Aelian on Lions

From Aeliani de natura animalium libri XVII, IV.xxxiv In the translation after Gesner's, from the Jacobs edition of 1832 (p. 57):

XXXIV. Leonis cervix non multis vertebris, sed unius duntaxat rigida ossis perpetuitate constat. Si quis leonis ossa concutiat, ignis ex his elicitur; medullis autem carent, neque enim fistularum modo cava sunt. Nullo anni tempore a coitu abstinet. [Foetus et intra duos menses perficitur.] Quinquies parit, primo catulos quinque edit, ecundo partu quatuor, deinde tres, tum binos, postremo unum. Catuli a partu recentes exigui sunt, [et caeci similiter ut canum catuli]; duobus vero post partum mensibus ingredi incipiunt. Jam quod in sermonem hominum venit, fabula est, eos vulvam dilacerare. cum fame tenetur, summo cum periculo ei occurritur; postea veo quam cibo impletus est, manuescit, et simul ludicris delectari fertur. Numquam terga vertit in fugiendo, sed sensim pedetentimque se recipit, cum fremitu contra intuens. Ut vero aetate processit, ad stabula [tuguria] et postarum subterraneas casas proficiscitur, [et quidem merito], nam ad montanas praedas persequendas jam infirmus est. Ignem exhorrescit. Ex his quincunque corpore contractior, et hispidiore juba est, ignavior et imbecillior est; qui vero [procerior], piloque recto et simplici, generosior et majori robore animi praeditus. Porro leonum genus adeo avide cibos helluatur, ut solida membra deglutire feratur. Expletus vel triduo, vel quoad primi cibi sensim concocti sint, nihil saepe edit; modica autem potione utitur.



This page is maintained by James Eason.