Aelian on Vipers

From Aeliani de natura animalium libri XVII, I.xxiv (p. 10). In Gesner's translation, from the Jacobs edition of 1832:

XXIV. Vipera sua circumplicatus femina, cum ea coit; istaque sine molestia iniri se patitur. Postquam vero ad coeundi finem pervenerunt, uxor pro coitus consuetudine, mala significatione amoris maritum excipit; nam ei ad collum inhaerens, morsu abscindit caput; itaque hic perit, illa vero praegnans efficitur. Non autem ova parit, sed animantes partus edit, jamjam idoneos ad perniciem inferendum; in ipso enim partu matris alvum distrahunt et lacerant, perque disruptum ventrem erumpunt, ulciscentes patrem in hunc modum. Quid ad haec Orestae et Alcmaeones, o boni tragoedi?


James Eason.