Aelian on the Salamander

From Aeliani de natura animalium libri XVII, II.xxxi. In the translation after Gesner's, from the Jacobs edition of 1832 (pp. 29-30):

XXXI. Ex animalibus tametsi salamandra non est quae ex igni nascuntur, quales sunt pyrigoni; contra tamen huinc ire audet, contraque illius flammam veniens, tanquam adversus hostem quendam, sic eam expugnare aggreditur. Cujus rei testimonium opifices, quorum opera atque artificium igne nititur, adferunt. Nam quamdiu ex flammae splendore ignis flagrare, et artem fabrilem adjuvare videtur, hujusmodi animal ipsi negligunt. Cum autem ignis evanescit, ac restinguitur, frustraque folles flant, hoc sibi tum animal adversari praeclare intelligunt; quare hoc ipsum pervestigant, atque investigatum ulciscuntur; ignis autem postes iterum succensus fabrile opus, modo ut ante erat solitus alatur, juvare perseverat.


This page is maintained by James Eason.