Aelian on the Amphisbaena

From Aeliani de natura animalium libri XVII, IX.xxiii (p. 134). In Gesner's translation, from the Jacobs edition of 1832:

XXIII. Hydram Lernaeam, Herculis certamen, decantent poetae, et veterum fabularum auctores, quorum et numero est Hecataeus historicus. Chimaerae naturam tricipitis canat Homerus; quod monstrum Lyciorum rex Amisodarus, varium et invictum, ad perniciemm multorum aluisse dicitur. Has profecto fabulis adnumerandas duxerim. Amphisbaena autem serpens duo habet capita, alterum in anteriori parte, alterum in posteriori; cum enim aliquo necesse habet progredi, caudae loco alterum ponit, altero pro capite utitur; tum rursus si ei retro sit opus cedere, capitibus contra quam prius utitur.


This page is maintained by James Eason.