Aelian on Bears

From Aeliani de natura animalium libri XVII, II.xix (pp. 26-27). In the translation after Gesner, from the Jacobs edition of 1832:

XIX. Haec etiam proprietas ursae admiranda est. Nam neque catulum (perfectum) parit, neque quisquam mox a partu videns foetum, ursam edidisse vitalem foetum judicaret. Simul enim ac peperit, statim carnem illam [informem, et] nulla vitalis figurae vestigia nullamque animalis effigiem retinentem, amore complectitur, catulum agnoscit suum, ac eum in sinu gremioque fovet, et lingua fingit sua, et paulatim figurat in artus efformat, atque ut adspicienti jam catulus ursae esse videatur.


This page is maintained by James Eason.