Aelian on Bears

From Aeliani de natura animalium libri XVII, III.iii (p. 82). In the translation after Gesner, from the Jacobs edition of 1832:

Quod ursa primo carnem informem pariat, deinde lingua conformet, ante dixi; jam quod nondum narravi dicam [et valde opportune]. Hiberno tempore parit, et, cum peperit, latibulis se tegit; nam frigoris vim reformidat, et veris adventum manet: nec ante tres menses exactos catulos in lucem educit. Cum autem se habitu corporis opimo sentit, hoc enim ipsum morbi loco ducit, fwleon i. e. latibulum, expetit. Unde dicitur fwlia, affectus, quo [tempore] latendit tenetur. In antrum non recto motu sui corporis, sed supino ingreditur, et dorsi sui tractu repit, venatoribus ut vestigia sua obliteret. Ibique postquam est ingressa, se quieti dans, habitum corporis extenuat per quadraginta dies; e quibus quidem quatuordecim, Aristotele teste, immobilis manet, reliquis aliis movetur; cibo interea per totos quadraginta dies abstinens, tantum solo lingendo dextero pede se sustentat; eique intestinum eatenus adducitur, ut propemodum cohaereat. Quod quidem ipsum ea sentiens, [cum egressa sit], aron herbam agrestem edit, cujus natura ventosa intestinum diducit et dilatat, eidemque facultatem receptandi cibi adfert. Cum autem cibis sese rursus impleverit, formicas edens facile exinanitur. [De ursarum evacuatione naturali, atque expletione, hactenus a me dictum est] neque eaedem, o [homines] medicis, nec libris indigent.


This page is maintained by James Eason.