap. 5, quem sequi Maro loco citato videtur, unam quoque e peculiaribus Indiæ arborem dixit ebenum: Ἴδιον δὲ καὶ ἐβέν τῆσ χώρας ταύτης. Ταύτης δὲ δύο γέγη· τὸ μὲν, εὔξυλον, καὶ καλὸν, τὸ δὲ φαῦλον· σπάνιον δὲ τὸ καλὸν, θάτερον δὲ πολὺ, κ. τ. λ. "Ebenus quoque vernacula est ejus regionis. Hujus duo genera constant, alterum materie laudatum, alterum vile vitiatumque. Rarum quod præstantius, reliquum permultum habetur."

Plinius quoque duo genera esse testatur, ut supra diximus. Idem facit Dioscorides, lib. I, cap. 129 [cap. 98.1.1]; sed duo hæc genera in India reperiri non docet: nec duo Indicæ ebeni genera tradit, sed alterum Æthiopicum, alterum Indicum. Et de Æthiopium ebeno, cujus non meminit Theophrastus, hæc tradit: Ἔβενος κρατίϛη ἡ Αἰθιοπικὴ καὶ μέλαινα, καὶ μὴ ἔχουσα κτηδόνας, ἐμφερὴς κέρατι εἰρηασμένῳ τῇ λειότητι, κ. τ. λ. "Ebenus optima censetur Æthiopica, nigra, venarum pectinumve expers, cornu elaborato similis lævore, etc." Κτηδόνας maculas exponere videre Isiodorus, quum ait, "Æthiopicum vero quod præstantius accipitur, in nullo est maculatum, sed est nigrum, læve et corneum." Κτηδόνες non sunt maculæ, sed venarum in arboribus et eorum materia cursus, pectines, per longitudinem rectæ pectinum modo lineæ et intervalla, venæ lineatim discurrentes pectinum modo. Plinius κτηδόνας, venarum cursus vertit lib. XVI, cap. 76 [s. 195]: "Communia his pinoque, ut quadripartitos venarum cursus bifidosque habeant." Hæc ex Theophrasto, lib. V, cap. 2. Vulgare ebenum non esse Æthiopicum Dioscorides vel his argumentis probatur; quod gustu non sit mordax, nullam dum manducatur ostendit acrimoniam, nullum igni injectum emittit odorem, nec ullam pinguedinem, si accendatur, fundit. Malunt alii Guiacum ebenum Æthiopicum esse, quod igni injectum odorem spirat bonum et jucundum, multa pinguedine scatet, eamque prunis injectum exsudat. Sed quum non sit nigra materia, nec venas discurrentes pectinum modo habeat, nomen ebeni non meretur. Conf. ad hunc locum Bod. a Stapel not. in Theophr. lib. IV, cap. 5.

Ex Herodoti loco sup. citat. colligi potest, quam pretiosa fuerit in Perside ebeni materia; sed non clarior inde Plinii sententia elucet. Videtur ebenum palmis annumerare; ideoque imperatam Æthiopibus innuit, quod vix aliud quidquam eorum regio ferret quam palmas. Recentiores tamen auctores pro ebeno Veterum accipiunt Diospyron ebenum sive D. ebenastrum (an D. melanoxylon? Linn. Diac. octand. gen. 2250, Pers. Guiacan. Juss. Fay, Flor. Virgil. tom. VIII, pag. 48 edit. nost.), quæ a palmis longe distat. Truncus enodis, lignum minime venosum; cæteri qui apud Antiquos occurrunt characteres, ambigui et parum certi, rem in dubio linquunt. Indica fortasse ebenus, una et altera species Diospyri fuit; Æthiopica, arbor aliqua nobis ignota forte e palmarum familiæ. Mithridaticam autem tertiam quamdam fuisse necesse est; nam quid Mithridati commune cum Æthiopibus et Indis? Cæterum niger ligni color facile potuit apud Veteres diversissimis arboribus idem ebeni nomen imponere. Triumphatam illam ebeni speciem Ebenum creticam Linn. fuisse crediderim (Anthyllis? cretica, Diadelph. decand. gen. 1695, Pers. Legum. Juss.) Alteram vero ebeni speciem de qua Plnius: "Alterum fruticosum cytisi modo," an revera ad cytisum pertineat, dubito. Nec tamen cogitandum, ut quidam volunt, puto de Cytiso laburno (Diadelph. decand. gen. 1721, Pers. Legum. Juss.), quæ apud nos faux ébénier vulgo dicta, etiam Theophrasto cytisus est. Conf. de ebeno Veterum ac Recentiorum Whitelau Ainsie, Materia medic. Madras, 1813; Fay, Flor. Virgil. p. 48, tom. VIII edit. nost. De "spina indica simila, sed deprehensa vel lucernis, igni protinus transiliente," nihil adhuc satis certi reperimus, quanquam de cactorum aliqua specie nonnullos perperam cogitavisse arbitramur.


This page is by James Eason.