Aelian on Beavers

From Aeliani de natura animalium libri XVII, VI.xxxiv. In the translation after Gesner, from the Jacobs edition of 1832, page 90:

XXXIV. Fiber in utraque sede vivit; nam die quidem in fluviis abditus aetatem agit, nocte in terra vagatur; casu et fortuito objectis vescitur. Quod autem causam, ab insequentibus venatoribus cur tam cupide petatur non ignorat, idciro mordicus premens usque incumbit ad elidendos testes, quoad eos absciderit, et sic illos eis objecerit, tanquam homo summa prudentia in latrones incurrens, quaecumque portat, ad se redimendum exponit. Quod si postea quam exsectus et ex periculo servatus fuerit, ab insectantibus iterum urgeatur, hic sese erigens, atque, quamobrem insequi ulterius pergere non debeant causam ostendens, ad revertendum, quod jam ea parte quam expetunt careat, venatores inducit; [nam carnes ejus non admodum illi currant]. Persaepe etiamnum testiculis praeditus, cum se a venatorum conspectu longissime cursu removerit, eam partem desideratam ita astute comprimit et occultat, ut insectatores fallat, tanquam iis careat, quae occultavit.