Aelian: Amoris et odii inter animalia exempla.

Aeliani de natura animalium libri XVII, V.xlviii. In the translation after Gesner's, from the Jacobs edition of 1832 (p. 77):

XLVIII. Id summam mihi turpitudinem habere videtur, o homines, quod animalia amicitiam inter se colant, neque modo ea, quae [una pascuntur, et] sunt ejusdem speciei, verum etiam quae nihil sese genere attingunt. Cum enim capris oves amicitia conjunctae sunt, cum turture amicitia columbae intercedit, palumbes item et perdices bene inter se sentiunt, alcedo et carulus, [ut dudum novimus], mutuo inter se amore tenentur, cornix et ardeola mutuam inter se amicitiam colunt, gavia cum monedula amoris conjunctionem habet, et cum harpa milvus. Contra cornices et noctuae [perpetuo et] inexpiabili bello, ut ita dicam, dissident; hostes sunt milvus et corvus, itemque pyralis et turtur, [brenthus et larus; ac rursus chloreus cum turture dissidet] vultures et aquilae, [cycni] et dracones hostes inter se sunt; leones tauros et bubalidas infestant; elephas et draco inter se infensissimi sunt, aspidi inimicus ichneumon, ac aegithus asino; nam ob hujus prudentis vocem aegithi ova franguntur, et pulli abortivi excidunt; quamobrem avis haec suam ulciscens sobolem, asinorum ulcera invadit et arrodit. Vulpes circum odit, taurus corvum, et equum anthus. Hoc etiam non praeteribit homo studiosus rerum naturae, delphinum adversari balaenae, lupum mugilibus, muraenas congris, et alia denique aliis.


This page is maintained by James Eason.